Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

441쪽

iusmodi respectu externorum bonorum.: ergo magis in bonis animi, tuam in illis,cosistit felicitas. Patet ratio, quia bona externa dicuntur esse utilia,& ad aliud ordinata: quae fi excedunt,nocent habenti, testante philo pho in libro Ethicorum,dicenteq; , quod nimiae prosperitates impediunt felicitatem : sunt enim tanquam instrumenta, quae utentibus accommodata esse debent. nasi excedant,siunt penitus inutilia,veluti si malleus modum excederet, estet penitus inutilis fabro . at bona animi quanto magis excedunt,tanto simi excelletiora, nec solum utilia, sed etiam honesta . nam utile proprie di- etiam est alterius caiisa,vt instrumetum . quod autem bona externa sint tanquam instrumenta,ostendit philo phus primo Ethicorum,ubi dicit; caeterorum autem bonorum alia subesse necessarium est,alia, id est externa,ad cooperatione,& vsim nata sunt, instar i nstria mentorum. Idem ostendit inferius, cum reprehendit homines, qui aestimant externa bona, causam esse felicitatis, ceu inquit, si quis bene pulsandi causam putet esse lyram magis,quam artem. Quod si philosophus externa bona c parat lyrae,& lyra est instrumentum,ergo & externa bona erunt instar instrumentorum at si lyra esset maior, α excederet in quantitate plus,quam opus es et, tunc foret inutilis modulatori : unde concluditur, quod externa bona excedentia,nocent possid entibus,vel eos impediunt,bona autem animi quanto plura, ac maiora sunt,

tanto magis habetem perficiunt. ergo in his potius consistit selicitas. Omninoque patet, quod sequi dicemus dissositionem optimam missis rei adinvicem, secundum excessum diritaliae Eurum, quorum dicimus eas esse dissositiones: quare si est anima praeciosior corpore,ct pecunii Osimpliciter o nobis, cessarium est, ct disso

rionem cui se optimam eodem modo illis comessondeo:

Quarta est ratio hoc pacto, dispositio quaelibet i lem nabet gradum,& conditionem respectu alterius dispositionis, qualem habent res inter se,quarum illae dicuntur esse dispositiones, & qualis est eorum distantia. a Sed

442쪽

Sed sic est,quod anima est longe pretiosior corpore , &simpliciter, & respectu nostri: ergo & optima dispositioeliis est longe praeclarior,& pretiosior, luam Optima di iis ositio corporis: & bona animi, ut virtus, atq; prudentia,& operationes studiose sunt pretiosora, quam bona corporis, id est qua sanitas, robur, & pulchritudo, & alia lauitisnodi & per consequens quam bona externa,& tanto excellentiora,quanto est distantia maiori Sunt enim bona animi bonis externis, & bonis corporis infinita quadam laude,ut inquit Cicero anteponenda ergo in sillis magis consistit felicitas. Insuper, animae gratia illa expeti nata sunt, ct ita recte sen-

rientes expetere omnes oportet: non autem animam gratia istorum.

Od igitur felicitatis tantum unicuique contingit, quantum virturis atq; prudentiae, et quantum secundum has operatur, confessum

. nobis existat, teste Deo usis,qui felix est atque beatus,non per ait quod externorum, Fed per seipsum . quia talis sit secundum naturam. Cum O bonam fortunam, aliud esse quam felicitatem , prο--pter hoc necessarium est: nam externorum quidem bonorum cause Hi fortuna,O casus e a: iustus O temperans nemo a fortuna eLI, neq; propteτ fortunam.

Quinta ratio est huiusnodi. in eo bono consistit potius ipsa selicitas, citius gratia alia bona expetuntur: sed animi bonum est huiusnodi respectu bonorum corpo- .ris,& externorum : ergo in bono animi magis consistit ipsa selicitas. Patet ratio, quia bonum animi habet ra-itionem finis, bona corporiS,& externa rationem eorum,

quae sinat ad finem. Concludit igitur philo phus,quod

in virtutibus,& operationibus eartim consistit felicitas, meum testem inuocans, quem dicit beatum esse simpliciter,& secti 'dum naturam suam,& per se ipsum, & non - per aliquod externum . Nos,qui ut effectus nostrareati sar assimilari cupimus,a qua producti sumus, existimare debemus, nostram felicitatem humanam positam esse in bonis internis, non in bonis corporis aut externis quorum ait philosephus dominam esse fortunam,& castiari . Nemo autem est studiosius per fortunam,vel a sortunas

443쪽

dicit philosophus, neq; etiam selix, ut ostendit in primo

Ethicorum, sumendo fortunam,ut ipse accipit: sed est, vel fit Ialis per operationem virtutis. Concluditur ex dicties in bonis animi posita es e selicitatem humanam.

consequens vero est,ct iisdem rationibus eonsentaneum .esaithrem quou , beatam esse,quae opsi sitio quae bene vate impossbiti a te bene agere eos, qui fora non agant: nulta diero bona actio est,nes viri neq; ciuitatis, sine uirtute atq; prudentia . Fortitudo autem ct iustitia, prudentia riuitatis, eamdem habent vim, ac

formam, iis secundum quarum participationem unusquise; hominum dicitur iustus, prudens, ct temperatus e sed hae haeIeni promu, loco pra missa sint: neq; enim non attingere ista pos

le fuit,neq, omnino omnes eorum proprias rationes rapinare,nam

alterius oci, ista sunt. Nunc autem supponatur nobis , quod vita optima,Opriuatim unicuique, O publice ciuitati est cum uirtute, in tantum externis facultatibus adiuta,ut amones LIALHis os

e e re posiit: sed de his,nunc quidem praetermissis dis bitationibus Ipsi ea considerandum erat, si quis forsan diciis non acquiescet. Haec est quarta pars huius capituli, in qua philosophus ostendit selicitatem ciuitatis consistere in bene a gendo, recteq; operando. probatur hoc pacto, in quibus consistit selicita, unius, consistit etiam felicitas ciuita tis : sed felicitas unius consistit in operatione secundum virtutem: ergo in eadem consistit felicitas maior ciuitatis. patet ex dictis philosophi in primo Ethicorum I insequenti capitulo magis patebit. minor non indiget probatione, cum paulo ante declaratum sit, Alicitatem hominis consistere in bonis animi,& in operatione secundum virtutem: ergo &ciuitas eodem modo se habeat Oportet,id est,ut felicitas eius consistat in operatione secudum virtutem. Deinde dicit,quod haec praemissa sunt, alia si ut sequentia melius intelligantur. Vtrum autem eadem sir dicenda I elicitas singulorum hominum, ciuitatis,uel non eadem,reliquum est uidere . Manis inmuero ct hoc: Omnes enim faterentur se eandem: nam quicunque in diuitiis beatam uitam ut in re una posuerint si esud:atem quoq;

rotam,si vulenta sis, beatam esse fatebuntur. O quicunque U

rannicam

444쪽

rannicam uitam alijs praeferunt si esuitatem late dominat Jear imam te dicent. Sive quis id unum per uirtutem recipit, O is civitatem beatiorem dicet, si sit Audiosior.

Hoc est secundum capitulum huius primi tractatus, in quo philosophus,posteaquam declaravit,in quo consistit optima vita,& Omnino felicitas hominis,& ciuitatis, minc primum inquirit, utrum ea de sit felicitas uniuscuiusq; priuatim,& ciuitatis ratq; hanc quaestionem seluit. deinde mouet duas quaestiones, & arguit hinc inde circa ipsas. Diuiditur autem hoc capitulum in duas partes,quae declarabuntur. In prima igitur parte philosephus mouet dubitationem circa conclusionem nuper allatam,ut si quis dictis non acquiescat, apertius ipsam intelligat. Ea vero est, utrum cadem sit felicitas uniuscuiusque,& ciuitatis,& statim luit, c dicit esse eandem. Et ad hoc declarandum affert comunem opinionem hominum, tuorum alij si felicitatem ponunt in diuit ijs, ut diuitem felicem appellent, sic etiam appellant felicem ciuitatem, si fuerit opulenta. alij vero, si in potestate tyrannica constitutum existimant esse felicem, ita etiam

ciuitatem. Si hominem studiosum, ita studiosam ciuitatem dicunt esse se licem. quare cum ita loquantur de sc-licitate ciuitatis,ut de fel icitate singulorum, hoc est signum,quod eadem est felicitas uniuscuiusq; seorsum, &totius ciuitatis. Notandum,mquando philosophus dicit,eandem esse felicitatem unius,& ciuitatis, intelligit de identitate specifica,& no indiuidua: Est enim eadem specie, sed non eadem numero. Hoc idem tangit phil sophus in prooemio Ethicorum, ubi dicit, siuiam una b num idem esse uni & ciuitati, licet ciuitatis silmmum boarum maiorem habeat amplitudinem, & longius, ac latius se se ext edat. nam sicut virtus unius, & ciuitatis est eadem specie, ita etiam se licitas, quae a virtute Prouenit: quod si esset eadem numero, tunc sequerctur, quod

selicitas unius esset felicitas alterius, & migraret de sibi ecto in subicctum, & non esset propria illitis: at esse oportet: nam ut hominem album dicimus per albedi-

445쪽

nem,quae est in eo, sic felicem dicimus per felicitatem, quae in eo est,& non per eam,que est in altero. quare noeadem numero dicitur, sed eadem specie felicitas singulorum ciuium,& illa totius aggregati.

Sed haec iam duo sunt,quae indigent consideratione, num,numquid vita illa praeferenda sit: quae versetur in republica, et in communi cietat an potius vita peregrina,ct a ciuili societate rem ta Praterea , quamspeciem reipublicae, ct quam distositionem riuitatis optimam, putare debeamus: siue ab omnibus expetendam communio esuitatis sue a quibusdani non ed tamen a pluribus. Cum vero ciuilis intelligentiae, Osipecu lationis, hoc sit opus cnon autem quid circa unumqueque expetendum9 pr feramus nunc, nos hanc considerationem niam hoc quidem extra proposi um ester:

illud tera secundum propositum huius in iuutioii: . Haec est secunda pars huius capituli, in qua philosophus affert duas quaestiones, quae dis nae videntur consider tione pro notitia eorum,quae di sta sunt,& quae inserius dicentur. Prima quaestio est, cum duae sint vitae actitia scilicet,& contemplativa, tuam peregrinam, id est solitariam vocant, quaenam istarum sit principalior,& m gis expetenda, & omnino praeserenda. Altera quaestio est,quaenam sit optima institutio, & dispositio ciuitatis, dato quod omnes,vel plures appetant secietatem ciuilem. Cum nemo ciuilis.i .cum vero ciuilis speculationis hoc sit opus, sed non circa id ,.quod est expetedii ab unoquoque, ideo hanc considerationem prς cipue aggrediamur. At vero quod necessarium sit illam esse optimam rempub. per

cuius institutionem γnusiqui ' optime agas,o beate vivat: manifestum est. Sed dubitabatur etiam ab iis. qui vitam cum Hrtute maxime eligendam putant,utrum uita ciuilis,o activa sit praeferenda, an potius illa uis quae si, ab omnibus externis soluta, ceu contemplativa quadam,quam solam putant quidam ese sapientis ereenim has duas uitas praestantissimi ad uirtutem homines, mepon o uidentur,et antiquibet recentes. Dico autem duas,ciuile scilicet, et philosephica.Sed refert non parum,utru hoc aut isto modo uerisisse hab et. necesse est. n. ilia qui recte apit,ad melius propositu disponere: G priuatim unumqueq; hominem, publice ciuitatem.

446쪽

Vt ordine procedat philosephus, ante omnia dicit, &quasi supponit illam diuitatem esse selic per cuius institutionem unusquisque bene se habet, & seliciter vivit. Sed oritur dubitatio apud illos, qui vitam optimam citvirtute coniungunt, & duplicem virtutem vile intelligunt, et ex consequenti duplicem vitam, quaenam ista rum sit praeferenda. Has enim duas vitas praestantissimi viri csteri, anteponunt, quarum aliam ciuilem, & acti-uam,aliam contemplativam esse dicunt. Nec parum refert scire, quinam istarum sit potior, & magis eligenda: Oportet enim sapientem,& recte intelligentem,priuatim se ipsum, ex unum quenque, & publice ciuitatem ad meliorem vitam dirigere. Hoc autem facere non potest, nisi sciatur. Videndum est igitur quomodo circa hanc materiam se habeat veritas, ut ad potiorem diriga

tur intentio. Putant autem quidam, in gubemandis proa imis, si cum domi

natu fiat, iniuriam este summam : si ciuiliter, cessare quidem iniuriam , sed impediri uitae tranquisiitatem. Affert circa dictam quaestionem philosophus opiniones diuersiis,&primo sententiam eorum, qui felicitatem in vita contemplativa magisque in activa, & ciuili collocandam putant. Dicunt enim,quod vita activa,& ciuistis versatur circa gubernationem reipti blicae: sed talis gubernatio,aut est cum dominatu,id est cum herili potestate, respectu cuius sit bditi tractantur, ut serui, et tunc fit cum iniuria, atque ex eo felicitas ibi esse non potest: aut est ciuilis,& tunc cum sit negotiosa impedit quiete,& tranquillitatem iiitae, in qua maxime sapientes selicitatem positam esse uoluerunt. At In contemplativa, uita ducenda non eueniunt haec, ergo in contemplativa potius,quam in activa, & ciuili consistit felicitas.

si' uero contra haec, omnino putant ciuilem se activam uita, solam esse uiri, insingulis enim uirtutibus, nulti eorum quipris i tam discunt vitam,cle maiorem facultatem operandi, quam iis quim reipublicae gubernatione uersantur .sic igitur hi existimant.

Affert ex opposito sententiam eorum, qui dicunt s licitatem

447쪽

IN POLIT. ARIs T. LIR. VII. 2I Iieitatem humanam positam esse in vita activa,atque ciuili. Ea vita, inquiunt, est potior, atque felicior, in qua Plures operationes produci possunt secundum unam quanq; Virtutem, quam ea in qua non est similis producendi facultas: Sed vita activa, atque ciuilis est huius modi respectu vitae contemplativae: ergo humana seli- .citas magis in agendo,quam in contemplando consistit, ct sic habemus oppositas sententias. Sunt etiam qui aliis dominari yrannicum rei publicae modum, putent solum esse beatum: O in quibusdam ciuitatibus hic ψὶf-nis legum,ωt itimis dominentur.ita cum pleraque eonstituta passim νι ita dixerim iaceant apud plurimos,tamen si quid dinum leges resticiunt d coniectant omnes, Pt esuitas do netur. Sicut in Lacedaemone o Creta,ad best fere ordinata est disciplina iu-tientutis,o legia multitudo. raeterea apud getes onmes, quae possunt praeualere,huiusmodi honoratur potentia.ceu apud Scythas, o Persas, O Thraces,or GH s. suibusdam enim leges sisnt ad huiusmodi prouocanus virtutem,ut apud Carthaginenses, ferunt Omatum annulorum accipeve pro numero expeditionum,in quibus militauerint. it etiam quandoque in Laceamoma lex, eum quinultam hostem interfecisse capi tro cingi. Apud SUthas vero,non licebas solemnibus epulis pateram circum lata accipere,ei qui nuliam occidisset hostem. Apud Hiberos quoq; pugnacem gentem tot obeliscos erigere circa sepulchrum mos est, quot homines ex nume-το hostium necauerit. Et alia apud alios sunt isu odi complura legibus,atit consiuetudinibus constituta.

Affert aliam sentcntia in philosophus , quae Videtur ei se vulgi, & hominum qui magis appetitum , quam: rationem sequuntur . Sunt autem exposito res , qui hac in parte philosephum arguere volunt ad secundam quaestionem superius allatam. Quicquid sit, ij de quibus est sermo, qui in dominando aliis felicitatem ponunt , existimantes tyrannicam quandam potestatem esse optimum reipublicae statum, pro sua opinione arguunt hoc pacto , ille videtur optimus reipublicae modus, quem plerique latorςs legum

inducunt, sed quam pluribus dominari est huiusmo- E e dir

448쪽

di: Ergo quam pluribus dominari erit, sententia istorti, optimus reipublicae modus,& finis ultimus ciuitatis, Mper cosequens ipsa selicitas. Quod autem legum latores hoc inducant,ut ciuitates, quas legibus instituunt, sint potentes, & late dominentur,ostendit philosephus exeplo Lacedaemoniorum, atque Cretensium, item Persa rum, Scytharum,Thracum & aliorum,ut patet in textu.

pasm dest confuse. At qui videretu orsan nimis absurdum esse, si quis consider

τε velis,an hoc osscium esse debeat eius,qui legibus instituit esuitatem prouidere scilicet,υι ista dominetur finitimis,ct uolentibus, et inuitis.Quomodo. n.id ciuile,aut lege sanciendum, quod ne legitimum quidem es neq;.n.legitimum no solum iust uerumetiam iniuste dominari: imperare vero est,ct non iuste. Philosophus attulit tres opiniones,quarum duae se quuntur virtutem, vel operationem secundum eam: tertia uero ponit dominatum ee felicitatem, uel optimum modum,& finem ultimum reipublicae. Hanc tertiam, taue postremam opinionem refellit nunc pluribus rationibus . Prima ratio est huiusmodi, nulla felicitas, uel nullus optimus reipublicae modus consistit in eo , quod non est legitimum, nec proprie ad legislatorem pertinens : sed dominari finitimis tam volentibus, quam inuitis, non est legitimum, nec proprie ad legis latorem pertinens, ergo in eo non consistit felicitas. Patet ratio, quia dominari finitimis volentibus, uel inuitis videtur esse a vera intentione legum alienum : quod si aliqui legum latores inducunt ciuitates per suas institutiones ad hoc consequendum, faciunt id, quod non est squum,

nec per consequens iustis legibus consentaneum. . At qui nec in aliis fientiis id videmus: neque enim medici, neque gubernatoris incium est,mel persuadere aegrotis, et nautis, uel

uim afferre: sed Videntuν plerique existimare , ciuilem disciplinam ese dominari: ct quod in seipsis fieri nollent, dicerentove

neque iuditam esse , neque decens, hoc in alio, facere non erubescunt. ipsi pro F. iustitiam qua unt, pro alijs uero nulla eis iustia

tiae cura est.

Alia

449쪽

Alia ratio est hoc pacto: sicut est in alijs artibus, facultatibus, ita in arte, & facultate ciuili: sed in alijs sic est , ut neque medicus persuadeat aegroto, idest non

medeatur aegroto suasionibus, nec etiam cogat eum recuperare sanitatem, sed curet ipsum, ut nitatur remouere impedimenta sanitatis . Gubernator quoque ip-s1us nauis facit officium situm: eodem modo ciuilis disciplina, & facultas condendi leges, non debet inducere vim late dominantem : quare talem modum reipublicae introducentes a recta disciplina , civilique discedunt. Ηοe autem absurdum,nisi tales sint nasura, is alter dominari debeat,alto non.quod si est ita,non esse conandum onmibus dominaxi, sed illis duntaxa qui us illis dominetur nati sunt: sicuι nec uenari homines ad usum cibi, uel sacrificium, sed id quod uena bile est. est autem uenabile omne animal, quod sit natura serum , O e ui aptum . Alia ratio est talis, in eo non consistit selicitas ciuitatis, nec optimus reipubli si modus, quod est praeter naturam, vel contra naturam: sed dominari quibuscunque herili dominatione,est huiusnodi,&quodammodo Violentum : ergo in eo non consistit felicitas. Quare, si ita est,non decet legum latores inducere ciuitatem, ut cunctis dominetur, sed illis, qui sunt natura serui, naturaq; dominabiles. Na sicut fit in venatione, ita fieri debet in dominando, sed in venatione non uenamur quodcunq; animal, sed illud, suod est aptum esui, ita etiam in dominando debemus illis tantum imperare, qui siint natura serui. Tales autem dixit antea esse barbaros. Enimuero feri potest,ut sir ciuitas una seorsum, per seipsam beata,videlicet si gubernetur recte: nam potest esse sita in loco penitus separato, et legibuι uti laudabilibus,cuius reipublicae constitutio non ad besium neq; ad superandos hostes sir, quandoqμ dem illi nihil in sit tale. Alia ratio est, in illo non consistit selicitas, nec optimuS reipublicae modus, sine quo ciuitas potest esse felix.

Sed fine subiectione aliarum ciuitatum, id est absq; do

E e a minando

450쪽

minando alijs potest ciuitas esse selix , ergo in eo, id est in dominando alijs, non consistit felicitas ciuitatis. Patet ratio, quia fieri potest, ut sit una ciuitas remota a ceteris non habens finitimos, quos subigere postiir tamen potest esse felix, si recte gubernetur. Ergo in dominando , & subigendo alios non consistit felicitas , ut illi volunt. Patet igitur quod omnia rei bellicae Audia, bona sunt exies manda , sed non χt finis supremus , sed gratia illius. Studiosi

autem legum positoris e Li , considerare urbem, ac naturam hominAm , ct omnem aliam communicationem vitae laudabilis: quo

participent quantum feri potest θ felicitatam: differentia tamen erit in quibusdam legum institutis constituendis: O hoc per tinet ad eam disciplinam, quae est de legibus ferendis: uidere , si qui sunt finitimi populi,qualia ad quales exercenda sint,ta quemadmodum cum singulis conuersandum . erum de hoc ponrea suo loco considerationem faciemus: ad quem finem debeat optima rei publicae constitutio tendere.

Haec est alia ratio, vel concluso sententiae sitae hoc pacto: selicitas est ultimus finis,bella gerere non est vltimus finis, ergo nec felicitas. dicit enim, quod res bellicae, quibus plerunque abutuntur homines, sitnt bonae, & eligibiles non simpliciter, nec per se, sed pro repellenda iniuria contra vim afferre volentes,& sunt alterius gratia, id est gratia pacis, & ulterius felicitatis, nec exerceri, aut sit scipi debent pro acquirendo imperio , aut finitimis subigendis, sed necessitate cogente pro se desendendo, & iniuria propulsanda, ut diximus. Vnde est illud Ciceronis, suscipiuntur, inquit, bella , ut sine iniuria in pace vitiatur, ergo sunt gratia alte rius . Nemo enim eligit, vel eligere debet bellum bellandi gratia, neque parandi illa, quae ad bellum pertinent: esset enim nimium inhumanus,& sanguinolentus, S reliqua,quae in decimo Ethicorum dicit philosophus. Est ergo bellum causa pacis, pax autem felicitatis est gratia: ergo non est bellica res finis ultimus, nec per consequens, felicitas: quare legum latores non debent prouocare

SEARCH

MENU NAVIGATION