Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

461쪽

tu dine,non oportebat semere cuiuscunque generis multitudinem, sed ex iis hominibus, ex quibus ciuitas constat , tanquam ex partibus componentibus ipsam per se. Quare si aliquo pacto magnitudo attendatur penes numerum, intelligi debet penes numerum eorum hominii, qui sint proprie ciues,& per se concurrant ad compone-dam ciuitatem magnam,& non sint inquilini,& seriti, eali j eiusdem generis, & quorum multitudo arguit esui talem populosam, & non magnam. Non enim idem est magna ciuitas, & populosa, ut inquit philosophus, nec copia talium hominum facit ciuitatem magnam, quam-tiis eam habitent, quia non dicuntur esse per se partes, sed copia ciuium, ex quibus proprie tanquam ex partibus constitutivis constat esuitas. tunetiam re,Vaffectu patet, quia difficile est, ct forsan in

postibile,ut quae nimium populosa sit esuitas, optime gubernetur . Earum certe quae bene gubernari dicuntur,nullam videmus in populosam multitudinem esse diffuse . patet etiam ex rationum fide: nam lex ordinatio quadam est,ct bonam legis positionem, necessarium est esse bonam ordinationem , a multitudo numium magna, non potest recipere ordinationem. diuiuae enim potentiae id opus e siet, quae O hoc totum contines, cum O bonum quidem multitudine magnitudine consueuit fieri. quapropter,ct ciuitatem illam, cuius cum magnitudine dictus te mus σι ais, optimam necesse eri esse.

Tertia ratio talis est, id quod impedit rectam gubernationem non facit magnitudinem ciuitatis, sed nimia,S populosa habitantium multitudo est huiuscemodi, crso nimia multitudo non facit magnitudinem ciuitatis.

atet haec conclusio etiam ratione, quia ciuilis societas legibus continetur. At nimia, & superabundans multitudo non potest bene ordinari, nec legibus dirigi: in digeret enim diuina potentia , quae hunc mundum continet, atque gubernat: humanis autem viribus dissicile,

vel sorsitan impossibile est, ut bonis, & rectis instit itionibus ordinetur, dicit philosophus. hoc potissimum requiritur. ergo nimia, & superabundans multitudo non facit

462쪽

facit esuitatem esse magnam. Sed cum in multitudine, ac magnitudine bonum aliqua ratione fieri consueuerit, dicemus & nos,illa esuitatem optime se habere,quae definita est circunstant ijs, & terminis supradictis, ut sit sufficiens ad opus siti uni perficiendum, S pex se, ac proprie ciuibus constet,& multitudinem habeat tantam,ut

bene legibus dirigi possit, ac regi.

Caeterum erit quaedam mensura magnitudinis esuitatis quemadmodum,ct aliorum omnium, animali ni, plantarum instrumento rum: nam borum singula nec parua mn mnes magnitudine eseces is fuam potentiam retinebunt: sed aut de tituta erunt omnino a nasura,vel male se habebunt. ceu nauis amius palmae non mis

uir penitus, neque duorum stadioruui: sed si proce serit ad ali-qream magnisndinem , quandoque propter parilitatem male faciet nauigationem, quandoque propter excessu . ita O ciuitas ,si ex nimium paucis sit, non est per se susti ens: sin ex nimium multis,

sufficiens quidem in necesariis erit, ut gens, sed non ut c ruitas. νempub. enim non facile eri in illis constitui. nam quis dux es et am excesssimae multitudinis, aut quis praeco non Stentorius 'Hec est tertia pars huius capituli, in qua philosophus

ostendit secundu opinionem sitam, quod magnitudo ciuitatis consistit in quadam mensura determinata, ita ut nec nimium excedat, neque deficiat. Nam sicut fit in rebus naturalibus,atque in ijs, quae fiunt per artem, sic fit in constitutione esuitatis, sed in illis ita fit, ut non excedant mensuram quandam , nec deficiant ab ea: ergo&c. Habent enim haec cancellos sit os,extra quos posita non videntur esse talia. Sed egredi a natura propria: speciei videntur. Unde philosephus in secundo de an, ma : At eorum, inquit, Omnium, quae natura constant, est terminus,& ratio tam magnitudinis,quam augumenti. Similis est ratio in i js, quae per artem conficiuntur, ut exemplo nauis ostendit. Eodem modo de ciuitate est dicendum, quod habet determinatam magnitudinem, ac multitudinem habito respectu ad resionem, & loca extra quam si egrediatur, aut exceden clo, aut deficien do,non videbitur amplius esse ciuitas,aut habere latio-

463쪽

IM POLIT.'ARIs T. LIB. VII. 22sriem ciuitatis: non enim oportet dare esuitatem semper maiorem,aut minorem,ut quacunq; data alia detur maior,vel minor, sed desinitam. Exigua enim multitudo, non esset per se sussiciens, excedens vero nimium,erit appellanda gens,& no erit proprie diuitas,quia a nullo duce multum excedens multitudo bene gubernari potest, nec praeco audiri,qui no sit stentorius,idest maximae vocis praeco,& inusitatae.ut quidam hoc pacto exponentes stentorium fuisse tradunt. suo circa necesse est primam esse ciuitatem sitam,quae ex ea maltitudine costa quae multitudo prima pex seipsam sussciei sit ad bene Ῥiuendis in ciuili societatec contingit vero,dit ea quae multitudine hac excedit,sit maior ciuitas.sed hoc no est ut dia ιmuιὰ infinitum.

Determinat nuc philosophus,atq; describit modum, vel terminum multitudinis minimum, in quo ciuitas primum costituta potest dici ciuitas ita, ut si ab eo deficiat, non erit sufficiens per se, nec per consequen*,dicetur ciuitas. Itaque illa erit prima ciuitas via gnationis, in qua multitudo incipit esse tanta,ut sit per se suificiens ad bene 'iuendum,&qui dein ciuili societate,quod additur, qu ia in pago,& domo est etiam quaeda multitudo,per se sitfliciens respectu pagi,aut domus,sed non respectu ciuilis societatis. quare illa multitudo,ut diximus, tuae primo incipit esse tanta,ut sit societas per se sum cies ad bene, ciuilitem; vivendum, constituet ciuitatem primam adeo,ut si ea daretur minorinon esset ciuitas. Itaq; ciuitas hoc pacto determinata est ut descendere non liceat, quin deficiat.Recipitur.i.fieri potest. Quae vero sit huismodi excessus determinatis,ex operibus intelligi Iacile potest .surit enim actus ciuitatis imperantium, atque parentium: imperantis quidem opus est,iubere ac iudicare: ad iud candum uero secundum iustitiam, ad magistratus demutandos secundum dignitatem,necessarium est, ut seinuicem cognoscant crines,quales snt: quare ubi hoc fieri non contingit,necesse est, i male res procedant circa magistratus demandandos, circa iudicia. In Hoque certe horum nequaquam est temere procedendum: quod

in nimia multitudine manifeste contingit. Insuper hosiuibus, ct

464쪽

isquilinis facile est ad rempub. aspirare,cum non sit disskile iret

sa homini; multitudine latere. ter igitur quod hae Hi ρολα determinatio ciuitatis, risit maximus multitudinis excessus, quae supse sufficiens ad viuendum,et facile inter se eumfici possi3. De m

gnitudine igitur esuisatas,determinatum H, m hunc modum-

Ponit philosophus terminum multitudinis maximii, ad uuem si ciuilitas peruenerit,ciuitas dicetur,& maxime ciuitas. Verum si ulterius excedat, amittet formam suam,& operationes sibi accommodatas,& maxime principales. Nam ubi est valde excedens multitudo, facile contingit,ut se inuicem non cognoscant ciues, ex quo sequitur,quod non recte iudicabunt de singulis, nec recte eligent magistratus,quibus committitur cura reipublicae. Praeterea aduenae,& inquilini facultatem habebunt in tanta,taniq; abundanti multitudine se instruandi. Ex quibus patet , quod multitudo perueniens crescendo usque ad supremum terminum , in quo seruari ossicium

recte iudicandi,& eligendi, & cognoscendi distincte

eives, & inquilinos potcst, constituit ciuitatem maximam , & vltimum terminum attingentem, Ultra quem progredi non licet: excedens enim multitudo, talem terminum,destruit principales,& maxime necessarias operationes ciuitatis, & confundit ordinem ciuilis societatis: est igitur dare duos terminos,& spatium medium inter illos. Primus terminus est, ut non firmatur minor multitudo,quam postulet eiullis secietas. Secundus te minus est,ut non sumatur multitudo maioriqnam requirat gubernatio,& ordo reipublicae, vel ciuilis societatis spatium est medium in quo sinit pradus ciuitatum. Pr, mus gradus constituitur ex multitudine, quae cum ines-pit esse tanta,ut per se sussiciat, ad bene, ciuiliterq; vivendum,primam essicit ciuitatem, a qua si descendatur,

non erit amplius ciuitas. Supremus constituitur ex multitudine maiore,quam caeteri,sed tamen conuenienti,&accommodata ad conseruandas,& non perturbandas pu1licas operationes,vltra quam si ascedatur non erit amplius ciuitas: medij vero medium obtinent locum. Non

Ponit

465쪽

IN POLIT. ARIs T. LIB. VII.

ponit aute philosophus numerum particularem, ut sint mille,vel duo millia, aut hitiusmodi, quia determinate dari non potest: presertim cum sit habenda ratio regionis,& loci: suffcit tamen,quod ex mensura sitissicientiae, qua ordo ciuitatis, & eius ossicia necessaria ad bene vitiendum seruari pollunt, facile percipitur parum, & nimium eo modo quo dictum est supra, ut desectus, atque

excessiis omnino,ut extrema,esse fugienda, spatium medium sum edum, in quo minima,& maxima, & mediocris ciuitas consistere possit. Excessus multitudinis, idest, supremus gradus multitudinis. De τegione igitur ciuitatis eadem fere d2ci possunt, nam qu lis esse debem,clarum est,quod Fufficientissimam Ormes quicunque fuerint, sane laudabunt. Hanc autem necesse est feracem omnium

es e,nam Omnia in seipsa habere nullius indigere, Afficiens est.

multitudine uero, ic magnitudine tanta, ut queat habitatores otiosos nutrire, liberaliter simul teperateq; viventes. hoc aus virum bene an no bene dicatur, postea diligentius erit considerandum,quando de possessionibus, et de facultatibuι mentione fieri continge qualiter et quemadmoduse habere erga usum ipsum oportet:permultae .n. circa consideratione i iam dubitationes cadut propter trahetes in xtraq; parte vitae excessum, alios ad tenuitase,alios ad luxum.

Hoc est secundum capitulum huius secundi tractatus in quo philosephus , posteaquam doctrinam tradidit de magnitudine ciuitatis, nunc ostendit qualis & quata d beat esse regio ad sussicientia completae ciuitatis, & d scribit etia situm respectu maris,& continentis. Diuidi tur autem hoc capitulum in duas partes,quae inferius declara butur. Dicit autem in prima philosophus,quod ea, quae ad regione pertinent,consormiterse habent ijs,quq dicta sint de magnitudine ciuitati quia sussicie tia re quiritur necessario. i. ut habeat tale, vel tanta copia re rit,ut sussiciat habitantibus ad liberaliter,teperateq: VNuendu. Sed circa hoc cadunt opiniones diuersae, ut postea apparebit.Multitudine,vel fundorum,uel fructuum, habueto respectu ad numerum habitatorum. Ad largitatem, id est ad luxuin,&delitias.

466쪽

Formam uero regionis non est dissesleu seribere:credendum iesi, in quibusdam rei militaris peritis,asserentibus talem esse oportere,ut ab hostibus quidem non facile invadi posit,ciuibus autem facilis sit ad alios egresiis. Praeterea ut hominum multitudine Icile inter se cognosci posse diximus oportere ,sic etiam regio sitsι-biecta co=is emi,id est,ut cognosci,ct ei uccurri facile psit. Describit philosophus breuibus verbis forma.regi nis,&. credendum este dicit in hac peritis rei militaris, textus est planus. Vrbis autem situs, si firmanda nobis illa est secundum votum,

Opportune ad terram,o ad mare debet iacere. Vna iam determinatio dieia 6i,oportere ad ara ilia ferenda, communem esse i corum omnium aptitudinem. Alteris,ad importationem fructuum.

Prater ea ad lignorum materiem, ad D quid simile opimium regio in se habeau facilem aduectionem. Describit etia situ ipsius urbis,qui potesse multiplex, tamen ostendit opportunum esse in cotinenti prope mare,duabus ronibus: una ut auxilia undequaq; facile subministretur: alia,ut copia fructuit,& lignorum materies et propris regionis ob co moditate maris deferri,& siua

sua efferri potniat. secuduγοtii. i.eo mo, quo CXpet da eet. Communis aut maris,m rum utilissi i iis ciuitatibus quae bene legibus1unt iistitistae,an damnosa magis, permultaesunt disceptatis- η υἰαasteque tare aduenas quo aballinis educatos legibus,inutile putant ad rectam ciuitatis disiiplinam.Et.turbam hominum pluri

mea usu maris transmittentibus ac recipientibus negotiatorum multitudine contrariam esse rectae ciuium institutioni.

Quia dixit philosophus opportunitatem maris accomodatam esse tali urbi, iue in optimo situ collocanda esset, nunc affert dubitatione, vel obiectionem quorundacirca plopinquitate maris: adducunt. n.nocumenta, quae inde proueni ut obfrequente aduenarum, &ois generis hominum consuetudine,quo, peregrinos inores inducere aiunt,& implere hominibus ciuitate, tui quaestui dediti rectam vivendi disciplinam impediant. Quod igitur si ista non contingat 9 meliuου fit,et ad securitatem,

O .ra copiam rerum necesseriarum, comunionem maris habere Vrbem

467쪽

bem se regionem non est obscuram: nam ad facilius ferendum hostes,opportuna facultas succurrendi auxiliandM; His per viri'oo per terram, ct per mare esse debet O ad nocendum inuadentibus:si non utrunq; possibile,at saltem altera ex parte magis eat iit, eum ambobus participem. O quae apud eos non ea iseunt, importari,ct quae sinperabundant exportari, ex neces artis δειnt :sibi remiis si negotiosam non alus esse ciuitate n oportet. γι autem omnibu mercatum apud Ie pMbent,haec faciunt questus cupiditate. quod si non expedit esuitati hanc plus habenui cupiditatem habere, nec

mercatum certe huis modι debet recipere. nam ct nunc quidem videmus multis vegionibus, ct esuitatibus nationes ac portus opportune iacere,ut neq; intra urbem sint,neq; valde di iantes urisque

emundari, alus huiusmodi munitionibus. Clarum ci .n.quod si quid boni proueniet ex tali communione, esuitas id bonum suscipiet sin aliquid, li,ea eri ab eo facile erit per leges iubentes aedeterminantes,quos oporte O quos non oportet inuice admisceri

Soluit philosophus dubitatione, vel concessis illo raobiectionibus, affert remediu,ostedendo,quod opportunitas mari, expetenda est, si non seqtiantur nocumeta saperius allata:qa ex maris opportunitate accidit, ut urbs

se tueri mari,S terra facilius possit ab inuadentibus, uel altera salte parte vim ab hostibus allata repellere, cum

Vrbs amborum .i.terrae,& maris particeps erit. Accedit

tia facultas importandi necessaria,& exportandi superflua,ut dictum fuit. Sibi.hi ipsi. Affert remedium ut dixi mus) nocumentis allatis: dicut .n. illi,quod peregrina affersit notios mores,& homines ex alienis, ciuitatibus veniente, negotiandi causa, cupiditatem qu stus induciit,& sic ciues a recta vivendi institutione distrahunt,aeci uitate inficiunt: quare dicit philosophus, contra hoc nocumentu, quod oportet esuitate sibi esse mercabilem. i. mercatura, vel commutatione exercere,quo usq; sibi sulν ministret ad suffcientiam bene vivendi,& non ulteritis, quia prebentes occasionem quibuscunq; negotiandi, &quasi coe emporium offerentes colluitioni omnium gentium,quaestus cupiditate sibi proponunt, inducunt rectae disciplinet contrariam,& non suffcientiam necessaria via

Ff a m

468쪽

. . DONATI ACCI Arotriae ciuili. Hoc legibus caueri potest, & debet: Infinita est.n. cupiditatas natura inquit philosophus in secundo huius,ad cuius expletionem plurimi viuitiat, & paulo inferius sic cui itatem instituendam dicit, ut boni quidem viri plusiqua sibi competat,habere,non quaerant, imΠro-hl autem,etsi quaerant, habere non possint. Ut autem ad propositu reuertamur de situ urbis concluditur a philosopho,quod si quid boni proueniet ex colone maritima, cui itas haud procul a mari distans facile consequetur: Vil aut ea nocumenta superius allata superueniant, aut Immineant,cauenda erunt per legum institutionem,que modii imponant comercium inter se habetibus, ut patet Inaextil . Sic Igitur media quodammodo via sequendo ut plerunq; facere consueuit philosophus stationes,& po tus,neq; Intra urbe,neq; multu distates ab ea, & ipsam ciuitate,quae scam votum formanda nobis foret,neq: omo coluncta mari,neq; valde remota,designare vξ,hac sempcoditione adlucta,ut peregrinis moribus,si recte disciplinae ossicere possent salutaribus legibus remedium serat. Ue nauati auιem potentia,quod melius sit eam habere disit ad αἱ quam quantitatem, nifestum est: non Mum enim μα sed etiam pnitimis quibusdam oportet auxiliari post e,ct ese terris

fer quemadmota terra, sic etiam mari. Magnitudo aute ac mu titudo huius potentia,ad mores rivitatis erit accommodanda . nam G- , θροα magnam p saritiam auctorituramq; rei publicae habere consseuerit, necessarium hanc potentiam rebus ese conormem e turbam vero nauticam, huiusmodi hominum intit titudinem,non necessarium est esuitatibus existere: nulla enim tauta ratis pars huiusmodi homines esse debent. nam pugnatores,qui naues endum,ingenui sunt homine terea quos militare consieri: hi praesunt nauali turbae,ct imperant. Existente Dero multituame tenuis fortunae hominum,qui circa nos habitant,ct agricol Tum,quι m regιone rem rusticam exercent, cessarium es abutam τιamese naturarum: videmus etiam ntinc HIud fieri in quibusdam ciuitatibu , cm m ciuitate Heracleotarum : multas enim implent inremes, urbem pos identes magis exiguam, quam cateri.

De regione igitur O portibus,O 'bibus: O mari O nauali potentia

469쪽

IN POLIT.'ARIs T. LIB. VII. 218 rentia in hune modum determinatum sit: De multitudine quos ciuisaris,quam determinationem habere decet prius diximus. Dictum est non oportere urbem procul a mari esse distantem, sed conuenienter propinquam. Declarat nunc philosophus consequenter quantam potentiam naualem habere oporteat,ut manifeste patet in textu. Nunc autem quales natura ciues esse oportet, a nobis dicetur. Arsan iero quis id deprehendat,si isiciat ad ciuitates G-c rem,quae bene gubernari passim dicuntur,o ad totum terrarum orbem,qui a gentibus vari,s incolitur : nam quae in silidis regionibus deguris geme et quae per Europam trimo quidem abundat, ingeni. ωσο ct artificii parum habent: quapropto in libertate mans pCrseuerant: disciplinam uero reipub. di ulter recipiunt, ac Mitimis dominari non possunt. Quae vexo Asiam incolumi, ingenio O arte abundant, sed animositatem non habent: propter quod Oparere dominantibus,ct seruire preseuerant. at Graecorum geniux, Ni mediam regionem locorum sortisum est ,sie etiam amborum euparticeps, nam O animosum O ingeniosium est. quo si ut m liabenare degat, disciplinam reipublicae optime recipiat, O mnius reipublicae constitutionem sortit-,imperare omnibus psit. Ea dem vers disserentiam habent Graecorum gentes interje, quadam

enim habent naturam ad Hum illorum, quadam ero permixta sae temperatae sunt ad utraris illarum potentiarum.

Hoc loco siue secunda sit pars ut quidam volunt, siti aliud capitulum, ut ex ordine quorundam expositorum

colligi potest, philosophus ciuium qualitatem conside

rat. oportet enim non tiolum ad quantitatem, sed etiam ad qualitatem respicere, idest, considerare quales ciuessore oportet secundum naturalem dispositionem. Id autem tacilius deprehendi poterit, si ciuitates ditiersarum

regionum nobis ante oculox proponemus,& affert exempla philosophus ciuitatum Grecarum,& alia ru,que sunt in regionibus calidis, aut frigidis collocatae,& ostendit, quae ex illis gentibus maiore vigore animi, & minore ingenij,& que cotra maiorem ingenij, & minore animi,&quae utriusq; participat,& istas ultimas dieit esse Graecia incolentes,quet et inter se differui. Greci n. quod amodo

470쪽

D ONATI ACCIRI OLI

temperatam incolunt regione idem de Italia dici potest. Notandum, quod multitudo spiritus naturalis, &sanguinis, ut sit per hunc locum dicit Sanctus Thomas,&idem videtur sentire Albertus, facit homines robustos,& cordatos. Hinc est quod incolentes Digidas regiones , sunt plerunque animosiores ob internam caliditatem, qua fit digestio vehemens,8 'multiplicatio sanguinis, ingenio autem tardiores,quia habent, ut plurimum crassiores spiritus, deseruientes sensibus internis, & exhalationem minorem, comprimente eam Digiditate extrinseca. Qui vero incolunt calidas regiones, sunt modici sanguinis, & spiritus habent plerunque puriores, &subtiliores, & exhalationem maiorem,caliditate externa poros aperiente, atque ex eo magis ingenio, atque animo communiter valent: qui mediam,& temperatam, habitant regionem,utriusque participant. Ex his consoquenter dicere possumus,quo a non parum refert ad ha-ibilitatem intelligendi, quas quisque habeat compositiones organicas,praesertim internas sensti uas,quae med ijs

phantasmatibus deseruiunt intellectui. Nam, ut dic tur in libro de anima oportet intelligentem phata sinλspeculari, & nihil est in intellectu, quod prius non sue rit in sensit. Quare secundum diuersam dispositione sensius, disponitur intellectus ad intelligendum. Sensus

autem diuersimode disponitur secundum diuersitatem instrumenti,& spiritus crassioris, aut subtilioris ad sentiendum cum imprimuntur sensibilium formae, ex qu sequitur, quod habentes complexionem bonam,vel noRbonam, & in striimenta bene, aut non bene disposita aptiores,aut ineptiores reddantur, ad intelligendum. Verum haec disju,sitio si sensum cum sensu, comparare Vertimus magis circa tactum, quam circa alios sensus a tenditur. Nam penes instrumentum huius sensius homines ingeniosi sunt,rel haebetes,ut sentire videtur philosophus in libro de anima . Qui enim, inquit, sunt duri

carne, ij sunt inepti mente, molles vero carne, sunt in geniosi,menteque apti. Expositores dicunt, quod com

plexio

SEARCH

MENU NAVIGATION