Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

491쪽

IN IPOLI Υ. ARI s T. L I r. V II. Cum uero multitudo civium in comessationes dφributa es se d/ heat. moenia uero sint praesidiis quibusdam o turribu, per oppo tuna loca interpositis mamenda, clartim s. qMod res exigis alηνας

comefationum in istis ipsis prasidiis collocari. ct hae quid m fis

hunc modum it ad S uidentur constitxenda .

Haec est quarta pars huius capituli, i qua philosephus

docet quomodo se habere debent ardes, in quibus exei centur munera praecipua citi itat is: nam cuna ciuium coeatus in varias comessationes si distribilius, ut rerum conditio exigit: defensoribus urbis cons ituenda sunt recc-ptacula in ipsis moenibus, ut sunt turres, aio, praesidia, Sccomessationum loca. - A edes uereo deorum,ac principalis almae magistratuum comessa tibnes idonetim loci m habere debent cicundem, sacra quotctinq; lex non separat. aut resto sum oraculi. 6set autem talis locis, Ut isquis silereminentiam haberer ad virtutis positionem susscientercit ad uicina, partes rivitatis excelienter. Dece fatis I b hoc loco confructionem fori ossa tatam,qualis est in Thessalia, eius quod liberum uocant, idemqtiod debet esse purum ab omni mercatu, O neque opifices, naeque agricolas,neque alios inus tales illi appropinquare, nisi a magφralibus uocarentur: fuerit Ῥero hic locus p tior, si gymnasia seniorum sint in eo constituta: decet enim Ieci xi dum istates distribui his ne ornatum, O in iunioribus Og ratus quosdam veGari: sessiores autem,magistratibus absistere. Praesentia enim magistratuum ante oculos posita gignit ueram reuerentiam liberalemque pudorem. Venalium autem rerum, aliud forum esse

debet,ct alio loco situm, congressu facile,quo ct a terra,ct a mari, facilis sit importatio omnium. Ostendit quomodo se habere debeant ardes cultui di uino accommodatae, & etiam principalissimis comessationibus attributar. Debent. n. cile eminentissimae, atque excellentissimae aedes illae ubi diuina celebrantur, & in loco eximio constitutae. Nam omnis honor,& gloria debetur Deo nostro omnipotenti, qua do homines non habent quicqua maius,quod sito creatori, cui omnia debee exhibere, ulterius possint. addit praeterea quod sub huiusnodi loco bene costitueretur sorum liberum in Otto

492쪽

offcia Libero homine exercerentur,& inter alia bene se haberet talis loci constructio, si partes essent dillinctae, ita ut alia accommodata foret gymnasiis atq; operationibus seruorum,alia .exereitationibus iuniorum, liber libus atque ingenuis. Non enim debent eadem esse loca senioribus,& iunioribus constituta, sed diuisia secundum aetate, . Eorum pr terea rerum venaliu debet a superiori esse distinctum,& in alio loco stum, ut patet in textu. Liberalem pudorem. i. timorem ingenuum, & liberalem. Duplex cst enim timoris species, inquit philosophus in libro oeconointcs,una specie, est cum reuerentia,& pudore, qua utuntur ad patres si ij modesti, & ciues bene morati ad benevolos gubernatores: altera cum inimicitia, & odio, sicut serui ad dominos, & ciues ad tyrannos, iniustos,& iniquos se habere plerunque solent: deprima loquitur hic philosophus.

Cum uero multitudo ciuium diuisa sit in sacerdote O maristratus: decens est dacerdotibus cisca aede acras esse comessationes insituras. Magistratuum autem quicunq; de contractibus iis ditatier qui de accusatio ubus cognoscunt,es qui circa vocationes in λεο aliam huismodi administrationem intendunt, O insiper qui adit talis se urbanarum rerum curam gerunt, iuxta forum in laco celebri,comrnuntqs, sunt comesationes statuendae: talis eri locus illius fori, in quo necesaria γentiniantur: nam alte um illud forum superiori loco situm, debere esse dixistic otiosum, hoc otem ad negotia rerum nece lsariarum deputari. Declarat loca sacerdotum comessationibus opportuna, sita esse debere prope aedes sacras, magistraturi vero,

qui praesinit cotractibus,& aliis rebus eiusde generis, iuxta sorsi emptionis,& venditionis, ut sit locus comodus,& talis ut est locus illius sori ubi res necessariara guttar. Hunc eundem ordinem in regione imitandum esse dicimus: sunt enim magis tus quidam apud rusticos, quos ali j luarum cuHodes alν agrimen ores appellam, quibus o loca ad custodiam regionis,ct comesationes sunt i dem in locis conriituendae. TemplasMoq; per regionem distributa esse debent,partim diis, partim heroi

Κε :jed immoratri circa ista superfluum est,cum sint ilia non time dia

493쪽

IN POLIT. ARI s T. LI E. VII. x oesita cunisu, sed magis factu, dicere.n. uot/ est, euenire autem fortisuae. quapropter circa talia in Ge,ad praesens mitta s.

Ostendit philosephus eundem ordinem, vel similem in regiones, atque in agro esse seruandum, quia oportet apud rusticos esse inagistratus, non qui constituantur ex rusticis, cum non sint ciues in optima republica, de qua

loquitur philosephus, sed ex civibus, & ij praesint rusticis. sunt igitur simili modo loca comessationum constituenda, & sacrae aedes collocandae, & alia eiusdem generis prouideda, quorum diligentiore considerationena facere sit perfluum esse videtur: nam dicere haec,est voti,

inquit philosephus, quasi ista dicere, positum est in nobis, sed ut mandentur executioni,externis bonis, vel externo subsidio indigent. De re autem publica ipsa,ex quibus O qualιbus constare debet ciuitat quae beata sit futura,ct recte gubernari, dicendum est : ο sint,in quibus omnis consumatio bene agendi consurreum, ut propositumae finis Medi recte subiaceat: Hiud, ut eas quae ad istum finem ferant actiones, eniamus: feri enim potest, ut O concordent haec inter se,ct discordent,nam quandoq; id ad quod intenditur, recte se habet, sed is actionibus per quas isto potiri credimus,aberratur: quandoq; autem omnia ad finem diriguntur, sed ii ipse est praue positus,quandos etiam in utros est eri or, uelusi circa medicinam, cum nee quale sanum esse corpus oporteat, remese interdum iudicant,me aa propositum sibi finem vera recte diriguntur. hortes olem in artibus Osciensqs haec utraque obtuneri finem eas quae sunt ad finem actiones. Quod igitur bene niveo ac felices esse omnes cupiunt, manifestum est, sed al3s poteritas est adipiscendi,aliis non, propter fortunam aliquam,uel naturam: opus e i.ntardiumentis quibusda ad bene uiuendum, noribus quidem illis,qui melius distositi sunt,maioribus aute qui pe ius et alij vero fiatim non recte quaerunt felicitasem,cum pomni.

Hic est quartus tractatus huius septimi libri, in quo philosephus posteaquam declarauit, lite requirantur ad consistentiam ciuitatis,& quae sunt per lie partes optimae reipublicae,& quae non sunt,& alia multa, tuq supponenda erant ex parte finis,& materiae citi itatis, nunc pro se μ

494쪽

quitur ostendendo ex quibti s,& qualibus constare,debet optima ciuitas, & resumit intentionem sitam principa lena,quae est constituere optimam rempublicam,& ciuitatem, quoad seri potust si licem: verum ad hoc consti tuendum oportet felices esse ciues,qui in tali republica versantur,& studiosos. Haec satis est eos habere Optimam

complexionem,& apto, natos esse ad conlequenda, virtutes ,nisi adiungant consuetudinem,&disciplinam. Videndum est ergo , ut a primo ad ultimuita resoluamis, , quomodo sani studiosi, & ex in studiosa ciuitas,& omnino felix quoad fieri potest. Diuiditur autem hic tractatus in quatuor capitula: in primo considerat felicitatem quae est finis viis humanae: in secundo ostendit eam consistere in operatione, vel in usu virtutis persecto : in tertio declarat, qbus modis euadere possint cives studiosi: in quarto docet,quo modo sint a prima pueritia educandi , erudiendi. Primum capitulum diuiditur in quinq; partes. dicit igitur in primis, quod nunc videndum est

suppositis necessarijs,quae supponenda erant ad constitationem optimae ciuitatis: videndum est inquam, ex qui bu , & qualibus propinque constituatur. Debet. n. Opti m a citiatas,& omnino felix ex studiosis, & felicibus conflare ciuibus: ad hoc autem consequendum seruanda sunt duo, in quibus bene viliendi fundamentum consistit, unum, ut rectus proponatur finis alterum, ut Oper tiones mediae,quae ducunt ad talem finem, sint etiam rectae. Nam fieri potest, ut ista conueniant,& etiam di1cor dent: conuenient autem, si finis bonus proponatur a nobis in operando,& media etiam sumantur bona: at euenire potest, ut discordent, si alterum eorum sit bonum, alterum malum. fieri etiam potest in utrisq; error, Videlicet , ut sinis constituatur niatus, & mialae operatio-.nes etiam malae producatur,ut exemplo medicinae oste

dit philosophus. Ad hoc autem,ut bene se habeant res

in cunctis artibus, ex facultatibus,oportet, ut hec utraq;

adsint,& snis bonus,& media bona, sicut in libro ethicorum ostendit citam philosophus, ubi dicit, quod virtus

moralis

495쪽

moralis intentionem facit recta,disponendo nos ad consequendum bonum snem : prudentia vero ostendit bona media, quae ad illum sinem perducunt. Quando igitur ista duo coniunguntiir, ut finis ponatur bonus, & media

bona eligantur,tunc oritur optima vivendi ratio,& Omnino ipsa felicitas, quam omnes assequi cupiunt. Sed noomnibus est a natura aequalis aptitudo,vel habilitas co sequendi: nec omnibus adsunt eae facultates,quibus non siiperfluis, sed moderatis, S necessari js quas instrumentis utantur ad operandum. Alij igitur haec non eo modo,quo oportet, habent: alij uero,si habent,non querulfelicitatem ea via,& ijs mcdijs, quibus debent: quare si felicitas non eis acquiritur, id si aut quia no rectus proponitur finis,aut non recta via, & debitis modi; s pergitur ad illum,aut utroq; modo fit error. Sanum corpus, id est, aut simpliciter sanum,uel sanum ut nunc. Cum autem propositum nostrum sit optimam rempublieam sit

dere: ea vero est,per quam esuitas optime gubernetur : optime aut

gubernatur, si felicitatem maxime recipiat: manifestum est, quod quid sitfelicitas,latere non debet. Diximus autem in Elineis modo illorum librorum Hilitas usta est o operationem es , ct Uum Ῥirtutis perfeci um, o hunc non ex suppositione , sed simpliciter, dico autem ex suppositione, quae necessseria sunt: simpliciter autem, quod in seipso commendationem habet: υeluti, circa res iustas iudicare,punire supplicio afficere,a virtute quidem Hlsed necesaria O ex necessitate bene se habent: eligibilius namq; foret, nusio tali

indigere,nec hominem,nec esuitatem. v vero ad honores, et opes,

simpliciter sunt optimae actiones: nam alterum quide mali alicMius gratia eleritio est : haec aAtem contra: praeparamenta.H. bonorum sunt generationes. Studiosius. n.virio pauperiale, moria, talidis fortunae aduersitatibus,laudabiliter utetur: verumtamen se licitas in contrari s ea istis: nam et hoc determinati m fuit in Eth

corum libris, quod talis est Hudiosus, cui per virtutem sunt simpliciter bona patet autem, quo ct Uus istos necessarium est Hudisse ct bonus esse simpliciter. Quapropter existimant homines, extrima bona. causam esse filicitati : ceu st quis bene pulsindi cause jam puter esse stram magis quam artem.

496쪽

DONATI ACCIA IO LI

IIa e est secunda pars huius capituli, in clua philos

phus ostendit qualem rempublicam elle oportet, quam intendit optimam,& ostendit,quod ea optima est respublica,secundit quam ciuitas optime gubernatur: optime autem gubernari dicitur,cum selicitate cosequitur, atq;

in ea persistit.& statim ad hoc propositum repetit dicti-nitionem felicitatis in lib. Ethic. allata, videlicet quod

felicitas est operatio,& usus virtutis perfectus.Dixit aut in ethicis, virtutem persectam in vita perfecta: hic vero operationem, seu usum perfectum,quod in ide. redit comuni expositorum sententia,& addit, non ex stuppositione, sed simpliciter. nam quaedam dicimus bona ex stippositione, lue sunt necessaria,ut actiones nonnullae a iustitia prouenientes, quae non sunt de se eligibiles, sed necessariae dicuntur respectu conseruationis ciuilis societatis,ut in medicina potiones,incisiones,& alia eiusdem

generis,quq de se non sunt eligibilia, sed respectu sanitatis cuius aguntur. Eo de modo de punctionibus a iustitia prouenietibus dici post et,quae etsi, iure, ac iuste tribuantur delinquentibus,tamen eligendum esset potius, ut res pulica non indigeret illis,'& quod maleficia no committerenturis ed cum facinoros homines agunt ea,quae sunt punctione digna, tunc ut minus malum eligitur a ciuitate poena potius, quam impunitas, respectu finis,qui est conseruatio societatis humanae, & bene vivendi gratia. At Operationes simpliciter bonae dicuntur eae,quae in se

habent causim, cur immediate eligantur, ut operationes rectae circa honores,& pecunias: nam distributiones bonorum secundum dignitatem personarum,vel operationes secundum magnanimitatem, vel secundum virtutem innominatam, quς versantur circa honores: item liberales,atq; magnificae operationes,quae versantur circa pecunias, sunt simpliciter bonae, & eligibiles de se, non ipponendo aliquod prius, quod eligatur respectu

finis consequendi ut dictii est antea .Probat idem exemplo studiosi viri, qui etsi res aduersiis aequo animo ferre potest, & rebus aduersis laudabiliter uti, tamen a

497쪽

plior, &frequentior ei occurrit operandi facultas ex contrariorum usu, id est ex usu persecto externorum bonorum: indiget enim selix, ut describitur a philo tapho, bonis corporis, & quibusdam adiumentis exte nis, in vita praeiertim activa ad Operandum: & quamuis bona animi sint illa, quae proprie essentiam talis felicitatis constituant , tamen alia bona moderate suinpta, id est conuenienti mensura requiruntur,ut instrumenta,&lut felix possit expedite, & sne impedimento operari: impeditur. n. aegritudine interdum, vel suarum rerum iacitura, vel alijs huiusnodi calamitatibus, cpio minus producat habiliter suas operationes, praesertim in uita ciuili. Et quamuis illa sortiter serat, ut diximus, tamen impedimento sunt &in alijs actibus producendis: Et versa vice vivatur sanitate,& sum cienti mensura externorum bonorum, ut artifex instrumento. talis enim studiosiis esse uidetur, cui per virtutem bona sunt simpliciter bona , ut praeseserunt verba philosophi in quinto Ethicorum,ubi diimim fuit, bona externa esse simpliciter, & de se bona . Verum alicui non se inper sunt bona: nam probo uiro medioeriter sumpta, bona quide sunt, tanquam instrumenta ad exercitationes uirtutum, improbo uero mala propter abusionem illorum . Et ad die ulterius, quod homines ea bona, quae de se, & simpliciter talia e se uidentur, appetunt, atque sibi adesse precantur, de ipsorum usu parum cogitantes. Et ideo necessarium est, inquit, usus ipsorum esse laudabiles, &bonos simpliciter. hincque fit, quod plerunque homines externa bona existimant causam esse felicitatis, ob similitudinem, seu propinquitatem decepti: credunt Onim, quod bona externa, quorum usus boniis,& sttidio sus est a uirilite, sint causa felicitatis, sicut est ipsa uirtus. quod non secus accidit,quam si dicerent, liram bene pulsandi causam esse magis, quam artem,quod uidetur esse ab stirdum . Ex quibus patet, ista bona existimari a philosopho, ut instrumenta,quae etsi de se bona esse dicantur, tamen diuersificantur secundum ustim ita, ut

498쪽

bona esse videantur bene utentibus, alicui tamen non bona, videlicet prauis, & ijs, qui eis abutuntur. Ex dictis insertur, quod in huiuimodi bonis per se non consistit selicitas, sed in operatione intellectiva secundum prudentiam, aut sapientiam, ut hoc loco dicit Sanctus

Thomas, exponens mentem philosophi, & quamuis requirantur secundum quandam mensiuram, tamen ordinantur ad operationem , I ideo non habent rationem ultimi finis, nec ex consequenti rationem felicitatis , sed instrumentorum , ut Lepius dictum est. Dico autem exsuppositione, scilicet esse talia. Mali alicuius, gratia electio eji. Hoc fit cum duobus propositis malis,& maius fugiendum putatur, minimum eligitur.

Necessarium est autem ex iis quae dicta sunt, alia subesse, alia

parare let ' torem: ex quo secundum votum optamus ciuitatis constitutionem in iis, quorum domina eri fortuna: dominam enim illam posuimu/: sed studiosam esse ciuitatem, non est fortunae Fuε, sed silentiae ac electionis: atqui Audiosam este esuitatem, Ioues 1llos qui in republica versantur, ese stadiosos: nobis autem omnes participes sunt reipublicae . Hoc igitur considerandum ea, quomodo uir mi Liudiosus. nam si contιngit omnes esse Liudiosis, risen autem iccirco oporteat singulos ensium, quo pacto foret optabilitis: sequitur enim ad singrilos,o omnes esse.

I ertia est pars huius capituli, in qua philosophus o stendit, qualis debeat esse ciuitas optima, & omnino felix. Patet enim ex dictis, quod alia debent subesse, que

non siint in arbitrio nostro constituta, ut ea quae sunt a natura, uel a prosperitate externa: alia uero parare de

bet legis lator, & proponere nobis, quae disciplina, &electione , quoad fieri potest, consequamur, idest bonas cynsuetudines, & bonas constitutiones, quibus e ruditi ciues, & boni,&studiosi, ac omnino felices e vadant: nam si ciues sint studiosi ,& ciuitas erit studiosa: hoc autem fici per disciplinam, & bonas leges, quarum modum ipse in serius ostendit: Oportet igitur Onan ex ciues optimae reipublicae esse midiosos, &quia Oume sumere positimus, vel singulos diuisiui, uel col lective,

499쪽

lective, omnes simul dicit philosophus, quod optabilius esset, omnes simul sumptos esse bonos, si fieri poΩset, quia sequitur ad singulos esse, & omnes esse, & illud quod est posterius secundum viam generationis, est

perfectius, ut compositum , seu mixtum, ex elementis persectius est, quam elementa. Est autem principalis intentio legis latoris, ut omnes sint studiosi, & est eius finis. vult enim singulos esse bonos, ad hoc, ut omnes sint boni, δι aggregatum illud ex singulis, tanquam totum ex partibus euadat bonum. Alia 6besse, non bona interna, sed alia, ut dixit etiam in primo Ethicorum . Ceterorum inquit bonorum alia subesse necessarium est,alia ad comparationem,& usiim conserunt. instar instrumentorum . Obis autem, idest nostra sententia. Hamsi recipiatur,idest si continseret,ut omnes esse possent studiosi, absque hoc, quod linguli sint studiosi,esset optabilius: utroq; enim existente eligibile posterius,quod habet rationem finis,cligibilius erit. Atqui seni quidem O audis sunt per tria: sunt autem haec

tria , natura, mos, ratio Genim nasci oportet primum, ceu, hominem , O non aliud animal, ct sic qualem aliquem secundum

corpus ct animam: quadam etiam nasii nulla utilitas eri r m res enim mutari faciunt: nam aliqua per naturam ad utraque via, per mores ad peius , Bel ad melius conuertuntur: caetera igitur animalia maxime vivunt secundum nainram, para m uero se liquid ut secundum mores: homo autem, O secundum rationem , solus enim rationem habet . Itaque oportet simul eonco dare hae e multa enim prater mores, etiam prater naturam a-guno homines, propter rationem , si persuadeatur melius esse ali ter agree. Natura igitur quales ese oportet eos qui legum positori sint parituri, determinatum eri prius. vliquum opus est iam diasciplinae,quaedam assuescendo.

Quarta est pars huius primi capituli, in qua philosophus ostendit quot,& quibus evadunt homines studiosi,& affert tria,videlicet natura,morem,& ronem : na primum oportet aptitudine adesse naturale, ut antea in X.

Ethicorum etia tetigit.volunt enim philosophi presup-

500쪽

DONATI ACCIA IOLI

poni in stabiecto aptitudinem bona ad suscipietem sormam: squidem quod recipitur in alio recipitur per modum recipientis: itaque Oportet primum ad hoc,ut euadat studiosus, nascatur homo, & non aliud animat: sed animal rationale, & habens bonam complexionem seu dispositionem deseruientem potentijs animς,idest aptitudinem quandam naturalem ad suscipiendas virtutes accommodatam. Requiritur praeterea mos,vel consuetudo bona: non enim sussicit natura,cum ad utrumlibet

se vertere possit, nisi accedat bona consuetudo. Quippe neq; natura, ut inquit philosophus secundo ethicorum, neq; praeter naturam in sint nobis virtutes, sed sumus nos ad illas suscipiendas apti natura:.suscipimus autem illas, atq; perscimur per consuetudinem. Quod si consuetudo est bona,tunc boni,sin mala mali euadimus, ut etiam fit in artibus. Bene enim, vel male cytharizando boni, vel mali fiunt cytharedi, Se omnino quales sunt operationes,tales habitus subsequuntur: itaque oportet non solum aptos esse natura, sed adiungere etiam consuetudinem. Praeterea requiritur ipsa ratio: nam bruta vivunt maxime instinctu naturali,ut phantasia,& huiusmodi potentiis sensiti uis, parum aut secundum con suetudinem : homo vero,& secundum rationem,quia solus inter animalia rationem habet. Itaque, ut dictuin est, requiritur domina ratio, tuae sibi obtemperantem faciat appetitum sensitiuum, multa enim agunt homines

praeternaturam,&consuetudinem persuasi a ratione.

Cum aliud magis ostenditura ratione, quam illud, ad quod trahebantur natura,& consuetudine, veluti intemdum ipsi accidit continenti,in quo sit pugna inter appetitum,& rationem, & tandem ratio superat appetitum. Nam, & si proponantur homini continenti voluptates,& appetitus sensitiuus quo quo modo moueatur, tamen persuasus ratione omittit voluptatem, &sequitur id, quod est melius sibi ostensiim a ratione. Quare illa tria

requiruntur,& oportet, ut simul coueniant natura,mos,

ct ratio,idest aptitudo naturae,& constetudo bona,& ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION