장음표시 사용
501쪽
IN POLIT. ARI s T. LIB. VII. 24 tio dirigens. Verum cum dictum sit prius, quales natura esse oporteat ciues optimae ciuitatis, nunc videndum restat,quo modo sint evasit ri tales secundum disciplina, intelligεdo sub nomine disciplinae rationem, & morem, Quare,&consilietudinis bonae consideratio habenda est,& etiam ipsius doctrinae,quia virtutes partim assuetudine comparantur,partim perceptione. Tria igitur allata requiruntur,ut diximus, ad hoc ut evadant homines si diosi,quorum natura est,ut fundamentum, & terra mos,& consuetudo,Vt cultura, ratio,vt agricola inducens bonam suasionem,bonamq; doctrinam in ea,vt in agro bene culto,qui semina sit nutriturus, ut in decimo ethicorum ait philosophus. Quaedam assilescendo, id est partim assuescendo, partim audiendo, discuntur. cum vero omnis societ, ciuilis constet ea imperantibus O p rentibus hoc iam cosiderandum est, utrum alios esse oportet qui imperant,ct alios qui parent,an eosdem per mitam. Pater enim quod
O disiciplina secundum hane diuisionem sequi debebit. Quinta est pars huius capituli, in qua philosophus
ostendit quales oportet ese ciues secundum disciplina: nam antea declarauit, ut diximus, quales oportebat esse natura, restabat ipsa disciplina, sub qua in os,& ratio quoquo modo contineri videtur.Dicit igitur,quod cum omnis ciuilis societas constet ex imperantibus, & parentibus,quod etiam in primis tetigit libris, quaerendum est, Vtrum in optima republica oporteat alios continue imperare, an eosdem quandoq; imperare, quandoq; parere: nam sicut se habet hoc consequenter se habebit ipsa disciplina. Etenim si alij sint continue imperantes,alii vero continue Obedientes,ut non permutentur,procul dum
bio at ia erit omnino imperantium, alia omnino parentum disciplina. Sin vero ijdem sint nunc imperantes, nunc parentes,ut vicisssitudinem subeant imperandi, atque parendi, tunc quoquo modo eadem erit, quoquo
Sι σgo tantum di serent alteri ab aliis, quantum D , heroes ab hominibus differre putamur,dit primm latim corpore , ac ρο
502쪽
Πea animo longe antecellerent, ac manifeste indubitate ue appa
reret eorum suereminentia,clarum est quod semper eosdem ictos mellia soro imperare,alios parere, sed cum facile non sit hoc reperire,u'; est cui apud Indos S lax esse aiu reges tantum a populu differre, anifestum est, quod propter retibus causas necessarium a A, ut omnes similiter participes sint uicissim imperandi, O parendi: aequu/n enim idem similibus, et difficile est stare rempublicam,quae constitutam praeter iustitiam: cum istis enim qui ab
imperando excluderentur, concurrerent omnes qui sunt in regiο- me, Hatum mutare cupientes, O tantam esse multitudinem in reia
publ/cae gubernatione, ut sit potior tritis, unum aliquid impost bilium erit.' Soluit philosophus quaestionem illam ostendendo,
quod si reperiantur excellentissimi viri,qui in bonis corporis, atque animi tantum praestent, quantum illi, quos Gentiles appellabant Heroes caeteris hominibus prςstare dicebantur,ut Silax de Indorum regibus inquit, procul dubio talis, vel tales deberent esse continue imperantes, caeteri vero assidue parentes, ut etiam in praecedentibus libris ostendit. verum quia dissicile est viatim, vel plures excelletissimos reperire eo pacto,quo dictum est, ideo modum afferimus, quo ijdein imperent, & pa reant,vicissitudine sit beuntes,quod iustum esse videtur: primum quia non est aequum,ubi non reperitur tanta super excellentia virtutis, imperium apud eosdem sempermanere quin potius aequum est, ut ij,qui sint pares,& si miles uicissim participes sint imperandi, atq; parendi, secundu aliud ,atq; aliud tempus: deinde sequeretur,quod inter similes, & aequales perfectione quida continue imperarent, alij cotinue parerent. resp. tale fundamentum habens praeter iustitia esset parum stabilis, causam'; praeberet illis a gubernatione exclusis mutandi flatu ciuitatis,quod siquis diceret hoc no sequeretur, qa gubernates
erunt potetiores, dicit philosephus,quod impossibile est
tanta esse multitudine, ut sit potetior illis, ex eo ouia exclusi erunt sine dubio plures propter concursilm nominum totius regionis aegreserentium illi usinodi gube
503쪽
IN POLIT. ARIs T. LI P. VII. 2 snationem, & per consequens erunt potentiores. Quare non debet fieri inter aequales, ut alij continue dominentur alii continue pareant: sed i j de participes esse debent imperandi, atque parendi, secundum aliud atque
aliud tempus. At enim sy, oporteat eos cy'i in magistratu sunt differre a subditis,indubitabιle est: quomodo ergo haec futura sunt, O quomodo
participant,considerare debet legis lator,Yt prius de hae re diximus: nainra enim ostendit hac,quemadmodum distinguenda bunt:
fecit enim eosdem genere,abos ιumores,alios seniores, quorum a teri parere debent gubernantibus,alteri gubernare: indignatur aurem nemo propter aetatem maiori concedere,nec putat ilium qui cedit potiorem se se pro sertim cum et ipse Pando ad id aratis per-Menerit,eundem honorem sit recepturu i: est ergo ut eosdem esse diacere,eos qui parent O imperant, est etiam ut diuersos.
Cum dictu sit, liberos homines,& in republica aequales participes esse debere vicissim parendi, & imperandi : videndum est,quo modo hoc fieri possit: imperantes S parentes differunt inter se, ut praeesse atq; su belle etiadiffert: & tamen dicimus,quod similes similiter debetat
esse utriusque participes Moc aut quomodo constituendum sit, ostendit philosophus ex ordine naturae, tuo sit, ut prius sint iuuenes, qua senes, ex quo prius parere debent, quam imperare. Et sica minus perfecto ad magis perfectum fici progressio. Debet autem in optima republica, in qua studiosi praestipponuntur ciues, magis persectus dominari, nec iniquo animo serunt iuu nes cedere senibus, ut prudentioribus, praesertim cum sciant eadem aetate se eo silem honores esse habituros:in senibus enim plerunque consit zim est. Unde Romani praecipuum regimen ciuitatis, quasi conflatum ex senibus senatum appellarunt. Ex ijs dicere possumus, quod ijdem erunt homines aliquando parentes, aliquando imperantes, diuersi vero, ut iuuenes, & senes, & secundum diuersas aetates diuersa habentes ossicia imperandi, atque parendi,&sc luitur quaestio , quod runt aliquo modo ijdem, aliquo modo non ijdem, ut
504쪽
lupra etiam dictum fuit, ubi determinatum est de partibus optimae ciuitatis. Itaque, O disciplinam, ut eandem dicere neces, est, ct ut di-
nersam: γι enim imperare velit recte, oportere amni ipsum prius
Consequenter soluenda est alia quaestio, quae sequebatur ex illa, licet utrum sit cadem disciplina imperantis, atque parentis: ideo philosophus ostendit, qui sicut parentes,ct imperantes simi 1jdem,atq; diuersi, sic etiam erit disciplina quoquo modo eadem, & quoquo modo diuersa: nam ex eo,quod diuersi sint aetate,& ossicio imperandi,atq; parendi,alia erit senum imperantium, ilia iuuenum parentium discipliua,atq; diuersa. Eadem vero erit quia dis plina est similium hominum, & liberorum. Et quia oportet eundem obtemperando addiscere, quae postea oportet imperantem facere. Imperium vero,ut primis libris dicta uit,aut gratia imperantis est, aut gratia subiectorum: horum alterum semorum esse distamus. altera m liberorum.Mandatorum vero quaedam inter se di fie-τunt. non in agendo ed in cuius gratia.Quapropter muὶra quae videntur esse ministrorum opera o adolescentum, liberis hominibus pulchrum est ministrare:ad pulchram enim se non pulchrum non
tanιum disserunt actiones propterseipsas, quantum in fine O gra
, t aritem materra,de qua agitur, magi x elucescat,r
petit philosophus quaedam in praecedentibus libris allata, ostcn lendo quod duplex est imperium, unum seruorum,aliud liberorum seruorum est, cum imperans principaliter suae I tilitatis gratia imperat, liberorum vero, cum quaeritur bonum eorum,quibus imperatur, vel bonum commune. Hoc secundo modo dicuntur senes iuuenibus impera re est enim quodammodo paternum imperium, unde apud Romanos Senatores curae similitud, ne dicebatur patres.Iuuenes igitur, ut fili j eis obedient, ct obediendo imperare discent, ut postea imperent cum ad senectutem peruenerint. Est autem, ut in tertio huius philosophus inquit, praesidentia qu dam perquam praeest
505쪽
IN POLIT. ARIs T. LIB. VII. et spraeest similibus genere,& liberis hominibus,& hanc dicimus esse ciuilem praesidentiam, quam eum, qui praeest didicisse parendo oportet.Ceu praefectum equitum,cum ipse prius sub alio fuerit, & exercitum ducere, cum ipse prius in exercitum per inseriores militiae gradus ductus sit. Quam ob rem recte dicitur neminem bene imperare posse,qui non ipse prius sib imperio fuerit. Vt autem ad propositum reuertamur, duplex est imperium, Vnum seruorum, aliud liberorum : sunt autem ossicia quaedam seruis,& liberis accommodata id est que conueniunt non solum seruis ad dominos,sed etiam adolescentibus erga senes. Ea tamen differunt non in agendo, nec respectu operationum, quae sunt, sed respectu finis, gratia cuius aguntur. nam operatio serui est principaliter ad bonum domini: Operatio liberi adolescentis est principaliter ob perfectionein sitam, vel ob bonum commune: atque ex eo fit, ut eadem operatio quς competit seruo compe tat,vel conueniat etiam iuueni libero diuersis respectibus,& ratione diuersi finis gratia cuius agitur.
n. Nero ciuis, O magiaratum gerentis eandem virtutem esse
dicimus,quae est optimi viri, O eundem prius pnere debere ρο- Hea imperare , hoc utique erit legum positori intuendum , O laborandum,ut viri boni essciamurin per quae exercitiain qui senis vita optimae.
Hoc est secundum capitulum huius tractatus, in quo philosophus posteaquam ostendit, qui in Optima republica quoquo modo eadem disciplina est imperantis,
atque parentis, ct quoquo modo non eadem: nunc considerare intendit, quaenam exercitationes,quae institutiones inducant eiusmodi disciplinam, ut ea instructi ciues boni, & studiosi effetantur: hoc enim propositum nostrum,& legum latorum principalissimum esse debet.Verum quia ratio istarum rerum ex ultimo fine sumenda est, ideo de ultimo sine viis humanae est considerandum, S sic considerationem eius aggreditur. Et quamuis, antea philosophus selicitatem ultimum finem humanum, eamq; optimam operationem animi, vel usum virtutis perfe-
506쪽
persectum esse dixerit, tamen hic eandem resemit,&manifestius exprimit. Diuiditiir autem hoc capitulum in tres partes, quae suis locis declarabuntur: in prima parte platio pbus dicit, quod declaratum est, videlicet in tertio huius, eandem elle virtutem ciuis, & praesidentis, in optima republica, quae est optimi viri, & quomodo prius parere oportet eum qui postea debet impera re. Curandum est igitur hoc a legum latore, & considerandum, luenam sint illa media,quibus viri boni efficiantur,& quisnam sit optimae vitae finis, ut haec utraque
bene conueniunt, sicut dictum est antea. Diugae autem sunt duae partes animae,quarum altera per se rationem habet,altera non habet psidem Iose,uetrumtamen rationi obtemperare potest,quarum diximuδ ese uirtutes istas,per quas inrbonus dicitur quodammodo. sed in utra istarum magis est sinis qui ita diuidimi,ut nos fecimuw,ambiguum non est,quo sis dicenda. semper.n. deterius gratia melioris est: patet hoc in iis, quae sunt secundum artem,ct in ks quae sunt secundum naturam melius auteid γοd rationem habet. Diuiditur autem dupliciter, in nos confise Mimur diuidere est enim ratio illa activa , alia contemplativa. Sic igitur neces e est O hane partem diuideτe,ct clara est quod actiones correspondenter se habere dicemus,ct oportet eas actiones quae sunt meliores secundum naturam,magis expetendas ese ab . r, qui consequi postiunt,aut omnes,aut duas: semper enim eius, idest nisxime expetendum quod consequi est si mum.
Cum omnis prope consideratio proposita nuper a philosopho pendere videatur ex illa conditione, quod fierino potest, ut sit quis'; felix,nisi percipiat finem, ad quem tendit: ideo philosophus praemissa sua intentione declarat , quisnam sit finis iste, qui qua ritur, id est optimae
viis, di ostendit quod consistit in Operatione virtutis co- templantis . Ad hoc declarandum praemittenda est distinctio partium, id est potentiarum animae: nam osten sum est antea quod non in bonis externis, non in bonis corporis , sed in bonis animi consistit proprie humana felicitas. Atque, ut haec clarius innotescant, stimit philosophus duas partes, seu potentias animae, quarum al-
507쪽
IN POLIT. ARIs T. L I p. VII. 1 7 tera rationalis dicitur secundum essentiam, atque naturam , altera irrationalis, quae tamen particeps rationis
dici potest: non quod de se habeat rationem, sed quia
est apte nata obtemperare rationi, ut in primo ethicorum latissime patuit, in hac parte, seri potentia animae, quae est appetitus sensitivus, philosophus virtutes morales : in parte autem, seu potentia rationali secundum essentiam, virtutes intellectitias collocare videtur. Id cautem potentia rursus a philosopho dupliciter sumitur aut activa aut contemplativa: contemplativa atr-tem est longe praestantior, ergo, & operatio, quae est secundum eam, dicetur esse nobilior. Hae distinctione praemissa arguere possumus hoc pacto : vltimus finis, &omnino felicitas vite humanae ponenda ist in operatione animi, ut sepius dictum est, & in operatione secundum eam potentiam , quae est praestantissima : sed mens
speculativa dicitur ee luiiusmodi a philosopho, ergo iii
eius operatione ponenda erit ultimus finis, & suprema felicitas vitae humanae. Patet ratio, quia nobilioris potentiae secundum naturam nobilior est operatio, atque
persectio.Quod autem speculativa sit prestantior,quam activa, hoc apparet ratione nobilioris obiecti, ut dicit
Sanctus Thomas,& consequenter operatio eius erit prPstantior,ut diximus,& magis expetenda, atque ex eo subibit rationem finis respectu activarum operationum, quae ad contemplationem ordinantur. Nam si volumus gradatim considerare potentias anime, ut philosophus in primo ethicorum considerat, incipiemus primum a vegetativa, quae est omnino expers rationis, nec ullo modo rationalis dicitur, nec secundum essentiam, nec secundum participationem: deinde accedemus ad potentiam animae, quae est irrationalis secundum cssentiam rationalis, secundum participationem in quantum est apta obtemperare rationi: talis autem est appetitus sensitivus , in quo virtutes morales collocantur . . Ulterius Veniemus ad partem animae rationalem secundum essentiam. Ea autem est duplex', ut
508쪽
philosophiis ait, activa, & speculativa. speculativa sit pre ina esse uidetur huius philosophi sententia, & consequenter persectio, & operatio ciuis erit praestantissima
reliquarum. talis aute est contemplatio,quae circa persectissimum uersatur obiectum, & sui gratia quaeritur.
ergo contemplatio erit ultimus finis humanus: homo enim debet continue,quantum in se est, pergere ad meliora,& primum frequentatis actibus uirtutes morales acquirere,&ipsam prudentiam :Hemum ad sapientiam peruenire si potest,& secundum eam operari, cum acti- operationes ad contemplativam uiuendi rationem, tanquam ad ultimum finem rerum humanarum, referantur, & in uita humana maxime expetedum . quod si quis supremam illam contemplandi uitam attingere non potest, saltem morales , & activas uirtutes consequi studeat, tenendo eum uirtutis cursum,quem potest,&pergendo semper ad meliora, ut dictum est sit pra. Duae reseres, id est due potenti C. Diuisa est autem uita tota in negocium O Ocium, bellumq; et pacem. Fi agibilium quadam sint neces arta O utilia quaedam honesta,in quibus nec β est eandem esse electionem O partibus an
mae ct ipsarum acZiambus,bellum qnidem gratia pacis, negocium autem gratia oc necessaria et utilia, gratia hone torum. d cuncta igitur hae allicere debet,qui legem ponit, et ad partes animae, ct ad iliarum actiones: magis uero ad ea qua meliora sint θ stanes. Eodem modo ct circa uitas, O rerum dii sones, posse enim oportet, in negocio uersari,et in bello raeferenda tamen est paxo ocium:necessaria O utilia agere poste: praeserenda tamen sunt honesta. Itaque ad hac tanqtiam ad signum,o pueri adhuc existen e ct alia aetates quae indigent. per disciplinam sint dirigendae. Consequenter philosephus procedit ulterius sua intentionem probando hoc pacto: sicut se habent inter se potentis animς, sic et operationes,& uiuendi modi, sed potentiae sic se habent, ut ignobilior sit propter nobiliorem, ita etiam erit de operatione,& vita, id est de ratione vivendi, quia minus bona ordinabitur ad meliorem, quousque inueniamus optimam, id est contemplativam,
509쪽
quam ultimum finem in rebus humanis dicit esse philosophus: quo inuento animus noster, quantum humana conditio patitur,quiescit. Est igitur negociosa vivendi ratio gratia quiescentis vitae ,& omnino negocium obocium,& bellum ob pacem. Unde in rebus agendis per
spicere licet, quod agibilium quaedam simi utilia, quaedam honesta , & utilia sunt gratia honestorum . Quare dicendum,quod in operationibus anime talis seruandus est ordo, qualem de potent ijs diximus: nam ignobilior est gratia nobilioris: sic operatio, de vita ignobilior ob. nobiliorem erit, & negocium gratia tranquillitatis, &quietis,oc bellum gratia pacis,&ytilia honestorum gratia erunt. Ex quibus patet,quod in quiete, S tranquillitate animi, & omnino in ipsa contemplandi ratione erit optimae vitae finis. Haec,aliaq; eiusdem generis philosophus affert in decimo ethicorum simile sententiam latillime exprimens. Notandum est autem, quod philosephus, cum dicit ocium, non intelligit inertiam atque desidiam, sed ocium moderatum, atq; honestum, & cum ipsa contemplandi ratione coniunctum. Est enim op ratio qusdam quieta,atq; tranquilla, in qua viri bona,&sapientes sedatis perturbationibus, quantum humana conditio patitur, felicissime viuunt. Post haec philosophus infert ex dictis, quod legum latores ad haec omnia
respicientes curare debent, ut homines a prima etiam aetate bona disciplina instituantur,& potentiae rationales,quae sitiit in nobis, bonis habitibus imbuantur, atque ex his producantur operationes bonae, & ipsi ad meliora continuae progrediantur, ut gradatim ascendendo
optim g uitae finem inueniant, id est tranquillitatem illai de qua dictum est antea, quam ciues, & ciuitas tanquam propositum sibi signum spectare maxime, & principalissime debent. Diuisa est autem uita, id est diuisa est
operatio vitae,& uiuendi ratio. Lam qui nunc Graecorum recte gubernari videntur, O legumlatores,qui eas respublicas instituere: neque ad optimum finim γλdentur sexisse cum res blicas instituerent: neque ad omnes vidi
510쪽
tutes , disiciplinam ct leges direxisse: sed onerose declinaverunt ad illas virtutes,quae videntur utiles, ae plus habere faciunt. S militer quoq; posteriorum quidam scriptores, opinionem suam senderunt: laudantes enim Lacedanioniorum ren: publicam, admirantur,ct commendant legi satoris propositum, quod omnia ad p xentiam, O ad bellum direxerit, quae, ct per rationem refelli possunt,o per facta ipsi nunc reprobata sunt, is enim plurimi hom
num dominari late cupium,quoniam exinde multa proueniunt fortunae commoda, sic Thibron admirari laudareia; videtur Laceda moniorum legumlatorem,ct quicunq 1, alter de repub.scripsit illo rum, quod propter exercitationem eorum ad pericula , multorum dominationem sibi compararunt.
Secunda est pars huius capituli, in qua philosophus
affert institutionem quorundam legum latorum ab hac sua sententia diuersam, atque eam refellit. Dicit enim quod quidam Gr corum recte gubernari dicuntur,& eorum respublicae a conditoribus legum recte institute putantur,quia dirigunt ciues ad exercitationes bellicas,ut longe,latoq; dominentur, utilitatis magis, quam honestatis rationem habentes. Admirantur autem quidam Laced emoniorum rempublicam,& propositum legis latoris in hoc laudant,quod ciues suos direxerit ad imperium bello , & armis amplificandum. sed haec sententia refelli rationibus potest, & experientia ipsa est reprobata dicit philosbplius. Est enim huius institutionis finis utilitas : nos autem honestatem, & omnino felicitatem reipublicae quaerimuS. Atqui pater, quod cum non habeant nunc dominationem Lacedaemonii, nec felices amplius sint,nec legumlator eorum bonus.
Refellit hanc institutionem pluribus rationibus,primum quia illa institutio, etsi finem dominandi non ho- nestum,sed utilem,ut illi credebant reipublicae Lacedaemoniorum,praeponeret,iamen eum quacunq; esse obtinere non potuerunt. Insuper illud ridiculum, si permanentes in legibus eius, Eoq; impediente Pis legibus νώ,omiserunt bene vivere.