Iani Nicii Erythræi Epistolæ ad Tyrrhenum Iani Nicii Erythraei Epistolarum ad Tyrrhenum tomus posterior

발행: 1649년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sa I AN I NICII ERYTHRAEI .

di amorem , quo te complector, ita od summum pervenisse , ut nulla eidem fieri posset accessio ; verum , eidem amoris , proximis tuis literis , cumuli, est additus , jam ut nihil eo esse possit ardentius. significant enim , ingentibus te curis implicitum & occupationibus , ut somno

ac necessita naturae vix quidquam surripere queas. n igitur te plus oculis meis diligam, quem videam, adeo mei memoriam non ejicere, ut, eius retinendae gratia, propemodum valetudinis tuae curam deponas ' de quo . eas tibi gratias , quibus dignus es . ago habeoque , ac viavns moriensque, plurimurivme tibi debere, profitebor. Mitto .quaternionem Pinacothecae alium. utinam , una cum ceteris, quos praemisi , infestas militum ac praedonum manus effugiat. Provino Consistorio, Card. Pamphilius, novus sponsus, insignia Cardinatatus deponet, iquo se quamprimum Olympiae Aldobrandinae, matrimo- jnii nexu devinciat. hac in re judicia variant. at mihi tantum est ab re mea negotii, qui, jam biennium, bon rum meorum , quibus me alebam , fructibus privor, ut neque istuc neque alterius cujuspiam aliquid curem. d cet me, his nuptiis bene ominari, ac bona omnia dicere. ita eniin caritas postulat, qua Christiani omnes. inter se complecti mutuo debent, etiam si ab altero assecti sint injuria vel damno. Auod non faciunt ii, qui eodem quo ego calamitatis jure comprehenduntur , quibusque non eadem est, ac mihi, religio . qui non cessant, diris eos precibus exsecrari, a quibus, tam indignis injuriis, vexantur ac diripiuntur. at illi eorum maledicta & imprecationes , cum Voluptate risuque , excipiunt. miror non illis venire in mentem illud lapientis dictum, longe veriusimum: Maledicentis tibi in amaritudine anima . exaudi tur deprecatio illims. Vale. Romae, xv Kal. Februarii

HEri. x t et Kal. Februarii, habitum est Consistorium

in Quirinali, in aedibus pontificiis, unde nondum Pont. hoc anno excessit, neque, ut superiore secerat, in

82쪽

Vaticanum se contulit , metu Tyberis, qui circumjecta ibi loca inundaverat. ad quas aedes , praeter Cardinalium

familias, eosque qui officii scilicet gratia illos sectantur, ingens ceterorum hominum multitudo sonfluxit.

nihil enim quisquam ita visendum putavit, quam adesse quemquam, qui honorem illum fastidiret atque rejiceret, ad quem alii, summa ambitione, tamque incitato studio,

ferrentur. sed, postquam conclamatum est, ut ex ea aula

omnes excederent, introducti sunt, nobilis vir, Cincius, Advocatus Consistorialis ac Reserendarius, Angui sciola Protonotarius Apostolicus , & Sac. Collegii h secretis Fanfanella. tum lectar binae sunt literae, a Camillo Caes. Pamphilio unae, ad sumin. Pont. datae, ad Cardinalium

Collegium alterae. earum , quas ad funam. Pont. scripserat, summa haec erat, se, sanctissimis illius pedibus advolutum , quam posset subjectissime ac demississime eum orare, ut sibi liceret Cardinalis honore se abdicare. etiaenim , jam inde ab ineunte aetate , alienum a clericali militia animum habuisse, sed ipsius jubentis imperio coactum fuisse nomen illi dare , & insignia Cardi latus accipere ι nunc vero , & familiae solitudinem , ad unum ipsum redactae, & conscientiae suae, cui in Primis consulendum esset, rationes exposcere, ut, positis humi genibus , maxima vi animi ac reverentia, ab eodem , etiam atque etiam , postularet ac peteret, ut, bona ipsius cum venia, novas cogitationes , nova consilia, quam maxime rationibus suis apta atque expedita, susciperet; id enim maximi beneficii gratiaeque loco se habiturum. multaque alia, in hanc sententiam, suppliciter ac demisse. Oddebat. Epistola vero, ad Cardinales data, hanc sententiam continebat,se maximas, ingentes, & immortales illis gratias agere atque habere,quod cooptatum ipsum ab Innocentio X, a atruo suo, tanta animi propensione, alacritate benevolentiaque, in amplissimum suum ordinem essent dignati excipere; sed nunc . necessariis quibusdam rationiblis adductum. quas non esset necesse commemorare,

cogi se, tanto tamque insigni in se beneficio, non ampliusnti, sed illud ipsis, unde prodierat, remittere; Verum nuti Ium tempus futurum unquam, quo illorum, in se b neficiorum memoria ac fama moriatur, atque allisliis, non F α parulo .

83쪽

t4 I AN I N I C II ERYTHRIEI parum multa, accedebant. Vale. Romae, x I Kal. Febi

BEse si humanissimis, suavissimis, & eloquentissimis

literis tuis, quae sere semper aliquod mini nuncium apportant, quod incredibili me voluptate perfundat. in do enim mihi significarunt, tertiae meae Pinacothecae iniatium incolume istuc ac salvum pervenisse. atque ,.si ex initiis judicare licet de iis quae mox consequentur, magnaniihi spes est, reliqua. quae adhuc inisimus, quaeque deinceps mittemus eundem esse exitum habitura. Magnum est hic Romae silentium de nuptiis, quae sunt celebrandae, inter eum qui cum Galero fecit divortium. & viduam illam, venere, divitiis, ac sorma, longe clarissimam, quae illius aci se amorem attraxit. uterque adhuc latet, neque per Urbem incedens, oculis civium se se committit: nisi sorte, ut nunc sunt mores, vulgari aliqua rheda, undique clausa tanquam cavea, inclusi, hac illac circumferantur; quod fit verisimile. summe cupiunt omnes, eum, quein modo purpura fulgentem viderant, gladio praecinctum auro gemmisque nitentem, aspicere. At iniui nulla ejusi modi cupiditas inest, immo magis cura ac dolor ille i fixus animo haeret, qui e dies noctesque angit, quod , jam biennium, in. mihi bona intercipiantur, ne, de meo, meis suppeditare necessitatibus possin; atque, ut initia se dant, magnus mihi metus impendet, ne passi tim- bonis omnibus amissis, hoc extremo vitae meae tempore, fame conficiar, ac jejunus, & effertus fame, nomen . commutem, atque , ex Nicio Erythraeo. Esurio appeller. Video , quidquid a Deo, ob peccata nostra, damni malique minittitur, aequo esse animo ferendum; sed facere Don possum , quin, quoties haec tam acerba tamque indigna bonorum meorum direptio meum animum Dubit, v .hementer angar ac crucier. Magni , in Italia , ab Hispanis, bellorum apparatus fiunt, quibus, vere ineunte, Gallis obsistant; qui iam , una cum barbaris & catholicae s- dei hostibus, foedere sibi conjunctis, Italiae appropinquas- se dicuntur. quod si vera est fama, eosque in Italiam . irruinis

llii

84쪽

, irrumpere , & secunda facere praelia, contingat, suantus Romanae urbi metus impendet, cui, jam pridem illorum impietas, avaritia atque barbaries inhiati Itaque, ut tu nihil moneas, omnem, quae de communi totius orbis terrae pace spes erat, decollasse jam video. Vale. Romae, Κά Februarii cra I ac x L v II.

nere , opibus , ingenio, cum primis suae civitatis , mihi aditus patuit. cumque accepisset a pluribus de eo . i. obsequii, cultus , familiariatisque nexu, quo tibi devim eior, coepit miros se tuis virtutibus sermones habere , , easque maximis in cicium laudibus ferre : dixitque, dum .i esset Feliniae , maximum sibi tecum consuetudinis amici- tiaeque usum intercessisse, ac dies saepe integros . suavissimis jucundissimisque, de rebus ad elegantium literarum ii studia pertinentibus, colloquiis traduxisse. &sane reti-

. net memoriam tui, summa cum benevolentia & amorei conjunctam . atque imperavit mihi, ut te plurima salu- te, suis verbis, impertirem. Credo, literis amicorim. tibi fuisse allatum , de nova vitae, ab ipso acceptae, ratio- ne. etenim, virum illum, ut nosse te arbitror, omni vitae elegantia excultissimum , qui nihil tam laborabat, quam Ut assiveret omni lepore ac venustate, dextera excelsi ad coni ria illis studia cogitationesque traduxit. prosectus; erat in Hispaniam, una cum fratre , publice 1 sua Rep. . lagato, ad Regem illum maximis de rebus, misso,ut eum i consilio & prudentia, qua prasat, juvaret; sed multo

magis . ut inores suos ad amorem amoenitatemque Omnem conformaret atque componeret. sed Deus, qui dei riticulo habet cogitationes hominum , & novit quia vanae sunt, lethalem in eum febrim immisit, quae, ejus ab . oculis , animi tenebras. quibus impediebatur ne veritatis . lucem aspiceret, discussit, eidemque , quantis erroribus implicaretur, ostendit. itaque coepit excogitare de vitar a genere commutando; atque veniebant illi in mentem . variae religiosorum hominum familiae: sed plures sitiauit occurrebant causae, ne earum cuipiam nomen daret. sed

85쪽

86 IANI NICII ERYTHRAEI dum maxime harum cogitationum fluctibus agitaretur, incidit in Siculum quendam sacerdotem Congregationis Oratorii, qui tempestatem illam sedavit, & fluctuantem eius animum in tuto tranquilloque constituit. nam mores, consuetudines & instituta ejus Congreg. illi apernit, simulque leges, quibus S. Philippus Nerius eam temperavit, legendas tradidit. quae cum maxime cum animi sui sententia congruere Oisendisset, decrevit, institutum illud amplecti; Romamque se contulit; ibique , re cum P. Ioseph Mansio comi ynicata , populari suo & ambco, ejusdemque Congreg. sacerdote, dedit operam, ut in i eum ordinem ac numerum 'admitteretur. nec suit illi magnopere laborandum , ut impetraret. ejusmodi enim homines , ea nobilitate, eo ingenio iis moribus, quibus ille , sunt invitandi, hilariter, cum venerint, excipie di , non autem repellendi, aut aegre admittendi. itaque, breviarium pro gladio, togam pro pallio, suave Christi jugum pro honorariis militiae Melitensis insignibus, aci cepit Iam , intra paucos dies , Pont. Max. privilegio , sacris initiatus , quotidie rem divinam facit. Summus Pont. sententiain illorum, utpote fidei Catholicae contrariam, de cathedra ut aiunt, damnavit, qui Asierunt, ac libris editis docent. Petrum 8c Paulum aequa potestate Pontificatum max. Romae gessisse, iis verbis praesertim . adducti , a Romanis Pontis in suis constitutionibus a poni solitis . qui Pontifices, cum aliquid jubent vel pr bibent, id se Petri ac Pauli Apostolorum autoritate facere inquiunt. unde novae hujus autores sententiae confici volunt. Ecclesiae universae regendae partes utrique fuisse permissas atque concessas; quod pugnat cum Euangelio, ubi di erte Christus summam hanc in Ecclesia pinesta, tem , primum Petro pollicetur, cum dicit, Tu es Petrus, ct 'per hanc petram ad cabo Ecclesam meam , is tibi dabo claves . postremo , eandem illi deseri, verbis illis, repasce oves meas. quamobrem posthac, quicunque illius sententiae propugnator extiterit, numero haereticorum, hoc est , Catholicae religionis hostium, habebitur. Vale. Romae, v: Idua Febr. c I P 1 pc X L V II.

86쪽

E P I S T. AD TYRRHENUM. 8

DUM 1 te accepi epistolas eodem die, quarum una

spem pacis afferre videbatur, altera, quae erat recentior rem adhuc dubiam dc incertam esse, significabat. nam scribis, toto animo atque omnibus viribus dari operam , ut pax conficiatur. quod si te spes, quam habes doea , sesellerit, deplorandas tibi esse, ais, calamitates, quas impendere miserae Italiae vides. legimus utramque epistolam Eminentissimo Principi, qui mirifice laudat studium ac diligentiam tuam. idem fecit mihi copiam le- pendi libellum, qui nuper apparuit, cujus, titulus est, Bibliotheca Gali Suecim; in qua Bibliotheca , libri plures contineri dicuctur, quorum tituli, ab autore , a quo conficti sunt, enumerantur , omnisque ad id bellum pertinent i nimirum , num illud sit jure susceptum , num recte foedus cum haereticis initum; de causis , consiliis, cupiditatibus, quibus est gestum ; de eorum astutiis. qui verbo', se esse cupidos pacis, ostendunt, re ipsad nulla re magis abhorrent, aliaque his similia non parum multa. praeterea urbes , ubi libri illi sint editi, tabernat bibliopolarum, &, ne quis errare possi, signa, eisdem praefixa, in quibus venales habentur, non magis argute atque ridicule, quam docte eleganterque significantur. acinthi autor illius operis videtur oppido doctus, ingeniosus, & inprimis gnarus earum rerum, quas in iis libris in disputationem vocari, per jocum affirmat. Avemus scire. quid tu, vin prudentissimus , de eo libello judices. nam, in iis regionibus, in quibus versaris, eum esse ortum, Germano aliquo conscriptum , omnes sere pro certo extistimant. Quid de mea tertia Pinacotheca fieri cupiam, ex literis , quas ad Nihusium scribo, cognosces, in quo naihi videtur studium illud ardens, maxima ex parte, I frixisse, quo incensus, res meas amplectebatur. etenim multas ait esse causas , quamobrem mihi hac in re , sicuti olim in aliis, alicui usui esse non possit; literulas minutas, quibus quaterniones scripti sunt aliquot, senectutem, vires magna ex parte amissas , aedium suaruin ab impress ris ossicina distantiam , damnum, quod faceret, si suis ne-

87쪽

rg TANI NICII ERYTARAEI

plectis, aliena negotia curaret. atque his alia etiam adii. est, ut videre licet ex epistola, quam ad me scripsit. quocirca peto ab eo etiam atque etiam , ut, si sibi sit incommodum , si molestum, si perniciosum, meo dare opera mnegotio , si etiam existimet Caesium illud aegre suscepturum, librum mihi quamprimum remittat; non enim dosituros, qui statim illum Venetiis, vel etiam Romae, imprimendum curent, si non ita elegantibus typis ut sunt 1lli, certe non minori stadio ac diligentia. quaeso te, ut, in eo recuperando, mihi sis adjutor. Hodie mane , factae sunt nuptiae illae, tamdiu expectatae , nempe, quibus E cellentiss. Princeps Camillus Pamphilius , Excellentissi- main Olympiam Aldobrandinam , duxit uxorem ; neque

saetae sunt in Urbe , sed in villa Aldobrandina , Turri nitiva nomine. sacrum nuptiale fecit, ac caerimoniis, ex Ecclesiae Catholic* ritu ad nuptias adhiberi solitis , stinctus est, Ferentini Episcopus qui nunc Eminentis . Cardina- is Vicarii vices gerit. Huic connubio , me Christi leκ jubet, felicitatem, sobolem, di bona omnia, precari. sed

pecuniae annuae, qua me & familiam meam sustentabam,

ani serme biennium mihi interceptae, dolor id prohibet

facere. at mihi fixum ac deliberatum est potius , divinis i imperiis obtemperare quam dolori meo, quantumvis justo, servire. laeti sunt illi, immo redundant hilaritate atque laetitia. quam vellem perficerent, ut esto quoque, me in eorum nuptiis hilarem redderem l quo nihil illis est factu facilius. non enim peto, ut aliquid mihi de suo largiantur. quod suum est habeant, teneant, nihil cuiquam illius impertiant; eorum felicitati, fortunae, commodis, non invideo; sed solum effagito, ut meo me uti, tanquam viatico, sinant, ad reliquum viae, quod restat, conficiendum , illudque ab adulatorum iniquitate, in quibus omnis sere residet culpa, defendant. ii enim, ex aliorum damno detrimentoque , sibi viam ad opes honoresque . quibus inhiant, cum vera niti non valeant, muniunt. Sed amo stultus , qui, rebus humanis uti ex mea libidine postulein, non autem ex Dei immortalis arbitrio, qui r aius quam nos , quid rationibus nostris expediat, novit.. Vale. Romae, 1 v Idus Februarii cI γ' cxLvO.

88쪽

HEr, venit ad me adolescens nobilis, ex Saracen tum familia, elegans ac venustus ac scitus in primis , qui , mihi, i V. C. statre tuo, literas reddidit, pisnas humanitatis & officit . quibus me etiam atque etiam rogabat, ut Calanium de Aciaria, Eminentiss. Principi commendarem. etenim, a Sereniss Magno Duce Etruriae , numeratur in iis , quorum uui Episcopatum Clusinum, nunς suo rectore orbatum , demandari di summo Pont. velit. di quamvis ea mihi cum eodem Calanio necessitudo intercedat, quamvis hominis virtus, probitas, doctrina sit mihi adeo nota atque perspecta, ut, ob eas causas, nihil sit tam arduum, nihil tam dissicile ac laboriosuin , quod, pro eo susceptum, non leve , facile, ac jucundum sit futurum . tamen dici verbis non potest . quanta mihi alacritas ac studium, illius commendatione, ad Calanii dignitatem amplitudinemque , quibus rebul possim , tuondam augendamque, accesserit. itaque sibi persuadeat velim frater tuus, quemadmodum etiam ad eum scripsi, quantum ego apud Eminentiss. illum Principem , magis ab eo mihi permissum quam vendicatum lime, possum, totum, ad Calanium illi commendandum, me esse adhibiturum. quamquam non magnopere in hoc mihi esse laborandum videam i ea enim in hominis vim tus , ut ipsa se sola per se se possit, sine cujusquam opera, apud quoscunque in amore & gratia conuituere. ac bene cum Rep. Christiana ageretur , si omnes, qui singulis Ecclesiis praeficiendi essent, Calanii similes invenirentur. Hugo Vbaldinus te , quem vehementer admiratur dc colit , plurima salute impertit ; qui mecum una est occupatus , in fabula quadam, hisce Bacchanalibus feriis, ab alumnis Seminarii Vaticani, cui ipse praeest danda: cupimus enim , saltem actorum virtute, eam stare, non Rutem eorundem vitio exigi. Hanc ego comoedi am seci Italico sermone ; cuius utinam te spectatorein haberem inam data est opera E me, si tamen assequi potui, ut ea ex Aristotelis aliorumque magistrorum praeceptis ac legibus

Ωrmaretur; cujus roi tu, singulari judicio ac doctrina

89쪽

so I A N I NICII ERYTHRAEI

praeditus, optimus judex existeres. exspecto, postquam Nihusius varias nectit causas ne illic imprimatur , dum mea mihi Pinacotheca remittatur. gestiunt enim hic iii pressores & bibliopolae, lucri spe ducti, eam lysis mandandam curare; Instant, urgent, ut ea quam primum

ipsis tradatur. Vale. Romae , vi II Kal. Martii

EXtrema pars literarum tuarum , magnum dc incredibile meo animo dolorem inussit, ac praeterea magnam vim lacrimarum mihi excussit. Etenim pacem , quam, prudentes viri , se certam & exploratam tenere , scripserant, elapsam esse E manibus , nunciant, neque alia quam ejus spem reliquam esse; tum, omnia ea mala, maxima & gravissima, quae nos circumstant, enumerant; nimirum , Turcas , multis praeliis secundis factis , multis Christianorum urbibus expugnatis , cervicibus nostris imminere - Suecos in foribus stare, mox, nisi Deus respiciat, in Italiam irrupturos, eamque direptioni daturos . Gallos Hispanos, magnos exercitus comparatos hahere, & , ad dimicandum paratos, statuisse, in Italia pro lio decernere. ac mihi quidem videtur Deus, peccatis ac sceleribus nostris iratus , gladium vagina vacuum habere in manu, ac triplici illo flagello , quo maxime saevire solet, nempe peste , fame , aa bello, jam nos in furore suo

arguere . dc in ira sua corripere. nam persertur ad nos, pestilentiam Venetiis multos mortales corripere atquS Orco mandare, eamque in Gallolium exercitu grassari. atque utinam , . si ita religioni Catholicae, & rebus Italiae , quo omnes Gallorum conatus spectare videntur, expediat , ea lues funditus totum illum exercitum extirpet ac deleat. tum, quot bella, quamque calamitosa, ad perniciem nostrain parentur ' plus quam dici verbis potest, aspicimus: annonae vero caritatem impendere, suspicari nos faciunt maximi atque perpetui imbres, qui tum a tumno superiore, tum tota hac hyeme , E caelo deciderunt , adeo ut sementem obruerint, corruperint, ac satastque agros ipsos , sua vi arreptos, aliorsum avexerint. Sed s

90쪽

E P I s Τ. A. D T Y R R HEN V M. si 'sed, quod me cruciat, angit, quod mihi cor urit , illud est quod tot calamitatibus jam pene oppressi, ad Deum

non confugimus, non , poenis ultro susceptis, eum nobis propitium facere studemus. nulla jejunia Indicuntur, nullae lupplicationes publice decernuntur . sed , ut in diebus .

Proe , cum totus terrarum orbis est obrutus aquil . amnitatibus conglutinandis , conviviis e rnandis, pecuniae faciendae, operam damus. utinam Deus mitIus nobiscumazat nec nobis,pro meritis nostris gratiam referat. Scri' b1t illusius, Caesium, simul ac totam meam tertiam P nacothecam habuerit, continuo eam se impressurum. it

que id quod reliquum ejus apud me erat, mItto. Heri fabula, di me scripta, & biduo ante spectata, rursus reposta est in aedibus Seminarii Vaticani, ab ejusdem alui nis. adfuit Eminentiss. Capponius, uxor Marchionis B bali , qui nunc magna est apud summum Pontificem gratia , uxor Marchionis Vincentii de Nobilibus, aliaeque. zenere opibus , ac forma illustres mulieres. quae fabula. nisi me mei amor decipit, visa est recto, ut dicitur , talo

BRevem hanc epistolam scribo, magis id adeo, ut solemne illud meum institutum servem , ne quem hanc ad vos tabellarium sine meis literis sinam abire , fuibus tibi refricem memoriam meae erga te benevolentIar observantiaeque , quam quod aliquid habeam , cujus te fieri participem velim. tum, libenter occasionem arripio ad te 1cribendi, tuarum ad me literarum cupiditate, qua fl Rro ; neque quidquam mihi longius videtur, quam duindies ille veniat, quo famulum meum ad negotioruin tu rum gestorem mittam , ut ab eo tuas, quas ad me scribis. Isteras exigat. cui statutum est, eas domi suae, cum est, Quod inpe contingit, non relinquere , ut a suis mihi r dantur . sed eas nemini nisi famulo meo credit. Extiminabam, una cum his literis . oratiunculam tibi quandana mittere, quam, ad Senatum P.Q R. scripsi. nam,quemadmodum M. Cicero orationem habuit ad Pontifices,

Pro domo sua, ut posti ita etiam ego hac oratione ab

SEARCH

MENU NAVIGATION