장음표시 사용
61쪽
εr IANI NICII ERYTHRAE Ire egregium tanti Ducis facinus , verbis quantum pos- sunt extenuant; atque, Si alibi contigisset, Munt. ut quis. piam, ob rem tam levem ac nunatoriam , cujuspiam ducis imaginem descriptam , typisque mandatam, in vulgus edidisset, futurum fuisse, ut illum pueri lapidibus insectarentur . sed Romae omnia licere. Iam fama in Galliam attulerat, Orbitellum fuisse captum, summumque Pont. in arcem S. Angeli confugisse , atque, Urbis faciem, sive
potius scenain , ut quidam, me audiente , minitabantur, fuisse immutatam, hoc est, ut ego interpretor, qui modo erat in scena Rex , quando alia agatur fabula, fiat servus: quique servus, pauper, mendicus, Regis partes accipiat. Sed, quidnam dicturos eos esse arbitramur, cum audient, rem longe secus evenisse atque ad ipsos fama pertulerat tquam huic populo gratum accideret, si haec in eos faba cudereturi videlicet, si ii poenas luerent, qui tanti belli
adversus nos perperam excitandi, autores extiterunt, ut
Vrbi. Regis Galliae studiosissimae, periculum crearent, ac Pontifici optimo innocentustiinoque metum ac terrorem incuterent. Sed vocor ad Prandium ι advolo; non cibi,
quem plane fastidio , sed bibendi cupiditate. etenim, ut ille dixit, siti fauces lippiunt. Vale. Romae, Kal. August.
EXistimaveram , Tyrrhene humanissime, me posthac
nullas, nec ad te, nec ad alium quempiam , literas daturum, sed te, ab altero, certiorem esse facturum, me pituitae cujusdam vi , E capite ad pectus defluente, fuisse a vita seclusum. nam, Sabbato superiore , cum ad ins riores aedium mearum partes descendissem , ut frigidula quadam aura, quae ibi leniter spirare videbatur, paululum aestus molestias, quae miseros nos habent, leviores efficerem . subit me, fuisse oblitum nescio quid amico cuidam meo , quod statim esset deserendum , scribere. surrexi , scalas ascendi; sed vix ad summum perveni, cum in eas spiritus augustias deduci compellique me senii, ut omnis siere respirandi iacultas desereret, atque habui necesse, in
62쪽
E P Ι S T. AD TYR .R URNUM. 63 proximam ibi sellam me pro mortuo conjicere, ibique
tantisper manere, quoad iter animae, propemodum interclusum, aperiretur. recepta igitur anima, quod scribe dum fuerat, scripsi . tum rursum eo, unde progressi is su ram , redii, ac frigidulam illam auram, qua mire recreabar , iterum hausi : deinde, sumto pallio, me domo feci,
dc ad lintrem detuli, qua lintrarius vectores ad ripam alteram Tybridis evehit. verum, vix me in terram conjeci , ac sursum niti sum conatus , cum ab iis spiritus angustiis sum exceptus, ut, si ausus essem unum aut alterum passum longius progredi. continuo animam quam aegre retinebam , amitterem. Est ab utraque fluminis ripa, ubi paululum ascenderis, tabernaculum, ex arborum cespitibus intextum, ubi vectores,li solis aestu defensi,expectant, dum cymba ab altera fluminis parte ad ipsos excipiendos,
se recipiat. quid facerem aliud , nisi ut ibi me projicerem, expectans, dum anima, ad artus vegetandos, quos pene deseruerat, rediret 8 redit; quod reliquum est editi loci, conscendo. rursus, arctius, 'uain antea, spiritus intercluditur : consisto: verum , ubi ille meare liberius co pit, collectis in unum viribus , aegre, ac vix, in vicum a gentarium venio . semivivus assido; accurrit quidam ex Congregatione Oratorii Romani, cui Deus bene se itirogat, quid mihi sit; narro ; petit a me etiam atque e iam , ne antea illinc abeat , quam ipse revertatur; paulo post redit cum gestatoria sella, in eaque me , nolentem recusantemque , quod puderet in ea conspici, collocat, domum reducit, in lecto constituit. ubi quartum jam diem defixus haereo, prae macritudine, pellis atque ossa. Omnes, uno ore, sunt autores, id mihi,ob studiorum contentionem contingere; hortantur, jubent, ut plurimum de labore isto remittam. &, quia prope, Vera eos loqui, existimo statui bene consulentibus morem gerere. Quamobrem, si posthac vel rarius vel brevius ad te scripsero, peto a te, ne quidquam de mea summa erga te observantia benevolentiaque imminutum existimes, sed id valetudinis studio , cimus omnes , natura se cupidi sumus, concessiim arbureris. Vnuin est, in quo, servo tuo , tua
plurimum prodesse possit humanitas i si Deum rogaveris , ut det illi pacem propitius , salutem , ac Veniam.
63쪽
abeundum est, sarcinas colligo, viaticum paro. tu cura ut valeas. Romae, v I Idus August. cIo Id C x L v I.
SI, cum istic omnis ad pacem concordiamque redacta
res sit, continim bellorum incendia, quibus ardet Hispania , Belgium , atque Germania, ad Italiam comburendam perventura sunt, gaudeo, ac vehementer gaudeo,
omnem sere spem pacis esse occisam. itaque ii , quibus hella sunt cordi, quibus libido est, sui fines imperii proferre, procul ab Italia, mutuis sese odiis insectentur, vim furoremque suum inter ipsos exerceant, nullus bellorum sit sinis. verum , si, rebus rite compositis, eorum opes, qui nunc se invicem bello persequuntur, ad Turcarum perniciem conserendae sint. nihil tam est optandum quam ut omnes discordiarum inter illos causae radicitus evellantur. At tu , cum bellorum metum nobis imminere scribebas, nondum , ut arbitror, audieras , orbitellum obsidione fuisse liberatum , & adversariorum classem, quae ' tanto apparatu . ad illud oppugnandum advenerat, repulsam dissipatam, disjectam. nam , si hoc rescisses, alia tibi oratio fuisset, ac magna laetandi causa accessisset ex eo, quod tua Mantua, nimium vicina Cremonae, illius virtute, tanquam propugnaculo aliquo interposito, extrema a se omnia propulsasset. Omnino nuper compertum experientia est, posse eos , qui ita se serociter agmbant , qui palam minitabantur , capto Orbitello se statim ad Urbem esse venturos , ac novas eidem lenes, nova jura
scripturos, denique toti Italiae jugum imposituros ; posse, inquam, ab Italis, si adsit dux strenuus, vinci. Itaque ii die . tota Italia, nihil est Gatta id enim est duci illi nomen ) illustrius; atque omnium ore, cantiunculis quibusdam facetissimis, in ejus honorem factis, in cassum laudiabus sertur. Scribis, tibi nuper, quamvis alieno anni tempore , cucurbitulis sanguinem fuisse detractum, ad caput exonerandum , quo cogitandi laborem serre aptius ac t tius p it. atque, si non potuit aliter capitis valetudo custodiri, & dentes , ne caderent, sustineri: fuit tanti, ut illud incommodum subires. mihi jampridem tam multi
64쪽
E P I S T. AD TYRRHE,N v M. . dentes exciderunt, iique praesertam, quibus cibus conficiatur, quos maxillares sive molares appellant , ut posset ex iis sementes fieri . nam ad unum omnes in cistella sexu tos habeo. Sed pituita , a capite in os defluens, dentibus vastitatem atque perniciem affert, ac multa nobis mala alia creat. haec aut inhibenda est, aut alio derivanda. a que utinam ea , quae mihi negotium facessit, in dentibus constitis et solis, ibique suam vim omnem effudisset. e enim:. docet usus in multis quos novi, posse etiam eos, quibus ne dens quidem relictus est unus , panis crustulas rodere, quoniam gingivae, ossium duritiem contrahunt- verum, meae Pituitae saevitia progressa est longius, atque in pectus irrupit. tanta vi, ux, quemadmodum superioribus ad te literis scripsi, omnem mihi pene respirandi facultatem ademerit , bc facilem cibi concoquendi usum
interceperit, praeterea calorem , in membra omnia, non
serendum invexerit. Sed , E re nata, non pessime aetiim est mecum.. nam postquam , meo in pectore, sibi deste visse visum est satis, eo relicto, ut ita dicam, castra commovit . & cuin omnibus copiis , in crus dexterum abiit. quo facto, mihi libere respirandi facultas rediit: tum, labor in concoquendo & in solitus ille calor abscessit. sed .pon propterea ab omni me inolestia liberatum existimes. immo, novis implicatum incommodis, scias. etenim deformis crus inflatio, & insuper dolor, quoties gradum
facere conor, non serendus , invasit. quem ego dolorem ne perpeti cogar, habeo necesse, vel domi perpetuo manere, vel si major res aliqua urgeat, rheda vectus foras exire. quid tibi vis t haec atque alia multa incoim. moda, senectus secum affert; quae, ut ceteris aliis malis careat, ipsa, quemadmodum in Phormione Chremes ait, sola est morbus: denique, omnia haec. ut dictum est a Plinio, sunt poena vivacis. Cura sicut facis, ut valeas.
Romae, x r Kal. Septemb. cI. Id c XLVI.
V Ide, obsecro , quonam studium partium abreptum
non neminem abstrahat. Deiparae Virginis Assum-- pervigilis, eramur ego & pauci aliquot in sacello no-
65쪽
sthae Sodalitatis ; atque aderat unus, mihi non notus, e ius si faciem inspexisses, si verba, quae sunditabat, sapie tia audivisses , si nasum, quo suspendebat omnia nes 1
tuitus , non aliquem rerum omnium rudem sed Pylli
goram loqui, immo Apollinem ipsum responsa dare, exi-himasses. hic, cum facta esset mentis Rus legis, nuper a summo Pont. latae, quae jubet. intra certam diem Romae Cardinales omnes adesse, qui in aliorum Regum Remisatuue provinciis detinerentur ; hic, inquam, mentum m torquens, Prosecto, ait, huic legi d1cto audientes non sunt futuri Cardinales ii, qui eorum in Regno contine tur qui nuper Italiae bellum intulerunt & adhuc parant inferre. Quamobrem ρ' o. Quia linquit . ea lex trigentibus non probatur . neque Jure lata vIdetur. 1 umem, admirans , Quid illorum, inquam, in hac re, opus eu autoritate atque consensui nonne Pontificu Rom. p testas a solo in eum Deo, tanquam a fonte , defluxit, qui Principi Apostolorum Petro, dixit, Pasce oves mea 'Ille autem, Ita est, ait, ut audis. Cumque ego multa su icerem , quamobrem eum de sententia delicerem, Ille, Bene
agis, inquit, sed lente. Hoc dicto, ille mihi generis nobilitatem sui aperuit. non enim aliunde illud potuit naurire quam ex tace illorum, qui in foro agonali, In lole, mactant infortunio pediculos, qui insidias, Ipsorum CON ilo locaverant. Poteram illi respondere ut ineruus erat ; ised nie continui, ne quid ibi ex me turbae oriretur. verum inihil unquam seci sapieritius: nam postea audivi, argem itariain eum, Romae, in primis nobilem facere, α, quis inuid est ubique vectigalium, redemtum habrae , praetem ira tantas divitias habere, ut nesciat quid faciat auro. Quod si Roma locupletem eum secit, si per Pontificem,qupomnia ipsi indulget, in malacum, ut InquIt ille, mo- i
dum , hoc est, in summa rerum omnium abundantia, de- icit , egregiam certe , tum urbi Romae. 'quam esse ab ejus hostibus captam atque direptam cupit, tum summo Poni. gratiam reseri, cujus autoritatem , quam sanaumetueri deberet, evertit. Sed plura me scribere prohibet idolor cruris, quod praeter modum intumuit, atque etiam ilieri vesperi febriculam mihi adduxit. Vnum addo, ca- ilores hic, magna ex parte, se remisio, ob magnitudi- i
66쪽
E P I S T. AD'T RHENUM. O nem imbrium, quorum tanta vis decidit, ut quosdam in
agro, cum non haberent quo se reciperent, oppressos i teremerit. istic vero non solum calores mitiores esse factos, verum etiam exstinctos, E istimo, eorumque in locum frigora successisse i quod regio, sub aquilonibus
adjacens, maturiores habere hiemes soleat. Praeterea adolescentes . es robustioris etiam aetatis hic plures . t thali morbo correpta, incontinentiae suae poenas luunt, ac deleri morte decedunt; quod. superioribus caloribus cum immodici aestus molestiam serre non possent, largius se invitaverint, ac plus iusto ebiberint tum , singui s fere noctibus, in Tyberim, natandi causa, descend int. Cardinalis etiam S. Honuphrii, cum , aestus levandi causa', cubicula Di da. atque humo proxima , quaereret, in paralysin incivit. Sed jam cogor dolori cedere, ac facere finem lcribendi. Cura ut valeas. Romae, I x Kal. Se
LEgi libentissitne epigrammata di disticha, in cisterinam Cynthii tui; quae mihi visa sunt magis vim ha here laudationis , quam inscriptionis. at, si mihi innuisses, te velle eam 1 me laudari, fortasse, arguta aliqua χntentiola, epigramma conclusissem. verum .imitatus sum,
ruantum potui, inscriptionis ii dum ac formam. Oste i ea P. Careso 1 S. Antonio Pataviensi , magnae spei adolescenti, qui in scholis piis pueros docet Grammaticen ; ac primum i misit ad me schedam. qua suum de epi-.grammatibus: illis judicium aperit, & in fine distichon Pa se factum , addit . ac postridie, de eodem argumento , ea scripsit, quae tibi mitto. Bonus hic adolescens beat me quotidie carminibus; atque heri epigrammate non ineleganti questus est mecum, quod versus, qui ampla in pagina a se scripti essent, lapide tectos, ab auris defenderem, ne jactarentur, qui vero angusta in pagina contine
rentur, contemnerem. ac ventis ludibrio esse sinerem. cui
ego epigrammati, quia falso me ab eo accusari videbam,& ne superbus existimarer si nihil respondissein , altero epigrammate , cuius exemplum subjicio, responsum de-
67쪽
68, IA NI NI CLI ER Y Τ Η R H I 'di , quo me , falso crimine accusatum, sum conatus
purgare. Cuncta premit nitidum mittis qua carmina marmor . Pedere ne valeat mobilis aura loco. γ iNec, qua longa refert prolixaque pagina, tantum . is Sed qua parva olim charta , sed apta, dedit. Ingua quamvis nutu teneantur compede vi 'a , it his amen ipsa sit ponde refrma sienterici .... Dices. me otio dissiuere. ac paene repuerascere , qui ad
hos adolescentiae ludos tam 1aepe deiuendam. sed quid vis t adolescentis istius studiis adeo erga me propensis interdum sti,n potest obsisti. Doleo, tibi dentes ad unum omnes labascere, & casum: minitari . eoque magis tui misereor , quod in me experior ι quid habeat incommodi , paucis atque infirmissimis dentibus mandere. quaeso da operam , si fieri potest. ut convalescant atque firme ditur. quod si aeris 1stius tenuitas ac frigiditas causam hujus rei sustinet, omnia istorum hominum ora dentibus vacua aspiciantur oportet. Cruris mei tumor paululum desedit, & dolor aliqua ex parte abscessit; solum dissicultas spirandi inanet. atque obstinate dat operam , ut inemiserum habeat. nam, ascensu ingredientem arduo , ita aggreditur, ut nisi consisterem, anima spoliatum ad ino tem daret. Carolus a Galla, dux ille ., circumfluens gloria , atque omnium stre laudibus in caelum elatus, milius est iterum Cossam sive Orbitellum, cum militibus milla, ac sexagies mille aureis nummis. quamobrem im ratur ; nam classis , quae , re male gesta, hinc appulit G nuam , remigibus ac propugnatoribus nudata propem dum manet, quorum partem, belli furor absumsit,partem vis morbi gravissimi, inrualetudinariis, lecto implicitos detinet. quae vero ex Batavis ac Lusitanis constare dic batur . in portu S. Margaritae se continet, ac prohibetur Massiliam accedere; quia fama est , pestilentiam in ea grassari. da operam, ut valeas. Romae, I vi Non. S
68쪽
Vod dentes mihi magna ex parte exciderint, aeri quo utor, acceptum refero; qui, nimia sua tenuitate , destillationes 1 capite excitat, atque ad labefactandos dentes Immittit. ego, qui in locis Vrbis depressis &quod est consequens, crassiori caelo, ortus, altus,educatusque , & ad terminos sene flatis usque perveneram 1n senecta contuli me in editum S. Honuphrii collem dem aerem, longe illi, unde me eripiebam, dissimilem.
quod utinam nunquam mihi venisset in mentem profecto dentes , quos huc attuleram, salvos ad unum omnes referrem. Matrona quaedam , quae ab hinc biennium habitat hic viciniae, queritur, sine dolore dentes sibi radiacitus evulsos , ex ore decidere; neque dubitat, quin culpam haec, quam incolit, regio sustineat. sed illa, sapien-cior quam ego , convasatis vasis, commutare coloniam
Sed , quid nunc ego, amissis omnibus paene dentibus , faciam posset enim jure, illud de me proverbium usurpari , Post damnumsuppetia 3 immo , si abirem , eodem , unde disces ieram, mihi revertendum esse existimarem , ut , qui reliqui sunt dentes, quoniam mecum esse
nolunt, In malam rem irent: ita enim commodius manderem , cum gingivae, dentium , ut in iis usu venit qui olidem carent. ossicio fungerentur. Caelum istud Germa- mcum , saevum , frigidum , atrox, sub quo vivis, tantum centabus tuis Infortunium creat, & capiti etiam damnum rat ; quaeso te, ut caput istud tam laudabile dc holis
1tum, tam utile , tam reip. necesIarium , incolume, quod valeas, praestra. Barberinorum causa eum, quem ipsi optaverant, exitum habuit; nam Pont. eos, bonis.quar ne ad ipsos pervenirent, detinuerat, redditis, in veterem honoris ac dignitatis locum revocavit: amici ac familiares , quo Romae reliquerant, nocturnis ignibus, artificis manu elaboratis,ante Ipsorum aedes,animi laetitiam quain capiunt, significarunt. Scribit Oppius Trajectinus, vix eruditus, quem te nosse arbitror, Lutheranum quendam, Laurentio Banco nomine, evulgasse, me solemne quoddam votum ex Biblicis, ut ille ait verbis contexuisse, sum-
69쪽
moque Pont. obtulisse , ab eoque, grati animi ergo. C nonicatu Lateranensi fuisse donatum. at vide quam hoc sit verum. primum, nihil tale scripsi. deinde adeo ille nullis me novis redditibus locupletavit dc auxit , ut e iam quorundam, quae antea jure optimo capiebam, e pertem fieri permiterit. quamquam haec non tam ipsim est culpa, qui, ut patet ex nac, quam dixi, in Barberinos benignitate, est humanissimus, quam quorundam, qui, ut grat1am ab illo ineant, rem lacilem & expeditam, insontroversiam revocant, ac nodum in scirpo quaerunt. Adhuc mihi paululum tumoris in dextero crure residet; sed hic quoque tumor, si Deus volet. abibit. Ego nullam sere rationem valetudinis habeo; libenter enim iis cibis Vestor , quorum usus mihi medicus interdixit. Sed satis diu naturae vixi. tu tuam cura diligentius , ut facis i qui tanto me minor es, cujusque vita maximo Reip. usui est. Romae, x I I Kal. Octobr. c c
Rumor hic tota Vrbe diffunditur, pacem inter Hispanos ac Batavos esse consectam , sive , ut alii volunt, inducias inter ipsos in annos plurimps pqctas, quas, jur rint utrique, se sine dolo conservaturos; idque ab Hispa, Dis *mma ope expetitum, ut Batavos li Gallorum foed . Te ac societate disjungerent, ne quod ipsis postea negotium exhiberent .neque id solum sermonibus omnium dissipatur, verum etiam, iis in actis, legitur, quae, Pra toris Vrbis autoritate firmata atque subicripta circum runtur. qtque adeo id persuasum est omnibus, ut nefas habeatur, illi contradicere. Ex alter vero parte, cum tu nihil in tuis ad me literis scribas, sed contra, omnia pacis negocia, non solum frigere, Verum etiam propem epin extincta esse, denuncies . jam adducor, ut credam, inanes esse rumores istos, neque ullis veritatis radicibus niti. Attamen, si omnino tu est quod emanavit in v fum , idque tu me, qua praeditus es prudentia, celatum abueris, ita illud mihi pergratum est, si h re nostra m-xurum sit, & ad pacem Italiae redundaturum. Verumtamen si homines bellicosissimi, qui sine bello esse non3M
70쪽
EPIST. AD TYRRHENUM. Isunt . aliquid ad nostram perniciem damnumque moliantur ex hac pace, nihil est quod magis ex animo dolendum putem. Heri allatum est ad nos de morte esacilium sanctissimique Antistitis, Angeli Caesii, Ariminensium Episcopi; qui Venetiis, ubi etiam est mortuus , magna cum laude, apud eam Remp. Nuncii Apostolici munus
obibat. & sane, ob penuriam virorum bonorum, interitu talis Episcopi, dignitas ejus ordinis non leviter est ii minuta. erat enim ille apud omnes gentes splendori; erat specimen unde exemplum expeteret sibi quisque simile. Eum aiunt, in magno aere alieno decessisse , quod facili negotio dissolvisset, sit vita ipsi suppeditasset . nam ex frudibus , quos ex sua locuplete Ecclesia capiebat, magnam vim tritici in horrea congesserat, quo vendito, creditor bus suis faceret satis: sed nondum emtor quisquam a cesserat; verum nunc creditori cui iam proficere nihil potest, quod Camerae Apostolicae Tribuni aerarii illud ad te totum attraxerunt . &, spoliorum nomine, quidquid illius inventum est esse, ad aerarium retulerunt. Isitis alieni contrahendi causam attulit Nuncii provincia, a Pontifice illi delat*, quo videlicet ejus tueri dignitatem posset: nunquam enim adduci antea potuerat, ut AttalIcis peristromatis, aut sericis stragulis interiores aedium suarum parietes obtegeret ; numquam impelli, ut, mcoenia prandiisque, argenteis patinis patellisque uteretur ;iud fictilibus orat contentus: quo fiebat, ut nihil in ejus supellectile numeraretur , quod alicujus esset pretii: quamobrem necesse illi frix , ea omnia coemere, ne ibi, quo publice se conferebat, cum ρliquo Sodis Apostolicae dedecore, esset omnibus despicatui atque contemtui. Syr1 fratres , Io. Baptista & Alexander , qui Vrbam VII isnctioris aerarii quaestores fuerunt , septeodecim jam meuses, iniquorum hominum calumniis, qui centena at quot scutorum millia tum aerario , tum Parmensium Principi, ab illis deberi, falso affirmant, custodus publIcis asservantur, insignein domi suae aquilam habent, a parvula eductam; nunc autem in eam corporis magnitudinem illa excrevit, ut nullius imperiis regi posse VIde tur. itaque cogitant, facere illi potestatem, libere abeundi quo velit ; sed votum, circulum ex aere, collo eidem
