M. AccI Plauti Comoediae. Accedit Commentarius ex variorum notis & observationibus, ex recensione Ioh. Frederici Gronovii 1

발행: 1684년

분량: 702페이지

출처: archive.org

분류: 문학

121쪽

Nunc satagit: adducit domum euam ultro, & sc ibit num-

3 3 Dromo mercedem retulit Θ LI. dimidio minus opinor. LE. Quid reliquom Z Majebat reddere quam extemplo redaditum esset: Nam retineri, ut quod sit sibi operis, efficeret, locatum. LE. Scolios quos utendos dedi Philodamo, retulitne 3LI. Non etiam. LE. hem, nonὶ si velis, da, commoda homuni amico.

O ME. Perii herclel jam hic me abegerit suo odio. D. heus jam

satis tu,

Audin' quae loquitur 3 LE. audio, & quiesco. ME. tandem opinor Conticuit. nunc adeam optumum est, priusquam incipit

tinnire.

Quam mox mihi operam das Θ LE. ehem, optumer quamdudum tu advenisti 3 Non hercle te provideram, quaese ne vitio vortas, 41 Ita iracundia obstitit oculis. ME. non mirum factum est. Sed si domi est, Demaenetum volebam. LE. negat elle intus. Verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare, Repromittam istoc tibi nomine solutam rem suturam.

Musa, me curaturum ut exigeret. GIOnovius.

3 dducit, Oe. J Gloriatur Leonida, se Exaerambum eo prioribus suis flagitationibus perduxisse, dc adeo sollicitum effecisse in maturanda solutione, ut quamvis id quod antea ei crediderat,toto demum anno post exigere ab eo potue-Tit, nunc tamen Exaerambus ille de maturanda solutione magis sollicitus sit,

hoc enim est illud, Nune satagit) adeo

ut non necesse fuerit ipsum sequi ad tra- metitam in forum, sed ipsemet ultro tra-WZitam domum adduxerit, & per eum nummos res irarit, id est, esseeerit ut trapezita nomine Exaerambi se soluturum constituerit, idque in tabulas suas retulerit. Pistoris. 37. Retineri. J Dicit, Dromonem e cuiaue si quod reliquum non reddat eo, quod is, cui operae Dromonis a Saurea locatae essient, totam mercedem non prius solvere velit,quam opus locatum sit perfectum. Retineri scit. mercedem vel I. liquum. Pistoris. 39. Si velis, da, eommoda, Oc.J Puto Plautum scripsisser i velis dare, commoda homin

amico.

Quasi dicat: Idem est dare 3c commodare amicis; quod scilicet raro reddant

commodatum. Dunld. Ao. Suo odio. Id est, sua odiosa I quendi importunitate. Lambια videntur haec, Mercatore non audiente, sibi mutuo insusurrare. mouet.

8. Repromittam. J Id est, stipulatione a te concepta , me obstringam. via repromittam tibi neminem amplius isto nomine petiturum, teque omni obligationa

122쪽

ME. Sic potius, ut Demaeneto tibi hero praesente reddam. Jo L1. Herus istunc novit, atque herum hic. ME. hero huic praea

sente reddam.

LI. Da modo meo periculo; rem silvam ego exhibebo: Nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, Succenseat, cui omnium rerum iptiis semper credit.

LE. Non magni pendo, ne duit: si non vult. sic sin ster. I I LI. Da , inquam. vah l sormido miser, ne hic me tibi

arbitrerur

Suasisse, si bine crederes. da, quaeso, ac ne formida. Salvum hercle erit. ME. credam fore, dum quidem ipse in

manu habeo. Peregrinus ego sim, Saurealia non novi. LI. at noscesime.

ME. Sit, non sit; non edepol scio. si is est, eum esse oportet. 6O Ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini. LE..Hercle istam di omnes perduint: verbo cave suppliacassis. Ferox est, viginti minas meas tractare sese. Nemo accipiti aufer te domum. abscede hinc, molestus ne sis.

ME. Nimis iracunde. NON DECET superbum sile

hominem servum.

J LI. Malo hercle jam magno tuo nunc isti nec recte x ..dicis. Impure, nihilii non vides irasci ξ LE. perge porro.

tione liberum praestabo. Lστο . Istoenomina. t Nomen pro syngrapha creditarum aut solutarum pecuniarum sumitur. Id.

s 3. Omnium rerum. J Omnitim rerum,

id est, quod ad res omnes attinet. Sic caterarum, Oliartim rerum, Ciceroni &aliis. Intelligiti' hic servus cAmr: διω- mie πάσης Eoae: quibus rerum omnium summa commissa: quique villicis rebus de rationibus domesticis prae

positi. Suetonius octores summarum vocat. Ab ctore tamen difieitIου- Ibo-ιurator Zc distensator. Hotomann.

66. Nimo iracunde. J Sensus hie est: Cum Leonida magnifice a se rejecisset lChlamydatum: di ille diceret, non de- lcere superbiam lavum: conversus ille lad Libanum, Malum tibi, inquit, nisi in istum Chlamydatum innuens ) mala

multa verba congesseris. Cui alter paret sane diligenter: & tamen instat, ut pergat hie: & qui speraret conviciis aliquid prosectum, numerati sibi argentum jubet modestius: ita sitem maledicentiae fore. sed strenue Chlamydatus sustinet haee omnia: quod non seri contumax scurra Leonida, & quasi parum secisset Libanus, impudicitiam praeterea peregrino exprobrari jubet:quod convicium homini libero gravissimum : dc adjicit, nisi ita faciat, vapulaturum : di simul ad verberandum gestu se parat: quem metuens scilicet Libanus, auxilium se petere ab hos te stimulat. adspeetsis interim

123쪽

ACrus II. SCENA IV. 97 Li. Flagitium hominis, da obsecro argentum huic, ne male loquatur. ME. Malum hercle vobis quaeritis. LE. crura, hercle, diffringentur.

Ni istum impudicum percies. Li. perii herclet age impudice, To Sceleste, non audes mihi scelesto lubvenire ΘLE. Pergin' precari pessumo 3 ME. quae res Z tuta' libero homini Male servus loquere 3 LE. vapula. ME. id quidem tibi hercle fiet, Ut vapules, Demaenetum simulac conspexero hodie.

In jus voco te. LE. non eo. ME. non is ξ memento. LE. memini.

73 ME. Dabitur pol supplicium milii de tergo vestro. LE. vae, telTibi quidem supplicium, carnusex, de nobis detur ξ ME. atque

Pro vestris dictis maledictis poenae pendentur mihi se hodie. LE. Quid, verbero 3 ain' tu, surcifer: herum nosmet sagita

re censes λI nunc jam ad herum, quo vocas jamdudum, quo Volebas. 8O ME. Nunc demum λ tamen nunquam hinc feres argenti nummum , nisi me Dare justerit Demaenetur. I g. ita facito, age ambula ergo. Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur ZTam ego homo sum quam tu. ME. scilicet ita res est. LE. s quere hac ergo.

formulam attestandi. io .go. Nune demum. J Scit. adhaetum te venire velle Tom . 82. Contumeliam faciat. J nranius dixerat : Facere contumeliam, pro actui contumelia , ut, facere damnum, jaciu me quam

phrasin Cicero Phili p. 3. reprehendit. non qnqua in nemo unquam sic locutus fuerit , ted quod tunc ita iieino loqueretur. Taub. vide de hoc loquendi genere, quassetiosimus lib. 3. Obleo. g. Gron υι- . G ἶφ. Pra rim flagitiorum istis nominibus. I. Gulielm. 68. Disi Veniser. J Crurifarium sive

crurifaritum, me Ovοκ em et, ut Crux ipsa,

servorum peculiare quasi supplicium fuit. Ratio autem & modus frangendi crura talis erat, ut incus cum malleo vel vecte serreo insertetur, ae tibias incudi apponerent, validis ictibus se ii gendas. Li sim.6s. Percier. J Id est, clara voce pr

clames. . Acidal.

124쪽

08 As INARIA. Praefiscini hoc nunc dixerim, nemo etiam me accusavit 33 Merito meo; neque me Athenis est alter hodie quisquam, Cui credi recte aeque putent. ME. sortassisl sed me tamen Nunquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum

ignoro.

LUPUS est homo homini, non homo, quom qualis sit

LE. Jam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodiecto Factiarum satis pro injuria. quanquam ego sum sordidatus,

Frugi tamen sum, nec potest peculium enumerati. ME. Fortasset L E. etiam nunc dico: Periplunes Rhodo

mercator

Dives, absente hero solus mihi talentum argenti Soli annumeravit, & mihi credidit, neque decertus in eo. ME. Fortallel LE. atque etiam tu quoque ipse, ii csies percili, . . etatus Me ex aliis, scio pol, crederes nunc quod sers. ME. haud negassim.1 . Proscini. J Vetus erat opinio,' periculum esse aliquod a se dino , ubi quis impensius aut laudaret ipse se, aut

praesens ab alio laudaretur. Et ex ea opinione receptum erat, ut in Iaudando plerunque adderent vocem pro cine aint

prosioni. qua invidiam di fascinum a

se amolirentur ac deprecarentur. Vid. Tumeb. l. I . c. 3 L. Agell. l. io. 2 . Mu-

88. Lupus est hemah mini. J Ita Senec. Epist. Io 3. Ob homine homini quotidianum periculum. Contrarium illi Caecilliano apud Symmachum t Homo homini Deus Ast Dum oscium fiat. Vide Rit tersitus. Oppian. lib. 2. Hal. 39. Secunda. l Lego: Secunda mihi fa-ou. Quid sit, Secundaε facere, aut Secun- ι agere, docet Seneca, 3. de Ira: Opriamum judicavit, quicquid dixisset, sequi, O secundo agere. Non tulit cali- ί --rientem, Oe. Lipsius. Significat autem iravus, mercatorem non contentam pri

ribus iniuriis, novas sibi alias dicendo

facere. Lambin. Huic evitulo. Quasi de ieini libeto. servi enim in jure caput non habent. ideo nec capite minui possunt.

Properi. a. el. s. - an resque

In nostrum jacies verba superba caput eras so. Sum sordidatin, ere. 4 Vult dicerer Non est quod me alii inaes ex vilitatev siis. tantum enim fideli frugalitate comsecutus sum peculii, uteo nemini cedam. ubm. Phutiiam, quod servo herus permisit, velut proprium Uruter. si . Noe potest peculium enumerari. Ivolunt dicere tantum illud esse , non quod revera sit, sed quod servo, ut cuisvis egeno, modicum videatur maximum. Metius Lani binus. Audit hoc mercator , tanquam insanum maenum sit, Leonidas autem ambiguis verbis fatetur nullum ess e: nam dic quod nihil est, en merari non potest. ωμου.

125쪽

ACTUS TERTII SCENA PRIMA.

CLEAE RETA, PHILENIUM.

M Equeon' ego te interdictis facere mansuetam meis λ- An ita tu es animata, ut qui expers matris imperii sies 3PH. Ubi piem Pietatem, si isto more moratam tibi Postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis ZI CL. An decorum est advertari meis te praeceptis 3 PH. quid es bCL. Hoccine est pietatem colere, matris imperium minuere λPH. Neque quae recte faciunt culpo ; neque quae delinquunt

CL. Satis dicacula es amatrix. PA. mater, is qucestust mihi

Lingua pol cit,corpus quaerit,animuS Orat,scs monet.

Io CL. Ego te volui calligare, tu mi acculatrix ades. PH. Neque edepol te accusis, neque id me facere fas existumo. Verum ego meas queror fortunas, quoin illo quem amo prohibeor. CL. Ergo una pars orationis de die dabitur mihi. PH. Et mearn partem loquendi, & tuam trado tibi. Ad loquendum,atque ad tacendum tute habeas portisculum. Quin pol si reposivi remum , sola ego in casteria' . Uni quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. CL. Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacisi,

i f. casteria. J Pto, sic asteria. Salmas

Casteria , lectu . ubi, cum navigallo con quiescit, remi O gubernacula conquiescunt. Nonius.

I7. Causa eo is t.' Singularis illa vo eis eausa significatio hine erui poteli, cum in Jute non obscurus usus est , cum dici nitis: rem alicui restituendam esse cum sua causa, id est, cum omni emolumento, quod ex re hanere potuisset. Ita ergo, omnu causis familia tibi consi sit , esset . Omne emolume itum, quod ex familia capis, cessat de impeditur. Pistorti . vel eonsi tittibi, id est, in te sita est. Douet. Omnu familia ea a, id est, omnis quaestus vel reditus, unde familiam tueris. cessat. vide 4. Observat. 26. Groov.

G a Q. Do Ia. Jx 'IT qui expers. Jpto, ut aua. Lam-3. Piem. J Colam. Nonius. 7. ctua delinquunt. J Id est, in quibus.

it ad parentes referatur. Douta.

I 3. te diis. J vult dicere: Si tu contis menter ita loqueris, mihi de die semel duntaxat loqui licebit. Pareu . I s. loquendum. l Idem dicit aliis obis. Tu ipsa jus habeas di orationis imperandae, sientii indicendi. Titili.

Tute habeas portisculum. J Portistitu non est hortator ipse, ut plerique putarunt, sed instrumentum hortatoris, malleus, quo ille pulsans, verbi causa , aeneum Orbem, motum & quietem dictabat remis. Vide lib. . Observ. cap. 26. Gronου.

126쪽

stat in

qui dant.

Quoties te vetui Argyrippum filium Demaenetizo Compellare aut contrectare, colloquive aut contui 3 Quid dedit 3 quid deportari jussit ad nos 3 an tu tibi Verba blanda esse aurum rere ὶ dicta docta pro datis Ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te arcessi jubes. Illos qui dant, eos derides: qui deludunt, deperis. a1 An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi, Te facturum divitem, si moriatur mater sua ZEcastor nobis periculum magnum de familiae portenditur

Dum ejus exspectimus mortem, ne nos moriamur fame.

Nunc adeo nisi mihi huc argenti affert viginti minas,3 o Nae ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum forta. Hic dies summii' st apud me inopiae excusatio. PH. Patiar, si cibo carere me jubeas, mazer mea. CL. Non veto ted amare, qui dant, qua amenIur gratia. PH. Quid si hic animus occupatu si, mater, quid faciam mone. CL. hemis I Meum caput contemples, siquidem ex re consultra tua. PH. Etiam opilio, qui pascit, mater, alienaSO es , Aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. Sine me amare unum Argyrippum, animi causa, quem volo. CL. Intro abi. nam te quidem edepol nihil est impudentius. Αο PH. Audientem dicto, mater, produxisti filiam.

22. Docta.J scita, ex venerum & Cu-vidinum arte deprompta. Facit huc illud Juvenalis, Concumbunt Graece. Boxhorn. 26. Mater sua. JUt sum pater,in duodecim tabulis , di apud Cic. identidem. Terent. Hec. q. q. inarer quo uast sua, e e. Taubmann.3o. Largin, Oe. J Nihil largiturus Praeter Iacii mas. Lambiu. 3I. Hic dies. Oe. J Sensus est: Qui negat se nobis quicquam dare posse propter inopiam , is mihi ouodammodo mortem denunciat. Taubm, His dies summu'si apud me. J Nostri omnes summa vel summe, neque aliter Palatini,p ter unum, in quo summust pro summast. Neque aliud volunt isti quam summa est. Sermo elegantissimus. His dies summa est apud me invia excusatio. Hic dies est,.quo postremum haec excusatio aeeipituit ultra quem nulla talis excusatio valet. Tempus prore , quae in tempore. Tale in Persa i. r. Hae dies summa hodie est, mea amisast ne libera, Mn sempiternam servirutem serviat. Gronou. 3 . Ociupatu's. J Scilicet amore Aringyrippi. Tatism. 37. caput. J Quod iam canum est. Taubm. In flore aetatis rebus tuis cons te, ne inops,ut ego,pervenias ad miseram senectutem. Boxhorn. Contemptis.J pro, Contempleris. Vid. Agell. lib. I 8. I 2.3 7. Peculiarem. J Peculatoriaη o 1, hoc genus indigetat Varro,quae nimirum sit- vis aut filiis familias sunt in peculio. Ao. Produxisti. J Producere, educere , instituere. Gl g. M C. Plaut. Eo

ACTUS

127쪽

LEONIDA, LIBANUS.

D Erfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas Quum nostris sycophantiis, dolis, astiuiisque,

Scapularum confidentia, virtute ulmorum steti, Qui advorsum stimulos, laminas, crucesque compedesque, I NervoS, catenas, carceres, numellas, pedicas, bolas, Indoctoresque acerrimos, gnarosque nostri tergi ;Qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt: Eae nunc legiones, copiae, exercitusque eorum, Vi, pugnando, periuriis nostris, euge, potiti. Io Id virtute hujus collegae, meaque comitate,

Factum est. La. qui me vir sortior est ad sufferendas plagas rLE. Edepol virtutes qui tuas nunc possit collaudare, Sicut ego polIim, quae domi duellique male secisti. Nae illa edepol pro merito nunc tuo memorari multa posthiat

. sunt, quae adhuc locum hune obscurum de impervestigabilem secerunt :alterum, quod Σο aeui in Mirario versus quod delent aut mutant, quum sit in omnibus scriptis J revocandum est sensu ad secundum et alterum desectus verbi substantivi, quod intelligitur in freti de potiti. Sic enim evolvenda ora xio : auum, qui adυersiam stimulos. lami

ductoresque acerri ins gnarosque nostri tergis qui ape in nostras scapulas cicatrices indiderunt) nostris θcophantiis. desis ast iisque scapularum confidentia, virtute -- merorum feti sumus, eas nune legiones, Oe. potiti sumus: ut in Rudente 2. . 32. quam rata est,quam ratae sumus.Imitatur haud dubie priscum sermonem, quo orditi apud exercitum solebant imperatores, quum hostem acie vicissent, de militi pro concione ob operam egre gie reipubl. navatam grates agerent. Ut di in Persas. r. Hostibus victis, civibus salvis , replacida , pacibus perfectis, Besta sincto, Erc. Placet autem Lambin . hu--rorum , quicquid repugnent. Placet inductores, non ut illi voluerunt a re militari, sed ab illis, qui tectorio parietem inducunt,aut qui auro vel argento inducere aliquid dicuntur. sic enim livore caesis inducebatur tergum. Sic in Rudente: Fiet tibi puniceum corium, pes atrum d nuo. Rest at nodus in postremis. Omnes enim omnino MC. Ha vel He nunc legiones copia, non eas de copia . Hoc mihi suspicionem facit auctorem dedisse: Hanunc legiones, copia exercitusque eorum, Via 'gnando,pe jurii nostri,euge Miti. Ut intelligatur sunt. Potiri respicit postremum exercitus a de politisiunt nostri, ut potitus Iaasium, qui in eorum potestatem deveni bliti t. aa. a. se. r. in pugnandoque homi

nem capere certa res est. Menaechm. s. s.ctuum ego accurro, teque eripis,ui, pugnan

do, ingratiis. Fortim, quod est in Marridetur factum ex eorum , ut Sc act. q. se. r. es et . Tertii tamen vomani margor pro furum, O Wου more antiquo: de Iunianus plane: Hae nunc legioner, copia, exercitusquesurum. Gudianus: Hae nune legioner, opia exercitus furumque. Et si lubet accipere ut Τerentianum, ubi centuria est San-DO manipulvi furum, per me licet. Gron.

128쪽

in I Ubi fidentem fraudaveris, ubi hero infidelis suetis,

Ubi verbis conceptis sciens libenter perjuraris, Ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensius , Ubi saepe ciuisam dixeris pendens adversus octo Astutos, audacis viros, valentes virgatores. Q LL Fateor prosecto ut praedicas, Leonida, esse vera. Verum edepol nae etiam tua quoque malefacta iterari multa Et vero possunt. ubi sciens fideli infidus fueris: Ubi pretiensius in furto sies, & manifesto verberatus: Uyi perjuraris: ubi sacro manus sis admolitus:*J Ubi neris damno, molesti. ae, δc dedecori saepe sueris: Ubi creditum tibi quod sit, tibi datum esse pernegaris: Ubi amicae, quam amico tuo, sueris magis fidelis: Ubi siepe ad languorem tua duritia dedetis octo Validos lictores, ulmeis affectos lentis virgis. O Num male relata est gratiar ut collegam collaudavit LE. Ut meque teque maxume atque ingenio nostro decuit. LL Jam omitte ista , atque hoc quod rogo responde. LE. r gita quod Vis. a LI. Argenti viginti minas habesne 3 LE. hariolare. Edepol senem Demaenetum lepidum suisse nobis. J Ut assimulabat Sauream med esse, quam facete lNimis aegre risum continui, ubi hospitem inclamavit, Quod se absente mihi fidem habere noluisset. Ut memoriter me Sauream vocabat atriensem lLL Manedum. LE. quid est 3 Li. Philenium est ne haec quae intus exit ξηο Atque Argyrippus una. LE. opprime os : is est. etiam se, auscultemus.

Ast. t. a. s. O putas. Leva: Qtitos, id est,r ars enim prima sua origine robustos:

vur corporis ae sortitudinem delignavita I. Iterari. Memorari,antique. ub.

3r. IVenio nostro demit. J Lepor ita nium nostrum decuit , nisi sit metaleptis, decuit, pro, dignum fuit, ut meque te que sint ablativi casus. Dotita. 3 . Edepol. J Edepol cum infinitivorsicut scilicet,s D, nimirum. Palm. 3 6. Inclamavit. J Convictu O matidictis iUectatin s. Festas. 3 g. inemoriter. J Id est, in mariter facere i ut nec compasio α composito, nec

129쪽

Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam ξTacite auscultemus. J I. attatet modo hercle in men

tem venit.

Nimis vellem habere perticam. LE. quoi rei E LI. qui veta

berarem

Asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.

tanquam praemeditatus, sed ex tempore dicere facereque videaris. Memoriter, id est, prompte. Boxhorn. i. Lacinia. J Limbo vestis, vel ora. G Us. MU. Pl. Boxhorn. Vide Turneb.

q. Enos. J Urbane, viginti minas pro asinis acceptas, vocat asinos. Taubm.

ARGYRIPPUS, PHILENIUM, LIBANUS, LEONIDA.

CUr me retentasὶ PH. quia tui amans abeuntis egeo. AR. Vale. PH. aliquanto amplius valerem ,

si hic maneres. amplius.

AR. Salve. PR. salvere me iubes, quoi tu abiens affers mor

AR. Mater supremum mihi tua dixit, domum ire jussit. Pu. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. Li. Homo hercle hinc exclusis' it foras. LE. ita res est. AR. mitte quaeso.

T ter supremum mihi tua dixit. J1V1. vere Turnebus supremam,quic-uid ogganniant. Varro lib. s. deLL.upremasummum dici. id a stiperrimo. hoc tempus I 2. tabula dicunt esse occasum sadu: sed postea lex Pratoria id quoque tempus --ber esse supremum, quoprator in comitio Supremam pronuntiavit populo. Intellige per praeconem : aut certe legendum , quo pracs. Plinius lib. 7. cap. 6 o. xis . rabb. artus tantum occasin nominantur : post Aliquot annos adjectus se meridies, accensa consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra se Graeesta' prospexi etselem: a columna Mania ad carcerem inclinato si dere supremam pronuntiabat. videtur scripsisse Plinius : tit a columna. Censoriis nus de die natali: Inde da meridiar hinc supremat, quanquam plurimi supremam posoccasum situ esse existimant , quia est in duodecim tabula seriptum: Sol. occasus. 'prema. Donatus in Phormionis act. I.

PH. Quo

st. 4. Ilicet per osmem . Sis iudices deransilio dimittebantur suprema dista, quum praco pronunciasset, Ilicet. Glossari uiri Latinosaxonicum desinici editum doctissimo Somnero: Suprema, Ofernono e gelotendet. Quin idem vocabulum restituendum lustino censeo. lib. 3 i. r. Duum tot.t die in oculu ρrincipum legatique Romani in foro Carthaginensium Obversalm in supremam fuisset. umque omnes libri in supremum. Et supreuia dicta foro excedebant, domum ibant , At, inquiunt, sequitur, Ocerbum fu-tim filia faciet. At; οῦ λίνον se, urerdomum ire jubetur, qui moelia sit premum voce cietur , an quibus suprema dictii est 3 Illi e quidem cui supremum d citur, sui vos tuterpretam ini, ego Latino usu id receptum non puto mite por-ratur in urna de quidem in agrum, ubi sepulcro effatus locus: nequaquam vero it domum . dein acerbum Itinu. Aia facis q. ciat.

130쪽

ro As INARIA. PH. Quo nunc abis3 quin tu hic manes Z AR. nox si v

les manebo.

Li. Audin hunc Z opera ut largus est nocturna. nunc enim est Negotiosus interdius. videlicet Solonem, Jo Leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae.

Qui sese parere apparent hujus legi bus, prosecto Nunquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. LE. Nae iste hercle ab ista non pedem discedat, si licella, Qui nunc festinat, atque ab hac minatur sese abire. I J Li. Sermoni jam finem face tuo: hujus sermonem accipiam.

AR. Vale. PH. quo properas Z AR. bene vale: apud Orcum te videbo. Nam equidem me, jam quantum potest, a vita abjudicabo. PH. Cur tu obsecro immerito meo me morti dedere optas

AR. Ego te ξ quam si intellegam deficere vita, jam ipse

2D Vitam meam tibi largiar, & de mea ad tuam addam. PH. Cur ergo minitaris tibi te vitam esse amisturum

Nam quid me facturam putas. si istuc quod dicis, saxis 3

Mihi certum est, efficere in me omnia eadem quae tu in te faxis. AR. O melle dulci dulcior mihi tu es. PH. certe enim tu

vita eseis', est . filiam immaturam efferet. De se hoc dicit Philenium, non de Argy

7. Nov. Id est,m inu. Nam adolescentem aliquid de nocte dixi me , patet statim ex sequenti vetita. Lipss. Negotis . l Interdiu est occupatus in conscribendis legibus: noctu tantum vacat. Ironia est. Lambin Videlicet Satin est.' Indignor, quandoque hic tardus celerem pareus occupavit Gruterum. Ple- rique bis. ut fatetur ipse: Setinem. Et sic loquebantur. Vide 3. Observat. v.

Io. Gerrae. J Ille serra non sunt nugae& affaniae. sedgerrones. Glosiarium, Gerra, ἐδαμ ινξ . Ac ita veteres accepisse,pra ter hunc locum, probat ab hac composita vox, congcrra. Lucilius :TVM am' utent legem Geterra Opimi.

Mihi.

Qui versus verbis Plauti illustrandis

aptissimus est. nam iisdem de legibus conviviorum agit hie plautus : quas ita ab Argyrippo ait remisse di prolixe scriptum iri, ut gerrae sive compotores, qui iis parituri sint, noctes & dies ebrii sint futuri. I. Gul. 17. Objudicabo. 4 separabo. Tralatio a iudicum sententiis, qui reos a vita abiudieant, & morti adiudicant. Longol. I9. Deficere. t Hoc genere loquendi in magni amoris significatione veteres usi

sunt. Seneca : micere solent eu, quos validissime diligunt, parares se partem anno rum suorum dare. Muret.

24. Dulci dulcior. J Carpunt hic quidam poetam, quasi per pleonasmum adjecerit, ci, verum sciant ex auctoribus, mella quoque amara pluribus in regionis bus esse. Longol. 29. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION