장음표시 사용
231쪽
nomen, Deus, univoce dicitur de Deo secundum v xitatem, & de Deo secundum opinionem. 3. Praeterea . Univoca dicuntur, quorum est ratio una: sed catholicus, cum dicit unum esse Deum, intelligit nomine Dei rem omnipotentem , & super Omnia venerandam, & hoc idem intelligit gentilis , cum dicit, idolum esse Deum . ergo hoc nomen Mnivoce dicitur utrobique.
Sed contra. Illud , quod est in intellectu, est similitudo ejus , quod est in re , ut dicitur in I. Periher. ccap. I. al. veis aequipollentib. to. I. Sed animal dictum de animali vero , & de animali picto,
aequivoce dicitur . ergo hoc nomen , Deus , dicturnde Deo vero, & de Deo secundum opinionem aequivoce dicitur. a. Praeterea. Nullus potest signare id , quod non cognoscit e sed gentilis non cognoscit naturam di vinam. ergo, cum dicit, Idolum est Deus , non signat veram deitatem ; hanc autem signat catholicus dicens, unum esse Deum. ergo hoc nomen, Deus, non dicitur univoce, sed aequivoce de Deo vero, iade Deo secundum opinionem . . Respondeo dicendum , quod hoc nomen , Deus ,
in praemissis tribus segniscationibus non aceipitur neque uni cst, neque aequivoce, sed analogiee . Quod ex hoc patet . Quia univocorum est omnino eadem Tatia, sequivocorum est omnino ratio diversa: in senalogicis vero oportet , quod nomen .secundum uinnam synificationem aeceptum ponatur in definitione eiusdem nominis secundum alias significationes
accepti : sicut ens de substantia diatium 1'nitur indefinitione entis , secundum quod de accidente diacitur : & sanum dictum de animali ponitur in definitione sam , secundum quod dicitur de urina, & de medicina. Huius enim sani, quod est in animali, uinxina est significativa, & medicina factiva. sic accidit in proposito . Nam hoc nomen , Deus , secundum uod pro Deo vero sumitur in ratione Dei, sumitur noundum quod dicitur Deus secundum opinionem , Vel participationem . Cum enim aIiquem nomin mus Deum feeundum participationem , intestigimus nomine Dei aliquid habens similitudinem veri Dei. Similiter, cum Idolum nominamus Deum , hoc nomine , Deus, intelligimus significari aliquid, de quo homines opinantur , quod ut Deus : & sic maniω- sum est , quod alia , & alia est significatio nominis, sed una illarum significationum clauditur in significationibus aliis. Viae manifestum est , quod Mnalogice dicitur. . .
232쪽
Ad primum ergo dicendum, quod nominum multiplicitas non attenditur secundum nominis praedic tionem , sed secundum significationem . Hoc enim nomen , homo , de quocunque praedicetur , sive vere , sive false , dicitur uno modo . Sed tunc multipliciter diceretur, si per hoc nomen, homo, intenderemus significare diversa: puta , si unus intenderet significare per hoc nomen, homo, id, quod vere est homo , & alius intenderet significare eodem
nomine lapidem , vel aliquid aliud . Unde patet ,
quod catholicus dicens, idolum non esse Deum, conis tradicit pagano hoc asserenti , quia uterque utitur hoc nomine, Deus, ad significandum verum Deum . Cum enim Paganus dicit , idolum esse Deum , non utitur hoc nomine, secundum quod significat Dis ii opinabilem. Sic enim verum diceret, cum etiam catholici interdum, in tali - 1ignificatione hoc nomine utantur et ut , cum dicitur et Omnes dii gentium d
Et similiter dicendum ad a. & 3. Nam illae v tiones procedunt secundum diversitatem praedicati nis nominis, & non secundum diversam significati
Ad varium dicendum ', quod animal dictum de
animali vero, & de picto, non dicitur pure aequivoce. Sed Philosophus In anteprae. c. de aeqto . to. I. Iargo modo accipit aequivoca , secundum quod includunt in se analoga ; quia & ens , quod analo-ςice dicitur, aliquando dicitur aequivoce praedicari de
Ad quintum dicendum, quod ipsain naturam Der, prout in se est , neque Catholicus , n 'ue Ρaganus
cognoscit, sed uterque cognoscit eam is dirundum asia quam rationem causalitatis, vel excellentiae, vel remotionis , ut supra dictum est c q. Ia. - ra. 0 Et secundum hoc in eadem significatione accipere potest Gentilis hoc nomen, Deus, eum dicit , idolum est Deus , in qua accipit ipsum Catholicus dicens , Hol viri non est Deus. Si vero aliquis esset , qui s
eundum nullam rationem Deum cognosceret , nec ipsum nominaret, nisi forte ficut proferim nom ina, quorum signifieationes ignoramus -
233쪽
APPENDIX. AD ART. X. APPENDIX.
EX arti c. habes primo: quomodo per rationem interimas haereses Ophitarem , Cainanomm , δε--rhianorum, Angelisortim , Helisa incorum , GoM. Fidianorum , Daemoniomm , Atheorum , M orita--rum , Muscaronitarum , Ranaitarum dicentium : adorandum esse serpentem eo, quod serpens, qui decepit Evam, fuerit Christus : item Cain esse adoram dum : item adorandum esse Seth : item adorandos esse Angelos: item adorandum esse. solem: item ad
. randam esse Mariam Vi nem , ut Deum ; item adorandum esse Iudam illum proditorem : item adorandos esse sodomitas Chore, Datan , R A -
Ton. item adorandum et se daemonem 2 item adorandos esse Mures , Muscas , Ranas , Arbores . Adde haeresim Marcionis , Serpentissarum dicentium et
Serpentem creatore meliorem esse , atque honore Prosequendum: item serpentem aeneum esse adora
dum , eique sacrificandum . Hi namque Deitatem , vel divinitatis aliquid aliquo modo praedictis rebus
secundum eorum opinionem adorandis attribuebant, S consequenter , hoc nomen Deus univoce dici de .Deo secundum opinionem , participationem, S n turam dicebant. Secundo habes: quomodo per rati.
nem ostendas illas omnes iustissune fuisse damnatas a regulis fidei traditis ab Augustino &c. vide aven-- dicem aniculi noni , ubi conspicies naturam Dei nulli prorsus esse communicabilem, ita scilicet, quod Deitas univoce conveniat creatori , & creaturae: item ab ApostoIo Rom. primo. Mutaverunt 3Ioriam
incorruptibilis Dei in semilitudinem imaginis eorruptibilis hominis , ω misertim , ω quadruviam, sin sementium , propter quod tradidit Aus Deus ias
desideria cordis, eorum in immunditiam , ut contumeliis assciant eorpora sua in semetipsis . Ubi Apost
lus de vitio sodomitico, quod&. funus Explicat. in se-- quentibus facit mentionem forsan tangere voluit idololatriani etiam Cainanorum qui sodomitas lorin re praeamore illorum infatuati, adorandos dicebant. Et coluerunt , c subdit Apostolus b& serυierunt e eaturae potius, quam creatori, qui ess Deus benedictus kn faecula. Ecce idololatria omnium supradictorum ,& similium explosa : item ab Ezechia quarto Reg. 38. qui serpentem illum aeneum , Judaeos. ab illius idololatrica adoratione compescendo, confregit. item a scripturis Isa. 43. ante me non es formatus Detis, O pos me non eris, S 63. Extra me non es Deus t
234쪽
QUAEST. 'XIII.. ART. XI. 2 ' item a symbolo fidei . Credo in tintim Deum: item a Papa ita Concilio g etali de summa Trinitate, &fide catholica, uermiser, credistis soliciter constemur , quod unus fiotius es vexus Deus , .unum M-nis forum principium t item: a Xutite V e. 6. ut re peritur Matth. 4. Domiaum Deum tu- adorabisi, ω illi soli fefυies . Cavendum tamen est hic vene ut m mixtum ab haereticis , qtii . hac auctoritate fulti negant adorationes sanctorinn vel scri laturam hanc male intelligentes, vel adorationem fanetis exhibitam a Christianis pervertentes . Non enim latriae, de qua ibi scriptura tantum loquitur, adorati quem sanctis a Iiis a Deo Christiani exhibent . Qualem autem illis deserant, , . alias , cum de .adoratione in 3. p. quaes. as. a D. Thom. tractabitur, ostendetur . Non enimIhic recensentur praedicta , misi pro quanto articulo praesenti contraponuntur , ut visum est . Consule πα pen .art. 9. Tertio Vides: quomodo, &c.
. Utrum hoe nomen , qui es, sit maxime,namen Dei proprium.
. d. 8. q. I. a. pin. q. 3. a. 6. I. oe q. r. a. I. e. n. in I. cy g. Io. a. I. 9. ω Dion. 3.
in I. 3. in prisc. 76. AD Undecimum sic proceditur . Videtur , quod
hoc nomen , qui est , non sit maxime proprium nomenDei. Hoc enim nomen, Deus, cst no--men incommunicabile, ut Lictum est : ar. q. hujus qu. sed hoc nomen , qui est , non aest nomen in
communicabile . . ergo hoc. nomen, Rui est, non est ' maxime .Pr Prium nomen Dei.
a. Preteterea . Dionysius dicit 3. cap. de divin. ri 'min. in prine. Iest. I. quod boni nominatio eν- .cellenteres manifestativa omnitam Dei prece bonum et: sed hoc maxime Deo convenit , quod sit universa-cle rerum. Principium. ergo .hoc nomen, bonum, est maxime proprium Dei , S .non hoc nomen , qui
est. 3. Praeterea . Omne, mim divinum,uidetur lin portare a relationem kad creaturaS, m. Deus non co-' snoscatum ainobis , nisi per creaturas r 'sed hoc no- men, qui est 1tinuamimporint i habituditaemad ere 'turas. ergo hoc nomen , rquii est , non est maxime proprium nomen. Dei.
- Sed Contra qued dicitur . Od. a. quod Moysi
235쪽
xo8 QUAEST. XIII ARTO XI. quaerenti : se dixerint mihi , quod es nomen eius petita dicam eis Z respondit ei Dominus: sic dices eis: qui es, in t me ad vos. ergo hoc nomen, qui est,
est maxime proprium nomen Dei.
Respondeo dicendum , quod hoc nomen, qui es, triplici ratione in maxime proprium nomen Dei. Primo quidem propter sui significationem . Non enim significat formam aliquam , sed ipsum esse . Unde cum ei se Dei sit ipsa ejus essentia, & hoc nulli alii conveniat, ut supra ostensum est, g. 3. art. q. manifestum est , quod inter alia nomina hoc
maxime proprie nominat Deum . Unumquodque enim denominatur a sua forma. Secundo propter ejus universalitatem . Omnia e nim alia nomina vel sunt minus communia , vel si ConUertantur cum ipso , tamen addunt aliqua supra ipsum secundum rationem . Unde quodammodo i
sormant , & determinant ipsum . Intellectus autem noster non potest ipsam Dei essentiam cognoscere in statu viae, secundum quod in se est , sed quemcumquε modum determinet circa id, quod de Deo intelligit, deficit a modo, quo Deus in se est. Et ideo, quanto aliqua nomina sunt minus determinata , iam is communia, & absoluta, tanto magis proprie Uicuntur de Deo a nobis. Unde Damascenus I. a. orthod. m. c. I a. ante med. J dicit, quod trincipalius omnibus, quae de Deo dicuntur, nominibus es, quies: totum enim in seipso comprehendens habet ipsum esse velut quoddam pelagus subsantiae infinitum , 5 indeterminatum. f al. totum enim in se ipso comprehendens vetat quoddam pelagus, oee. t Quolibet
enim alio nomine determinatur aliquis modus su stantiae rei: sed hoc nomen, qui est , nullum m dum essendi determinat , sed se habet indetermina te ad omnes . Et ideo nominat ipsum pelagus su stantiae infinitum. Tertio vero ex eius consignificatione. significat enim esse in praesenti : & hoc maxime proprie de Deo dicitur, cujus esse non novit praeteritum , vel futurum, ut dicit August. in s. de Trinit. c c. a. to.
Ad primum ergo dicendum , quod hoc nomen , qui est , est magis proprium nomen Dei , quam hoc nomen , Deus , quantum ad id , a quo imponitur, scilicet ab esse, & quantum ad modum significandi, Be consignificandi, ut dictum est. c in eoo. an. Sed quantum ad id , ad quod imponitur ninmon ad significandum, est magis proprium hoc n*uneia, Deus quod i nitur ad signincandum. Ra
236쪽
turam divinam . Et adhuc magis proprium nomen est Tetra ammaton, quod est impositum ad significandam ipsam Dei substantiam incommunicabilem ,
& ut sic liceat loqui singularem.
Ad secundum dicendum , quod hoc nomen , bonum , cst principale nomen Dei , inquantum est causa , non tamen simpliciter ; nam esse absolute praeintelligitur causae. Ad tertium dicendum, quod non est necessarium , quod omnia nomina divina importent habitudinem ad creaturas , sed lassicit , quod imponantur ab aliis quibus persectionibus Proccdentibus a Deo in creat ras, inter quas prima est ipsum esse, aqua sumitur hoc nomen, qui est.
EX articulo habes primo: quomodo per rationem ostendas , merito dictum a Deo Exod. 3.es , mist me ad vos . Quaerebat enim ibi Moyses
a Deo , quod esset nomen eius , ut sciret nuntiare filiis Israel , quo nomine vocaretur ipse , qui eum ad illos mittetat: & nota, quod Moyses secundum literam inquirit de nomine magis proprio, quam sit hoc nomen Deus, & consequenter de nomine marime proprio. Pro cujus captu adverte , quod Moyses sciebat hunc , quem alloquebatur esse Deum, in cuius signum sic praemittitur ibi : Abstandis Moyses
faciem suam , non enim aiadebat aspisere eontra
Deum . Quomodo autem Deum pro Deo reveretur,
nisi Ipsum vocari , & esse Deqm cognoscat λ Ips
met igitur Moyses sciens hoc nomine Deus vocari Deum , inquirit non de nomine proprio , quod est ly Deus, sed de nomine maxime proprio, idest i quirit, yn Deus, quem scit jam nominari Deum habeat aliud nomen sibi magis peculiare . Concludendum ergo est secundum literam planam , quod denomine proprio magis , quam sit hoc nomen Deus ,& consequenter de nomine maxime proprio intelliapitur responsum illud : Qui in mi it me ad υos . Consule quaesionis tertiae articulum quartum , SmeIius adhuc penetrabis sensunt auctoritatis huius. Secundo vides: quomodo Sc.
237쪽
pmpositiones affirmat ae possint
Pot. q. p. a. s. ad I. d. q. a. a. I. ω ra
AD Duodecimum sic proeeditur . Videtur, quod
propositiones affirmativae non possint formari de Deo . Dicit enim Dionys. 2. cap. coel. hierarch. c parum antermed. 0 quod mesatiat es se Deo sunt verae, firmationes autem incompacta 2. Praeterea . Boot. dicit in lib. de Trin. c ante
med. quod forma simpIexsubjectum esse non potes:
,ed Deus maxime est forma simplex, ut supra sensum est . c. q. 3. ar. 7..is 8. 3 ergo non potest esse subjectum: sed omne illud, de quo propositio assim maliva formatur , accipitur ut subjecium e ergo de Deo propositio affirmativa sormari non potest. 3. Praeterea. Omnis intel Iectus intelligens rem aliter, quam sit, est falsus : sed imus habet esse abs. ue omni compositione , ut supra probatum est :q. 3. ar. 7. cum igitur omnis intellectus assirm tivus intellivat aliquid cum compositione, videtur , quod propositio affirmativa vere de Deo formari non Possit.
Sed Contra est, quod fidei non subest falsum: sed Propositiones quaedam affirmativae subduntur fidei , utpote, quod Deus est trinus, & unus, & quod est
omnipotens . ergo propositiones assirmativae possunt vere formari de Deo.
Respondco dicendum , quod propositiones Mikm eime possιne vere formari de Deo. Ad cuius eviden--tiam sciendum est , quod in qualibet propositione offirmativa vera oportet, quod praedicatum , & su, lectum significent idem secundum rem aliquo m do, R diversum secundum rationem . Et hoc patet tam in propositionibus , quae sunt de praedicato a cidentali , quam in illis, quae sunt dc praedicato R, Rantiali. Manifestum est enim, quod homo, Naubus sunt idem subjecto , & differunt ratione : alia enim est ratio hominis, & alia ratio albi . Et similiter cum dico , homo est animal : illud enim iapsum, quod est homo, vere animal est. In eodem enim supposito est & natura seia sibilis , a qua dicitur animal, & natura rationalis , a qua dicitur homo . Unde & hic etiam Praedicatum , & subiectum
238쪽
QUA ST. XIII. ART. XII. II rLint idem suppositio , s ed diversa ratione . Sed in propositionibus, in quitriis idem praedicatur de seipso, hoc aliquo modo invenitur , inquantum intellectu id , quod ponit ex parte subjecti ., trahit ad partem suppositi ; quod vero ponit ex parte praedicati , trahit ad naturam formae in supposito existentis; secundum quod dieitur , quod praedicata teirentur formaliter, & subiecta materialiter . Huic vero diversitati, quae est secundum rationem , respondet pluralites praedicati , & subjecti ; identitatem vero rei signisiicat intellectus per ipsam compositionem . Ceus autem in se consideratus est omnino unus , & simplex : sed tamen intellectus noster secundum dive sas conceptiones ipsum cognoscit , eo quod non potest ipsum , ut in seipso est, videre Sed quamvis intelligat ipsum sub diversis conce-ytionibus, cognoscit tamen, quod omnibus suis conceptionibus respondet una, & eadem res simpliciter. Hanc ergo pluralitatem , quae est secundum rationem , repraesentat peT pluralitatem praedicati , &subjecii : unitatem vero repvaesentat intellectus per
Ad primum ergo dicendum , quod Dionysius dicit, affirmationes de Deo esse incompactas, vel inconvenientes secundum aliam translationem, inquar tum nullum nomen Deo competit secundum modum
significandi, ut supra dictum est. cis 3. huius qu.
Ad secundum dicendum , quod intellectus noster non potest formas simplices subsistentes , secundum quod in seipsis sunt, comprehendere, sed apprehendit eas secundum modiuri compositiorum , in quibus
est aliquid , quod subiicitur , & est aliquid , quod
inest . Et ideo apprehendit sormam simplicem in rotione subiecti, & attribuit ei aliquid. Ad tertium dicendum , quod haec propositio , intellectus intelligens rem aliter , quam sit, est falsus, est duplex ex eo , quod hoc adverbium aliter potest determinare hoc verbum intelligens, ex parte littollem, vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti, sic propositio vera est, & cst Dialas : Quicunque intellectus intelligit rem esse allicr , quam . sit, falsus est . Sed hoc non habet locum in proposito , quia intellectus noster sormans propositionem de Deo non dicit eiura essc compositum , sed simplicem . Si vero ex parte intelligentis , sic propossitio salsa est . Alius est enim modus intellectus in intelli9endo, quam rci in esset ido. . Manifestum est enim , quod in ellectus noster res materiales infra se existetues liue iligit immaterialiter; non quod intelligat.
239쪽
' eas esse Immateriales, sed habet modum immaterialem in intelligendo . Et similiter , cum intelligit' simplicia, quae sunt supra se, intelligit ea secundum modum uium, scilicet composite , non tamen ita , quod intelligat ea esse composita . Et sic intellectus noster non est falsus formans compositionem de
EX anic. habes: quomodo per rationem deis monstres , a sacris literis , & Conciliis merito formari propositiones amrmativas de Deo. Ute Deus multus es ad ignoscensim . Isa. II. Item fidelis Deus in omnibus verbis suis, oe sannus in omnibus operibus suis. psal. Iv. Item passim per totum capitulum primum, x secundum Papae Innoc. in Conmesiis. Extra de sum. Trin. oe m. Catb. Secundo habes : quomodo per rationem illarum propositionum verum sensum a falso discernas, & consequenter. ab errore teipsum, ab harriticorumque insultatione scripturam faciam defendas . De similibus haereticis vi de quaest. I. art. I. oe 6. oe quaest. hane I 3. a. 6. in appendicibus. Tertio vides: &c.
Da Seientia Dei. in sexdecim articulos disi . Post considerationem eorum, quae ad divinam in
statutam pertinent, restat considerandum de his, quae pertinent ad operationem ipsius . Et quia o r- Tatio quaedam est , quae manet in Operante , qua dam vero , quae procedit in exteriorem effectum ;Primo agemus de scientia , & voluntate c nam intelligere in intelligente est, & velle in volente a &postmodum de potentia Dei , quae consideratur , ut
Principium operationis divinae in effectum exteriorem Procedentis . quia vero intelligere quoddam viavere est, post considerationem divinae scientiae, comsiderandum est de vita divina . Et quia scientia v rorum est, erit etiam conssiderandum de veritate , Rfalsitate . Rursum , quia omne cognitum in cognoscente est , rationes autem rerum , secundum quod sunt in Deo cognoscente, Ideae vocantur, cum con- sideratione scientiae erit etiam adjungenda conside-
240쪽
cneca scientiam vero quaeruntuν sexdecim . Primo . Utrum in Deo sit scientia. Secundo. Utrum Deus intelligat seipsum. Tertio. Utrum comprehendat se. Quarto . Utrum suum intelligere' sit sua substam
Quinto . Utrum intelligat alia a se . Sexto . Utrum habeat de eis propriam cognitio.
Septimo. Utrum scientia Dei sit discursiva. octavq. Utrum scientia Dei sit causa rerum. Nono . Utrum scientia Dei sit eOriun , quae nom
Decimo. Utrum sit malorum. Undecimo. Utrum sit singularium. Duodecimo. Utrum sit infinitorum. Tertiodecimo . Utrum sit contingentium futuroa
Quartodecimo. Utrum sit enuntiabilium. Quintodecimo . Utrum scientia Dei sit variabilis. Sextodecimo. Utrum Deus de rebus habeat specu. lativam scientiam, vel practicam.
metaph. le t. 6.AD Primum sic proceditur . Uidetur , quod in Deo non sit scientia . Scientia enim habitus est , qui Deo non competit , cum sit medius inter potentiam, & actum. ergo scientia non est in Deo. 2. Praeterea. Scientia, cum sit conelusionum , est quaedam cognitio ab alio causata , scilicet ex cogntitione principiorum: sed nihil causatum est in Deo . ergo scientia non est in Deo. 3. Praeterea. Omnis scientia vel universalis , vel particularis est : sed in Deo non est universale , &particulare, ut ex superioribus patet , c q. s. ergo in Deo non est scientia. Sed Contra est , quod Apost. dicit Roman. II. o
altitudo diυitiarum sapientia, oe fcientiae Dei sRespondeo dicendum , quod in Deo perfestus eqs scientia. Ad cujus evidentiam considerandum est, quod