Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

α- QUAEπ. XIV. ART. XIII. ARTICULUS XIII. sa

infum sientia Dei sit futurorum eontingentium. '

AD Decimumtertium sic proceditur . Videtur ,

quod scientia Dei non sit futurorum contii Mentium . A causa enim necessaria procedit effectus necessarius : sed scientia Dei est causa scitorum, ut supra diffiim est. c are. 8. hujus qu. cum ergo ipsa sit necessaria , sequitur scita ejus esse necessaria , non ergo scientia Dei est contingentium.

2. Praeterea . Omnis conditionalis , cujus antecedens est necessarium absolute, consequens est necessarium absolute . Sic enim se habet antecedens ad consequens , sicut principia ad conclusionem . Ex principiis autem necessariis non sequitur conclusio , nisi necessaria, ut in I. Poster. c. tex. 18.eo. I. pr hatur . Sed haec est quaedam conditionalis vera , Si Deus scivit hoc contingens futurum esse , hoe erit , quia scientia Dei non est nisi verorum . Huius a tem conditionalis antecedens est necessarium absoluinte : tum quia est aeternum : tuiri quia significatur ut praeteritum . ergo & consequens est necessarium absolute. igitur quicquid scitur a Deo est necessarium; ia sic scientia Dei non est contingentium. - 3. Praeterea. Omne scitum a Deo necesse est esse, quia etiam omne scitum a nobis necesse est esse; cum tamen scientia Dei certior sit , quam scientiatiostra : sed nullum contingens futurum necesse est esse . ergo nullum contingens futurum est scitum a

Sed Contra est , quod dicitur in Ps. 32. uui fu-aeis sngillatim corda eorum , qui intelligit omnis pera eorum, scilicet hominum , sed opera hominum iunt contingentia , ut re libero arbitrio subiecta .

ergo Deus scit futura contingentia. rRespondeo dicendum, quod, cum supra ostensum sit, c ar. q. hu. qu. quod Deus sciat omnia non ὲum quae actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia

sua, vel creaturae: horum autem quaedam sunt contingentia nobis futura: sequitur, quod Deus contingentia stitura tognoscae. Ad cuius evidentiam considerandum est , quod contingens aliquod dupliciter potest considerari . m

272쪽

QUAEST. XIV. ART. XIII. a s

& sic tioli consideratur iit futuriini, sed ut praesciis , neque ut ad utrumlibet contingens , sed ut de te minatum ad unum ; ia propter hoc sic infallibiliter subdi potest certar cognitioni , utpote sensui visiis , sicut cum video Socratem sedere. Alio modo potest considerari contingens , ut est in sua causa . Et sieconsideratur ut futurum , & ut contingens nondunet determinatum ad unum , quia causa contingens s habet ad opi visita ; & sic contingens non siibditur per certitudinem alicui cognitioni. Unde quicunque

cognoscit effectum contingenteni in causa sua tan tum, non habet de eo, nisii conjecturalem cognitionem . Deus autem cognoscit omnia contingentia ,

non solum prout sunt in suis causis , sed etiam

prout unumquodque eorum est actu in seips, . Et licet conlitiqentia fiant in actu successive , non ta men Deus successive cognoscit contingentia , prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul: quia sua co- pnitio mensuratur aeternitate , sicut etiam suum es.se : AEternitas autem tota simul existens ambit totum tempus, ut supra dictum est. c quaes. Io. articiet. 4. Unde omnia , quae sunt in tempore , sunt Deo ab aeterno praesentia, non DIum ea ratione, qua habet rationes rerum apud se praefentes , ut quidant dicunt , sed quia e-s intuitus fertur ab aeterno sti pra omnia, prout sunt in sua praesentialitate. Undae manifestum est , quod contingentia in fallibiliter a

Deo cognoscuntur , inquantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitatem .' & tamen sunt futura contingentia suis causis proximis

comparata.

Ad primum ergo dicendum , quod , licet causa

suprema sit necessaria , tamen effectus potest esse

contingens propter causam proximam contingentem . Sicut germi itiatio plantae est contingens PrΟ- Pter causam proXimam contingentem , licet motus

solis , qui est causa prima , sit necessarius . Et similiter scita a Deo sunt contingentia propter cati fas proximas , licet scientia Dei , quae est causa prima, sit necessaria.

Ad secundumidicendum , quod quidam dicunt ,

quod hoc antecedens : Deus scivit hoc contingens futurum , nou est necessarium, sed contingens : quia, licet sit praeteritum , tamen importat respectum adfuturum : sed hoc non tollit ei necessit. atem , quia id , qud habuit respectum ad futurum , necesse est habuisse, licet etiam futurum non sequatur quandoque . Alii vero dicunt , hoc antecedens esse contingens : quia est compositum ex necessario , Est cou-

273쪽

2M QUAEST. XIV. ART. XIII.

tingenti , sicut istud dictum est contingens , Socris. rem esse hominem album: sed hoc etiam nihil e quia , cum dicitur, Deus scivit esse futurum hoc

contingens , contingens non ponitur ibi, nisi ut m teria verbi, & non sicut principalis pars propositi nis. Unde continHntia eius, vel necessitas nihil refert ad hoc, quod propositio sit necessaria, vel contingens , vera , vel falsa . Ita enim potest esse verum me dixisse hominem esse asinum, sicut me dixisse sortem currere, vel Deum esse. Si cadem ratio est de necessario , & contingenti . Unde dicendum est, quos antecedens est necessarium absolute. Nec tamen sequitur, ut quidam dicunt ; quod consequens sit necessarium ab lalute , quia antecedens est causa remota consequentis quod propter causam P --ximam contingens est : sed hoc nihil est . Esset extim conditionalis falsa, cuius autecedens esset ca sa remota necessaria r di consequens essectus conti

ens: Ut puta , si dicerem : Si Sol movetur, her a germinabit . Et ideo aliter dicendum est , quod

quando in antecedente ponitur Miquid pertinens adactum animae , consequens est accipiendum non secundum esse , quod in se est , sed secundum quod est in anima . Aliud enim est esse rei in seipsa , Me se rei in anima: Ut nuta, si dicam: Si anima intelligit aliquid, illud est immateriale . intelligendunt est , quod illiud est immateriale , secundum quod est in intellem, non secundum quod est in seipsb. Et similiter, si dicam: Si Deus scivit aliquid, illud

erit: consequens intelligendum est , prout subest divinae scientiae sci Iicet prout est in sua praesentialuate. Et sic necessarium est, si1cut S antecedens. .iacmne, quod es, dum es , necessees esse, ut dicit

in I. Periherm. e. 6. declinando ad H. to. a. bAd tertium dicendum , quod ea, quae inmmriai:

ter in actum reducuntur , a nobis successive cognoscuntur in tempore , sed a Deo in aeternitate , quae est lapsa tempus. Unde nobis, quia cog stianus futura contingentia, inquantum talia sunt , certa esse

non possunt, sed soli Deo , cuius intelligere est in arternitate supra. tempus . Sacut ille , qui vadit Perviam, aron uidet illos , qui post eum veniunt , sed ille, qui ab aliqua altitudine totam viam inructui

simul .videt omnes. transeuntes per viam . Et ideo illud, quod scitur a. nobis,. oportet. esse necessarium, etiam secundum. quod in se est , quia ea ,. quae in soiunt contingentia futura, a nobis sciri non possunt: RH ea, quae sunt scita a Deo , oportet esse necessa-

. secundum modum, quo si int divina scimtiae λ

274쪽

ut dictum est, c-are. non autem absolute , secundum quod in propriis causis copsiderantur. Unde & haec propositio : Omne scitum a Deo neceis

rium est esse , consuevit distingui , quia potest e de re, vel de dicto. si intelligatur de re, est divisa ,&falsa: & est sensus, omnis res, quam Deus scit, est necessaria. Vel potest intelligi de dicto, &sic est composita, & vera: S est sensus : Hoc dictum seitum a Deo esse est necessarium. Sed obstant quidam dicentes , quod ista distinctio habet locum in formis separabilibus a subiecto: ut si dicam, album possibile est esse nigrum . Quae quidem de dicto est falsa , R de re est vera. Res enim , quae est alta , potest esse nigra : sed hoc dictum , album esse nigrum ,

nunquam potest esse verum . In formis autem inseparabilibus a subiecto non habet locum praedicta distinctio: ut si dicam , corvum nigrum possibile est esse album, quia in utroque sensu est lalsa. Esse a tem scitum a Deo est inseparabile a re , quia quod est scitum a Deo, non potest esse non scitum. Haec autem instantia locum haberet , si hoe , quod dico scitum , importaret aliquam dispositionem subiecto inhaerentem: sed, cum importet actum scientis, ipsi

rei scitae c. seniper sciatur potest aliquid a

tribui iseeundum se , quod non attribuituz et , iiI- quantum fiat sub actu sciendi . Sicut esse' materiato attribuitur lapidi secundum se, quod non attribuit

ei, secundum quod est intelligibile. - APPENDIX.

Ex artis. habes primo: quominis per rationem ostendas, recte esse dictum Isaia g. i. Dieite nobis, Me mentiam sunt, . dicemus , quia Dii esis mos o Ubi. insinuare videtur , fuisse etiam apud gentiles , tamquam communis animi conceptis , habitum , quod vaturas divinae esset proprium hoc, cognosceruinfallibiliter futura contingentia . Item in psalm-1ς. cν omines vias meas p υidisi, quia non es sesemo, scilicet a te occultus, in lingua mea . Nostrarum

autem, viarum, atque sermonum multa sint contina

gentia futura . Item Domine, subdit , eognoυ i mnia nossi a. Item in Sap. 8. Seit Mna , tremo

fra , antequam fiant, eventus te mmm, oe faecul rum. Inter novissima autem, di monstra , &c. sunt aliqua futura contingentia. Secundo vides et quom do &c.

275쪽

Utrum Deus eognoscat enuntiabilia .

q. a. a. 7.

AD Decimumquartum sie proeeditur . Videtur ,

quod Deus non cognoscat enuntiabilia. Cognoscere enim enuntiabilia convenit intellectui nostro , secundum quod componit, & dividit: sed tu intellectu divino nulla est compositis . ergo Deus non coinsnoscit enuntiabilia. 2. Praeterea . Omnis cognitio fit per aliquam similitudinem: sed in Deo nulla est similitudo enumtiabilium, eum sit omnino simplex. ergo Deus non cognoscit enuntiabilia. Md Contra est , quod dicitur in Psal. 93. Domianus scis evitationes hominum e sed enuntiabilia eo et inentur in cogitationibus hominum . ergo Deus coingnoscit enuntiabilia. Respondeo dicendum , quod cum formare enuntia Bilia sit in potestate intellectus nostri , Deus autem sciat, quicquid est in potentia sua, vel creaturae, ut

supra dichim est, c-9. -jus quaes. neeesse es, quod Deus sciat omnia enuntiabilia , quae Jormari possunt.

Sed sicut scit materialia immaterialiter, & composta simpliciter, ita sit enuntiabilia no=3 pre modum enuntiabilitim , quod scilicet in intellectu eius si compositio , vel divisio enuntiabilium , sed tinumquodque cognoscit per simplicem intelligentiam , intelligendo essentiam uniuscujusque : sicut si neu hoe apso quod intelligimus, quid est homo , intelliger mus omnia, quae de homine praedicari possunt. mod

uidem in intellectit nostro non contingit., qui detino in aliud discurrit, propter hoc, quod species imtelligibilis sie repraesentat unum , quod non repraesentat aliud . Unde intelligendo , quid est homo , non ex hoc in ipsis alia , quae ei insunt , intelligismus, set divisim secundum quandam successionem . Et propter hoc ea, quae seorsum intelligimus, oportet nos in unum. rQdigere per modum, compositionis,

vel divisionis , enuntiationem sormando ζ sed. species intellectus divini, scilicet eius essentia , sufficit ad demonstrandum omnia. Unde intelligendo essentiam.

276쪽

tIam suam, cos noscit essentias omnium, & quaecuuisque eis accidere pom t. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa proce deret , si Deus cognosceret enuntiabilia per modum enuntiabilium. Ad secundum dicendum , quod compositio enuntiabilis significat aliquid esse rei . . Et sic Deus per suum esse , quod est ejus essentia , est si1militudo omnium eorum , quae per enuntiabilia significantur.

APPENDIX.

EX arti c. habes primo r quomodo per rationem demonstres , merito esse dictum de Deo a Sapien. 8. Scit versutias hominum, cor sermonum, oe dissolutiones argumentorum . Item ab Eccl. a. D minus seis omnem scientiam , non praeterie eum ti tus cogitatur , nec ullus sermo . Item ab Apostolo Hebr. 3. non es ulla ereatura invisebilis apud ostimo Subsume tu . Sed scientia nostra, puta, metaph ea

continet enunciabilia: versutiae sermonum, argumentorum , enunciabilia , & ipsa enunciabilia sunt aliis quae, ereaturae. ergo Deus, cum sciat omnia haec perscripturas hic recensitas, scit enunciabilia . Item ab Isa. ss. Cogitationes meae non fune cogitationes v frae , neque viae meae viae ves, ae . dieit Domintis is Subsume tu . Sed cogitationes aliquae nostrae sunt enuntiabilia per modum enunciabilium . emo mugper modum enunciabilium enunciabilia non cognoscit. Cognoscit ergo suo modo illa, non nostro m do. Nam & de unoquoque loquendum est , ac se tiendum secundum modum consormem non mihi ,

n illi, & illi, sed consormem rei ipsi , de qua loquimur , Seeundo vides: &c.

Utrum scientia Dei se sapiabilis .

AD Decimumquintum sic proceditur. Videtur, quod scientia Dei sit variabilis . scientia enim relative dicitur ad stibile: sed ea, quae important relationem ad creaturam, dicuntur de Deo ex tempore , & variantur secundum variationem creaturarum ,

277쪽

a. Praeterea.. Quicquid potest Deus sacere , potem Lire: sed Deus potest plura facere, quam faciat. er- .go potest prura scire, quam sciat. Et sic scientia sua potest vaciari secundum augmentum diminuti .

nem.

3. Praeterea . Deus scivit Claristum nasciturum . Nunc autem nescit Christitin nascitiarum, quia Chris1tus nasciturus non est. ergo non quicquid Deus. scivit, scit .. Et ita scientia Dei videtur esse variabilis. Sed Contra est , quod dicitur Jacobi I. quod apud Detim non es transmutam, nec mei Dudinis ob- ωmbratio . Respondeo dicendum, quod, cum scientia Dei siveius sub tantia, ut ex ditiis patet, a. I. hM. substantia ejus est omnino immutabilis, ut supra ostensum est, c. q. a. I. ita Oportet, scientiam ejus omainta iuvariabilem esse. Ad primum ergo dicendum , quod dominus , &creator, & huiusmodi important relationes ad creaturas , secundum quod in seipsis Lint . Sed scientia Dei importat relationem ad creaturas , secundum quod sunt in Deo e quia secundum hoc est unumquodque intellectum in actu , secundum quod est in intelligente. Res autem creatae sunt in Deo invaria biliter, in seipsis autem variabiliter . Vel aliter diacendum est, quod dominus, & creator, &hisius m di important relationes , quae consequuntur actus , qui intelliguntur terminari ad ipsas creaturas, secum cum quod in seipsis sunt : & ideo huiusmodi rei tiones varie de Deo dicuntur secundum variationem creaturarum. Sed scientia , & amor , & huiusmodi important relationes, quae consequuntur actus , qui intelliguntur in Deo esse. Et ideo invariabiliter pH- dicantur de Deo.

Ad secundum dicendum , quod Deus scit etiam ea , quae potest facere, & non fatit. Unde ex hoc, quod potest plura facere, quam facit, non sequitur, quod possit plura scire , quam Mat, nisi hoc relaratur ad scientiam visionis , secundum quam dicitur stire ea, quae sunt in actu secundum aliquod tempus. Ex hoc tamen, quod scit, quod aliqua possunt esse, quae non sunt, vel etiam non esse, quae sunt, non sequitur , quod scientia sua sit variabilis , sed quod cognoscat xerum variabilitatem. Si tamen aliquid esset , q- Prius. Deus nestivisset , & postea stiret , essia eius scientia variabilis sed hoc esse non potest et quia quicquid est , vel potest esse seeundum aliquod tempus , Deus in aeterno suo scit. Et ideo ex hoc, quod

vovitur aliquid esse in dum quodcumque tempus ,

278쪽

RUAEST. XIV. ART. XV. 2Ir

Rrareet Iulii, quod ab aeterno sit scitiun a Deo . Et ideo non debet concedi, quod Deus possit plura scire, quam sciat, quia haec propositio implicat , quod ante itesciverit, de postea sciat. Ad tertium dicendum , quod antiqui Nominales dixerunt, idem esse enitiatiabile, Christum nasci, &cise nasciturum, & esla natum ς quia eadem res lignificatur per haec tria, scilicet nativitas Christi . ia secundum hoc sequitur, quod Deus , quicquid scivit , sciat: quia modo scit Christum natum, quod siuit fieat idem et , quod est Christum esse nasciturum . Sed haec opinio falsa est : tum quia diversitas partium

orationis diversitatem enuntiabilium causat tum c-tiam quia sequeretur , quod propositio, quae semel est vera, esset semper vera; quod est contra Philoncitu praedicam. e. I. de sub antia, declinando ad fimio. I. qui dicit, quod haec oratio : Sortes sedet et vera est eo sedente: & eadem falsa est , eo surgente. Et ideo concedendum est, quod haec Iton est vera : Quicquid Deus scivit, scit, si ad cnuntiabilia referatur : sed ex hoc non sequitur, quod scientia Dei sit variabilis . Sicut enim absque uariatioue divinae scientiae est, quod sciat unam, & eandem rem quandoque esse, & quandoque non esse ; ita absque variatione divinae scientiae est , quod scit aliquod e nuntiabile quandoque esse Verum, & quandoque inofalsum. Esset autem ex hoc scientia rui variabilis , si enuntiabula cognosceret per modum enuntiabilium , componendo, & dividendo : sicut accidit in intellectu nostro. Unde cognitio nostra variatur vel secu dum veritatem, & falsitatem : puta, si mutata re , eandem opinionem de re illa retineamus: vel secundum diversas opiniones , ut si primo opinemur at quem sedere, di postea opinemur eum iIan sedere zquorum neutrum potest ella tu Deo.

EX artic. habes primo r quomodo per rationem interimas haeresim Agnoetarum, quae re supra an. 7. adducta est , diceutem , Deus quas nou extat ,&c. Item Secundini dicentis , Deus est mutabilis is cum enim stientia Dei sit Deus , si Deus est mut talis , sequitur aperte secundum eum scientiam Deaesse variabilem. Secunda habes: quomodo per ratisonem ostendas, ipsas raete damnari a Papa Innocen eis Tertio in Concilio , extra de summa Trinitate,

279쪽

IM. priino, ut supra articulo 7- adducitur . Ubi ais,iteram dicit ly transmutatio . Item a Malac.. Ego Deus, tar non mutoν . Recole semper an his hi quod scientia Dei est Deus. Tenio vides a quomodo i M.

Utrum Deus de rebus habeat scientiam

AD Decimum sextum sic proceditur. Videtur, quod

Deus de rebus non habeat scientiam speculatiuam. Scientia enim Dei est cauta rerum , ut supra

oulativa mon est causa rerum iuitarum is ergo sciaentia Dei non est speculativa .

a. Praeterea . Scientia speculativa est per abstractionem a rebus quod divinae scientiae non competit. ergo scientia Dei non est speculativa. Sed Contra. Omne , quod est. nobilius , Deo est attribuqndum: sed scientia speculativa est nobΗior , quam praefica, ut patet per Philos in princ. metaphis c I. I. e. 2. non procul a prisc. to. 3. 9 Ergo Deus habet de rebus scientiam speculativam. Respondeo dicendum , . aliquα scientia est. speculativa tantum, Hiqua practica tantum , aliqua vero secundum aliquid speculativa, & secundum aliquid practica . , Ad cuius evidentiam stielidum est , quod aliqua, scientia potest dici speculativa reipliciter . Primo ex Parte rerum scitarum , quae non sunt operabiles asciente, sicut est scientia hominis de rebus natumlibus, vel divinis. Seeundo quantum ad modum sciendi r Ut puta , si faedificator confide fet domum definiendo , & dividendo , & considerando universalia Uaedicata ipsius . Hoc siquidem est operabilia modo speculativo considerare , & non secundum qu 1 verabilia sunt. Operabile enim est aliquid per applicationem formae ad materiam , non per resolutioncm compositi in principia universalia formalia . Tereis quantum ad finem. Nam intellectus practicus differt fine a speculativo, sicut dicitur in 3. de anim, c temo'. rom. a. Intellectus enim practicus inclinatun in finem operationis ; finis autem intelliectus. speculativi est conssideratio veritatis Unde , si quis aedifica-

o Or in

280쪽

QUAEST. XIV. ' ART XVI ' et 'P

orclitians ad finem operationis, sed ad cogitoscendum tantum, erit quasitum ad finem spe allativa conssideratio, tamen de re operabili . Scientia igitur , quae e st speculativa ratione ipsius rei scitae , est specula sva tantum. Quae vero speculativa est secundum modum, vel finem, est secundum quid speculativa secundum quid practiea . Cum vero ordinatur ad M. nem operationis , est simpliciteri practica. i

Secundum hoc ergo dicendam est , quod Deus de seipso habet Dientiam rapeeularium tantum: ipse senim operabilis non est . De omnibus vero aliis habet scientiam γ De I risam , o practitam . Speculativam quidem , quam tum ad moduni . Qui equid enim in rebus nos specu- Iative cognoscimus definiendo, & dividendo, hoc totum Vins multo persectius novit. 4, .

Sed de his , quae popese quidem Deere , sed seu dum Ium tempus faeie, 'non hab et maἱ Dam menseriam . Meundum quiod practica frientia ditatuν a Mne . Sis amem habet praestieam scientiam de his, maeseeundum aliquod tempuὶ faeis. Mati vero, liter σμω non sene operabilia, tamen sub cognitione p actie ipsius eadunt, simi' & bona, inquantum permittit vel impedit , vel ordinat ea : sicut & a ritudineς eadunt sub praetica scientiA medici, inquantum pecariem suam etiarat eas. .

Ad primum dicendum, quod scientia Dei est

eauia, non quidem sui ipfius, sed aliorum: quorundam quidem' - , scillaei eorum , quae secundum 'aliquod tempus. fiunt: quorundam vero Virtute , scilicet eorum, quae potest facere, & tamen nunquam

fiunt.

Ad seeundum dicendum , quod scientian1 esse acceptam a rebus scitis uon per se convenit stientiae speculativae , sed per .aceitans , inquantum est hu

Ad id vero, quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod de operabilibus persecta scientia non habetur, nisi sciantur, inquantum operabilia sunt. Et ideo, cum scientis Der sit omnibus modis perfecta oportet , quod sciat ea , quae sunt a se operabilia , inquantum huiusmodi, & non solum secundum quoulant speculabilia. Sed tamen non receditur a nobiliatate speculativae scientiae, quia omnia alia a se videt m seipsis. Seipsum autem speculative cognoscit &sic in speculativa sui ipsiuxscientia habet.cognitionem di speculativam, δc practicam omnium aliorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION