Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

ita alia a se vult volendo bonitatem suam. Ad tertium dicendum , quod ex hoc , quod V Iuntati divinae sufficit sua bonitas , non sequitur , quod nihil aliud velit , sed quod nihil aliud vult , nisi ratione suae bonitatis . Sicut etiam intellectus divinus, licet sit perfectus ex hoc ipso, quod essentiam divinam cognostit, tamen in ea cognoscit alia. Ad quartum dicendum , quod, sicut intelligere divinum est unum, quia multa non videt, nisi in uno; ita velle divinum est unum , & simplex: quia multa non vult , nisi per uuum , quod est bonitas sua. APPENDIX. EX artici habes primo: quomodo per rationem stendas , recte dicium a scripturis , quod Deus velit alia a se, puta Sap. II. st modo σIiquid permaneret, nise tu volui es P I. Thes. 4. me eue -- Iunias Dei sancti alio vesm . Secundo habes rquomodo per rationem potes hunc earum sensum catholicum defensare. Tertio vides : quomodo , &c.

ARTICULUS III. II Utνum quicquid Deus viae, ex necesstate velit.

a. d. 43. q. I. per tot. ω d. s. a. I. ω I. eoni. c. 8o. 8 I. 8a. 83. ω 89.M.-I. a. e. as. ω 27. . oe l. 3. e. 9 7. ω verit. q. 23. ar. q. ω pol. q. 3. art. II. AD Tertium sic proceditur. Videtur , quod quicquid Deus vult, ex necessitate velit. onme e nim aeternum est necessarium : sed quicquid Deus vult, ab aeterno vult; alias voluntas eius esset mutabilis. ergo quicquid vult, ex necessitate vult.

bonitatem suam : sed Deus bonitatem suam ex uincessitate vult. ergo alia a se ex necessitate vult.

centarium ; quia Deus est per se necesse esse , &Principium omnis necessitatis , ut supra ostensumvst : c. q. a. M. 3. in eom. γ sed naturale est ei velinie , quicquid vult: quia in Deo nihil potest esse prς- rer naturam , ut dicitur in I. metEh. c ex tex. 6. eo. 3. ergo quicquid vult, ex necem late vult.

esse aequipollent. Si igitur non necessie est , Deum

velὶς aὶiquid eorum , quae vult , essibila est exi m

332쪽

eon non velle illud , & possibile est eum velle ira

lud, quod non vult , ergo voluntas divina est co tingens ad utrumlibet , S sic imperfecta , quia omne contingens est impersectum, & mutabile. I. Praeterea. Ab eo, quod est ad utrumlibet, non sequitur aliqua actio , nisi ab aliquo alio inclinetur ad unum , ut dicit Comm. in a. Phys c tex. 48. ts. a. Si ergo voluntas Dei in aliquibus se ha t ad Otrumlibet, sequitur, quod ab aliquo alio determinetur ad effectum, & sic habet aliquam causam priorem. 6. Praeterea . Quicquid Deus scit , ex necessitatescit : sed sicut scientia divina est eius essentia , ita voluntas divina . ergo quicquid Deus vult , ex necessitate vult. Sed Contra est, quod dicit Apostolus , Ephes. I, operatur omnia seeundum eonfimum volantatis

suae . Quos autem operamur ex consilio voluntatis, non ex necessitate volumus . non ergo quicquid Deus vult, ex necessitate vult.

Respondeo dicendum , quod necessarium dicitur

pione. Necessarium absolute iudicatur aliquid ex habitudine terminorum ; utpote quia praedicatum est iu definitione subiecti ; sicut necessarium est hominem esse animal : vel quia iubjectum est de rati ne praedicati, sicut hoc est necessarium , numerum esse parem, vel imparem; sic autem non est necessarium Socratem secere . Unde non est necessarium absolute , sed potest dici necessarium ex suppositione . Supinuito enim quod sedeat , necesse est eum sedere, dum sedet. Circa divina igitur volita hoc considerandum est, quod aliquid Deum velle est necessiarium absolute;

non tamen hoc est verum de Omnibus , quae vult.

Voluntas enim divina necessariam habitudinem habet ad bonitatem suam, quae est proprium ejus o lectum Unde bonitatem stiam esse Deus ex necessiatate.viat , sicut & voluntas nostra ex necessitate vult beatitudinem ; sicut & quaelibet alia potentia necessariam. habitudinem habet ad proprium , Myrincipale sibiectum , ut visus ad colorem, , quia de sui ratione est , ut tu illud tendat . Alia autem Asb Deus vult , inquantum ordinantur ad stam bonitatem, ut is finem. Ea autem, quae sunt ad finem, non ex med itate volumus volentes finem, nisi sint talia is sine quibus .finis esse non potest: sicut volumus Album MVolentes conservationem vitas , R n vena volentys transfretare . Non sic autem ex ne

cessitata volitaura ea , sine quibus sinis esset potest. ,

333쪽

icut equum ad ambulandum , quia sine hoc possumus ire : & eadem ratio est in aliis. Unde, cum

bonitas Dei sit Ursecta , & esse possit sine aliis, cum nihil ei persectionis ex aliis accrescat , sequitur, quod alia o se eum velle non sit nece sarium absolute, oe ramen necessarium es ex suppositione. Suinposito enim , quod velit , non potest non velle , quia non potest voluntas eius mutari.

Ad primum ergo dicendum , quod ex hoc quod Deus vult ab aeterno quicquid Vult , non sequitur, quod necesse est eum illud velle, nisi ex suppositione.

Ad secundum dicendum , quod licet Deus ex ri cessitate velit bonitatem suam , non tamen ex ne cessitate vult ea, quae vult, propter bonitatem suam:

quia bonitas eius potest estis sine aliis. Ad tertium dicendum , quod non est naturale

Deo velle aliquid aliorum , quae non ex necessitate vult ', neque tamen innaturale, aut contra naturam,

sed est voluntarium. Ad quartum dicendum , quod aliquando aliqua causa necessaria habet non necessariam habitudinem ad aliquem effectum, quod est propter desectum es-fectus, & non propter defectum causae. Sicut virtus Solis habet non necessariam habitudinem ad albquid eorum , quae contingenter hic eveniunt , non propter defeMm virtutis solaris , sed propter des

ctum effectus non necessario ex causa provenientis. Et similiter, quod Deus non ex necessitate velit alia quid eorum, quae vult , non accidit ex defectu voluntatis divinae, sed ex dese , qui competit volito secundum suam rationem, quia stilicet est tale, ut sine eo esse possit persecta bonitas Dei. Qui quidem

defectus consequitur omne bonum creatum.

Ad quintum dicendum , quod causa , quae est ex se contingens , oportet , ut determinetur ab aliquo exteriori ad enectum: sed voluntas divina, quae ex se necessitatem habet , determinat seipsam ad voliatum, ad quod habet habitudinem non necessariam. Ad sextum dicendum , quod, sicut divinum esse in se est necessarium, ita & divinum velle, & divinum scire , sed divinum scire habet necessariam habit 'dinem ad scita , non autem divinum velle ad vol, ta : quod ideo ess, quia scientia habetur de rebus , secundum quod sunt in sciente , voluntas autem comparatur ad res , secundum quod sunt in seipsis. Quia igitur omnia alia habent necessarium sis, se eundum quod sunt in Deo non autem secunnum quod divit in seipsis, habent necessitatem absoluunt , ita quod sint per seipsa necessaria et propter

334쪽

hoc Deuς quaeclinque scit , ex necessitate scit ; noti autem quaecunque vult, ex uecessitate vult.

Ex artie. habes primo ; quomodo per rationem interimas haerelim innatasarum dicentium ,

Deum agere ex necessitate naturae . In idem enim redit , Deum ex necessitate velle alia a se, & Deum agere ex necessitate naturae , si tamen a dicentibus sic ponatur , quod Deus agat per intellectum k is voluntatem. Nam agere ex necessitate naturae potest intelligi dupliciter, uno modo , quod nota concurrat pec 1e intellestiis , & voluntas ad amonem ilis Iam , ut sel emittit radios , alio modo , quod comcurrant illae Flentiae , ut naturae quaedam sunt; sic producuntur in divinis personae . Si Arnaldistae primum sensum in positione sua habent, fac in II. ar. I. adducti sunt ,, & confutati , si autem sensimisecundum , sic nunc adducuntur , es contra illos sistitur articulus . Seeundo habes : quomodo per ra tionem ostendas , illam haeresim merito fuisse damnatam Eph. I. utit Deus operatur omnia Beunetium consilium vestiniatis suae. Ecce , de mente Apostoli productio creaturarum quarumcumque est per consilium voluntatis Dei idest per voluntatem suam ast utrumlibet s habentem . Nominae autem consit ii utitur in boc' Apostolus , pro quanto consislium fit de his , quae possunt sic , vel aliter fieri ,& non de his , quae ex necessitate eveniunt . Per hoc ergo insinuat , quod creatura a voluntate Dei, non de necessitate precessit. Item aliunde damnantur Amal distae. Vide q. I at . S.. appendicem . Teditio vides: quomodo , &c

ARTICULUS IU. II 8

Utrum volantas Dei set eausa rerum.

AD Quartum. sic proceditur . Videtur quod voluntas Dei non sit cauta rerum. Dicit enim Di nys. cap. 4. de div..nomin. c ein prium lectia I. S me noseeν Sol non ratiotanans , aut praeeligens , sed per ipsum esse illuminat omnia participare lumen Apsius valentiar ita bonum diυinum per ipsam e 'sntiam omnibus exsearibus immittit boninuis. -

335쪽

Vadis: sed omne, quod agit per voluntatem, Myit ut ratiocinans, & Praeeligens. ergo Deus non sit per voluntatem. ergo voluntas Dei non est causa

rerum.

2. Praeterea. Id, quod est per et sentiam , est primum in quolibet ordine; sicut in ordine ignitorum est primum, quod est ignis per essentiam: sed De

est primum agens. ergo est agens per essentiam suam , quae ost natura ejus . Agit igitur per naturam , &non per voluntatem. Voluntas igitur divina non est

causa rerum.

3. Praeterea. Quicquid est causa alicuius, per hoc, quot est tale , est causa per naturam , α non per voluntatem. Ignis enim causa est calefinionis, quia est ealidus : sed artifex est causa domus , quia vult eam facere: sed August. dicit in a. de doctr. Christ. c eap. 3I. in fn. to. 3. quod, quia Deus bonus es,

fumus . ergo Deus per tuam naturam est causa re rum , & non per voluntatem. q. Praeterea. Unius rei una est causa : sed rerum

creatarum est causa scientia Dei, ut supra dictum est. c q. I . 8. ergo voluntas Dei non debet poni

causa rerum.

Sed Contra est, quod dicitur Sapient. II. Quom

Eo puset aliquid per manere, nise tu vomisses p

Res ndeo dicendum, quod neeesse es dicere, v Iuntatem Dei esse eausam rerum , γ Dem agere per volantatem, non per meustatem naturis, ut quidam existimaverunt . Quod quidem appinre potest respliciteν. ρ

Primo quidem ex ipso ordine causarum ruge tium . Cum enim propter finem agat intellectus, &natura, ut probatur in a. Phys. rex. ψς. eom. a. nece sic est , ut agenti per naturam praedeterminetur finis , & media necessaria ad finem ab aliquo sup riori Intelleini: sicut sagittae praedeterminatur finis,& certus motus ' an modus ' a sagittante. Unden cesse est, quod agens per intellectum, & voluntatem sit prius agente per naturam . Unde, cum primum in ordine agentium sit Deus, necesse est , quod per Ditellectum, & voluntatem agat. Secundo ex ratione naturalis agentis, ad quod pertinet, ut unum essectum producat , quia natura φno, R eodem modo operatur , nisi impediatur . Et hoc ideo, quia, secundum quod est tale, agit: u de , quandiu est tale , non facit nisi tale : omne eis nim agens per naturam habet esse determinatum . Cum igitur esse divinum non sit determinatum, sed contineat in se totam persectionem essendi, non P

336쪽

est esse , quod agat per necessitatem naturae , ni sorte causaret aliquid indeterminatum , & infinitum in emendo: quod est impossibile, ut ex superiorib patet. c quas. 7. arti a. Non igitur agit per necessitatem naturae , sed effectus determinati ab infinita ipsius persectione procedunt secundum determinatio nem voluntatis, & intellectus ipsius. Tertio ex habitudine effectuum ad causam ; secundum hoc enim effectus procedunt a causa agente , secundum quod praeexistunt in ea; quia omne agens agit sibi simile. Praeexistunt autem effectus in causa

secundum modum causae . unde , cum esse divinum

sit. ipsum eius intelligere, praeexistunt in eo effectus eius secundum modum intelligibilem, &per modum intelligibilem procedunt ab eό, ὸk sic per consequens

per modum voluntatis . Nam inclinatio eius ad I

gendum , quod intellectu conceptum est , pertinet ad voluntatem. Voluntas igitur Dei est causa rerum. Ad primum ergo dicandum , quod Dionysius per verba illa non intendit excludere electionem a Deo simpliciter , sed secundum quid, inquantum scilicet non quibusdam solum bonitatem suam communicat, sed omnibus, prout scilicet electio discretionem qua dam importat. Ad secundum dicendum, quod, quia essentia Dei est eius intelligere, & velle, ex hoc ipso, quod peressentiam nam agit , sequitur , quod agat per m dum intellectus, & voluntatis., Ad tertium dicendum, quod bonum est obiectum voluntatis. Pro tanto ergo dicitur, quia Deus bonus es sumus , inquantum sua bonitas est ei ratio v lendi omnia alia, ut supra dictum est.

praeeipue. Ad quartum dicendum , quod unius , & eiusdem

effemis etiam in nobis est causa scientia i sereni era i ut dirigens , qua concipitur sorma operis ; &voluntas, ut imperans: quia forma, ut est in intellectu tantum, non determinatur ad hoc, quod sit , vel non sit in eis tu , nisi per voluntatem . Unde intellectus speculativus nihil dicit de operando : sed

potentia est causa ut exequens, quia nominat immediatum principium operationis, sed haec Omnia in Deo unum sunt.

APPENDIX.

EX arti c. habes primo. quomodo per rationem stendas recte dictum Deo Sap. D. stuomodo pos

set aliquid permanere , nisi tu voluisse & alia ii-

milia.

337쪽

milia . Seeundo habes : quomodo per rationem in sensii oatholico haec intelligas , intellaetaque de temeias. Taram vides: quomodo ex his damnetur haer sis Arnal distarum ar. 3. narratam , contra quam iste quoque an pugnat, δα.

aliquam causam. I. d. q. I. G. 3. ω. or I. conr. c. 86. or lib. a. c. 28. E' a'. lib. a. c. 97.

AD Quintum sic proceditur . Videtur, quod voluntatis divinae sit assignare aliquam causam . Dicit enim August. I ita 83. m. c q. M. Par. a med. eo. 4. uuis audeat direre, Deum irrationabiIiter mmnia eondidisse ; sed agenti voluntario, quod est ratio operandi, eu etiam causa volendi . ergo volum ias Dei habet aliquam cautam. a. Praeterea. In his, quae fiunt a volente , qui prinpter nullam causam aliquid vult, non opocletaliam cautari assignare, nisi voluntatem volentis: sed voluntas Dei est causa omnium rerum , ut ostensum est. ar. maec. a Si igitur voluntatis eius non sit , liqua causa, non opotabit in omnibus rebus natur libus aliam causam quaerere , nisi solam voluntatem divinam . Et sic omnes scientiae essent supervacuae , quae causo aliquorum effectuum assignare nituntur et quod videtur inconveniens . Est igitur assignare albquam causam voluntatis divinae. 3. Praeterea. Quod fit a volente non propter alis quam causam, dependet ex simplici voluntate eius . si igitur volimias Dei non habeat aliquam causam , sequitur , quod omnia , quae fiunt , dependeant ea simplici. eius voluntate, I non habeant aliquam ca sani aliam : quod est inconveniens. .

Sed Contra est, quod dicit Auetust. in lib. 83. g. 28. D. . Omnis causa inciens major es eo , quod e itur . nihil eamen ' M. autem ' ma jus es

voluntate Dei. non ergo causa eius qmerenda es. Respondeo dicendum , quod num modo voluntas Dei causam habet. Ad cuius evidentiam considerandum est , quod , cum voluntas consequatur intellectum , eoiam modo contingit esse causam alicujus volentis, ut velit ,

338쪽

QUAEST. XIX. ART. V. 3Irru alicuius intelligentis, ut intelligat : In intellectu autem sic est , quod , si seorsum intelligat principium , & seorsum conclusionem, intelligentia principii est causa scientiae conclusionis: sed, si intellectus in ipso principio inspiceret conclusionem , uno intuitu apprehendens utrimque , in eo scientia conclusionis non causaretur ab intellectu Principiorum : quia

idem non est causa sui ipsius; sea tamen intelligeret Principia esse causas conclusionis . Similiter est ex parte volitatis, circa quam sic se habet finis ad ea . quae sunt ad finem , sicut in intellinu principia ad

conclusiones . Unde, si aliquis uno, actu velit nnem ,& alio aetii ea , quae sunt ad finem, velle finem erit causa volendi ea, quae sunt ad finem et sed , si uno actu velit finem, & ea, quae sunt ad finem, hoc esse non poterit : quia idem non est causa sutipsius . Et tamen erit verum dicere, quod velit ordinare ea, quae sunt ad finem , in finem . Deus autem sicut uno actui omnia. in essentia sua intelligit, ita uno actu vult omnia ire sua bonitate. Unde, sicut in Deo ii telligere causam non est causa intelligendi effectus; sed ipse intelligit emeetias in causa ; ita velle finem non est ei causa volendi ea , quae sunt ad finem :sed tamen vult ea, quae sivit ad finem , ordinari in finem. Vult ergo hoc essa propter hoc; sed non propter hoc vult hoc. Ad primum ergo dicendum , quod voluntas Dei rationabilis est, non quod aliquid sit Deo causa volendi, sed inquantum vult unum esse propter aliud. Ad secundum dicendum, quod, cum velit Deus ense a sic esse , ut ex causis certis proveniant , ad hoc, quod servetur ordo in rebus, non est supervacuum .etiam cum voluntate Dei alias caulas quaer

re. Esset tamen supervacuum , si aliae causae quaererentur, ut primae, & non dependentes a divina voluntate. Et sic loquitur Augustinus in tertio de Tria

contingenter tribume, eum omnino videre non possent stiperiorem eneris omnibus causam, ides volωntatem

Ad tertium dicendum, quod , cum Deus velit es- sectum esse pmpter causas, quicunque effectus praesupinponunt aliquem alium enectum , non dependent ex sola Dei voluntate , sed ex aliquo alio . Sed primi effectus ex Ela divina voluntate dependent : utpote si dicamus, quod Deus voluit hominem haber m nus , ut deservirent intellectui operando dii eriai

pera s 2 voluit eum habere intellectum ad hoc ,

quod

339쪽

quod esset homo: & voluit eum esse hominem , ut tueretur ipso, vel ad complementum universi. Qus quidem non e1t reducere ad alios fines creatos ulteriores . Unde hujusmodi dependent ex simplici voluntate Dei, alia vero ex ordine etiam aliarum cau-

4arum .

APPENDIX.

Ex artita habes primo : quomodo per rationem tamquam in radiost destruas errorem Trinitariorum dicentium . Praeordinavit Deus ad vitam aliis quem ab aeterno propter aliqua eius bona futura. Iuidem enim tandem redire videtur hoc cum ly v oniatis divinae es a signare aliquam causam, & pr Pterea contra Trinita, s ipsos pugnat articulus. Secundo habes quomodo per rationem ostendas errorem hunc tamquam in radice esse iure damnatuma , &c. Vide q. 23. ant. & ibi invenies huius d mnationem. Tertio vides: quomodo, &c.

ARTICULUS VI. Iao Utrum voluntar Deι semper impleatur.

AD Sextum se proceditur. Videtur, quod volumias Dei non semper impleatur . Dicit enim Aopostolus I. ad Timoth. a. quod Deus vias omnes , mines salvos feri , ω ad agnitionem veritatis veniarer sed hoc non ita evenit . ergo voluntas Dei non semper impletur.

ita voluntas ad bonum: sed Deus scit omne verum. Ergo vult omne bonum: sed non omne honum fit , multa enim bona possunt fieri, quae non fiunt. non ergo voluntas Dei semper impletur.

rion excludit causas medias , ut dictum est . cpraee. sed effectus causae primae test impediri per desectum causae secundae ; sicut enectus virtutis mintivae impeditur propter debilitatem tibiae. ergo &eLLectus divinae voluntatis potest impediri propter deiectum secundarum causarum . non ergo Voluntas Dei semper impletur.

340쪽

. sed Contra est, quod dicitur in Ps II 3. Omnis, quaecunqn. voluit Deus, fuit. Respondeo dicendum, quod necesse es Iuntatem Dei semper impleri. Ad cuius evidentiam consideralidum est , quod ,

cum essebus consorinetur agenti secundum suam so mam, siadem ratio est in causis agentibus , quae est

in causis formalibus. In formis autem sic est, quod, licet aliquid possit deficere ab aliqua sorma particu lari, tamen a sorma universali nihil deficere potest. Potest enim esse aliquid, quod non est homo , vel vivum: non autem potest esse aliquid, quod non sitens . Unde hoc idem in causis agentibus contingere oportet : potest enim aliquid fieri extra ordinem Iicuius causae particularis agentis , non autem extraordinem alicuius causae universalis , sub qua omnes causae particulares comprehenduntur : quod si aliqua causa particularis deficiat a suo effectu, hoc est propter aliquam aliam causam particularem impedie xem , quae continetur sub ordine causae universalis . Unde effectus ordinem causae universalis nullo modo potest exire. Et hoc etiam patet in corporalibus. Potest enim impediri, quod aliqua stella non inducat suum effectum : sed tamen quicunque effectiis ex causa corporea impediente in rebus corporalibus co sequatur , oportet , quod reducatur per aliquas causas medias in universalem virtutem primi coeli is Cum igitur voluntas Dei sit universalis causa mnium rerum, impossibile est , quod divina voluntas suum effectum . non consequatur. Unde quod recedere videtur. a divina voluntate secundum unum

ordinem, relabitur in ipsam secundum alium: Sicut Peccator, qui , quantum est in se , recedit a divina voluntate peccando , incidit in ordinem divinae vinluntatis, dum per eius iustitiam punitur.

Ad primum ergo dicendum , quod illud verbum Apostoli, quod Deus vult omnes homines salvos f ei, &c. potest eripliciter intelligi. Uno modo, ut sit

accommiaa distributio secundum hunc sensum e Deus vult salvos fieri omnes homines, qui salvantur, noα quia nullus homo sit, quem salvum fieri non velit , O quia nullus salvus fit, quem non velit salvum fieri, ut dicit Augustin. In . de medor, Sanct. ωρ.

S. tom. 7..ω Enchiridii cap. Io 3. tom. 3. J Secunas potest intelligi , ut fiat distributio pro generibus si Auiorum , & non pro singulis generum secundum hunc sensiime Deus vult de quolibet statu hominum salvos fieri mares, di steminas, Iudaeos, & Gentiles, Parvos , magnos , non tameη omnes de singulis m. I. o sta-

SEARCH

MENU NAVIGATION