Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

334 QUAEST. XX. M. T. II.

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod Deus

non omnia amet: quia secundum Dionys. 4. c. de div. nom cpar. I. declinando ad Mem Da. Io. Amor amantem extra se ponit, & eum quodammmdo in amatum tran eri . Inconveniens autem est dicere , quod Deus extra se positus in alia transs ratur . ergo inconveniens est dicere , quod Deus alia a se amet. a. Praeterea. Amor Dei aeternus est: sed ea , quae sunt alia a Deo , non sunt ab aeterno, nisi in Deo. ergo Deus non amat ea , nisi in seipso : sed seeundum quod sunt in eo , non sunt aliud ab eo . ergo Deus non amat alia a seipsis. 3. Praeterea . Du ex est aurior , scilicet enneapAscentia, & amitatiar sed Deus creaturas irrationales non amat amore concupiscentiae; quia nullius extra. se eget: nec etiam amore amicitiae . quia non potest ad res irrationales haberi , ut patet per Philos phum in 8. Ethicorum ea. a. ergo Deus non

mnia amat.

4. Praeterea. In Ps s. dicitur et Od 3 -nes , qui operantur iniquitatem r nihil autem simul odio na-betur, k amatur . ergo Deus non omnia amat.

Sed Contra est, quod dicitur Sap. II. Ditigis

mnia, quae sunt, . nibu odsi eorum , quae ferri

Respondeo dicendum , quod Deus omnia existe tia amat: nam omnia existentia, inquantum sunt, na sunt. Ipsum enim esse cujuslibet rei quoddam bonum est, &similiter quaelibet persectio ipsius. stensum est autem supra, I9. a. 4. quod VClu ias Dei est causa omnium rerum . Et sic omγrtet , quod intantum habeat aliquid esse, aut quodcunque bonum, inquantum est volitum a Deo . Cuilibet ianitur existenti Deus vult aliquod bonum: unde, cum amare nihil aliud sit, quam velle honum alicui, manifestum est , quod Deus omnia , quae sunt , amat, non tamen es modo. fleut nos. Quia enim v luntas nostra non est causa bonitatis rerum, sed ab ea movetur sicut ab obiecto, amor noster, quo b uum alicui volumus, non est causa bonitatis ipsius,

362쪽

sed e converso bonitas eius vel vera , vel aestimata provocat amorem , quo ei volumus & bonum conis

servari, quod habet , di addi , quod non habet, Rad hoc operamur . Sed amor Dei est infundens, iacreans bonitatem in rebus. Ad primum ergo dicendum , quod amans sic fit extra se in amatum translatum, inquantum vult a malo bonum , & operatur per suam providentiam , sieut & sibi . Unde dicit Dionys. -n min. loci eis. in. σου. I. Atiden m ess autem rehoe pro veritate dicere 1 quod oe ipse omnium ea aper abundantiam amativae bonitatis extra si vim se ad omnia exissentia proυidentiis. ' al. provi ientis tAd secundum dicendum , quod licet creaturae ab aeterno non fuerint , nisi in Deo ; tamen per hoc , quod ab aeterno in Deo fuerunt ab aeterno Deus cognovit res in propriis naturis . Et eadem ratione amavit: sicut & nos per similitudines rerum , qus in nobis sunt, cognoscitariis res in seipsis existentes. Ad tertium dicendum , quod amicitia non potest haberi, nisi ad rationales creaturas, in quibus co tingit este redamationem , & communicationem in operibus vitae , & quibus contingit bene evenire , vel male stelindum sertunam, & felicitatem , sicut R ad eas proprie benevolentia est. Creaturae autem irrationales non possunt Iaertingere ad amandum Deum , neque ad communicationem intellectualis , & beatae vitae , qua Deus vivit . Sic igitur Deus , proprie loquendo , non amat creaturas irrationales amore amicitiae, sed amore concupiscentiae, inqua tum ordinat eas ad rationales creaturas , R etiam

ad seipium , hon quasi eis indigeat , sed propter

suam honitatem , & nostram utilitatem . Concupiscimus enim alicuid & nobis, & aliis. Ad quartum dicendum , quod nihil prohibet unum , & idem secundum aliquid amari , & secum dum aliquid odio haberi . Deus autem peccatoro , inquantum sunt naturae quaedam , amat . Sic enim& sunt , & ab ipso sunt. Inquantum vero peccatores sunt , non sunt , sed ab esse deficiunt , & hoc in eis a Deo non est . Unde secundum hoc ab ipso odio habentur.

APPENDIX. EX artic. habes mimo: quomodo totaliter Id N

vati destruas , quod in arristito primo suit notatum. Si eniim Deus omnia amat & intime, quomindo crudelis esse potest y Secundo habes i quomodo

363쪽

per rationem varias iuxta sensum scripturas eath iice concordes, ut Ιν odio stant Deo impius, oe .mptitas eius Sap. 14. S ly Diligis omnia, quae stim, in nihil odi i eorum, quae fremi Sap. II. Nota a tem contra Novatum , qui sorsan ex odio Dei contra peccatores posset inferre Deum , ut nominat iis e, crudelem aliquo modo, nota inquantum, quod hoc, etiam si vellet, non posset inferre. Nam odiare peccatores non est crudelitatis , sed amoris , iaiustitiae . Ex hoc enim , quod amas aliquem , pr venit , quod non suffers videre iIlum sordidum , iaconsequenter , quod odis & sordes eius , & ipsum , quatenus sordidus est . Vides ergo, quod odire im-ivium monstrat, quod Deus diligit illum hominem. Iustum est etiam , ipsunt odire impium quoniam impietatis est, ut odiatur, sicut virtutis ut ametur, R iustitiae est , ut reddat unicuique suum. Quod diaxi de impietate , dicas etiam de impio , ut sic , quoniam impius, ut sic, est creatura vestita impie tale. Tertio vides: quomodo ex his, &c.

Uerum Deus aequaliter diligat omnia.

AD Teritum sic proceditur . Videtur , quod Deus

aequaliter diligat omnia . Dicitur enim Sap. 6. AEqualiter es ei cura de omnibus : sed providentia Dei , quam habet de rebus , est ex amore , quo

mat res. ergo aequaliter amat omnia.

a. Praeterea . Amor Dei est eius essentia r sed essentia Dei magis , & minus non recipit . ergo nec amor eius. non igitur quaedam aliis magis amat. 3. Praeterea . Sicut amor Dei se extendit ad ies creatas, ita scientia, & voluntas a sed Deus non dicitur scire quaedam magis , quam alia , neque m

gis Veller ergo nec magis quaedam aliis diligit. Sed Contra est, quod dici Aug. super Io. II O. a med. to. 9. Omnia diligit Deus , quae fecit,& inter ea magis diligit creaturas rationales, & in illis eas amplius , quae sunt membra Unigeniti sui,& multo magis ipsum Unigenitum suum. Respondeo dicendum , quod cum amare sit velle mim alicui, duplici ratione potest aliquia magis, 'vel minus amari . Uno modo ex parte ipsius a usvolamatis, qui est magis , vel minus intensus. Et

364쪽

se Deus non masis quaedam aIiis amat, quis omni . amat uno , & simplici actu voluntatis , 8e semper eodem modo se habente. Atto modo ex parte ipsius boni, quod aliquis vult amato . Et sic dicimur aliquem magis alio amare, cui volumus maius bonum, quamvis non m is intensa voluntate . Et hoe m

po necesse es dicere , quod Deus quaedam aliis magis amat . Cum enim amor Dei ut causa bonitatis ierum , ut dictum est , c praee. non esset aliquid alio melius, si Deus non vellet uni majus bonum, quam alteri. Ad primum ergo dicendum , quod dicitur Deo aequaliter esse cura de omnibus , non quia aequalia bona sua cura omnibus dispenset , sed quia ex aequali sapientia, &. bonitate omnia administrat. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de intensione amoris ex parte actus voluntatis , qui est divina essentia. Bonum autem, quod Deus cre turae vult, non est civina essentia. Unde nihil prohibet illud intendi, vel remitti. Ad tertium dicendum . quod intelligere, & velle signitisant solum actius, non autem . in sua significatione includunt aliqua obiecta, ex quorum diversit te possit dici Deus magis . vel minus scire, aut velis , sicut circa amorem dictum est. c in eou. art.

. APPENDIX. EX arti habes primo : quomodo per rationem in te rimas haereses Lurberi R. Nannes bie dicentis, quod omnes sunt aequaliter justibi & quod

omnes . sunt ad aequalem gloriam praedestinati . I- . tem haeresim Cardinat. Turrecremata, de Eces. Ii. 4. eap. 3 I. dicentium, omnes fore Parietes in gloria, ac in poena. Si enim Deus per secundam conclusionem inaequaliter diligit , ucique nou. 'erit aequa itas justorum in iussitia, nec pr stinatorum ad gloriam , nec praemiatorum in retributi nibus sibi correspondentibus , quoui auri omne bonum nostrum ab amore Dei causatur, & praemia secundum bona meritoria recipimus . Sectindo hah s :quomodo per rationem demonstres , has omni iure fuisse brevibus damnatas a Concilio Flor. sess. bl te. I43'. sic . Donimus oee. animas purgatas in Maelum mox reeipi , . intueri clare ipsum Deum Trinum, oe Unum, scut es, pro meritorum ramen infestate alium alio perfectius . Illorum autem animas, qui in a tuali mortali peccato, vel solo originali decedunt mox in inferiatim descendere, panis m. I. P tamen

365쪽

338 QUAEST. XX. ART. IV.

stamen vi paribus puniendas . Haec ibi. Eii , quod Concilium merita diversa , demerita disparia , in ualem tum in gloria, tum in poenis retributionemeeernit , & consequenter portas praedictas inser ram convellit. Ampleretur etiam praedestinationem ad illa inaequalia inaequaliter factam in suo praemissis deerrio , quandoquidem, inaequaIia dari ad aequalia praedestinatis, noscis omnino impossibile fore , cum Deus, sit solus ille, cujus proυidentia in sua ditis sitione nunquam fauit- , ut ab initio canit Ecclesia . Tertio vides : quomodo ex his vicissim firm tur secunda conclusio . Nam de prima , cum Deus sit etiam secundum Philosophum actus purus , quis

dubitat i Et si quis insipiens dubitet, per dicta in . 3. quae est de simplicitate Dei, obstruatur os i quentium iniqua, vide ibi, si opus sit. ARTICULUS IR -I3 An Deus semper magis diligat meliora.

3. d. 32. a. s. 3. oe 4- ωφ3I. q. a. a. 3. q. 3. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod Deus non semper m is diligat meliora. Manifestum est enim, quω Christus est melior toto genere humano, cum sit Deus & homo : sed Deus magis dialexit genus humanum , quam Christum , quia dicitur. Rom. 8. Proprio Filio suo non pepercis , sed pro nobis omnibus tradidis Eliam . ergo Deus non sem

odi magis diligit meliora. - i

in Psalm. 8. dicitur de homine: Μintimi eum pamis minus ab Angelis : sed /Deus plus dilexit homunem, quam Angelum. Dicitur enim Hebri a. Nin uam Angelos amehendit , sed semen ab Me ampνehendit. ergo Deus non semper magis diIigit meis

tiora a

Christum diligebat . unde Dominus sciens hoc esse Verum, interrogavit Petrum, dicens : Simon Ioannis diligis me plus bis 8 sed tamen Christus plus distexit Ioannem , quam Petrum ; ut enim dicit A pust. super illud JG ao. Vidit discipulum, quem dia igebat Iesus. tr. tiis. in Io. ρ- ine. m. q. Ηoeqso fisno Ioannes a caeteris discipulis diserenitur: non quod solum eum, sed quod plus eum caeteris dia

igebat. non ergo semper magis diligit meliora.

366쪽

QUAEST. XX. ART. IV. 33ν

-nitentia sit secunda tabula post naufragium , ut dieit Hieron. c 3.-ID. super Eud , Pereatum Atim ut Sodoma praedicaverime sed Deus plus dia

Iigit poenitentem, quam innocentem ς quia plus de eo gaudet . Dicitur enim Luc. II. Diso vobis , quod maius gaudium erit in coelo super tino pereatore paenitentiam agente, quam sum nonaginta novem -- sis , sui non induent poenitentia . ergo Deus non sem-r magis diligit moliorem. s. Praeterea . Melior est iustus praesestus , quam peccator praedestinatus : sed Deus plus diligit peccatorem Pr estinatum ; quia vult ei maius bonum ,

scilicet vitam aeternam . ergo Deus non semper m

gis diligit meliora. Sed tantra . Unumquodque diligit sibi simile , ut patet per illud , quod habetur Eeel. I 3. Omne an mal diligis sbi semiis e sed intantum aliquid est melius, inquantum est Deo similius. ergo meliora magis diliguntur a Deo. εRespondeo dicendum , quod necesse est dicere secundum praedicta, quod Deus magis ditigat meliora. Dictum est enim, c M. a. oe 3. praee. quod Deum diligere magis aliquid nihil aliud est , quam ei in ius bonum velle . Voluntas enim Dei est causa --nitatis in rebus . Et sic ex hoc sunt aliqua meliora, quod Deus eis maius bonum vult. undeLsequitur, quod meliora plus amet Ad primum ergo dicendum, quod Deiri Christum diligit , non solum plus , quam totum humanum genus, sed etiam magis, quam totam universitatem, creaturarum 2 quia scilicet ei rarius bonum voluit, quia dedit ei nomen, quod est super omne nomeα, ut verus Deus esset . Nec aliquid eius excellent deperiit ex hoc , quod Deus dedit eum in mortem pro salute humani generis: quinimmo ex hoc factis est victor gloriosus. Factus enim ess prineipatus super humerum ritis, ut dicitur Esa. 9. Ad secundum dicendum , quod naturam humanam assumptam a Dei Verbo in persona Christi , lacu dum praedicta , c in arg. praee. Deus Plus amat,

quam omnes Angelos ; & melior est , maxime r tione unionis. sed loquendo de humana natura communiter , eam Angelicae comparando, secundum O

dinem ad gratiam, & gloriam aequalitas invenitur, cum eadem sit mensura hominis , & Angeli , ut dicitur Ap .ao. ita tamen, quod quidam Angeli quia busdam hominibus , & quidam homines quibusdam Angesis , quantum ad hoc , potiores inveniuntur. Sed, quantum ad conditionem naturae , Angelus est

367쪽

melior homine . nec ideo naturam humanam assuimpsit Deus , quia hominem absolute plus diligeret, sed quia plus indigebat . Sicut bonus paterfamiliti aliquid pretiosius dat servo aegrotanti, quod non dathlio sano Ad teritum dicendum, quod haec dubitatio de Petro , R Joanne multipliciter solvitur . Augustinus

namque tradi. his supra eit. resere hoc ad myst

rium , dicens , quod vita activa , quae significatur rer Petrum, plus diligit Deum, quam vita contemplativa, quae significatur per Ioannem ; quia magissentit praesentis vitae angustias, S aestuantius ab eis Iiberari desiderat , & ad Deum ire . Contemplatiis vam vero vitam Deus plus diligit; quia magis eam

conservat ; non enim finitur simul cum vita corporis, sevi vita activa.

idam vero; dicunt , quod Petrus alus dilexit

Christum in membris , & sic etiam a Christo plus fuit dilectus : unde ei Ecclesiam commendavit. I annes vero plus dilexit ' Christum in seipso , &.sie etiam plus ab eo fuit dilectus unde ei commendavit Matrem. Alii vero dicunt, quod incertum est, quis horum plus Christum dilexerit amore charitatis; & similiter, quem Deus plus dilexerit in ordiane ad maiorem gloriam vitae aeternae: sed Petrus diacitur plus dilexile, quantum ad quandam promptitudinem , vel servorem: Ioannes vero plus dilectus Santum ad quaedam familiaritatis indicta , quae Phristus ei magis demon grabat propter eius iuvem tutem, & puritatem. Alii vero dicunt, quod Chrissus plus dilexit Petrum quantum ad excellentius donum charitatis : Ioannem vero plus quantum ad donum intellectus. Unde simpliciter Petrus fuit meis Itor, & magis dilemis : sed Ioannes secundum quid. Praesumptuosum tamen videtur hoc diiudicare, quia, ut dicitur Prover. I 6. Spirituum ponderator es D

minus, o non alius. εκ Ad quartum dicendum, quod poenitentes , & i nocentes se habent , sicut excedsentia , & excessa. Nam sive sint innocentes , sive pinnitentes , illi sunt meliorest, & magis dilecti, qui plus habent de

Sratia : caeteris tamen paribus innocentia dignior est, & magis dilecta. Dicitur tamen Deus plus ga dere de poenitente , quam de innocente : quia Plerunque poenitentes cautiores, humiliores, & servemtiores resurgunt . Unde Gregor. dicit ibid. c hom 34. in Evang. aliquantulum a prine. J quod diax in

eo aversus sortisre hostem premit, quam qui nunquam

a fusis.

368쪽

sugit . ' terga praebuit 'is tingtiam fortiterfecis . Vel alia ratione , quia aequale dolium gra laepius est comparatum poenitenti, qui meruit poena n , quam innocenti , qui non meruit . Sicut centum marchae maius donum est, si dentur pauperi, quam si dentur regi.

. Ad quintum dicendum, quod, cum voluntas Delsi causa bonitatis in rebus, secundum illud tempus pensanda est bonitas eius , qui amatur a Deo , secundum quod dandum est ei ex bonitate divina aliis quod bonum . Secundum ergo illud tempus , quo praedestinato peccatorii dandum est ex divina volu tate maius bonum, melior est, licet secundum aliquod aliud tempus sit peior ; quia & secundum aliquod tempus non est nec bonus, neque malus.

Ex articul. habes primo : quomodo per rationem consules errorem Ioannis Husi dicentis . Praescitus etsi aliquando sit in gratia 'secundum praestem iustitiam, tamen numquam est pars sanctae Ecclesiae , & praedestinatus semper manet membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia; sed non η gratia pretiaestinationis. Hic ei im Deum semper non diligere meliora fatetur , dum praesti

tum in gratia non vult pro tunc esse membrum Ecclesiae , ejus membrum dicil esse praedestinatun eaetra gratiam. Contra hune militat totus articulus.

specialiter responsio ad quintum . Nee mirum , si sic loquitur, quoniam ipsemet Huss Ecclesiani statuit est e congregationem praedestinatorum, sive iiiii in gratia , sive non , & hoe ejusdem est unum inconveniens damnatum a Concilio Conseantiensi fess

& uno inconvenienti dato secundum Philos phum , necesse est multa sequi . Secsndo habes quomodo per rationem ostendas', errorem illimi primo narratum iure damnatum fuisse a Concili

ipso Constantiensi se . m. illa . Ibi , enim pronunciata est sententia damnationis articulorum 3 o. ω consequenter huius illis connumerati m sub eadem forma , qua condemnati sunt articuli Johannis Usicles. Hanc formam vide ad verbum, scriptam supra g. Iy. a. 8. in appendice. Tertio v

369쪽

QUAEST. XXI. ART. I. QUAESTIO UIGESIMA PRIMA.

oe Misistrataia Dei, in quatuor artistitos divisaia Post considerationem divini amoris , de Iustitia,& Misericordia eius. agendum est. Et tarea Me ρ emnemr quatuor. Primo Utrum in Deo sit iustitia. Secundo. Utrum iustitia eius veritas dici possit. Tertio. Utrum in Deo sit misericordia. Quarto. Utrum in omni opere Dei sit iustitia , Amisericordia.

ARTICULUS L HrUtrum in Deo se Ius ilia.

4. d. Q. q. I. a. I. q. I. ω I. cone. e. 93.

V Primum sic proceditur. Videtur, quod in moenon sit iustitia. Iustitia enim contra te in etiam dividiturite erantia autem non est in Deo. ergo nec iustitia. ι 2.. Praeterea . Quicunque facit. omnia pro libito e. voluntatis , non secundum iustitiam inratur sed sicut dicit Apostolus a1 Ephes. I.. oetis ver gin oninia βω--: eonfidium fiat voluntatis. . non ergo et iussitia debet attribui. 3. Praeterea .. Actus iustitiae est reddere debitum: m Deus nulli est debitor . ergo Deo non competit rustitia .. Praeterea . Quicquid est in Deo , est eius. esse tia sedi hoc non competit , iustitiae .. Dicit enim Boeta

in I ibia de hebes c e u Iun. titia. es an omne , quod V , bonum sex , eis. M. y quod sentim essem, susum vero actum respuit . ergo iustitiae non

competit Deo ..

Sed Contrx est', quoK dicitur in Psal. I . I ur mimus , is linitiam dilaris vi Respondeo dicendum, quod duplex est species ii Ritiae. Una, quast consistit in mutua datione, & acceptione : ut puta, quae consistit in enlytione , &venditione , & vilis. huiusinodi .eommunicationitas, di ve commutationibus . Et haec dicitur a Philoc in I. Ethic. I. iustitiae commutativa, vel di--mva commutationum , sive communicationum .. Et haec non competis Deo , quia , ut dicit Apostia nura.. Eous , iis dedit illi , . retribue ν eit Aria a

370쪽

AIia, quae consistit in distribuendo, & dicitur distributiva iustitia , secundum quod aliquis gubernator , vel dispensator dat unicuique secundum suam dignitatem. Sicut igitur ordo congruus familiae, vel iniuscunque multitudinis gubernatae demonstrat huiusmodi iustitiam in gubernante : ita ordo uriiυer',atii apparet tam in rebus naturatibus , .Pam in reditis voluntariis , demonstrat Dei su Zissam . Unde dicit Dionysius 8. cap. ae divin. nomin. ceui a sne , Iect. 4. oportet videre in hoc veram Dei esse iustitiam, quod omnibus tribuit propria secundum uniuscuiusque existentium dignitatem , Muniuscujusque naturam in proprio salvat o dine , 3c

virtute. t

Ad primum ergo dicendum , quod virtutum m ratium quaedam sunt circa passiones, sicut temperantia circa concimiscentias: sortitudo circa timores, Maudacias: mansuetudo circa. iram. Et huhismodi vir tutes Deo attribui non possunt , nisi secundum metaphoram : quia in Deo neque passiones sunt , ut

supra dictum est , et O. art. I. neque a Netit sensitivus, in quo sunt huiusmodi virtutes , sicut in. subiecto, ut dicit Philosophus in 3. Ethic. c cap. I

rom. s. Quaedam vero virtutes morales sunt circa. 4 Peratioties , ut puta , circa dationes , & sumptus,

ut iustitia, & liberalitas, & magnificentia , quae e iam non sunt in parte sensitiva , sed rin voluntate. Unde nil prohibet hujus di virtutes in Deo ponere. , non tamen circa actiones civiles , sed circa a ctiones Deo convenientes . Ridiculum est enim secundum virtutes politicas Deum Iaudare , ut dicit Philos in io. Ethie. e. 8. D. S. -

- Ad secundum dicendum , quod , eum bonum intellectum.ssit obieetium voluntatis , impossibile est Deum velle , nisi quod ratio suae sapientiae ha t. Quae quidem est sicut lex iustitiae , secundum quam ejus voluntas recta , & iusta est . Unde quod see dum suam voluntatem facit , iuste facit; sicut Arios, quod secundum legem facimus, iuste facimus: sed nos quidem secundum legem alicuius superioris, Deus autem sibiipsi est lex. Ad tertium dicendum , quod unicuique de tu , quod suum est . Dicitur autem esse suum alicuius, quod ad ipsum ordinatur . si eut est servus domini ,

Et non e converso. Nam Iiberum est, quod sui ea sa est . In nomine ergo debiti imponatur quidam ordo exigentiae, vel necessitatis alicujus , ad quod

ordinatur.

Est autem duplex ordo considerandus in rebus.. - P Φ Unus

SEARCH

MENU NAVIGATION