Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

resim sub aliis verbis a praemissis idem sie du icentem, fidem solam absque ullo alio Vere esse s iis ad vitam aeternam consequendam. Tertio vides: quomodo ex iis &c.

ARΤICULUS V. IUm- saera doctrina se dignior aliis scientiis.

I. 2 q. 66. a. s. ad 3. γ I. prsi art. I. oe 2. eon. AD Quintum sic proceditur . Vuletur . quod sacra doctrina non sit dignior aliis scientiis . Certitudo enim pertinet ad dignitatem scientiae . Sed aliae scientiae , de quarum principiis dubitari non potest, videntur esse certiores sacra doctrina , cujus principia , scilicet articuli fidei , dubitationem recipiunt. Aliae igitur scientiae videntur ista digni

res.

2. Praeterea . Inferioris scientiae est a superiori accipere, sicut Musicus ab Arithmetico ; sed sacra doctrina accipit aliquid a philosophicis disciplinis . Dicit enim Hieronym. in epist. - cInripis hae pis. Seboum no iram, declinando ad M. illius; h . betuν D. 3. ad ma num oratorem Urbis Romae , quod doctores antiqui in tantum philosophorum doctν nis, atque sententiis suos resperserunt libros ut ne scias , quid in illis prius admirari debeas , eruditio nem saeculi, an seientiam seripturarum . Ergo sacra doctrina est in serior aliis scientiis. Sed contra est , quod aliae scientiae dicuntur a cillae huius: Proverb. 9. Mihi ancillas suas vocare

ad arcem.

. Respondeo dicendum , quod cum ista scientia quantum ad aliquid sit speculativa , & quantum ad aliquid sit practica, omnes alias transcendit tam

culativas, quam praetieas. Speculativarum enim scientiarum una altera dignior dicitur tum proptee certitudinem , tum propter dignitatem materiae . Et quantum ad utrumque haec scientia alias se cu-lativas scientias excedit . Secundum certitudinem quidem: quia aliae scientiae certitudinem habent naturali lumine rationis humanae , quae potest e Tare : haec autem certitudinem habet ex lumine divinae scientiae , quae decipi non potest . Secundum dignitatem vero materiae: quia ista scientia est pri cipaliter de his, quae sua altitudine rationem tra scendunt . Aliae vero scientiae considerant ea ta

42쪽

scientiarum illa dignior est , quae ad ulteriorem nem non ordinatur , t ad alaiorem finem

ordinatuν, ' sicut civilis militari. Nam bonum exercitus ad bonum civitatis ordinatur is Finis autem huius doctrinae . inquantum est praetica , est beatis tudo aeterna, aci quam sicut ad ultimum finem O dinantur omnes alii fines scientiarum praehicarum . Unde manifestum est secundum omnem modum eam digniorem esse aliis.

Ad primum ergo dicendum , quod nihil prohibet id , quod est certius secundum naturam , esse quoad nos minus certum debilitate intellectus nostri : qui se habee ad manifesu ar naturae , fetist .

oeultis noctωae ad lumen solis , sicut dicitur in a. Metaph. Unde dubitatio , quae accidit in aliqui g. circa articulos fidei, non est propter incertitudinem iret , sed propter debilitatem intellectus humani :& tamen minimum , quod potest haberi de cognitione rerum altissimarum , desiderabilius est , quam certissima cognitio , quae habetur de minimis rebus, ut dicitur Lib. I. de partibus animalium , c. S. in pri to- Φ. Ad secundam dicendum , quod haec scientia accipere potest aliquid a philosophicis disciplinis, non

quod ex neccssitate eis indigeat , sed ad maiorem manifestationem eorum , quae tu hac scientia trἔ-duntur . Nori enim accipit sua principia ab alii et scientiis , sed immediate a Deo per revelationem . Et ideo non accipit ab aliis scientiis taliquam a s perioribus , sed utitur eis tanquam inferioribus ,& ancillis : sicut architectoni ae utuntur subminia strantibus, ut civilis militari. Et hoc ipsum , quod sic utitur eis , non est propter defectum , vel in-sumcientiam eius , sed propter defectum intelleismis nostri; qui ex his , quae per naturalem rationem c ex qua procedunt aliae,cognoscuntur , fac, Ilus manuducitur in ea , quae sunt supra rationem , quae in hac scientia traduntur.

APPENDIX.

EX artic. habes primo: quomodo perraticinem hς

ponitur in aci argumentum secundum rejicias errorem Geberi dicentis , quod scientiae omnes speculativae errores sunt. Item Arnolax dicentis ; scientias omnes philosophicas esse damnandas. Item BGIμβartim dicentium ; scientias nullas philosophicas a distendas. Seeundo habes : quomodo per rationem

c iaceo Beati mercinymi auctoritatem in secundo ar

43쪽

gumento ostendas, quod hi errores lunt merito damnati in decretis dist. 37. c. de quibusdam Ioeis asynodo Eugenii Papae , sic Ab tiniveois episcopis c. omnino cura diligentia habeatur ut magi Dioedoctores eon iisMantur , qui stidia literarum , liber Isimque artium dogmata tisidue doceant, quia in his

maxime disina manifessantur , atque declarantur mam

data. Haec ibi. Item c ibi, Relatum nobis J a Papa Clemente . Cum ex disinis scripturis integram qui seque , . firmam reβulam veritatis fusceperit ; non

absurdiam erit, si aliquid etiam ex eruditione eommum , ae Iiberalibusfudiis ad a retionem υeri dogmatis eonferat ; ita tamen, ut, ubi vera didiceνit, D sa declinet. Haec ibi. Item a Papa Leone X. . in Conincilio Lateran. sess. 8. Statuimus , ne quis in sacri

ordinibus eoositutus Philosophis , aut poesis sudiis publice audiendo ultra minoennium mise grammaticam , er dialeetuam sene aliquo Rudio Theologiae , aut iuris pontiscit ineumbat . Aerum exacto dicito qtiim. quennis , sit silis sudiis insudare voluerit , Iibequm se ei; dum tamen s I , aut sorsum Theologiae ,

aut sacris eanonibus operam navi rit. Haec ibi. Ecce , quod Papa philosophiae studium etiam in clero approbat : qui tamen in illa sessione plures errores damnabat. Item a decreto dist. c. 37. rbat acumen

egentium, Θ descere cogit, qui eos a Deendis Is cularibus libris omnibus modis exfimat probibendos , in quibus , se qua lusenta sunt utilia quali sua Ib-mere licet. AlioqMin Moses , s Daniel sapientia , viet lite s ingratiorum, Chaldaeorumque non patere meuν erudiri , quorum tamen Ibinsitiones horrebant, desicias ; nee etiam ipse magi er gontium est oe. ve s metarum fias vel seripi is , vel dictis indidi fee. Η cibi. De hoc ultimo dicto decreti audi Paulum ad Titum adducentem illud Parmenidis poetae: μrenses semper mendaces , malae besiae , ventres pigri ,

. I. Corinth. II. Menandri : corrumpunt bonos mo-νes colloquia praυa.& Act. 17. illud Arati: im Oso vivimus, movemur, oe sumus. Item dist. 37. e. aut domensa. Discunt Ergo es mente doctrinam Chada eam c philosophiam secundum contextum, J qua Moyses omnem sapientiam 2 rariorum didicerar Item ibi. Si quando cogimur dic, Tertio vides 2 9--

44쪽

QUAEST. Ic ART. VI. ARTICULUS UI.

AD Sextum sic proceditur . Videtur , quod haec

doctrina non sit sapientia . Nulla enim doctri na, quae supponit sua principia aliunde , digna est nomine sapientiae , quia sapientis es ordinara , &non ordinari. I. Metaph. cc. 2. in prooe .lom. Z.

Sed haec doctrina supponit principia sua aliunde , ut ex dictis patet ara. a. - s q. ergo haec doctrina non es sapientia. ., ν2. Praeterea. Ad sapientiam pertinet probare primcipia aliarum scientiarum : unde & caput dicitur scientiarum, ut 6. Ethic. patet c e. 7. paulo a princ. t. s. Sed haec doctrina non probat principia ali

rum scientiarum. Ergo non est sapientia. -

3. Praeterea. Hare doctrina per studium acquiri tur , sapientia autem per infusionem habetur : unis de inter septem dona Spiritus sancti connumeratur, ut patet Isa. TI. Ergo haec doctrina non est sapientia. Se, contra est. quod dicitur Deuter. q. tu pri

cipio leg. Hare es nos, a sapientia, intelie itis e ram popuIisis Respondeo dicendum, quod Me doctrina maximo sapientia es intre omnes sapientias hMmanas , non idem in Hiquo senere tantum , sed simplieiter. Cum enim sapientis sit ordinare , & iudicare , iudicium autem pier altiorem causam de inisrioribus h beatur : ille sapiens dicitur in unoquoque genere , qui considerat causam altissimam illius generis : ut in genere aedificii artifex, qui disponit formam do. mus , dicitur sapiens ; & archite r, respectu i serioriun artificum , qui dolant ligna , vel parandlapides: unde dicitur I. Cor. 3 Ut sapiens arebit ctor fundamentum posti: . Et rursus in genere totius humanae vitae prudens sapiens dicitur , inquautum ordinat humanos actus ad debitum finem. unde diacitur Proveri Io. Sapientia es viso trudentia is Illeigirur, qui considerat simpliciter altissimam causam totius universi, quae Deus est , maxime sapiens discitur. Unde & sapientia dicitur esse divinorum cognitio, ut patet per August. de Trinit. c lib. I a. e. 14, parum a mine. t. 3. Sacra autem doctrina

priniissime determinat de Deo, secundum quod est Missima causa: quia non istum quantum ad illud ,

quod

45쪽

quod est per ereaturas co3noscibile c quod philos,

cognoverunt', ut dicitur Rom. I. nommes Dei , manifesum es illis sed etiam quantumia id, quod notum en sibi soIi de seipso , & aliis

Per revelationem communicatum . Unde sacra doctrina maxime dicitur sapientia . Ad primum ergo dicendum , quod sacra doctrina non supponit sua principia ab aliqua scientia hum na, sed a scientia divina, a qua, sicut a summas

Pientia, omnis nostra cognitio Ordinatur. Ad secundum dicendum , quod aliarum scienti Tum principia vel sunt per se nota , & probari non Iossunt ; vel per aliquam rationem naturalem proinantur in aliqua alia scientia. Propria autem hujus scientiae cognitio est , quae per revelationem , non autem quae est per naturalem rationem . Et ideo non pertinet ad eam probare principia aliarum scruentiarum, sed solum iudicare de eis . Quicquid enim in aliis scientiis invenitur veritati huius scien tiae repugnans , totum condemnatur ut falsum. Unis

de dicitur a. Corint. Io. Consilia de Duentes , oe em altitudinem extollentem se acversus frientiam Dei. Ad tertium dicendum , quod , cum iudicium ad sapientem pertineat , secundum duplicem mcdum iudicandi, dupliciter sapientia accipitur . Contingit enim aliquem iudicare uno modo per modum inclis nationis , sicut qui habet habitum virtutis , recte iudicat de his, quae sunt secundum virtutem agenda , in quantum ad illa inclinatur. Unde & in io. Ethic. s. parum ante Fn.-ι. 3. c. 4. r. s. dicitur , quod virtuosus es mensura , ω regula actuum humanortim. Alio modo per modum cognitionis, si e ut aliquis instructus in stientia morali posset iud, e re de actibus virtutis, etiamsi virtutem non haberet. Primus igitur modus iudicandi de rebus divinis pertinet ad sapientiam, quae ponitur donum Spiritus sancti , secundum illud I. Cor. a. Spiritualis homo iudicat omnia , &c. Et Dion. cap. a. de div. nom. par. I. Iect. 4. J dicit: meroebeus doctus es non s Itim discens, sed γ patiens divina. Secundus autem modus iudicandi pertinet ad hane doctrinam, secundum quod per studium habetur: licet ejus principia

ex revelatione habeantur.

EX artic. habes primo e quomodo per rationem derideas haeresim Davidicorum dicentem : quod scri

46쪽

scriptura sacra est imperfecta. Item Sectasiorum emmrem , & Libertinortim , qui sacram scripturam irinrident dicentes , se sequi spiritum vivificantem . Diem auimini , qui scripturae lacrae sensum germ num, ac simplicem non approbat . Item haereses itinias , quas in primo antimis recensuimus. Nam si s pientia, & tanta quidem, est sacra haec doctrina: &sapientia absque sensu germano , veroque non datur c ut patet, cum sensus verus sit ei, tanquam anima vivo corpori : constat ex hoc illos omnes errores profligari . Seeundo habes : quomodo iure illos damnatos fuisse ostendas a Deuter. ubi de sacrae Scris plura divinitus collata loquens Moyses Israeli dicit: Maee es vera sapientia, oe intelie r eoram popuIis. Item a Prov. I. ubi Salomon de Seripturae sacrae imtelligentia excellenti l uens ait, Sapientiam atque

δε nam fluui despieiunt , in quo libro etiam subinde sapientiam eandem appellat . Ergo stulti suntti Davidici, & Sectarii, & Libertini, & Quintinus ,

& similes, qui de Scriptura sacra minus , quam de sapientia vera sentiunt. Caeterum haereticis omnibus saeris literis detrahere plus, vel minus semper famialiare fuit. Nam eas pro libito suo, vel quoad digni talem extenuant, ut praedicti, vel aliter, quam deceat , inte retantur , vel eas c si sorte locus tam patens contra ipsorum vesaniam sit , ut nec eorum tenebrosis quantumvix extorsionibus depravari pose

sit mutilant, detruncant, e canone reiiciunt ueta artis. I. areend. prolixe narratum est: & tanquam iudices infantuli in sella propriae temeritati contra sanctam Catholicam Melesiam sedentes, hoe suis erroribus apparenter c ut ipsi mentiuntur sit . scribentes acceptant, illud tanquam indignum spiria tu Paulino, Prophetico , Evangelico , vel huiusmodi c ut aiunt reprotant . Et quamvis neque hic inter eos conveniat ; dum unus liber ab aliquibus, alius ab aliis rejiciatur, k qui relieitur ab isto, recipiatur ab illo : omnes tamen in hoc unum simuI incumbunt , ut Sacrae scripturae magnitudinem qu quo pacto diminuant . Canonicam enim scientiam mysticam turrim esse David, ex qua omnis armat ra sortium , idest Catholicorum virorum pendet , haeretici, vel nolentes agnoscunt et ideo eam labes ctare conantur, ne arma habeamus, quibus virule ra ipsorum dogmata prosternere valeamus . Sed sapientia increata , a Ua haec nostra est sapientia , iam vicit malitiam. Tertio vides: quomodo &c.

47쪽

7ao QUIEsT. I. ART. VII. ARTICULUS VII. Utrum Deus sie subjectum hujus scientiae.

I. prol. a. 4. ω S. Met. Dct. 6.AD Septimum sic proceditur . Videtur , quod Deus non sit subiectum huius scientiae. In qua-1ibet enim scientia oportet supponere de subiecto quid est , secundum Phlios in a. Posteriorum c. non procul a prine. I. eom. I. sed haec scientia non sit ponit de Deo, quid est; dicit enim Damascenus cL3. de oreh. s. e. 24. 3 in Deo quid est, dicere impolfflbile est. erit o Deus non est subjectum huius scientiae. 2. Praeterea . Omnia, quae determinantur in alia qua scientia , comprehenduntur sub subiecto illius cientiae: sed in sacra stiptura determinatur de mulistis aliis , quam de Deo , puta de creaturis , & de moribus hominum : ergo Deus non est subjectum huius scientiae .

Sed contra: Illud est subiecti im scientiae , de quo est sermo in scientia : sed in hac scientia fit sermo de Deo dicitur enim Theologia , quasi fremo de Deo ervo Deus est subiectum hujus scientiae. Responaeo dicendum , quod Deus es subjectum huius scientiae. Sic enim se habet subiectum ad scientiam, ficut obiectum ad potentiam, veI habitum. Proprie autem illud assignatur obiectum alicujus

potentiae, vel habitus, sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam , vel habitum: sicut homo ,& lapis referuntur ad visum , inquantum sunt c lorata: unde coloratum est proprium obiectum via sis. Omnia autem pertractantur ia sacra doctrina

sub ratione Dei: vel quia sunt ipse Dcus : vel quia habent ordinem ad Deum , ut ad principium , &finem : unde sequitur , quod Deus vere sit subi dium huius scientiae . Quod etiam manifestum fidex principiis huius scientiae , quae sunt articuli fidei, quae est de Deo . Idem autem est subjectum

Principiorum , & totius scientiae , cum tota scie tia virtute contineatur in principiis . Quidam vero attendentes ad ea, quae in ista scientia tractantur , R non ad rationem, secundum quam considerantur, assignaverunt aliter subiectum huius scientiae , vel res, & signa : vel opera reparationis 2 vel totum

Christum , idest caput , Κ membra r de omnibus enim istis tractatur in ista scientia , sed secundum ordinem ad Deum.

48쪽

primum ergo dicendum, quod licet de Deo non possimus scire quid est , utimur taman eius effectu in hac doctrina, vel naturae , vel gratiae , loco definitionis ad ea , quae de Deo in sac doctrina co siderantur ; sicut & in aliquibus scientiis philos phicis demonstratur aliquid de causa per effectum , accipiendo effectum loco definitionis causae . Ad secundum dicendum , quod omnia alia , quae determinantur in sacra doctrina , comprehenduntur sub Deo , non ut partes , vel species , vel accide tia, sed ut ordinata aliqualiter ad ipsum.

EX artic. habes primo: quomodo per rationem o stendas , hanc doctrinam iure vocari Theol giam, idest scientiam de Deo. Nam etymologia hoc

monstrat : a qua licitum eme arguere ad rem , de qua tractatur , ostendit & Euuenius Papa , & Co cilium Nicaenum. Eugenius quippe decimasexta qua stio. prima. c. Placuit , loquens de monacho ait ,

sicut pineis sne aqua caνet vita , ita fine monasterio

monachias. Agnoscat nomen suum; Moyse enim g ee, latine eue tinus. A χος graece, latine inersis. Unde dicitur monaehus, ides tinus tri is . sedeat itaque solitaritis, taeeat tri is , 6 mio Do υaeet: qtiis

mundo mortuus es, Deo autem viυit. Concilium a tem Nicaenum eadem causa , & q. ca. placuit , sic

ait, placuit omnibus residentibus in sancta Nicaenam nodo , ut monachorum conversatio, γ vita secundum etνmologiam nominis ab omnibus disequet . Monachus

enim graeeς , latine lingularis dieitur . υnde monachum per omnia 'nguiariter c idest non DeuIaνiteqsecundum ylositam ibi agere oporteet . Haec ibi .

Concilium igitur cum Papa ab etymologia vult res cognosci; easque secundum illam regulari. Cum it que theologia secundum etymologiam dicatur latine

sermo de Deo . & id, de quo fit in scientia sermo, dicatur a philosopho subjectum scientiae , patet &Concilio , & Papae antedictis consormari illos, qui dicunt; quod subjectum sacrae theologiae est Deus. Secundo vides: quomodo &ci AR

49쪽

AD Octavum sic proceditur . Videtur , quod haec

doctrina non sit argumentativa . Dicit enim Ambr. in lib. I. de fide cath. c e. non longe a M. D. a. Tolle argumenta , tibi Mes quaeritur . Sed in hac doctrina praecipue fides quaeritur . unde dicitur Jo. 2o. Hae seripta sunt , ut eredatis . Ergo sacra

coctrina non est argumentativa. I. Praeterea. Si sit argumentativa , aut argume tatur ex auctoritate , aut ex ratione . Si ex auctoritate, non videtur hoc congruere eius dignitati enam locus ab auctoritate es infiνmi simus secundum B t. s Ex Com. super Topica G. 26. non protia a

M. Si etiam ex ratione, noe non congritit eius fini: quia secundum Gregorium c Bomil. 26. In Evan. in min. Elius Fides non habet meritum , tibi h mana ratis praebet experimentiam. Ergo sacra doctristia non est argumentativa.

Sed contra est, quod dicitur ad Tit. I. de epist m amplectente αυm , qui Deundum doctνinam es , delem Demonem , ut potens sit exhorta, i in doctriana sana, . eos, qui contradicunt, arguere. Respondeo dicendum , quod sicut aliae scientiae non argumentantur ad sua principia probanda , sed ex principiis argumentantur ad ostendendum alia in ipsis scientiis, ita Me doctrina non argumeneatur ad

sua 'incipia probanda, quae sunt articiat Meir sed ex eis procedit ad aliquid osendendum , sicut Ap

solus primae ad Cor. II. ex resurrectione Christi a pumentatur ad resurressionem communem probamdam : sed tamen considerandum est in scientiis phialosophicis , quod inseriores scientiae nec probant hia principia; nec contra negantem principia disputant, sed hoc relinquunt superiori scientiae e suprema veinro inter eas , st. Metaph. disputat contra negantem sua principia , si adversarius aliquid concedit ; si autem nihil concedit, non potest cum eo disputare ;potest tamen solvere rationes ipsius . Unae ne feror tim, cum non habeat superiorem, dispurae eum negante sua principia, argumentando quia , f ariversarius aiaqvid concedat eoνum , quae peν divinam revelatio, em habenisv ; sicut per auctoritates saerae doctrinae disputamia contra luereticos : di per unum

50쪽

articuIum contra negantes alium . Si vera a re. sanus nihil eredat eorum , divinitur revelantur,

non remanet amplius via ad probandum quiculas μdei peν rationes, sed ad solvendum rationes , si quas indueit contra fidem. Cum enim fides infallibili veritati innitatur , impossibile autem sit de vero dein

monstrari contrarium, manifestum est, probationes, quae contra fidem inducuntur, non eme demonstrationes, sed solubilia argumenta. Ad primum ergo dicendum , quod licet argumenta rationis humanae non habeant locum ad proba

dum , quae fidei sunt , tamen ex articulis fidei haee doctrina ad alia argumentatur , ut dictum est c incoi p. arr. Ad secundum dicendum , t quod argumentari exauctoritate est maxime proprium hujus doctrinae , eo quod principia huius doctrinae per revelationem ha ntur . Et sic oportet , quod credatur auctoritati eorum, quibus revelatio facta est . Nee hoe d rinat dignitati huius doestrinae e nam , licet Iocus ab auctoritate , quae fundatur super ratione hum na, sit infirmissimus ς locus tamen ab auctoritate , quae sundatur super revelatione divina , est enicacissimus. Utitur tamen sacra doctrina etiam rati ne humana 2 non quidem ad probandum fidem c quia per hoc tolleretur meritum fidei sed ad manifestandum aliqua alia , quae traduntur in hac d ctrina. Cum igitur gratia non tollat naturam , sed perficiat , oportet , quod naturalis ratio subserviat fidei : sicut & naturalis inclinatio voluntatis obsequitur charitati. Unde & Apostolus dicit a. ad C rint. Io. A eanimitatem redigentes omnem inteli

ritim in obsequium Cisisi. Et inde est, quod etiam auctoritatibus philosophorum sacra doctrina utitur ,

ubi per rationem naturalem veritatem cognoscere

potuerunt, scut Paulus Aet. 3 17. inducit verbum Ain rati , dicens , scut oe quidam poetarum- -fyrorum dixerunt, Gentis Dei sumus. Sed tamen sacra doctrina huiusmodi auctoritatibus utitur quasi extraneis argumentis , M probabilibus . Auctoritatibus autem

canonicae Scripturae utitur proprie ex necessitate a gumentando . Auctoritatibus autem aliorum doctorum Ecclesiae quasi arguendo ex propriis , sed probabiliter . Innititur enim fides nostra revelationi Apostolis , & Prophetis factae , qui canonicos libros scripserunt , non autem revelationi , si qua suit aliis Dialaribus facta. Unde dicit Augustinus in epistola ad Hieronymum : c I9. eap. I. prv.fm to. a.

Alis eis Scriptuirarum libris, qui eanoni appella

SEARCH

MENU NAVIGATION