Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

Patribus, vel Conesitis raedamnate. Haec ibi. Et quoniam Anthropomorphitae , ut moris est apud haereticos immionem suam sacris seripturis c quales hie in athvmentis adversus conclusionem adducuntur falso sensit distortis tueri contendebant: idcirco in eodem decreto tam contra illos , quam contra similes, subiungitur. Sed γ qtilatimque aI teros. Haec ibi. Tenim vides, quomodo, die

AD Seeundum sie proceditur. Videtur , quod in

Deo sit compositio formae, & materiae. Omne enim , quod habet animam , est compositum ex materia, R sorma, quia anima est forma corporis: sed Scriptura attribuit animam Deci : Introducitur enim ad Hela Io. ex persona Dei, fustis autem metis

ex fide visit; quod ' sistraxerit se, non placebis animae mea . ergo Deus est compositus ex materia ,& sorma s. 2. Praeterea . Ira , gaudium , & huiusmodi sunt passiones coniuncti, ut dicitur I. de anima c. rex. I a. G HI s. m. a. sed huiusmodi attribuuntur Deo

in Scripturi dicitur enim in Ps c ios -δει-

re Dominus in pomtam suum: ergo Deus ex materia, & forma est compositus. 3. Praeterea . Materia est principium individu tionis : sed Deus videtur esse individuum ; non nim de multis praedicatur . ergo est compositus ex materia, & forma. Sed Contra . omne compositum ex materia , &forma est corpus e quantitas enim dimensiva est , quae primo inhaeret materiae: sed Deus non est eo Pus , ut ostensum est art. praeci ergo Deus non est compositus ex materia, & forma.

Respondeo dicendum, quod impusbile es mn Deo

esse materiam. . Primo quidem, quia materia est id , quod est in patentia: ostensum est autem c a. art. 3. quodeus est purus ainis non habens aliquid de pote tialitate. iinde impossibile est , quila Deus sit compositus ex materia, & forma.

72쪽

secundo , quia omne compositum ex materia , aesorma est persectum, S bonum per suam λrmam : de oportet , quod sit bonum per participationem , secundum quod materia participat rmam . Primum autem , quod est bonum , & optimum , quod Deus est , non est bonum per participationem , quia bonum per essentiam prius est no per participationem : unde impossibile est , quod Deus sit compositus ex materia, & λrma. Tertio , quia unumquodque agens agit per suam mam . unde , secundum quod aliquid se habet ad suam sermam , sic se habet ad hoc , quod sit agens . quod igitur primum est , & per se agens , oportet , quod sit primo , & per se λrma . Deus autem est primum agens , eum sit prima causa es-ficiens , ut ostensum est c. q. praeci are. 3. Est igitur per essentiam suam forma , & non compositus ex

Ad primum ergo dicendum , quod anima attribuitur Deo per similitudinem a ctus: quod enim v lumus aliquid nobis , ex anima nostra est: unde illud dicitur esse placitum animae Dei, quod est placitum voluntati ipsius. . 'Ad secundum dicendum , qtios ira , & huiusmodi attribuuntur Deo secundum similitudinem offectus; quia enim proprium est irati punire, ejus ira

punitio metaphorice vocatur. Ad tertium dicendum , quod sormae, quae simi r

ceptibiles in materia , individuantur per materiam , quae non potest esse in alio , cum sit primum is lectum substans: sorma vero , quantum est de se , nisi aliquid aliud impediat , reeipi potest a pluribus. Sed illa sorma , quae non est reoeptibilis in materia, sed est per se subsistens, ex hoc ipso individu tur , quod non potest recipi in alio ; & hujusmodi forma est Deus : unde non sequitur , quod habeat

materiam .

APPENDIX. .

EX artic. habes primo: quomodo interimas haereis sim Agarenorum dicentium , Deum habere animam alterius substantiae minoris essentia Dei . Hosnamque non potuisse totaliter imMinationem transieendere puto: & ob hoc in praedi m errorem iniscidisse. Secundo habes : quomodo per rationem ostendas , hanc haeresim jure damnari a Papa Innocentio III. extra de lum. Trin. & fid. Catu.

73쪽

AD Tertium sic proceditur . Videtur , quod nomsit idem Deus , quod sua essentia, i et natura . Nihil enim est in seipQ : sed essentia , vel natura Dei, quae est deitas , dicitur esse in Deo e ergo vi detur, quod Deus non sit idem , quod sua essentia,

vel natura . .

a. Prieterea. Eflectus assimilatur suae causae, quia omne aMens agit sibi simile : sed in rebus creatia non est idem suppositum , quod sua natura c vi nenim idem est homo , quod sua humanitas ergo nec Deus est idem, quod sua deitas Sed contra r de Deo disjui , quod est vita , non solium quod est vivens , ut patet Ioan. I . mgo stim via, veritas, oe vita . Sicut autem se habet vita ad viventem ita deitas ad Deum : ergo Deus est ipsa deitas. Respondeo dicendum, quod Detis es idem , quod sa essentia , vel natura . Ad cuius intellectum scruendum est quod in . rebus con sitis ex materia& tormia necoste est , quod differant matura , vel essentia , & suppositum , quia umentia , vel matura comprehendit in se illa tantum , quae cadunt in definitione speciei ; sicut humanitas comprehendit in se ea , quae cadunt in definitione hominis ; his mnim homo est homo , di hoc significat humanitas , hoc scilicet , quo homo est homo . Sed materia i dividualis cum accidentibus omnibus individuantia: hus ipsam non cadit in definitione species . non mnim cadunt in definitione hominis hae carnes , &haec ossa , aut albedo , vel nigredo vel aliqua huiusmodi; unde hae carnes , & haec ossa, & accide tia designautia hane materiam non concluduntur inhumanitate , 3c tamen in eo , quod est homo, i

cluduntur ; unde id , quod est homo.habet in se aliquid , quod non habet humanitas , & pmpter hoc non est totaliter idem homo , & humanitas ἔsed humanitas significatur , ut pars sermalis Manimis , quia priticipia deficientia habent se ωrmaliter ., refricui gnater . vidivi intui. In his igitvi ,

74쪽

ya Iura sint composita, ex amatenui, & forma inruibus individuatio non est per materiam indiviis ualem , id .per uianc materiam , sed ipsae sorinae per . se individuantur Q oportet , quod ipsis sormae sint, supposita subsistentia unde in eis non differt suppositum , 3e natum . sic eum Deus non sit

sua vitari t. δ' quisuid. aliis se. de Deo praedic,tur ..A4 primum g o. dicendum . . quod de rebus simpli ibus loqui. non mssum nisi 'per modum com pofitorum, a quibus e nitionem accipimus is eo de Reo loquentes utimur nominibus concretis , ut significemus eius subsistentiam , quia apud mos non subsistunt , . nisi composita , & utimur nominiabus abstractis , ut significemus fetius simplicitatem. ἁQuod eruo dicitur , deitas vel, vita , . vel aliqEa huiusmodi esie in Deo , reserendum est ad diversi

tatem , quae est in acceptione intellectus nostri , , non ad aliquam diversitatem rci.

Ad secundum disendum o quod erimis Dei imitantur ipsum , non perfecte , sed secundum quod possunt , & hoe ad. Idesectum imitxtionis pertinet , quod id , quod est simplex , & unum, non potest repraeseiuari , nisi per multa ; E. sic accidit in eis

c0mpositio , ex qua provenit , quod in eis non est idem suppositum , quia natura. , L , .

Ex artic. habes primo: quomodo e r rationem inisterimas errorem in fide Gilberei natione Galli, gnomento Porretani c si refret Mamre Bannes ,

negantis, quod Deus esset veritas , vel Deitas , proprie loquendo , sed interpretantis, Deus est vertistas. idem Verus. Secunda. habes : quomodo per rationem ostendas, errorem hunc cum interpretatione

tali, inquantum i scilicet megabat proprietatem ser monis de ly-es meritas , fui ne merito damnatum in Concilio Remense contra rillum' congregato . Nam ibi definitum fuit eontrarium, scilicet quod ilistae propositiones: Deus est, veritas , est Deitas, lux, vita M. sunt in proprietate sermonis verae . Imo quod hae ; Deus est verus , est vivens &c. sunt in . sensu magis proprio interpretandae sie , Deus est ve- ritas , est vita. , ac. Huius Concilii stela reperies in D. Bernaeso se rin. 8o. super Cantica Cantici ubi in- .rendit definire veritatem hanc tanquam de fide . Ι-tim a Icripturis sanctis sic per Concilium praedimura

75쪽

interpretatis, Joan. v. de Deo. Vita erasu boni ritum. Erat Iux υrra, & Iq. Ego Dm via, urelias, m vira, Est I. Joh. I. Hic es meus Deus , ein vita aere, ana. Item a Rec ulis catholicae. fidei, quae explicantur ab Augustino in lib. de fide ad Petrum , cap. I.

ubi loquendo de filio Dei, .sic dicitur : sitit oesytist quoniam verus Deus es, etiam mevitas est,sictit ipse nos edocet dicens. Do fum,mia , veritas , ω vita. De Spiritu quoque SisnἱM Joannes insus nis .ntita spiritus es Neruar. Ee utique non potes natu

raliter verus Deus non es se , ' qui veritas eis. Haec ibi. Vides ergo Beatum August. hie facere idem imdicium ti dicere , Deum esse naturaliter Deum , &dicere , Deum esse veritatem . Sicut ergo Deus est proprie Deus , ita Deus est proprie veritas ; & qui negat Deum esse proprie veritatem , nevat Deum esse proprie. Deum . Haec pro Concilii definitione sipradicta , est contra errorem illum annotata etiam sint. Tertio vides: &c.

Uartim in Deo sit idem essentia, oe esse.

AD Quartum sic oceditur . Videtur , quod istDeo non sit idem es lentia , & esse . Si enim . hoc sit, tunc ad esse divi m nihil addituri sed

se, cui nulla fit additio , est esse commune , quod de omnibus praedicatur . sequitur ergo , quod Deus sit ens commune praedicabile de omnibus et hoc amtem est falsum, secundum illud Sap. Ineommu-tiaeabile nomen lignis lapidibus imposuertint . ergo esse Dei non est eius essentia. a. Praeterea . De Deo scire possumus , an sit , ut supra dictum est qaa-art. a. ad 3 non autem ros. fumus scire, quid lit . ergo non eat idem esse Dei,

S quod quid est eius, sive quidditas, vel natura. contra esti, quod Hilaria dicit in . de Tr mi. c non longe a pr. Eme non es aeeidem is Deo, subsesens in iras . εα ergo quod subsissit in Deo, est suturi essea' , Respondeo dicendum , quod Deus non solam eis . sua essentia, ut ostensum est c aer. praee. ed etiam suum eqs : quod quidem multificiter ostendi pot-

76쪽

AEST. ΠI ART. IV. . 4'Primo quidem, quia quicquid est in aliquo, quod

est praeter essentiam eius , oportet esse causatum vel a principiis essentiae , sicut accidentia propria consequentia speciem , ut risibile consequitur ho. ninem , & causatur ex principiis essentialibus speciei ; vel ab aliquo exteriori, 'H. extrinseco f sicut calor in aqua causatur ab igne . Si igitur ipsumelle rei sit aliud ab ejus essentia, necesse est, quolesse illius rei vel sit causatum ab aliquo exteriori , vel a principiis essentialibus eiusdem rei . Impossibile est autem , quod esse sit causatum tantum ex principiis essentialibus rei , quia nulla res sufficit , quod sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum is Oportet ergo, quod illud, cuius esse est aliud ab eo sentia sua, habeat esse causatum ab alio. hoc autem non potest clici de Deo, quia Deum dicimus esse priamam musam efficientem : impossibile est ergo, quo fin Deo sit aliud esse, & aliud eius essentia. Sec do , quia esse est amialitas omnis formae . vel naturae et non enim bonitas , vel humanitas Ggnificatur in actu, nisi prout significamus eam esse αoportet igitur , quod ipsum esse con paretire ad es.sentiam, quae est aliud ab ipso , sicut actus ad potentiam: cum igitur in Deo nihil sit potentiale, ueostensum est supra c-3. sequitur , quo

non sit aliud in eo euentia , quam suum esse e sua igitur essentia est suum esse.

Tertio , quia sicut illud , quod habet ignem , Mnon est ignis , est ignitum per participationem is ita illud, quoa habet esse, Sc non est esse, est ensper participationem : Deus autem est sua essentia ,

ut ostensum est are. 3. -1us q. si igitur non sinsuum esse , erit ens per participationem , di non: per essentiam . non erg0 erit primum ens , quoa

absurdum est dicere . Est igitur Deus suum esse .& non solum sua essentia. Ad primum ergo dicendum , quod aliquid , cur non fit additio, potest intelligi dupliciter: Uno in is , ut de ratione eius sit , quod non fiat ei additio : sicut de ratione animalis irrationalis est, ut sit sine ratione: Aio modo intelligitur aliquid, cui non fit additio , quia non est de ratione eius , quod sibi fiat additio . Sicut animal commune est sine ratione , quia non est de ratione animalis communis, ut habeat rationem , sed nec de ratione eius est , ut careat ratione . Primo igitur modo , esse sine additione est esse divinum . secundo modo esse sine additione est esse commune.

Ad secundum dicendum, quod esse disiniser dis

77쪽

so QUAEST. III. ART. V.

eitur: uno modo significat actum essendi: alio mori significat compositionem proi'ssitionis , quam an b. ma adinvenit coniungens praedicatum subiecto. Primoisitur modo accipiendo esse, non possumus scire es se Dei, sicut nec ejus essentiam, sed solum secundo modo . Scimus enim , quod haec propositio , quam formamus de Deo , cum dicimus , Deus est , vera

est , & hoc scimus ex eius effectibus ; ut supra dictum est c a. ar. a.

EX artic. habes primo: quomodo per rationem demonstres, merito die tam fuisse a Deo, Exod. 3. Ego sum, qui stim. Hoc est. Ego sum esse meum, seu , quod idem sonat, substantia mea est esse meum, essentia mea , & esse meum in me sunt unum, S: idem. Substantiam ergo suam Deus vocat suum esse, S significat illam per hoc, quod dicit se esse ., Ali quin , si hoc negetur , nihil sibi pmprium assignanset Deus, quoniam & creatu sunt. Licet illarum iu Bantia non sit suum esse. Literatis ergo sensus pret- dictae sententiae, & similium, puta Christi apud Ioan-S. Antequam Abraham seret, ego sum: & I8. ach quaerentes Iesum Nazarenum dicentis. Ego sum, Exod. 3. Qui es, miser me ad vos , est, quod Deus ita est, quod substantia sua est idem cum suo esse . Hinc est, quod respectu Dei alia non sunt, Isai. ψα omnes genter ρυν non sent, sie sunt coram eo . Quia in aliis a Deo essentia non est idem cum esse suo , sicut est in Deo. Seeundo habes : quomodo per rationem ostendas c quantum ad esse Dei attinet m Tito dixisse Innocentium III.in Concilio Lateranensi extra de lamni. Trinit. & fide Cath. 'miter mediamus , smplieiter confremur , quod Deus vertis esssimplex omnino. Haec ibi. Ae si dixisset. In Deo esse non est accidens , sed est sua ipsius substantia , seu essentia. Tertio vides, quomodo , &c.

ARTICULUS V. Is

Utrum Deus se in genere aliquo.

AD Quintum sic proceditur . Videtur , quod

Deus sir in genere aliquo . Substantia enim est ens per se subsistens : hoe autem maxime comvenit Deo. ergo Deus est in seuere substantiae. 2. Pri

78쪽

2. Praeterea . Unumquodque mensuratur per aliis ,

quid sui generis , sicut longitudines per Iongitudidinem , & numeri per numerum : sed Deus est me fura omnium substantiarum, ut patet per Commentiam metaphys ergo Deus est in genere substantiae. Sed Contra . Genus est prius secundum intellectum eo, quod genere continetur: sed nihil est prius

Deo nec secvudum rem, nec secundum intellectum remo Deus non est in aliquo Renere .

Respondeo dicendum , quod aliquid est in generedtipliciter et uno modo simpliciter , & proprie , sit cui

species, quae sub genere continentur: alio modo per reductionem , sicut principia & privationes ; sicut punctus , & unitas reducuntur ad genus quantitatis , sicut principia , caecitas autem & omnis privatio reducitur ad genus sui habitus . Neutro autem modo Deus est in genere . Quod enim non possit esse species alicuius generis , tripliciteν ostendi potest Primo quidem quia species conssiluitur ex se. nere , A differentia : semper autem id , a quo suis mitur differentia constituens speciem , se habet ad illud , sede sumitur genus , sicut actus ad poter

tiam , animal enim sumitur a natura sensitiva per modum concretionis . hoc enim dicitur animal , quod naturam sensitivam habet , rationale vero sumitur a natura intellectiva, quia rationale est, quod naturam intellectivam habet , intellectivum autem comparatur ad sensitivum, sicut actus ad potentiam,& similiter manifestum est in aliis . unde , cum iaDeo non adiungatur potentia actui, impossibile est , quod sit in genere tanquam species. Secundo , quia cum esse Dei sit eius essentia , ut ostensum est praee. si Deus esset in aliquo genere, oporteret, quod genus eius esset ens , nam genus significat essentiam Tei , cum praedicetur. in

eo , quod quid est . Ostendit autem Philosoph. in 3. Metaphys. Io. D. 3. quod ens non potest es,

se genus alicuius, omne enim genus habet disseret tias , quae sunt extra essentiam generis , nulla autem differentia posset inveniri, quae esset extra ens, quia non ens non potest esse differentia : unde reia linqu4tur, quod Deus non sit in genere. Tertio , quia omnia , quae sunt in Renere uno ,

communicant i quidditate , vel essentia generis , quod praedicatur de eis in eo , quod quid est : dis

erunt autem secundum esse et non enim idem est

esse hominis , & equi , nec huius hominis , R illius hominis ; & sic oportet , quod quaecunque sunt in genero , differant in eis esse , di quod quia C et est,

79쪽

est , idest essentia. in Deo.autem non differt , ut ostensum est c art. praeed. 3 unde manifestum est , quod Deus non es νn genere, 'ue Decies.

Ex hoc patet, quod non habet genus, neque dinferentias , neque est definitio ipsius , neque demonstratio , nisi per effectum , quia definitio est ex genere , & differentia , demonstrationis autem me dium est definitio. Quod autem Deus non sit in genere per reducti nem, ut principium, manifestum est ex eo , quoa principium , quod reducitur in aliquod genus , non se extendit ultra genus illud ; sicut punctum non est principium , nisi quantitatis continuae , & uni tas quantitatis discretae . Deus autem est principium totius eme , ut infra ostendetur c--. a1 . I. unde non continetur in aliquo genere , seue prine

pium a

Ad primum ergo dicendum , quod substantiae nomen non significat hoc solum, quod est per se eme, quia hoc, quod est esse, non potest per se eme ge- mus , ut ostensum est c in eor. ar. sed significax es.sentiam , cui competit sie eme , idest per se esse , quod tamen esse non est ipsa ejus ementia ; & sievatet , quod Deus non est in genere substantiae. Ad secundum dicendum , quod obiectio illa procedit de mensura proportionata ; hanc enim oportet eme homogeneam mensurato : Deus autem non est mensura proportionata alicui ; dicitur tamen mensura omnium ex eo , quod unumquodque in tum habet de esse, quantum ei appropinquat.

APPENDIX.

EX art. habes primo : 'uomodo per rationem bis stendas : quantum attinet ad eme Dei in genere, vel non, fuime merito dictum ab Inme. ubi supra , quod Deus & est omnino simplex, & est unum solum universorum principium . Si enim est purus actus , erit omnino simplex: & si extenditur ad omnia genera, erit universorum principium. Alioquin si Deus esset in genere directe, non emet omnino simplex , cum omne tale aetium potentiae admixtum habeat , ad si esset in genere per reductionem , non emet universorum principium , cum omne tale ad suum genus tantum extendatur . Secundo vides : quom oo

80쪽

Unum in Deo senν aliqua aeridentia.

AD Sextum 1ic proceditur . Videtur , quod in Deo sint aliqua accidentia . Subsantia enim nulli es accidens, ut dicitur in I. Physic. c. rex. 27- ω 3 . D. a. quod ergo in uno est accidens, non potest in alio esse substantia : sicut probatur , quos calor non sit sorma substantialis ignis , quia in aliis est accidens : sed sapientia , virtus , & huiusmodi, quae in nobis sunt accidentia , Deo attribuum. tur . ergo S in Deo sunt accidentia. a Praeterea. In quolibet genere est unum primum. multa autem sunt genera accidentium . si igitur prima illorum generum non sunt in Deo , erunt muruta prima extra Deum , quod est inconveniens. Sed Contra. Omne accidens in subjecto est : Deus

autem non potest esse subie him et quia ism- ex non potes esse subiectum , ut dicit t. in lib. de Trin. c ante medium,ergo in Deo non potest

esse accidens.

Resporuleo dicendum , quod secundum praemissa , manifeste apparet , quod 3n Deo occidens eis non potes. Primo quidem , quia subieetum comparatur alaccidens , 1icut potentia ad actum e subiectum enim secundum accidens est aliquo modo in actu , esse autem in potentia omnino removetur a Deo , ut

ex praedictis patet c q. a. ar. 3. Secundo , quia Deus est suum esse . ut Boeti dLeit in lib. de Heta & licet id , quod est , aliquia aliud possit habere adiunctuni , tamen ipsum essae nihil aliud adivninim habere potest : sicut quod est calidum , potest habere aliquid extraneum 1 quam calidum , ut albedinem , sed ipse calor nihil habet x

Praeter calorem.

Tertio 4 quia omne , quod est per se , prius est eo , quod est per accidens . Unde , eum Deus sit simpliciter primum ens , in eo non potest esse alia quid per accidens . Sed nee accidentia per se in eo esse possint , sicut risibile est per se accidens h minis, quia huiusmodi accidentia causantur ex primcipiis subiecti . In Deo autem nihil potest esse ea satum , cum sit causa prima ; unde relinquitur squod in Deo nullum sit accidens.

SEARCH

MENU NAVIGATION