Renati Des-Cartes meditationes de prima philosophia : in quibus adjectæ sunt in hac ultima editione utilissimæ quædam animadversiones ex variis doctissimisque authoribus collectæ : cum authoris vita breviter ac concinnè conscripta

발행: 1709년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

38 M E D: 1 T A T I ' tum in ea continetur: nec obstatviubd non comprehendam infinitum,vel qudd alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere , nec forte: etiam attingere cogitatione ullo modo possum

est enim de ratione infinitimi a me, qui sum finitus non comprehendatur ; & sufficit me hoe imium intelligere, ac iudicare illa omnia , quae clare percipio, S persectionem aliquam importare scio, atque etiam sorte alia innumera, quae ignoro,vel formaliter, 'el eminenter in Deo esse, ut idea,quam de illo habeo sit omnium, quae in me sunt,maXimc vera, ct maxime clara,& distincta

Sed forte majus aliquid sum, quam ipse intelli. gam , omnesque illae persectiones, quas Deo tri

buo,potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant , neque ad actum reducare, tur;eXperior enim iam cognitionem meam pamlatim augeri; nec video, quid obstet, quo minus ita magis, S magis augeatur in infinitum, nec etiam cur,cognitione sic audia,non possim eius Ope reliquas omnes Dei persectiones adipisci ;nec denique cur potentia ad istas persectiones, si jam in me est,non siissiciat ad illarum ideam pro ducendam. Imb nihil horum esse potest, nam prim5,ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri; & multa in me esse potentia, quae actu nondum sunt,nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est pote tiale,namque hoc ipsum gradatim augeri,certissimum est impersectionis argumentum. Praete-

62쪽

Υ κ α Y r A.' rea etiamsi cognitio mea semper magis,' mag;s augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco sore actu inimitam, quia nunquam eb. devenietur, ut maioris adhuc incrementi non sit CapaX . Deum autem ita iudico esse actu infinitum,ut nihil eius perfectioni addi possit. Ac d Dique percipio esse obiectivum ideae, non a isto esse potentiali , qu propriHoquenda nihil est, sed tantummodo ab a uali , sive formali posse Produci. Neque prosectb quicquam eth in his

omnibus, Obd diligenter attendenti, non sit immine naturali manifestum: sed quia clim minus attendo, & rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facith recordor,cur idea entis me persectioris, raecessarid ab ente at quo procedat, quod sit revera persectilis e ulterius quaerere libet,an ego ipse habens illam ideam,esse possem si tale ens nullum existeret . Nempe h. quo essem P a me scilicet et a parentibus , vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipis persectilis, necetia aeque perfectu cogitari , aut ungi potest. Atqui si a me essem,nec dubitare nec optarem,nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim persectiones, quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem,atque ita spsemet Deus es- iam: nec putare debeo illa forsan , quae mihi d sunt, di isset litis acquiri posse, quam illa, quae jam in me sunt: nam contr, , manifestum est longe difficilius fuisse me,hoc est rem, sive substantiam cogitantem,ex nihilo emergere, quam multarum

C rerum

63쪽

4o M E D I T A r I Orerum, quas ignoro cognitiones , quae tantiam

istius substantiae accidentia sunt, acquirere. At terto si majus illud a me haberem , non mihi illa saltem, quae facilius haberi possunt denegassem :scd neque etiam ulla alia ex iis , quae in idea Dei contineri percipio ; quia nempe nulla dissiciliora factu mihi videnturi si quae autem dissiciliora factu essent , certe etiam mihi dissiciliora viderentur, siquidem reliqua,quae habeo,a me haberent, quoniam in illis potentiam meam terminari eX- perirer . Neque vim harum rationum effugio , sistipponam mesIrte semper fuisse, ut nunc sum, tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae auctorem esse quaerendum et quoniam eniim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis, nullo modo dependent,ex eo quod paulb ante fuerim,non sequitur me nunc debere esse,nisi aliqua causa me, quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me Conservit. Perspἴcuum enim est attendenti ad durationis natura, eade plane vi,& actione opus esse ad rem qiiamlibet,singulis momentis quibus

durat,conservandam , qua Opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum CXisteret, adeo ut Conservationem,sola ratione a creatione differre,

si etia unum ex iis,quae lumine naturali manis sta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me i sum,an habeam aliquam vim,per quam possim e

ficere, ut ego ille,qui iam sum , paulb post etiam sim futurus: nam elim nihil aliud sim, quam res

64쪽

cogitans,vel saltem, cum de ea tantiim mei parte praecise nunc agam, quae est res cogitans, si quae tali vis in me esset,eius procul dubio conscius esissem ; sed Sc nullam esse experior, S ex hoc imo evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me .diverm pendere: sorte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus produinas, vel a quibuslihet aliis causis Deo minus persectis . Imb, ut iam ante dixi, perspicuum est, tantundem ad minimum esse debere in causa, quanitimest in effectu ; & idcirco, clam sim res cogitatis , ideamque quandam Dei in me habens,qualiscunque tandem mei causa assignetur,illam etiam esse rem cogitantem,& omnium perfectionum, quas Deo tribuo, ideam habere fatedum est; potestque de illa ruris quaeri an sit a se et ab alia ; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe, cum vim habeat per se existcricli , hahet proculdubio etiam vim posidendi astat omnes, Perfectiones, quarum ideam in se habet, hoc est Omnes quas in Deo ei se concipio . Si autem sit ab alia, rursus eodem mUdo de hac altera qiraeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad camsam ultimam deveniatur, quae erit Deus. Satis enim apertum est, nullurn illa dari posse pro gressum in infinitum , praesertim clim non tam thm de causa,quae me olim produxit, hic agam sed maxime etiam de illa, quae me tempore pr*

senti conservat . Nec fingi potest plures krte musas partiales ad me efficiendum concurrisse,&

65쪽

4a MEDITATIO adiuna,Meam unius ex persectionibus, quas Deo tribuo, ab alia, ideam alterius, me accepisse, adeo ut omnes quidem illae peresectiones alicubi inun;verse reperiantur , .sed non omnes simul iunctae in uno aliquo,qui sit Deus;nam contra uniatas,simplicitas,uve inseparabilitas eorum omniti, quae in Deo sunt, una est ex praecipuis persecti vibiis, quas in eo esse intelligo ; nec certe istius omnium eius persectionum , unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum' persereonum ideas non habuerim ; neque enimessicere potuit, ut illas simul itinctis, ct inseparabiles intelligerem,nisi simul effecerit, ut quaenam illae essent agnoscerem . Quantlim denique ad

Parentes attinet,ut omnia vera sint, quae de illis unquam putavi, non tamen prosecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sitim res cogitans,effecerunt; sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt,cui me, hoces hmentem s quam solam nunc pro me accipio in inesse iudieavi: ac proinde hic nulla de iis dissicutitas esse potest, sta omnino est concludendum ex hoc ito, quod existam, quaedamque idea entis persectissimi,hoc est Dei,in me sit, evidentissime

demonstrari Deum etiam existere. Superest ta-tlim , ut eraminem , qua ratione ideam istam a Deo accepi; neque enim illam sensibus hau si,nec unquam non expectanti mihi advenit, ut Q-lent rerum sensibilium ideae, clim istae res,eXternis sensuum organis Occurrunt, Vel occurrere

66쪽

videntur ; nec etiam a me effeta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane pos . suminc proinde superest, ut mihi sit innata, qu admodum etiam mihi est innata icta mei ipsius.

Et sane non mirum est,inum me creando,ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est,ut nota illa sit aliqua res ab opere ipsis diversa, sed ex

hoc. uno, Θω Deus me creavit, valde credibile

est, me quodammodo ad imaginem, & similitu dinem eius factum esse,illamque similitudinem , in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ilia a me percipior , hoc est, dum in meipsum mentis aciem

converto, non modo intelligo me esse rem inc,

pleram,& ab alio dependentem, remque ad majΟ-ra,& maiora, sive meliora indefinite aspirantem sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo , majora ista omnia non indefinite , S potentia tantlim, sed reipsa infinie in se habere, atque ita Dum esse; totaque vis argumenti in eo est,qu agnoscam fieri non posse ut existam talis naturae, qualis stim,nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus, inquam, ille idem,cuius idea in me est,hoc est habens omnes illas persectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere cogitatione possum, S nullis pland desectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse omnem enim fraudem, S deceptionem a desectu, aliquo

67쪽

aliquo pendere,lumine naturali maiiisesturn est . Sed priusquam hoc diligentius examinem,s mul- que in alias veritates , quae inde colligi possiunt, . inquiram ; placet hic aliquandiu in ipsius Dei

Cotemplatione immorari, eius attributa apud me expendere, & immensi huius luminis pulchri tudinem,quantlim caligantis ingenii mei acies se re poterit,intueri,admirari,adorare . Ut enim in hac sola divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae felicitatem consistere fide credimus, ita etiam iam ex eadem, licet multb minus persecta, maximam, cuius in hac vita capaces simus, volupta

tum percipi pos

se experia . - .

inuri

. . o. . . .

. . . . . .

68쪽

De Hera, ct Falso.' Ι me his diebus assiieseci in mente a sensibus

abducenda,iamque accurate animadverti per pauca esse , quae de rebus corporeiS vere percia piantur,multoque plura de mente humana,muuid adhuc plura de Deo cognosci, ut iam absquzulla difficultate cogitationem a rebus imaginabim Iibus ad intelligibiles tantum , atque ab Omni

materia secretas convertam: & sane multb magis distinctam habeo idea mentis humanae,quaternus est res cogitans,non eXtensa in longu,latum, S profundum,nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae et cumque ab tendo me dubitare,sive esse rem incompletamindependentem, aded clara, & distincta idea entis independentis, dc completi, hoc est Dei, mihi occurrit ἔ & ex hoc uno, quhil talis idea in me sit, sive qudd ego ideam illam habens exi stam ,

adeo manifeste concludo Deum etiam existere , atque ab illo singulis momentis totam eXisten tiam meam dependere , ut nihil evidentius, nihil Certilis ab humano ingenio cognosci posse confidam . Jamque videre videor aliquam Viam, per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo 'nempe sunt omnes thesauri scientiarum , & sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum Cran - 'tionem deveniatur. In

69쪽

M MEDIYAYIo In prisis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia , vel deceptione aliquid impersectionis reperitur ; Scquamvis posse fallere nonnullum esse vidcatur acuminis, ut potentiae argumentum , prozuldi hio velle sallere,vel malitiam, vel imbecillitatem testatur,nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultate, quam certe,ut S reliqua omnia,quae in me sunt, a Deo accepi; cumque ille nolit me fallere, talem prosecth non dedit,ut dum ea recte utor,possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubiti mmperesset,nisi inde sequi videretur,me igitur errare nunquam posse; nam si quodcunque in me est,a Deo habeo , nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam errare . Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantum cogito , totusque in eum me converto,nullam erroris ut falsitatis ciniam deprehendo; sed postmodum ad me reversus experior me tamen annumeris errorihus esse obnoxium , quorum causam inquirens,animadverto, no tantlim Dei,

sive entis summe perfecti realem , S positivam, sed etiam,ut ita loquar,nihili, sive eius , quM ab

omni perfectione inmme abest,negativam quandam ideam mihi obversari, & me tanquam medium quid inter Deum ,& nihil, sive inter summum ens, & non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente sum creatus, nihil quudem in me sit,per quod fallar, aut in errorem in- E ducar,

70쪽

Etiear;sed quatenus etiam quodammodo de nihi- Io,sive de non ente participo, hoc est quatentismon sum ipse summu ens desuntque mihi qitain plurima,non adeb mirum esse quhd fallar: atque ita certe intelligo errorem , QuatenuS error est, non esse quid reale , quM a Deo dependeat, sed tantummodo esse defeEtiam , nec proinde ad erraridum mihi opus. esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa,sed contingere ut errem, eo qubd facultas verum iudicandi, quam ab illo habeo, non sit in me infinita. Veriimtamen hoc nondum omnino satisfacit, nota enim error est pura negatio,sed privatio,sive carentia cuiusdam cognitionis,quae in me quodammodo esse debe ret*atque attendenti ad Dei naturam , non vid tur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit fa- Cultatem,quae non sit in suo genere perfecta, sive

suae aliqua sibi debita persectiene fit privata;nami quo peritior est artifex, eb perfectiora opera abi illo proficiscantur, quid potest a summo illo rei rum omnium conditore factum esse, quod non . sit omnibus numeris aselutum nec dubium est, i potuerit Deus me talem creare, ut nunquai fallerer; nec etiam dubium estHuin velit semper. id quod est optimum; anne eri melius est me falli; quam non fallip Dum haec perpendo atten- ritiS, Occurrit primo, non mihi esse mirandum si quaedam a Deo sant,quorum rationes non intel- ligam ; nec de eius existentia ideo esse dubitan , dum,quod sorte quaedam alia esse experiar, quae 'quar

SEARCH

MENU NAVIGATION