Commentaria cum quaestionibus, et dubijs; in octo libros de Physico auditu Aristotelis. F. Michaelis Zanardi Bergomatis, ex Vrgnano, ..

발행: 1617년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

COMMENTARIACVM cu EST IONIBUS

In quintum Physici

N textu primo assi-

dis aliqua dicantur transmutari, se ait M estur secundum a

cidens, ut dicendo. Medicus cantat,accidit enim medico, ut medicus eli,cantare.

Secundus d citrer secundum partem, ut dicendo. Fortes sanatur secundum p etiis , vel brachium, vel al:am partem. Tertius dicitur per se primo. Per se quidem ad disserentiam transmutati per accidens, primo vero ad differentiam moti, vel transmutati secundum parte. Hoeautem quod transmutatur per se primo, pluribus modis fit, idest iecundum augmentum, secuniam alterationem, ut

infra.

In secundo textu ostendit hos tres modos reperiri in mouente. Nam quoddam est mouens secundum accidens, ut annuimus, dicendo, musicus cantat vel aedificat . . dam dicitur mouens secundum partem, ut dum quis percutit Pectus ilium. Quoddam vero est mouens per se primo, ut dum Medicus sanat, vel aedificator aedificat, num it enim medi- ,ut medicus est sanare, & aedificatori, ut aedificator est aedificare. In tertio textu ollendit haec requiri ad motum. Primum est mouens, quod

mouet. Secundum est mobile,quod mouetur. Tertium est tempus in quo mouens mouet & mobile mouetur. Quam

tum est terminus a quo, a quo incirit motus, ut dum frigidum fit calidum,trigiditas erit terminus a quo incipit calefacito. Quintum est terminus ad quem idest forma aequisita per motum vesgratia caliditas acquisita per calefacti nem . Motus autem dicitur esse de siu. bie in stibiectum. In quarto textu asserit, quod mobile terminus a quo, & terminus ad quem non sunt idem, sed distinguuntur v. g.lia

gnum quod est mobile, Dieidum quod eli terminus a quo, & calidum quod est

terminus ad quem distinguuntur. Den nominatio aute non fit a termino 4 quo, sed a termino ad quem fit motus, umelignum ex frigido est)ctum calidum, calidum denominatur, quia caliditas in ea est terminus ad quem, unde de genera tio, se corruptio denominantur ab esse . iad quod tendunt. In textu quinto mouet qmdam dubitationem videlicet, an passibiles qualia rates ut albedo, & nigre sint motus. Huie dissicultati res det negati , quia non fiant motus, quod probat. Quia sieterminus motus, esset nimias v.g.albedo

acquisita quae est terminus ad quem inremotus. Sed hoc est sellam, quia terminus non mouetur,& ideo non albedo sed dealbatio est motus. Subdit denomin tionem factam a termino ad quem tria pliciter sieri posse scilicet ner accidens, secundum partem, & per se primo. Afirmat in textu sexto, quod mutatio per accidens omittenda est, tam ex parte mouentis, quam ex parte mobilis, de quod motus est in mediis, quae omnia nota fient ip sequentibus. Circa supradicia autem. Primo notandum venit, quod de motu dupliciter loqui possumus. Primo proprie, prout distinguitura generatione,& corrupti

ne . secundo communiter, ut se exten

dit ad morum proprie dictum,& commu pret

niter. Philos in hoc quinto motum considerat primo modo, & in tertio eum considerauit secundo modo. Egit autem de motu in tertio coni uniter sum to .

202쪽

motus a

physico

ratur.

iasiit

per s

proprie quia in tertio tractabat

de consequentibus naturam, inter quae

connumerantur generatro,& corrupdio, quae dicuntur motus communiter, hic

autem agit de motu secundam se, de ideo eum proprie considerat. Secundo adnotandum venit, quod cutriplex sit motus scilicet per a ens, secundum partem, & per se primo. Primus omnino excluditur ab arte,quia nee dicit propriam mutationem, nec generat certam scientiam . Secundus admittitur secundario, inquantum eadem eli consideratio partis , & totius. Tertius autem est ille, qui proprie intenditur. scias autem quod motus secundum paetem dupliciter disteri , motu per se primo. Primo, quia motus secundum partem abs lute non denominat subiectum, no enim absolute dicitur homo sanari, si solum sanetur secundum brachia, motus vero per se primo absolute denominat subiectum . Secundo, quia motus secundum partem aliquo in o dicitur per acciadens, non vero motus per se primo, ut diximus supra. Tertio notandum est, quod motus sit triplex , bifariam intelligi potest. Primo subiere ue, idest, triplex sit subiectu in tiis, & hoc potest esse verum, sed non necessario quia unum , idemque subiectum hoc triplici motu potest moueri. Secundo modes iter ideli sint tres modi mouendi, & hoc verum est, & intentum. Quarto adnotandum venit, quod ali-uia dicatur moueri per se primo, ut aedicator aedificare, duobus modis potest considerari. Primo vi idem sonat quod secundum quod ipsum, Se omni alio prς-ciso. Secundo ut idem sonat quod immediate. Primo modo non intelligitur,quia quod mouetur ut a causa.sua immediata, mouetur etiam ab intelligentia , ut a prima causa simul, & semel. Intelligitur ergo secundo modo idest aliqua in uentur per se primo idest immediate, in eodem genere causae, sed de his in s

Quinto notandum venit secundu Philos. iii textu, ut etiam si pra diximus, quod quin ue requiruntur ad motum. Primum est mouens, siue sit per accidens , siue secundum partem , siue Persepta ino, qualia enim est motus talis est Senu uens. Secundum est mobile idestros mota quae de sua natura sit mobilis.

nam immobilia ab hac considetatione excluduntur. Tertium eli tempus me suratas motum, unde patet it c lolum eia se sermonem de motu continuo . Quam tum est torminus a quo incipit moriis, quoniam ies transmutabilis dum ab una

forma recedit, ad aliam accedit. Quin tum eli terminus ad quem , qui dicitur quies mobilis ipsum pei ficiens, iam

dit, Icilicet, cur postquam Phal. egi eue tem Ore,agat de motu, cuin cognitio temporis a motu dependeat , est enim

tempus numerus motus.

Ad hoc dicitur,quod ob duplicem causam postqvan Philos . emi de tempore agit de motu . Prima est, quia & si r spum nolui motus notior sit tempore, &per motum deueniamus in cognitionem temporis, tamen tempus secundum se est prius motu, ut mensura est prior mensurato . Secunda est, quia Philos prius

intendebat agere de conssiquentibus naturam uniuersaliter, ut sunt motuS communiteriumptus, S tempus, S deinde intendebat tractare de motu pr ore sumpto prout habet specres de modos , nam ab unitiersalioribus incipiendum est. Secundum dubium accidit circa tres modos motus, an scilicet quando pars mouetur, totum possit dici moueri. Pro a tirniatiua enim est, quod totum non est nisi unio partium, unde undetur impossibile, quod partes moueantur & t

tum non moueatur. Pro negativa vero

fiat, quod partes possunt moueri moliabus contrariis, ut si dextera fiat calida, Se sinis ira frigida , totum aulcm non pintest moueri moti s contrarijs.

Ad hoc dicitur, quod duplex cst pars.

Quaedam enim denominat totum, ut crispitudo capillorum, nam habens capillos crispos ab solute dicitur ciis pus. Alia vero est pars, quae totum non denomii ratvi albedo dentium, frigiditas unius ma- .nus , & caliditas alter:us. Quando pars denominat totum, parte mota totum moueri datatur, quod non letificatur in par A a te non

203쪽

te non denominante totum , de qua procedit argumentum. Vel in lius dicitur, quoia ad motum partis ut pars est, non dicitu r moueri totum, sed bene quando pars sumitur ut pars totius.

LECTIO II.

Duνniam omnis mutatio,

HIe incipit Philos ostendere quot

sint species mutationis. In textu Crgo I. ait, quod motus est de subiecto in subie tum, ut nome ostendit, & Prius,& polierius motus notum tacit. Hinc deducit unam uniuersalissimam diuisionem, scilicet quod omnis mutatio aut est de Lbrecto in sub ectum, aut de non subiecto in sub e tum, aut de labiecto in non subiecta in , aut de non stibiecto in non subie tum . Explicat autem quid perii

laeti ini intelligat dicendo: quod per subicctii in intelligit id quod potest a firmati Oile monstrai t. Hanc secundo deducit, quod tantum erunt tres species mutationes, scilicet de subiecto in stibi emam,de non subiecto in subiectum, de de subiecto in non subiectam, unde remandi clii a quarta species, quae erat de non subiecto, in non subiectum, quoniam omnis mutatio aut est iii ter contraria, aut inter contradictoria, de non inter duas negationes, qualis ponitur mutatio de non subiecto in non subiectum. Hinc tertio dicit, qi ioci mutatio qitae repzritur inter contra dictoria, idest de non subiecto in sit bidiet. im vocatur generatio , quia generatio: t de non esse Uelse, sicut corruptio est de esse ad non esse, quae dicitur muta io dc subiecto in non sub Getam. i ic it tamen qiiod duplex eli steneratio & corruptio . Prina a dicitur simpliciter, quia est de non esse simpliciter, ad esse simpliciter, si est generatio, de steli corruptio , eli de esse simpliciter ad noli ei se si ripliciter. Secumla dicitur secundi in quid ideli de non ut se hoc, adesse hoc, vel ccontra vella gracia de non esse album, ad cise album, vel e conuerso. In textu g. intendit pres a re Phil. ne que gelu rationem neque corruptionem

sie ita uin. Hoc igitur primo Prob cde generatione dupliciter . Primo fi L. Quod non est, non mouetur. Scit id quod

generatur non est . Ergo non mouetur. Isto explicatione autem huius rationis dicit, Quod non ens tripliciter dicitur.

Primo ae eo quod solum eli in intellectu ,& non in rebus, ut omne ficti crum,& ch mericum. Secundo de eo quod non .existit simpliciter, sed solum in potentia, . nam homo in potentia non d: citur simpli iciter homo, sed homo in polentia.'TCr- .

io decoquod exiliit simpliciter, sed diacitur non esse secundum quid , ut quod

non cit album vel nigrum . Non ens primo modo nul lo modo mouetur, nec secundo modo nisi in potentia , unde temtio tantum modo, quod non eli secun dum quid, in uetur. Hinc patet quod in generatio dicat non esse simpliciter non potest nuncupari motus. Secundo idem probat. Q mouetur, in loco est. At generatio non est in loco eum diacat non esse . Ergo non conuenit ei ratio motus. Secundo probat principaliter, quod corruptio iacia cis motus sic. M tui nihil contrariatur nisi quies. Sed cor ruptioni contrariatiir generatio. Ergo

non erit motus.

circa supradieta autem primo notan. Diuis dum venit,& quidem circa illos quatuor PFit ιx modos mutatronis caperius positos,quod ρωα- de his duobus modis lollui possvinus. Pii tur .mo ut dicamus esse quatuor modos in rerum natura exilientes, di hoc filii reiectum supra per i liticis. Secundo vi di- leamus tres horum molonini cise in rerum natura. 3e quartum ex gitallina ab

intelle ita ad conliruendam bonam diuia , sollem, Ze sic illud membrum re: ectum suit, positum a Philois

Secundo notandum venit circa hoc dictaui Phil. quod perlabiei mina intellia per lub-gitur quod asilinatione significatur , rectum quod hoe di inliciter intelliat potett. Pri- ι illi mo ut ly alliculatione loluat significet satur propolitionem aritimatiuam . Secundo ut et talia inferat exciti sionem omnis particulae negati ux, tu hoc sectandi ini eli, iii intellexit Phalos. xt dicendo, homo, equus, bos, capra, Z C. Tertio notandum venit, quod dum dia Et quid cimus generationem ei se de non esse ad per nomici se, Sc corruptionem deesse ad non es- esse.

se , P a nota cile duo politanus intelligo

204쪽

re. Primum, non esse omnino idest puram negationem , &hoc non li intentu, quia pura negatio nota tendit ad esse, generatio autem dicit tendentia ad esse. Secundum , ut per non esse intolligendum fit ens non existens actu sed potentia, & hoc verum est, quia generatio est de non esse area, sed potentia, ad esse actu se non amplius in potentia. Quarto notandum circa hoc quod motus non salvetur inter priuatiua , quod duplex est priuatio. Prima dicitur pura,

di haec non potest esse terminus motus nec a quo, nec ad quem, quia motus non est ab ente rationis, nec ad ens rationis. Secunda dicitur priuatio mixta actui sed imperfecto,& haec per motum tendit ad

alium perfectum , idest ad terminum

Quinto notandum est quod motus, &mutatio idest motus proprie sumptus, de communiter sumptus multipliciter differunt. Primo enim differunt ex subieci', quia subiectum generationis est ens inpotentia, & subiectum motus ens actu . Secundo differunt ex termino, quia terminus generationis est substantia,&tem minus motus est accidens. Tertio differunt , quia terminus generationis in indivisibili acquiritur, unde in generatione non dantur duo instantia sed solum unuinstans, in quo primum non esse praecedentium formarum fit primum esse sotamae substantialis subsequentis , terminus autem motus diuisibiliter, & continue acquiritur. Ex his autem habes quod forma substantialis non intenditur, & rem mittitur sed bene forma accideralis prout explicui 3. Methaph. Item habes qi generatio fit in instanti de qua re vide

quae diximus in a. de anima.

Vtrum grauratis posset dici motus. TIdetur quod siciOmnis mutatio sucV cessiva est motus per Philochlc. sed generatio est mutatio successiva tra-siens de dispositionibus ad ultimam so

mam . Ergo generatio erit motus. Secundo. Motus est actus existentis

in potentia per Philos.3. Physic. Sed generatio est actu, materiae existentia in potentia . Ergo erit motus . Tertio. velocitas & tarditas sunt patisones motus. Sed una generatio altera dicitur tardior vel velocior per Philos . huius . Ergo generatio erit motus. In

contrarium est Philosophus hie. Ad primum dicitur. Primo, quod generatio dupliciter sumi potest. Primo ut dicit ultimam introductionem formς si ibstantialis. Secundo ut etiam includit pr uias dispositiones materiam disponentes ad introductionem ultimae formae. S cundo modo aliqualiter posset dici ni

tus, quia materia continuo disponitur. Primo autem modo in quo consistit vera ratio generationis non dicitur motus sed instantanea mutatio . Secundo rospondetur, quod duplex est successio. Prima dicitur propria, & hac fit supra eandem magni tuainem respectu eiusde fommς per intensionem vel remissionem a Diniae. Secunda dicitur impropria, quia eit diuersarum formarum sibi succedentium. Prima successio motum dicit. Secunda autem nequaquam,& talis est suscessio generationis, quae cadit inter pra uias dispositiones, & vltimam formam, nam haec sunt diuersorum ordinum.Τertio negatur absolute, quod inter pi a uias

dispositiones, & vitii nam serinam detur successio, hoc enim fallum est, quia dum ultim rma aduenit priores dispositi

nes coiriimpuntur .

Ad secundum primo dicendum, quod

motus dicitur esse actus entis existentis in potentia non ad esse ut dicitur esse actus materi ae forma substantialis in generatione, sed ad terminum motus ideo multum d Herunt. Secundo dicitur, quod generatio prout dicitur motus comuniter,est a tus existentis in potentia, nuc vero ut motus suinitur proprie quia talis est cum succcssione.

Ad tertium dicitur, quod Aristoteles dixit generationem esse velociorem reltardiorem ut includit praeuias dispositi

nes , non vero ut tantum dicit ultimam

introductionem sormae, quia haec fit in

instanti . Haec autem introductio sormae dicenda est vera actio, & postiua veterminum dicit, sicut tenet Capreolus

in a. dist. 13.quaest. unica, art. p. ad argumenta contra primam conclusionem Ferranensis a. con. gen. cap. i7. Soncinas I.

205쪽

V rum motus sit de subiicto in Abiectum. Videtur quod non . Principia transmutationis sunt materia, forma & priauatio per Ariit. primo Physi. & consequenter omnis mutatio erit de priuatione ad forma n . Sed motus dicit trania mutationem Ergo de priuatione ad formam , de non de subiccto in subiectiam. Secundo. Dum forma caliditatis verbi gratia per calorem intenditur fit mo- tua , nec tamen tunc eli mutatio socinae cum eadem semper permaneat. In contrarium est Philo hic. Ad primum ergo dicitur. Primo,quod illa tria principia sinit mutat:ones sit, stantiales, & non accidentales, qualis est motus. Acilia o dicitur quod etiam in motu reperitu Θ priuatio non quidem pura ut reperitur in generatione subitantiali, sed permixta actui ut supra dixi

mus.

Ad secundum dicendum, quod ad motum hon cit nece saria dii tersitas forinae sed diuersitas gradus eiusdem forinae noenim est necelle quod semper sit de so ma in formam, quia etiam potest fieri degradu minus persecto ad perfossiorem

gradum.

LECTIO III.

IN textu nono Philos ponit hanc con-c usionem . Motus non est nisi in qualitate, quaralitate,& ubi. Hanc probat sic. Praedicamenta sunt decem, nem plura sunt,neq. pauciora. Sed in nullo alio prς- dicamenta praeter tria enumerata προ-ntur motus. Ergo in illis tantum tribus datur . Maior eli nota. Minorem probat quoad subitantia in in textu a Q. sic. Motus repctatur inter contraria. Sed sui stantiae nihil est contrarium. Ergo in se stantia non ei it motus . Secundo hocidona probat de praedicamento ad aliquid nc. Mutus dicit re u mutaurine n . Sed hoc non d est a d a quid, quia quis potest fieri albus, & mihi si: nilis inalbedine trulla mutatione ali me facta. Igitur In relatione non erit motus . ieristio probatur de actione, M passione,quia sicut generationis non cli generatio, ne q. corruptionis coraliptio, ita nec motus erit motus. Sed aotio , de palso sunt motus. Ergo in actione, ta passione non crit motus.

In textat ergo undecimo proseque do intentum Rium ponit hanc cones sionem . Mutationis non est mutatio, qua multipliciter probat, S: primo sic. Si m lationis csset mutatio aut esset tanquam subiecti, alit tanquam termini. Sed mut tionis noti est mutatio tanquam subiecti. . quia mutatio non est subiectum mut ilonis. Non tanquam termini idest ut una

mutatio secundum unam 'eciem sit mutatio secundum aliam speciem. Nam sic necessario subiectum moueretur de voamutatione in aliam, ut de aegritudine insanitatem. Sed hoc est falsum,quia subiectum potest quiescere sub una mutatione scilicet sub aegritudine, vel sanitate.

Igitur mutationis non erit mutatio nec etiam yt termitti.Secundo probar.Si mi . latronis esset mutatio. Ergo in mutationi ruis daretur proces iis in infinitum , quia non cit maior ratio de una muta tione v. g. de secunda, quam de pruna. Ergo consequenter non erit motus, quia dum res sit, non est Vlterius hoc probata quia cuicunque generationi subiicitur materiairgo alia erit generatio generationis materiae,& sic in infinitum,& Omnia clara sunt in textu. Circa supradi ta autem primo notan- Motus dum venit, lilod vis primae rationis Phi- fumi umlos. in hoc constitit, motrus, & terminus pro stu- motus sunt eiusdem praedica nenti. sed xia, ista terminus motus soluin reperitiir in tri. l. .isiotius praedicamentis idest quantitate, liralitate, & ubi. Ergo in cis tantum datur motus. Reuocanini est igitur ad mem

nain illa distinctis,quae posita fuit in te tio vide licet, quod motus bifariam considerari potest. Primo ut significat fit xum, & fieri ut sic, quae coia sideratio potius est motus secundum rationem, qui seciandum rem. Secundo ut tignificat i

Ium fluxum, & tale fieri, quia est de L-biccto vi subia tum succciiive, & diu imbuiter.

206쪽

inii PD, eorum. - I

ia biliter. Maior primo modo intelligenda

est, quia secunao modo potarinus motum in praedicamento a itoriis, & passionis. In prari Secundo notandum venit, quod Phi- campiis tos probando,quod in alijs praedicamen- quando tis a quantitate,qualitate, & ubi non reperitur motus, hoc praetermisit probares,abere de praeiticamentis,quando, situs, Se hab non .st re . Hoc autem praetermisit de quando, motus. quando significat tempus, tempus

autem est mensura motus, de non motus.

Praetermisit hoc etiam probare de situ,& habere, quia haec significant quaiadam

relationem, situs quidem ordinum partium in loco, & habere adiacentiam S c. Probando igitur Phil ad relationem non elle motum, conliequenter id etiam probauit de situ,& haberc., missa ivrcio notandum est circa illam ratio-rioni , si mutationis esset mutatio ἡ,'' daretur procelliis in infinitum in mutationibus, quod est inconueniens. Esse igi- inconueniens, quod detur processus ' iii infinitum duobus modis itare potest. - Pristio in essentialiter cibordinatis, de sic est verum, quia in his oponet deuenire ad unum primum,quod te hal eat ut principium,&causa caeterorum subordina-- torum. Secundo in non est entialiter sub-

ordinatis, & sic dicebat Phil. quod data

aeternitate mundi, non datur primus h mo, prunus bos, d. c. Cum ergo motus sit

de numero successivorum, & subordinatorum, metito dixit in motibus, Se mutationibus non esse procFum in infinitum.

LECTIO III. & IV. QVAESTIO III.

Virum in substantia sit motus.

V Idetur quod sic. Nam Philo ita temtio inter species motus connum rauit generationem, & corruption . At generatio, & corruptio sunt mutationes subitantiales. Ergo ad stibilantiam est motus.

Secundo. Vbi est contrarietas, ibi est

motus . Sed in gςnere subitantiae reperitur contrarietas. Ergo in ea est motus.

Maior est Phil. hic. Minor probatur, quia quod corrumpitur, habet conuarium.

At multae substantiae eorrumpuntur. Ε go habent contrari una. Tertio. Nec issicit dicere necessirium

esse propria n contrariCtatem ad in. tiim, de non sy scere communem, quia

ad quartitatem, & ad ubi est motus, Setamen in c:s nocit propria contrarietas. In contrarium e t hic Philos. Pro solutione huius quaestionis reme- Contra morandum est duplicem esse contrarie rietasduta em. Prima distris communis,quae po ptix. teli reperiri inter stiacum I. Oppo ita.

Secunda dicitur propria, quae octo requirit conditiones, in praedicamento sub. stantiae explicatas, ad propositu in autem nostr una cluas exigit. Prima eis, quod contraria maxime distent sub eodem genere , quare numeri non dicuntur con-t rari j,quia non maxime distant, cum numerus non maxime dii tet a numero. Secunda est, quod illa contraria sint duae formae contrariae, sub eodem geliere c6- tentae, quae inuicem se alterent, Se mutuo,& immediate, se expellant ab codem subiecto. Si loquamur de contrarietate primo modo, sic in substantia eli contrarietas, quia saltem una species Physice eit altera praeliantior, ut anima ration ilis, anima bruti. Secundo vero modo in substantia tion est contrarietas, quia sub ltantia non alterat substantiam, nec per

se agit, sed mediantibus qualitatibus,

activis,& palliuis. Secundo no andum venit, quod hic sis ausumitur substantia non ut generali: er significat essentiam , set ut proprie decemnit singulare praedicamentum, &ut diditur a per se essendo, Se accidentibus substando, Se contra ea dii tinguitur.

Ad primum dicendum, quod i hil. ibi

considerabat motum communiter, pro quacunque mutatione, non vcr Promotu proprio, & succellivo. Sed qu:s inliabit, generationem tempore, & succellione mensurari, quia secundum Philos. Vbi datur prius, & pollerius, ibi datur tem pus . Sed in generatione datur prius, de posterius, idest dispositio materiae ad Armam praecedens introductionem to mae. Sed respondetur, 'u'd generatio bifariam sumi potest. Prim, ut includit praeuias dispositiones, per quas materia disponitur ab introductionem Grinae..ecundosumtur pro introduci craeser-

207쪽

mae In ea datur prius,& posterius primo modo, de quo non loquimur, sed bene

secundo modo, unde differentia inter sormas. acquisibiles per motum, S per Tenerationem est,quod formae acquisibi-Ies per motum succipiuntur diuisibiliter per motum adest secundum intensi nem,& remissionem, sormae vero acqui-ssibiles per generationem, in indivisibili consiliunt, &ideo in instanti introducuntur in materiam, per corruptionem praecedentium dispositionum. Ad secundum dicendum, quod maior valet de contrarietate propria, & non communi, qualis eli illa, quae reperitur in praedicamento subitantiae. Secundo respondctur ad minorem, quod subitantia nude considerata non habet contrarium, sed ut halbet adii incias qualuates, utiq. sed hoc non eli ratione subitantiae, sed

ratione qualitatum contrariarum, ut dixi nun in praedicamelitis.

Ad tertium dicitur, quod duplex est

contrarici as coit multi ter sumpta. Prima

est inter tet minos positivos, & haec sulficit ad motum , & reperitur in praedicamento quantitatis, & ubi. Secitnda e t inter esse, & non esse, vel non esse, & esse, ut patet in generatione. & corruptione, Se hac non facit motum, sed mutationem substantialem.

Vtrum ad aliquidsit motus.

Idetur quod sic. Nam dum quis al- bedinem acquirit, simul etiam similiti idinem cum alio albo accip:t. Selalbedinem non acquirit nisi per motum. Ergo nec sunt litudinem,qtiae est relatio. Secundo. Suscipere magis, & minus, non conuenit nisi di bus motis secundum intensionem, S remissonem, per Aristi in praedicamentis, cap. de qualitate. Sed relat sua suscipiunt magis, & minus, saltem iundamentaliter . Ergo ad ea erit

motus.

Tertio. Mutari est aliter assici quam prius. Sed per relationem quis aliter a scitur quam prius, quia v g. Sortes non dicebatur prius pater, &modo dicitur pater. Ergo &c. Quarto. Theologi propterea negant Deo posse aduenire aliouam relationem,

quia nulla ei pote it aduenire mutatio. Ergo relatio aduenit cum mutatione.

Quinto. Quod producitur a caula eia sectiva eli quia reale. Sed relatio producitur a causa effectiva. Ergo est quid re te .Sed nullum ens reale aduenit sine mutatione. Ergo ad relationem erit mutatio. Pro solutione huius quaestiola is in quinto Methaph. q. vlt. pertractatae scien, dum eli pro nunc, aliquos tenuisse relitionein solum formaliter dit ferre a fui damento, de consequenter, non ei adu nire cum mutatione reali. Alii vero quos recipio, sustinent relationem distingui realiter a fundamento. Hanc igitur opinionem amplexando dicimus, quod a uenire aliquid alicui ilat dupliciter . Pr,mo quo ad fundamentum idest quo adentitatem, v. g. quo ad quantitarem, vel qualitatem . Secundo quo ad complementum, vel formalitatem, v. g. vi aequalitas consequatur quantitatem , vel umilitudo qualitatem. Pensandum est igitur, quod dum quis habet fundamentum similitudinis v. g. albedinem in quarto gradu , quod dum alius fit albus in quarto gradu, tunc ei nihil aduenit de nouo sundamentaliter, & radicaliter, sed tantum terminatiue, quia fit alteri similis in albedine. Quoia ergo adii enit primo m do,aduenit per motum, quia aduenit per nouam entitatem, quod autem aduenit secundo modo, nequaquam, quia non a uenit ei nisi te i minatio suae entitatis. Sed& dicendum venit, quod aduenire alicuistit dupliciter. Primo media actione, ut calor aduenit aquae per calefactionem. Secundo naturali sequela,& concomia tantia, eiusdem actionis, quia comproducitur cum alio, ut risibilitas cum rationalitate. Quod aduenit primo modo, adu

'nit cum motu, secundo vero modo nequaquam , de hoc modo relatio aduenithindamento, & ideo sine motu . Sed haec responsio non transit sine difficultate, quia sic est saluare solum motum ubi est succelliua transmittatio, haee enim fit media aliqua actione . Hoc autem videtur falsum, quia ad qualitatem vere est motus, at qualitatem teli elis motus in iii italiti, Se naturali sequela, vepat et in illuminatione initantanea aeris. Sed respondetur, quod in illuminationstaduenit

208쪽

a uenit de nouo absolutumideu forma,

de non respc, tiuum, quando autem aduenit alta uod oeiu uo alii olutum, tunc

fit mina morii, non sic quando aduenit aliquid naturali se licta, quod iit reli)κ- Miuunt. Secundo dicitur, livo i aduenire at cui in instatrii nor cit idem quod aduenire natu tali sequela, lilia adue in re aliora naturali sequela, qu a a raptius uicit, quam in instanti ideli eadem prodactione pioduci i te in quo a s ei se sintdamentale, de virtuale, & per haec r)tet ad Primum,& addecuta dum, iram ictatio di. citur suscipere ιuagis, de minita ratione fundamenti. . Ad tertium dicendum, quod duplex eli mutatio. Prima uicitur communiteriacii per acquisitionem alicuius qd prius non habebatur, & talis mutatio pυicii etiam esse in relat: uis, sed non Qim motu . Secunda dicitur propria, quia fit cum actione, & pastione , ta hanc negamus in relativis, mutuo se consequentibus naturali sequi la. Ad quaaum dicitur, qi ioci aduenire alicui aliquid de nouo relative praesuP- ponit aliquid aduen: lso prius fua damentaliter, quod Dco cori uenire non potest, unde dictinus retarionem Dei ai creat ras non cite realem, sed rationis. Ad quintum docendiam cli cum S. D etore de potentia qua fr. . ari 2 .ad quintum , quod causa et sectiva perlud. citur producere filia tamenturn rela ionis inimve: a actioire, rela tone in , ero conseque

ter, ec naturali sequela, & ideo sine in tu, de hoc dicimus de relationibus realibus, nam de relationibu , rationis non est duficultas, cum constet columnam posse fieri alteri dexteram, & situ trana, nulla mutatione in ea facta.

Virumn sit per se motus. Videtur quod non . Primo. Motus est

continuus . At alteratio secundumq:ialitatem non est motus continuus PurArist. S. huius, tex. 23. Ergo ad eam nota est motu, .

Secundo. Si ad qualitatem est motus

contininis, sequeretur qualitatem auge

ritia infinitum. Prob. Q si prid

cem gradu intendatur, eum in ea sint

infinita insta ilia, aucta erre in infi altum. Tcrtio. Extcndatur qualitas ad diuui - sas partes subiecti, tunc haec extensio fierat: c quantitatis,ira n sup Ontinis ea-d in caliditatem manere, & solutria id uersas partes extendi. Ergo extensio ': ialitatis non erit motus perse,quia scilicde fit ratione quantitatis. inarto. ratione motus est ntrarietas, saltem vita italis, degradu aliS, inter terminum a filio, & remi in uiu ad quem, sed haci non reuerituri: Extentione duria idem calor se dum eundern gradum exten latur tantum ad diuersas partes. Ergo&c. In contrari mi est Philo hie, & ide. ponitur hac conclusio. Id qualitatuin est per se motus intensiue , & extensuetia'. Prob.primo intensue. Ad illum est in tus ad quem est acccssus containius de c5trario in contrarium, sali. m virtualiter,

vi dum res de elsu imperfecto transit ad perfectum, sed haec repei iuntur in intentasione qualitatis ficta per altera ionem ,

ut declaiarum fuit supra. Ergo. Secundo prob.extensive. Dum calor receptus coraciniae , te intensiue in una patre ad alias extenditur, codem ira do in cis rec Pitur , sicut in prioribus partibus. Seu incis receptus uit intensiue, & contrarie. Ergo Se in his , vn se haec extensio equi- ualet primae , & ci vitrualiter cotta, spondet.

Ad primum pro nunc superficialiter dicitur, quod, de si alteratio stricte non

sit motus continuus, ut tenet Capreolus in primo d 37.q 2. s. 8. Meth.q. 23. Ian-danus, & Ferr. 8 huius, a ratnen raelones armae. qtiae de acta impei solio ad persectum in .e .isue, & in tempore transit, in ea potest dici otia motus concinitiis, 3 hoc modo Arist. hic ponit ad quatietatem

Ad secundum dicendum,quod ille partes non intelligi intii rei se L. ortum, Se in actu, sed tantum in potentia, se poti is Mathematice, qua D P lysice,& ideo illendo us Plir sice dicitur hia tu . Ad tertium dicendum, quod illa extensio bifariam considerati potest . Primo ut recipitur in parte in qua non erat. Secundo , t uti tualiter in ea recipitur sicut

209쪽

cut in priori per motum recepta est. Primo modo non dicit motum per se, at s cundo modo secundum quem est consideranda, utique Se per hoc patet ad quartum, adest enim virtualis contrarietas, dum in virtute primae alterationis in hac secunda parte recipitur motu Physico , sicut,& In prima recepta fuit.

Virum ad ubi detur metus.

VJdetur quod non . Nam ad s: tum no

dens est Arist. Conse alientia prob. Quia

tantum cit obtinere situm, ut cubare, &iacere, quantum ubi circunscribi. Secundo. In vacim potest esse motus. At in vacuo non potest cilla ubi, cui ubi dicat locum, & locus superficiem. Ergo i c. Tertio. Angeli mouentur localiter, S: tamen non habent ubi, quia non de te minantur a loco. Elgore C. In contrarium stat Arist. hic, SP ratio. Nam in motu ad loci: in qui docitur secudum' bi. est contrarictast minoriim, de succcii ira ac uisitio spatii usque ad terminum. Haec autem motum consti.

Ad primum ergo negatur sequela, &ad probationem dicitur, quod situs dicit

ordinem partium in loco, i bi circumscriptioitem locati, unde distinguuntur, sed vide quae d:ximus in praedicam latis. Ad secundum dicimus, quod in vini Opotest esse motus, & ubi, non materialiter ideli, per aeris circima scri pilonem, sed scrina later, per comparationcm corporis moti ad polos mundi, & centrum

Ad tei thura dicimus, motum Angel rum esse discretiim, S: Angclum non co-tineri a loco, scd illuni contruere, ut laceostendam p.p.q.s2.S.Tho.

tur Philos . ad probansum non esse motum nisi in quantitate, qual: tatu, de ubi. In textu ergo i8. talcm rationem 24- ducit. Motus non teperitur in substantio,

in ad aliquid, in actione,& passione. Igiatur erit . Olum In quantitace, qualitate , Nubi. Piobat conlcquzntiam, quia contrarieta,, se successi a non reperiuntur maliis prau: camentis a supradictis. Secundo d:cit quod motus repertus in qualitate dicitur alteratio, huic enim consentit commune nomen. Distinguit autem di

I lex quale : cilicet essentiale, scilicet ditaerentia cilientialis,& accide tale ut actio passio,& passibilis qualitas, ut album,nigrum, calidum, & frigidum dicuntur de aliquo, ut qualitates alterat: uae idest se-cii nuum altu rationem. Tertio dicit m tum secundum quantitatem, non habere commune nomen secundum, quamuis nominetur secundum speciem, unde motus ad perfectam quantitatem dicitur augmentum, & in imperfectum vocatur decrementum. Quarto dicit motum secundum locum non habere commune nomen, nec generi cum, nec specificum, sed communi vocabulo vocari ad ubi.

Explicat ut super, quae sint illa, quae proprie dicae tur moueri,& dicit ea esse,qugm seipsis non habent principium sui motus,&c. In text. I9. respondet cuidam tacitae obicctioni, an dum quid de minus albo, fit magis album, hic sit motus secundum quantitatem idest auῆmentum, aut secimaum qualitatem ideli alterati nem, & respondet, hunc est e motum secundiam alterationem, sed moueri secundum alterationem stare dupliciter. Primo simpliciter, ut dum una species in alia mutatur, ut album in nigrum . Secundo secundum quid idest in eadem specie secundum magis, & minus, ut da ex minus albo, fit magis album, & vir que mutat: O vocatur alteratio, quod se probat. Quando minui album fit magis

allium, aut e contra est mutatio de contrario, vel fere contrario in contrarium, quia in inus album a nigro recedit, de ad albedinem accedit. At motus accipit de- romanationem a terimino, & sic concludit folii in esse tres species motus. Subdit,

qd modis a quid dicatur immobile. Priamo ergo ep immobile per impossibile, ut sonus. Secundo per dissicile mobile, veclaudus, infirmus, & graui pondere gratiatus.Tertio Per negationem actus in tus, quia non urouetur quando debet movcrs,cum tamen aptum natum sit se motuere a

210쪽

here, re Plescit quiete, quae est irontra- modo sit motus. prῖmum enim signifi- quo me.

ria mollii, contrariotate communi nega- cat quantitatem, qualitatem, & udi es--.tiue, de non positive. Epilogat tandem se proprios terminos motus, & hoc ve- dicendo dictum esse quid sit motus, quita rum est,quia si motus sit secundum qu quies, se quot sint species mutationum. litatem, dicitiaraugmentum, vel decre- CD - Circa supradicta primo notadum ve- mentum, si secundi ina qualitatem, dici-νista, nil, quomodo rubtus secundum quanti- tur alteratio, & sic secundum locum diu mattia ratem dicatur habere commune nomen, citur motus localis. Secundum vero ethnomi- secundum genus proprium, de fecitn- significare nullo moto ad alia praedica-Gι. dum speciem , motus vero secundum menta esse motum, de hoc negamus, qualitatem habere commune nomen se- cum omnia praedicamenta accidentiu incundum speciem ,& proprium ,& mo- permotum acquirantur. tus localis non habere . nec secundum enus, nec secundum speciem. Scienum est ergo, quod radix proprii nominis motus est conti arietas, qRoniam ergo quae alterantur propriam contrarietatem habent secundum singulas le-cies, ideo gaudent proprio nomine , quoniam vero contrarietas reperta inquantitate attenditur penes genus quatitatis, sed iuxta defectum, & excellentiam ideo non uno nomine generis, sed duplici specierum explicatur. At quia in motu locali non reperitur aliqua contrarietas, nisi in ordine ad motum, ideo nullo nomine proprio gaudet. σιν- secundo notandum venit, quo istas modo in quantitate non dicamus esse quantia Propriam, sed communem contradicta talis os omnibus etiam aliis praedicame prop=ia. Uβ reperi bilem ,& tamen ab eis negetur motus, Se non a quantitate. Notandum est ergo, quod contrarietas augmenti, & decrementi bifariam consi&rari potest. Primo secundum nomen, Sesc vocatur contrarietas excellentiae, & sectus, nam augmentum excelletiam significat, & decrementum desectum. Secundo secundum rem. Primo modo quantitas dicitur habere contrarietatem communem, sed secundo modo pro Priam, quia vere , 5e realiter quantitas mutatur de parua in magnam, vel e co- uerso, substantia autem numquam perdit rationem perfectioris , vel minus

rectecta substantiae si secundum se con deretur, de idem dic de aliis praedicamentis a supradictis , in quibus est

motus.

Et alia Tertio notandum venit, quod aliud indicere, quod solum ad tria praedica- g m menta sit per se motus, & aliud quod ad mi aua prascamenta accidenuum nullo

Vtrum ad quantitatem sit per se motur.

Videtur quod non . Nam per Phil.

hic, motus debet este de contrario in contrarium. Sed quantitati nihil est contrarium. Ergo ad quantitatem non

est motus.

Secundo. Motus distin mitur a natu- .rali sequela, quia motus fit in tempore,& naturalis sequela in instanti. Sed augmentum quantitatis naturali sequelata, consequitur alterationem, S conuersi nem alimenti in substantiam aliti, nam illicae vivetis augetur. Ergo ad quantita tem non est per se motus, sed solum aliqua mutatio.

Iertio. Si augmentatio esset per se motus, diminutio suoque esset per se ' motus. Sed hoc cli falsum, cum sit quodam corruptio per se terminata ad non esse alicuius partis quantitatis . Em go dcc. Quarto. Quantitas est materiaeco terna. Ergo non acquiritur permotum. Antecedens tenuertit Pythagorici, Ac dcmici,& Arabes, & patet, no enim potest dari substantia materialis extensa sine quantitat .

Pro solutione huius quaestionis. Primo notando venit, quod non aequo mo- ritate do reperitur contrarietas motus, in qua- titate, ualitate,& ubi. Nam contrarietas traris-

in qualitate habet tres conditiones prO- taι. pria contrarietatis,& ideo vocatur contrarietas perseelissima. Prima est, quod eius contraria sint duae formae actruae. Secunda, quod maxime distant sub e dem genere, & Tertia quod continue a quiruntur. In quantitate autem deficit

B b prima,

SEARCH

MENU NAVIGATION