De republica ecclesiastica libri quatuor contra Marcum Antonium de Dominis, nuper archiepiscopum Spalatensem, nunc desertorem & apostatam, authore Martino Becano Societatis Jesu theologo, ..

발행: 1619년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

Liber Secunδιά. rarbat,quod omnes tenerentur ipsi obtemperare: Sed tamen,nec insolenter, nec arroganted usum fuisse illo Primatu, cum a Paulo corriperetur; ut daret nobis Exemplum modestiarde humilitatis, juxta illud Christi, Matth.ro.

Luc. 22.26. major 'in vobust icut minor; sequipraecessor eis sicut ministrator. Sicut illiu hominu non venit ministraxi sed ministrare. Secundo,quod Augustinus eundem Primatu tripliciter confirmet. Primo his verbis Primam Apostolorum t am excedenti gratia ρυ- eminet. Quae est illa xam excellens gratiat Certe no sela vocationis antiquitas, ut tu Vis. Quid enim excellens est,si dicamPetrum uno aut altero die citius vocatum csse ad Apostolatum,quam Andrcam l .anquam,ut supri dixi id falsum est. Dcinde illis verbis: quis ne-- sititam Apostolatus Primamm cuilibet Episcopa

iuipraeferendum 'non ergo omnes Episcopi Petro aeqxiales sunt. Imo Augustinus ait, se vereri,ne sit contumeliosus in Petrum, si illum co-

ferat cum Cypriano Episcopo, quoad dignitatem Ecclcsiasticam. Dcnique illis verbis: distat pathedrar gratia, id cst, major est cathedra Petri quam Cypriani: major Pontificis,quam cuj usvis alterius Episcopi. s. Tu respondes, per cathedram Petri, non intelligi cathedram Romanam, scd Petri

Apostolatum. eumque particulariumEpiscoporum cathedris pra stare. Si inquis, runque Apostolatur excedit potestate quamcunque. - particularem cathedram,cam Apostolus quilibet in.

122쪽

us, De Republica Eessiasticarato mando possitsuum ostititum exercere,ruod Episcopi nonpossisnt,m iis limitat Disce cibus,

siseprovinciis auin regnis ; quanto magis Primi is praecipui Apostol alumpta ibi nominibus Principis postolatus, gularem quamcuns catheca excedetti ac responsione teipsumJugulas. Primo, quia concedis Petru potestate Ecclesiastica ae hac n. se moest)excedere Cyprianu, ω omnes alios Episcopos Ecclesiarum particularium Ma)or igitur,ex tua concessione est potestas Ecclesiasticatu Petro, quam in alijs Episcopis.At hoc est,quod nos contendimuS. 6. Secundo concedis, cundem Petrum potestate Ecclesiastica excedere alios Apo stolos. Sic enim argumentaris: Statu Apostoli potestate Ecclesiastica excedunt Episcopos, Ergo multo magis Petrus. inae consequentia

non valeret, nisi Petrus eadem potestate excederet alios Apostolos. Sicut patet in sintili exemplo. Nam qui sic infert: Staser excedit

calore terram & aquam; Ergo multo magis ignis: Sine dubio supponit, ignem habero plus

Caloris,quam aerem. At hunc excessum potestatis in Petro nos urgemus. Si ergo illum co- cedis,non nobis ted tibi contrarius es.

. Tertio affirmas, quemlibet Apostoluecclesiast potestate excedere quemlibet Epia scopum,cum quilibet Apostolus in toto mundo possit suum Apostolatum exercere, quod Episcopus non potest, nisi in limitato regno

aut provincia. At alibi contrarium asseris, ne-pe Apostolos de Episcopos in potestate &ju

123쪽

Liber Secundin. riscite ione aequales esse: Et non differre nisi accideiate. Sic n. scribis l. a. I. n.3. oscum

igitur Apostolieligebant , o ad cle regendas mittebant,oroculdubiolarem cum ipsis solis potestatem accipiebant , si vim ipsam in irationis

lectemus. Etioidemn. s. Nes ego invenisinter

verum Apostolum,ac sopum, aliud discrimen, nisi quod Apostolinsit,au i Christumpraedicat, tanquam testis oculatus,ao ipsemet Christo mediatὸ missem Episcoptu vensit,qui eundempradicat, ut te uinstructus , erfide illuminatus , ac missis a Christi ministris. Et iterum n. 7.in fine: Apostoli,

dum alios adfundando metregendasEcclesias mittebant,eos ad Episcopatum evehebant: totumque

ipserum oscium , cum tota pWtestateministeriali, eis committebant: Una illa propria personali dignitate excepta , quod essent te es oculati vitae se Resurrectionis Cori abeoque immedian vocatio missi ad Evangeli indum. 8. Vides,opinor,contradictionem in hac duplici tua assertione. Una, Apostoli exceduc potestate Episcopos. Altera, Giscopi abApolis parem potestatein accipiebant. Vel Apostoli Episcopis a se missis comittebant totum

suum officium cum tota potestate.Respondebis forte,utramque veram esse diverso sensu.

Apostolos enim & Episcopos habere parem

potestatem in habitu; non tamen parem in actu.Igitur priorem assertionem veram esse dapotestate in actu;posteriorem,de potestate inhabitu. Sed hanc ipsam responsionem tu ipse

124쪽

ii o De aquιlica Ecclesiastica

eandi potestatem inloto terrarum orbe, Aut Apo- soli non habebant,nisi habitu ; Actu verbibi, ubi jam interse convenerant , seu ubi eos Spiritubsanctus esse volebat: Ita Episcopi habitu habent eandem universalem potestatem jure divino, eo ipse,

quo Ant facti rite Episcopi : Arita tamen non sunt Episcopi , nisi siuaeparticularis Ecclesiae in qua Ens Spiritus sancta posuit.

Et ibidem: Ita criurisdiario in habita ectunt mersidis iure divino in unoquoque is o ' in actumero non eis ni articularis sic t erat etiam in Apostolis. Hic plane idem statuis de Episcopis d Apostolis : tum quoad potestatem &jurisdictionem in habitu, quae in utrisq; universalis&illimitata est; tum quoad potestatem & aurisdictionem in actu, quae in utrisque particularis S limitata est. Nihil ergo discernis. Manet igitur vera contradictis,quam posui. 9. Addo, ex tuis verbis manifeste colligi duo alia absurda. Unum est, Paulum necApostolum fuisse, nec Episcopum. Non Apost lum, quia non fuit oculatus testis vitae & Resurrectionis Christi. Nec Episcopum, quia non est immediate missus a ministris Christi, sed ab ipsb Christo. Alterum,aliquos Episcopos habere majorem potestatem &Jurisdicti onem,quam Apostolos, si non in habitu , saltein actu. Nam Apostoli, ut)am dixisti,non habebant)urisdictionem in actu, nisi particularem & limitatam. At aliqui Episcopi habent i

indifferentem, S non limitatam,tit fateris lib. a. cap I. n. ii. his v erbis: icunque ab Apostolis

125쪽

tidum authoritatem accipiebant;MIane unive falem in habitu or Himitatam In arita mero aliqui indisserenter, auocunque eos Spiritus sanctus , aut Apostolidirigebant,terrarum orbem circumibant'. adj vero certis locis consi erejubebantur. Hic distinguis inter Episcopos: Aliqui habent potestatem in actu, linaitatam ad certum locum: alij indifferenter ad totum orbem terrarum. At Apostoli, ex tua sententia, non habebant nisi particularem. Minus igitur habebant, quam

aliqui Episcopi ab ipsis ordinati & missi.

Io. Ecce, Marce Antoni,in quantas angustias te conjicis , dum sententiam Augustini, qui clare explicat Primatum Petri, conaris obscurare,&per ineptas ambages pervertere. Dic rotunde,quod dixit Augustinus, in Petro Primatum Apostolorum cxcclienter pra eminere: Hunc Primatum cuilibet Episcopa illi praeferendii esse. Sed, ne dubites, adduca alia tria A ugustini testimonia pro eodemPrima tu. Primum habetur Epist. io 8. ad Seleuciana, Ilatim ab initio, ibi sic ait: 'od autem dicitur Petrum egisse paenitentiam , cavendum eo, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, quipro .

frupaenitentes vocantur. Et quis hoc ferat, utprimum Apostolorum inter talespaenitentes numeradumputemus ' Quasi dicat: Qui agunt poenitentiam in Ecclesia, subjecti sunt Praelatis E clesiae, de ex iturum arbitrio puniuntur,tanta vel tanto tempore, prout ipsis visum cst. At Petrus,rametii gravissime peccaverit, negan

126쪽

De Republica Eceles ira

Christum, non tamen erat subjectus latis Ecclesiae, cum ipse potius csset Caput MPrinceps cles ;& neffinem haberct,cXcepto Christo,a quo pimiretur. No igitur debet inter paenitetcsEcclesiae numerari. Quod hic sit sensus Augustant,colligitur ex alijs ipsius libris,ubi agit de poenitentia Ecclesiastica,praesertim in Enchiridio c. 6s ubi sic si ribit: Rerin constituuntur ab iis,qui Ecclesiae praesunt, tempora paenitetiae,ut tetiamsatis Eccum in qua remittuntur ipsa peccata Extra ea quippe non remittuntur. Et Homil. 27. de utilitate poenitentiae, distinguit triplicem poenitentiam: Unam accedentium ad baptismum: alteram quotidiana: tertiam Ecclesiasticam. De hac ita scri bit: Eupoenitentiagravior atque luctuosoris qua proprie vocantur in Ecclesia poenitentes;etiam remoti a cramento Altaris participandi. Hiri usinodi poenitentem negat fuisse Petrum, quia non erat sit ectus Ecclesiae, ac proinde Ecclesia non poterat illum removere a Sacrameto Altaris. 11. Alterum Augustini testimonium habetur serm.ra .dc tempore, ubi agens denegatione Petri,sic scribit: Ideo B.Petrum paulus Dominus subdeseruit,ut in illo totum genus huma .numposset MMoscere nihilsesine Dei gratia praeva aere.Et ut Ecclesiae Rectori futuro , ignoscendi pe catibus quaedam regula poneretur. Credendae enim erant Petro Apostolo claves Ecclesiae. Credenda erat opopulorum innumera multiiungu esse ro De natura villulassionibus,m u .involuta ars pec

catis. Et pia rat Totius corporis morbum in i o

127쪽

pite curat Ecclesia Ict in ipso vertice eomponit m brorum omniumsenitatem , in ipsa confessionis

Christi crepidine,in ipso immobilis fidei fundame-to,in Petro seu itis,qui dixerat. Etiamsi me oporteat mori tecum,non te negabo. ibidem: agis,ῖ Petre , future Rector Ecclesiae, quid loqueris Verba clara sunt. Petrus vocatur Rector Ecclesiae,cui infinita populorum multitudo credita est. Vocatur Caput totius corporis E clesiae: Vertex omnium membrorumEcclesiς:Immobilis fidei fundamentum. Quid quaeris

amplius Zir. Tertium testimoniti habetur inQuaestionibus Veteris ac Novi Testamenti, q. 7s. mvis cnim autor fortasse non est August. est tamen autor antiquus,&ipsi Augustinos qualis,aut antiquior. Dicunt exactores didrachma ad Petrum Aposeolum: Magister vesterno ol--ididrachmam. uo dicto, agistrum, ut pro omnibus Discipulissolvere convenerunt. Salva- tor autem cum prose et Petro darijube pro omnibus exsolvisse videtur:quiasicut inSalvatore erant omnes cauis tosagisterj,ita Hrpos Salvatorem,tu Petro omnes continentur. sum enim constituit esse Caput eorum,ut Pastor esset gregu Dominici. Et ibidem: nisesum eis in Petro omnes contineri. Rogaω enimpro Petro,pro omnibus rogasse dignositur. Semperenim in P positotopulus, aut corripitur,aut laudatur. 13. Iam vero quod secundo loco probandum erat ex Augustino in Petrum ratione sui Primatus,gessisse persbnam totius Ecclesiet, S H omnium

128쪽

quatia privato laominis ut quod fuerit natura unus homo ; gratia unus Christianus; ab unis elori gratia, unus Apostolus. Quaedam vero, tanquam persi,nae publicae , ut quod habuerit Primatum Eccles ae; quod ratione Primatus, gesserit personam Eccleilae, non particularis, sed generalis seu uni versalis; quod in persi,na

Ecclesiae universalis, acceperit claves regna Caelorum. At tu , Marce Antoni, contra At gustinum doces , Primatum Ecclesiae, quia toconfingitur,convenire Petro, tanquam privato homini,ratione aetatis δύ vocationis.1 s. Et iii lib. de Agone Christiano cap. 3 o.

quam tani uere debent viscera misericordia, quam in Catholica Ecclesia,ut tanquam vera Atiater, ne eccantibus ii verbe in ultet,nec corrι cti discile ignosat. Non cnimsine ca a Inter omnes Apostolo hujus Ecesesia Catholica personam fustinet Petrus. Huic enim Ecelsae claves regni cworum dita sunt, cum Petro dataesunt. Et cum ridicitur,adomum dicitur,Amas me'Pasceoves meas.

Debeti iur Ecclesia Catholica torrectis letaldfirmati filiis libenter ignoscere,cum i i Petro per nam rius stanti, videamus veniam esse conceHiam. Ecce, Petrus sustinet personam Ecclesiae Catholicae. Et cum Petro datae sunt claves nodatae sulit ipsi in privatum usum, sed pro bono totius Ecclesiae. Et cum illi dictum est, Poceo --s meas,non illi seli,ut privato homini, sed omnibus illius successeribus dictum est i 6. Denique,qubd Petrus,quia sui inebat personam totius Ecclesiς,sblitus sit pro omni*

129쪽

sis De Republica Eccusiasticabus respondere,docet idemougustinus serm31. de verbis Apostoli c. 2. Ressondit, inquit,'-trus unus pro omnibus,quia umto in omnibus. Et serm. 13. ac verbis Domini c.I. Ipse enim Petrus,

in postolorum ordine Primus, in Christi amore promptusimus ,sse unus resondit pro omnibus.

Ubi per illam particulam In Apostolorum

ordine Primus,intelligit Primatum Petrimonratione aetatis aut Vocationis, sed authoritatis&Praefecturae, ut ipsemet ibidem explicat G2. cum ait: Idem ergo Petrus a Petra cognominatus beatui,Ecclesiasiguramportans, Apostolatus Primcipatum tenens. De hac re dicam plura cap. sequenti. g. I6.1 . Ex dictis fatis constat de sententia Augustini ; nec quicqua video obrici posse, quam

quod lib. I. c. s. n. io .ol icis, illum dixisse serm. . de Sanctis Petro de Paulo: Beatus PetrusPriamus postolorum Beatus Paulus novi mus Apo- solorum. Ex quo infers, sicutPaulus Suit novilia simus vocatione;itaPetrum fuisse primum vocatione : Ac proinde Primatum Petri nihil aliud esse, quamPrimatum vocationis. Sed jam supra responsum est,c. 2.3 21. Nam ibi dixi, Augustinum non connectere illa verba;sed u- no loco asserere, Petrum esse Primum Apostolorum;altero, Paulum esse minimum Apo- stolorum. Non igitur necesse esse, ut quo sensu, unus dicitur minimus ,eodem alter dicatur primus. Paulum vocari minimum, id estandignissimum,propter sua peccata: Petrum Vocari Primum, i. e. Principem, ratione Primatus seu priefecturae. 18. Sed

130쪽

-18. Sed esto,dixerit Augustinus per modu

connexionis,Petrum esse Primit, Paulumno-vimimurn;non sequitur,eodem sensu utrumq;

dictum esse. Dabo simile exemplum. Christus Marci 9 3 .dixit: Si quis vult primus esse,erit mutum novissimus,ct omnium minister. Ubi pria

mus Mnovissimus in eadem sententia connectuntur;&tamen non sumuntur eodem sensu

Nam stensus est: siquis inter vos vult esse primus in gradu vel Praelatura,fiat novissimus,id est,humillimus in ministerio.

Primatin Petri probatur ex

praerogativis Petri.

i. Atholici assignant Varia privilegia seu praerogativas Petri, ex quibus colligue

ipsius Primatum& eminentiam supra aliosA- postolos : Non quod unaquaeque praerogativa per se sufficiens sit,ad astruendum Prima- tum; sed quod omnes simul sumptae id fa- ciant. Sunt aute hae praecipuε: 1 .Quod Chri- stus soli Petro intor omnes Apostmos, proprium nomen mutaverit. 2. Quod quando in Evangelio recessentur nomina Apostolorum, semper primo loco ponatur Petrus. 3. Quod scriptura loquatur de Petro, taquam de Principe: de alijs Apostolis, tanquam de sit itis. . Quod Petrus siepe loquatur nomine omni.am Apostolorum, tanquam illorum Antesi-H 3 gnanus-

SEARCH

MENU NAVIGATION