Catalecta rabbinica, in usum scholarum privatarum edita a Davide Millio

발행: 1728년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Formula Talmudice. Lmulto antiquiores sunt. Observandus est hic quoque loquendi modus, qui in Gemara Occurrit, cum coninstitutio certo auctori adscribitur . qui . tamen diu post illam constitutionem sancitam vixit, tum enim saepissime objicitur: at hi Erc.

In nida fol. xxv I. I. &xxv II. 1. R. Juda Naii ait,animans primogenitum, quod

1i die festo in foveam incidisset, ζ nriciaci

inquisivoris vitiorum fu isse, in foveam descendere, & explorare, an animans vitio laboret. Verum Rabbi Simeon filius Manasse lege, inquit, cautum est, ne quis die festo in vitium inquireret. Rabii Joseph nomine Magistratus Hierosolymitani porro ait,R. Simeonem ejusve collegas perhibuis- se,constitutionem hane esse juxta R. Meier. videlicet in more positum fuisse , ut vitia primogenitorum die festum antecedenti explorarentur. Unde Oblicitur: quo pacto hoc esse queat λ cum R. Meis antiquior fuerit.

332쪽

. Formulae Taim dica. I. 349

Cum Doctor Gemaricus sententiam alius obscure propositam , clarius explanara . cupit: innuens sententiam hanc hunc vel

illum fundere sensum, tum formula haec adhibetur: Hoc dicit. Ita in Cod. Nn fol. XLVI. 2. R. Simeon asserit: si Nazimus, ubi jam comam totondisset, aliquod suorum sacrificiorum, sive holocaustum sive sacrificium piaculare, aut salutare obtulisset, & quorum alicui aliquid accidisset, quo illegitimum redderetur, sacrificium illud debitum non explevisse, sed alias hostias offerendas, comamque de integro tondendam fuisse. Uerum ubi comam rasisset, si tribus ejus sacrificiis simul oblatis, unum eorum illegitimum factum fuisset, caeteraque non sub suo nomine mactata fuisssent, tum capilli tonsionem quidem non iterandam, alias tamen victimas offerendas fuisse. Id Rabii Ada filius Abba explicaturus , hoc indicat sententiam hanc hunc ferre sensum : quod si Nazirarus letotondisset, sacrificium salutare a se oblatum etiamsi non sub suo proprio jugula-x a tum

333쪽

tum esset nomine, NaZi raro non officere, quia sacrificia haec non sub suo nomine mactata votivorum instar offeruntur. Vid.

Observandum formam hanc adhiberi, cum in Gemara traditio affertur, & oppo nens aliam traditionem obiicit, quae huic adversari videtur, epiphonematis loco tum

dicitur: Hος huic objici potest. Ita in i , in fol. xxxv m. I. Rabbini

' statuunt, animal tam graviter morbo la'. . r borans, ut se plane non moveat, non esse

jugulandum: Rabh vero ait: quod si mugiat , hoc esse signum .animal se movere ideoque mactari posse: Huic decisioni alia objicitur, scilicet R. Meteri dicentis, boatum. pecoris dum mactatur, hujus rei signum non esse, idque hoc huic objici

Quandoque dicitur: Rro DR Rr ,Π

Constitutis constitutioni obici potest. Cons mira fol. xx IV. col. 2. I. Hoc ut eo firmius memoria inhareat, repetitur.

334쪽

Talmudistar hoc loquendi genere utun- tur, cum locus Scripturae in patrocinium vocatur, qui non satiS clare id, cujus gratia adducitur probat, tum additur: in loco

hoc rem probandam saltem revocari in me- moriam: Hoc ut memoria inhaereat.

Ita in nrana M. col. 2. quaeritur: quando pericopae Vesperi leguntur respondetur: ab eo tempore quo Sacerdotibus qui polluti fuerunt, licet niumn primitiis prima vice vesci, cujus signum stel- Iarum urtus habetur ; id quod e Nehem.

C. IV. c. I s. I 6. demonstratur. Et quam, vis heic non demonstretur siderum ortum noctem ingruentem Pindicare, tamen ejus mentio ideo 4dducitur ut memori in baresst,' stellis orientibus noctem incipere et vid. in Dat LXIV. 1.

illud, quod non opus erat docet. Nota formulam hanc in responsione usuVenire , quando argumentum Gemarae traditioni exoticae objicitur , cum claro fatis ex antecedentibus deduci potuisset, tum respondetur: Hoc ct simul illud stc. Et aliquando forma haec occurrit

335쪽

I e 2 . Formula Talmuricae. xxxv II l. I. irrinan LXVII. I. Ita in paUN I XXus. I. habetur: fenestra aliqua inter duas areas consti- tuta , si altius sit decem palmis , tum oblitus Sabbathum spectantes , duas )zV ηιλ mixturas esse adhibendas. Porro in Ge- mara disseritur : quod . si hujus fenestrae maxima pars fuisset decem palmorum, mi- nima vero minus decem palmis , binas quoque 'a x commixtiones fuisse faciendas. Unde objicitur: ultimum hunc casum clare satis e priori jam deduci po- tu isse , & respondetur: hoo m simul illud, quod non opus erat, docet. Vid. l

quando suo, nonnunquam Magistri vel alius nomine dixit.

336쪽

alterius elicitur.

Modus loquendi Gemaricis valde usitatus, quoties quaeritur, cur decisio secunda vice proferatur ξ tum respondetur : hic unum tantum e consePentia alter ut elicit-Ita in nra za fui. xxxv II. col. I. Sa , pientes statuunt, tres viros Synagogae pios , quamvis' idiotas , vitiis primogenitorum explorandis aptos fuisse. Verum R. Jossauctor est, etiamsi Synedrium minus 23. Virorum fuerit , primogenita tamen non

mactata fuisse , nisi permissu rea 'DDiotra sive illius , cui a Praeside Synedrii

haec vitiorum explorandorum potestas con . cessi erat. Porro Rabii Jehuda ait nomine Rabbi Jeremiae filii Abbae, qui nescet, utrum nomine Rabh, an nomine Samuelis prolata sit haec sententia, tribus hisce viris permis Ium esse , in vitia primogenitorum

constitutus,vitiorum explorator praesens non

est. Rabli Chanael porro nomine Rabhconstitutionem, inquit, non ex R. Josae sententia est. Opponitur denique sententiam Κ I R. J

337쪽

Formula Talmudicae. n. R. Jemmiae , nomine R. Samuelis esse traditam : si enim eam nomine Rabii accepissent objici posset , decisionem hanc. bis adferri ; ad quod respoudetur οῦ unum e consequentia alterius elicitur : quia enim Rabh ait decisionem, non ex Rabb Joiuae sententia esse , hinc sequitur tres viros,

memoratos vitia primogenitorum examinare potuiSse. .

. rerum includit.

Cum Doctori rationem alicujus consti' tutionis reddenti, aliam veriorem esse Ob jicitur, hac formula & illam se non exclu'

dere profitetur. .

Ita in Gemara sol xxv I. col. I. R. Simeon filius Eliezeris auctor est, Sabbatho haud licere resinam accendere. . Rabbi rationem adfert quia fragrantissimum odorem spargit, ideoque vqrendum ne quaedam inde utilitas redundet, quod Sabbatho . interdictum est. Porro Abaje Rabbae diqit: hanc potius indices causam, quia 'ns vo- . latilis, domum forte incenderet, & respon-

detur: unum. rationem adfero alterum Perst

338쪽

Formula Talmudica. II. : aut tribus unam tantum tenet 3 proponis

rationem.

Modus hic loquendi ex adducto loco interpretandus est. In Cod. III x. 2. traditio habetur . hostiam piacularem & sacrificium pro delicto, secum comparari haud possc , cum sanguis eorum diverso . modo fuerit aspergendus: lege enim sancitum erat, prioris sanguinem quater, posterioris vero bis super cornibus altaris aspergendum esse. Porro excipitur: cur heic speciatim in sparsionis numero diversitas ponitur , cum in ipsa sparsione bene multa sint , quibus differant, solo. quippe sacrificii piacularis sanguine angulus cornu & quidem Sacerdotis digitis erat aspergendus, ad quod respon-

detur: Ex his trabus rationibus unam dun-

taxat ca ferri.

nova extraordinaria es , in e re extraordiis naria nihil deducimus.

Locutio qua negatur a re nova seu extraordinaria, ad aliam probandam recte concludi. Ita in it an sel. xCvIII. Σ. & XC lx r.e Leν. xv I . c. I . z sI DID Dp ielicitur : sanguinem juvenci , si commixtus esset cum sanguine hirci, altari

339쪽

tari potuisse adspergi , & pro non misto haberi, quia Sacerdos duntaxat ΠΠo nonnihil de illo sanguine sumit. Porro quaeri

tur : utrum ab hac constitutione ad con-

stitutionem rerum vetitarum concludere li- ' ceat , s v. C. si caro cum lacte misceretur, quarum cum res licita majori copia rei illicitae immixta est major copia minorem diluit Z ac respondetur: minime gentium , nam casus hic de Ianguine juvenci G sanguine hirci inter se mistis extraordinarius est, ct a re extraordinaria nil deducitur. Vid. P an xCIX. c. 2ω

deest, s ita legendum. . . Hac formula significatur , Doctorem Gemaricu in Mischnam . explicare , sensui ejus aliquid addendo, nunquam vero ali

quid addi posse, quod sensui Mischnae ad

versetur.

. . in

Ita in muri I r. c. 2. quaeritur: quo ar sumento Magistri de inon strent, surdum, etiamsi loqui possset , aut qui auditu qui idem praeditus , loquendi tamen facultate destituitur , festivitati solenni interesIς

debuisse: cum in Misclina doceatur: Mus modi hominibus abesse licuisseὸ Ac respon detur: ipsum Rabbinam huic Misthnae hoc addidisse, heic enim aliquid det ei est.

340쪽

non vero aliud a mandum. Cum de duobus casibus expressa constitutio invenitur quorum si alteruter definitus esset, facile de altero, utpote simili, vel etiam evidentiori colligi potuisset, dicunt : hoc tantum erat a mandum Scsatis erat non vero aliud circ.

cis observatur : Leυ. XXII. c. IO.

nam, π vero isercenarium significare. Unde quaeritur, qua de causa haec lex exis presic duorum meminerit, nam Scripturam edicendo verna non licere res sacras comede re , simul idem etiam mercenario dixisse,' etenim quia alter scilicet mercenarius ad certum duntaxat tempus mercede conducitur, verna contra perpetuo servitio tenea. tur , quivis facila colligeret, si non ver 'ae ergo neque mercenario, esse copiam re bus sacris vescendi. Hoc igitur in an dum non vero aliud a mandum. Uid. zTla LXXXII. 1. nmat LXX. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION