De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Aduersis impios politicos. 7 I

. ex his colligitur aliud,cunctos mortales esse obligatos obedire in sinetulis actibus Religioni, & sua quaelibet ad eam referri.

oblissati sunt enim vivere secundum virtutes,ac propterea Religionem, non quidem talsam,sed veram. Quamobrem Pontifex Sumus verae Religionis iure poterit imperare quibuslibet mortalibus,quoad singulas eoru res,& actiones; ac proinde omniu temporalium Dominus erit,nono pro libito cuncta verset, immutet,distribuat, auferat,sed utad virtutes,ad Religione ,sapientiam,Deique amicitiam dirigat iis modis, qua videbuntur Pro varietate rerum, quas prae manibus habebit, magis es lene-B cessarii,utiles,& conuenientes ad hunc finem de omnes homines erunt illi obligati parere. ad virtutes enim nata iunt , ac producti a Deo, magisq. ac minus erunt obligatI parere, quo magis aut minus erit necessarius, utilis, & conueniens modus pro conditione rerum,quae contingunt: quod ad ipsum iure spectobit iudicare. A Deo namque habemus cuncta temporalia ad hunc finem & eo spectant quaecumque fiunt, ut Deus ametust cognoscatur. Ergo eatenus habeo,per ipsum Deum & cunctas creaturas quatenus amori, & cognitioni illius seruire po: lunt. quod si illis utar contra cognitum,& amandum Deum, perue C te utor, ac propterea priuari possum domin io ab eo, ad quem spectat iudicare de Religione,& qui verae Religionis eit moderator. Sicuti autem Dominia sunt iuris gentium,sic etiam, de multo magis,Religio. amplius haec iuris diuini, & naturalis, si naturale intelligamus, quod vel cuctis naturis intellectuali , est commune, vel est ex intima, naturali q. propensione intellectus. Quamobrem gentes dominia distinxerunt ad hunc finem, ut sinetula commodius curarentur: ideoque & commodius, Nabundantius Religioni seruirent.finis vero,& ratio dicitur an ma actionum quarumlibet,iuriumque & legum. Sic igitur gem D tes eatenus homines voluerunt esse rerum DominoS perfectos quatenus ijs uterentur ad virtutes,ac Religionem, Deum quo cognoscendum,& amandum. Quamobrem nulla non gens id

habuit pro lege, ut impi j caderent a Dominio rerum suarum de alijs praeterea poenis afficereia tur. Cur ita ' quod putabant suam Religione veram, di dominia pendere a Religione, cuius, Uri Praeceptum est primum inter praecepta iuri lentium. V Pomponius iurisconsultus testatur;& hinc liquet,quod religio priornit, quam distinctio dominiorum. nam colebat Adamus relIcionem, priusquam filios haberet. Consenserunt Itaque cum

102쪽

ra De Ruinis Gentium, . Regn.

ctae gentes, a vera religione pendere singulorum dominia. ob id, A ab illa,quam suam putabant, desciscentes, dominio rerum se rum, spoliabant. Igitur Pontificis Summi dominium disponit, atque, ut lo. quuntur,subordinat sibi reliqua dominia, non auferens illa Dominis, verum stabiliens, cum reducat ad primum Dominum Dominorum, per quem sunt alii Domini. quod si quando aufert, aufert,ne maxime imminuantur,ac pereant aliis eiusdem gentis, aut regni tu illa,tum cetera,sicut periere multicut oste- demus. Nam vastitates, ac ruinae temporalium nascuntur ob

desectum virtutum,uirtutum desectus ob defectum Religionis,

sapientiae,&amicitiae Dei, a quo sunt, mouentur, conseruantur, augentur cuncta ut ipsum,quantum fert eorum natura,pa

. ticipent,& iccirco reducantur in ipsum, a quo omnis boni multiplicatio,& perpetuitas emanat. Praeterea, cu supra dixerimus, esse duplice felicitate actionis, & contemplationis, & ad utriusque perfectione,& propagati nem requiri temporalia bona, expediens erit, inquiet aliquis ut, qui praeest coe tui,qui suturus est selix, sit ipse selicissimus, ac perfectissimus in utraque: ac proinde omnium maxime abii det temporalibus bonis communibus, quae tamen latissime distribuat ad beatitudinem amplissime propagandam . Nam quidquid est inferiori,longe abundantius, per eminentiam saltem, debet esse in superiori, & quodcumque est in illo, ab hoc dimanat, virtusque capitis, & cordis fluit in membra; tqui haec ab illis accipi ut,neque membro potest esse aliquid boni,nisi ex illis derivetur,eifectusque a causa,non causa ab eflectu pendet,ac semper, quod est eminentius, necesse est sit ornatius, &instructius. quod si perficitur vita utraque temporalibus bonis quasi instrumentis, dissentit ratio, ut qui praeest magis egeat, temporalibus, quam qui parere debet. Amplius addit ad ope- xis cuiuslibet boni praestantiam, si hoc no modo desideretur interius , sed etiam perducatur exterius ad executionem, finem, . i. clyte abiblutum. 'nam voluntas magis, ut docte explicat Doctor smio.aνι. . Angelicus, continuatur in operatione executionis, magis intenditur repellendo, si qua contingunt contraria, monume tumque relinquitur,quod excitet alios ad bonum.quamobrem, si causae, ut vocant,instrumentales, uti sunt opes, amici, auctoritas,& reliqua huiusnodi desnt Hierarchae summo,ipsius opera non erunt adeo perfecta, neque poterit in alios Beatitudopi opa

103쪽

orsus impios politicos. , T I

A propagari, quod pertinent ad summum selicitatis positae in virtutibus in alios derivandis, exemplo Dei. ob id recte definitur post alios fi Sancto Thoma, Episcopos este in istatu persectionis, modo huic respondeant, abundantiamque externorum ra . bonorii non minuere illu modo: couenienter distribuantur,sed ,. o. 4exornare,& amplificare: statumque perfectionis esse maiorem is. δε f. in Episcopis , quamuis multas opes pollideant, quam in reli- θα ca8. glossis, qui nullas.sed quando sapientissimus utitur multo paucioribus mediis, ac debilioribus, quam reliqui ad sua perscienda, neque sibi deest, ubi desunt ordinaria, Deoque est con- .v iunctus, qui potest operari sit ne cautis secundis,& usitatis, quoties hae sese ab illo subducunt, si ob iniquitatem, stultitiamque . . mortalium non abundet ille temporalibu bonis , anteripian tur,quae habet exemplo,ac virtute Christi merita,desideriaque ipsius. ac suorum,Deo respicienre,faciet omniu iacturam ,pluri lmaq. ac maxima tuis ex alia parte modis extraordinariis copi rabit, atq; in apertos hostes,ac praedones omnia mala teporalia diuinitus retorquebuntur. i cum faciant contra religionem vel minus faciat pro illa,& a Religione pendeat virtutes a Virtutibus bona temporalia, ubi vel religioni,quoad illa, non tau biit. aut aduersabutur,minus sua tuebatur,aut magis amittenti Sic Aegyptii bonis temporalibus exuti sunt, cum Iudaeos iis exuerunt . Sic Iudaei, cum Christum, discipulosque ipsius Sie Gentiles ipsi , cum Christianos . Sic Christianorum Summus Pontificatus, & cmtus externorum bonorum sepe copia destitutus, ac deiectus, mox tamen, hostibus ad nihilum redactis aut omnino prostratis, vel sibi subiectis, euexit sese, ae veluti mortuu semen ad sese attrahit succos, terramque, a quibus est ad corruptionem perducta , radices inde agiteterinthat, i o emorescit, plurimos fructus effert; Sic illi contingit, a quod ait Christus,Nisi granum frumeti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum . manet; si autem mortuum fuerit,

.,' multum fructum affert. Atque

i haec aliquis e superioribus vli, i libri an differet gene ratim, quae t tius infra explicabun

tur.

104쪽

Lcomparatis fit inter paria condicionis eiusdem. Quamobrem,si quaera, tur qri feliciores in temporalibus boni ,boni an mali Reges cum l: Legibus, plebeii cum plabetis, felici miq. cum felicissimis

conferendi sunt. In omni aute gente necesse est ad- I. sint summi, mediocres, atque in mi. alioquia . stare non posset. cap. X IX. l .

Idimus in uniuersum temporalia bona, ut au geantur, perpetuetur,ac sint,non extirpentur,pendere a virtutibus,Religione,& ami. Acilia Dei. Ex quo videtur consequi, bonos, quoad bona temporalia, feliciores, quam malos. Id quamuis verum sit, eo, quo declarauimus modo, cum tamen imperiti ne sciant distinguere, apud eos aliquas habebit dissicultates, quas ignorantia numquam non producit. Dicimus itaque, Compa xationem fieri semper inter paria. hinc dicta Coparatio , quod paria cum paribus conserantur. Ac non male a philosophis est dictum procedere illam quoad ea, tuae sunt eidem proximo generi subiecta. Non enim recte quaeretur, Musicane sit iucun- Cilior, an mel, siue penetrabiliorne sit ensis, an acetum. Sic igi. ur,quoad selicitatem bonorum temporalium facienda est Comparatio inter eos,qui sunt paris condicionis,veluti inter Reges bonos, ac malos eiusdem Regni, aut inter plebeios simul,pr ceresve, atque ita deinceps dicendum de agricolis, artificibus,mer Ioribus, militibus,& quibusvis alijs probis, auri inprobis inuice in conferendis. Exempli gratia: Producatur in medium . successio Imperatorum Romanorum. Quaerimus, qui fuerint seliciores quoad bona temporalia, honores, diuitias, tranquillitatem , victorias, triumphos, imperij latitudinem, diuturni- Diatem boni ne an mali.Videamus ipsam rem. Boni scribuntur quoad viginti postremos annos, Augustias ; quoad quindecim primos,Tiberius quoad omnes,Titus; ac dempta auaritia V spasianus; post hos Nerva, Traianus, Antoninus Pius, Antoninus Philosophus, Alexander Mameae, Gordianus, Claudius, Pr bus, Constantius Chlorus, ac tot extitere intra annos tercentum boni. Mali sunt Claudius, Caligula, Nero , Hadrianus, Comodus, Seuerus, Caracalla,Heliogabalus, laxi minus,ac reliquae huiusmodi bestiae. Quis tam stolidus dicet,lios felicio.

105쪽

Aduersus impios positio . υ

, res illis 3 Sumamus nostros Imperatores Constantinum, Iovia' nianum, Valentinianum,Gratianum,a seodosium, Arcadium, Theodosium I miorem , Pulcheriam , Marcianum, Leonent primum, Iustinum,Iustinianum primis annis, Iustinum, Maii. ricium, Tiberium, Heraclium primis annis; & comparemus hos nostrorum bonos, qui fuere intra annos tercentum cu gentilium bonis.& cognoscemus nostros in omni bono teporali in liciores. Idem dicimiis de quibuslibet Regnis,& quolibet mortalium gradu . Est autem naturalis,ut res humanae sunt, haec necessitas comparationis. Nam quam is ciuitas, gens, Regnum,m Resio necesse est habeat supremos, medios, & infimos, alioquin consistere non possent. Quod si ciuitas aliqua statos Reges eiusdem gradus haberet . quibusnam, quaiso, isti imperarent, cum sint Reges eodem gradu quomodo consisteret ista genscuuis araret,ineteret, coqueret, vel artes vllas exerceret P Quo

circa necesse est inter optimos felicissimosque ho ou , qu les Catholici sunt, non modo esse Reges, sed etiam nulli omni no habentes: bonaque omnia temporalia latissime ene di stributa, quoad ea scilicet quae distributionem patiuntur,non ad unuredacta: atque iccirco Rex non potest ad se unum cuncta redi-C gere ut pro libito habere redigendi potestatem. Nam ceteri naturaliter infelices forent,& iccirco inter Sinas, ac Turcas, ugeneratim inter stibiectos maximis Tyranis Rex tantia diceturielix,quoad teporalia, ceteri infelices iquod cunet; ipsorum res pedeant a nutuTyranni,in cuius absoluta potestate nihil no est situm. & tame in eode Regno Reges,qui potestate sua comi nicant aliis, sunt feliciores ijs, qui non. communicant:quin idet ex est felicior sibi,ac suis,cum communicat , quam cum non

communicat ut de Augusto scribit Dion,qui viginti primis annis fuit Tyrannus,& infelix, omnia redigens ad se unum,sed vi-D ginti postremis bonus Imperator, ac felix. idemque de Agel lao, posteritateque illius historiae scribunt. ac tales suere Tistus, Nerva, ceterique felices, quos supra recensuimus., Sic igitur haec communicatio non minuit felicitatem communicantis, sed auget . Nam quilibet sit biectus diligentius

operam dat augendae,ac tuendae rei communicat , cum sciat id

esse ex omni part uum munus,& quia res est ipsitus propria,& quia confert magis no modo ad bonum Regis,sed totius etiaRegni. Ob id non immerito magis laudat Aristoteles ut standi sint proprii,quam communes & consus.ex hac enim curatione

106쪽

diligentiori res mu tiplicantum ac maiores fructus reddant, e Aquibus tributa Regibus praestantur, & quilibet pro Rege virtutibus praedito libentissime in uniuersum profundit omnia sua, inuigilat pro illo, liberis . illlius, non ita pro Tyranno. Q si Rex pro libito transfert res, ac dat, quia sunt ipsus dumtaxat, & subiecti erunt infelices, quia non participant alicuius rei abiblutum dominium , i& Reges non ita felices, quamuis ad breue tempus videantur. Nam & selicitas subiectorum est silieitas ipsorum' Regum, cum felix sit ille Rex, tisi felicibus prinest; contra, qui infelicibus, infelix. Hoc autem decipit eos, qui

res non examinant eque hinc inde perpendunt, quae reuocan- atur ad trutinam, neque paria cum paribus conserunt, ac saepe non valent colis re, quod praeterita ignorent,neque ex ijs. quid fiaturum sit e praesentibus, coiiij re possint, aut, qualia sint ip

sa praesentia, iudicare. 7 L 'i a I

Facienda est igitur comparatio inter pares eiusdem condisci aris. ωt nos infra exacte faciemus ineque verbi gratia coi ferendus Turcarum Rex cum Rege Daniae, sed cum Rege ver

bi gratia Hispaniarum. Sic Othomanica familia cum At striacae stirpis feliciori familia , & utriusque felicissimi eum felicissimis , infelicissimi autem cum infelicissimis compa- C

Seeundo loco est illud obseruandum, bonis,ac malis contii gere suas clades, & infelicitares quo ad temporalia, bonis'extrinsecus ob peruersitatem prauorum, mar is intrinsecus ob noquitiam suam. In hoc igitur conferenda sunt tempora inselicissima malocum cum temporibus in selicissimis bonorum. Rursus'. selicissima cum felicissimis . Ad cuius rei clariorem notitiam, dicimus,quam liber rem diiudicari e summo, ad quod pertingit . Exempli causa i Homo propterea iudicatur intellectit praeditus, quod hoc sit ipsius sumimum : se altitudine . Drei cuiuslibet , aut profundum decernimus e filii mo, At intimo. Quamobrem, si velim cognoscere, an series Imperatorum bonorum sit felicior; quam malorum , sumam e serie malorum, qui fuerit infelicissimus in ea parte infelicitatis, de qua agitur, ut Heliogabalum i qui trucidatus miserrimi, per urbem r ptatus; ει in Tiberim pro 'iis summo cum

dedecore adhuc vituperatur e .irem Neronem, aut huius no- di ; & conseram cum Alexandro Mammeae, aut cum Gordiano, qui boni sunt habiti , atque litteriecti, cognos. eianis ,

107쪽

A malorum nullos, cunctos autem bonos prae illis esse selices. Emdem modo e stirpe Austriaca feliciori sumani, qui fuerit insolix, ut Albertum, qui fuit a Nepote occisus; rursus ex Othonianica, siqui tales fuerunt ut Anaurathem, qui a Daco fuit interfectus; Baiarethem,qui a Selimo filio sublatus est veneno ; ac su- periorem Baia Zethem,quia Tameriane victus, inclusu .cauea ferrea semetipsum trucidauit: & cognos inus,Othomanicam longe infelicissimam respectu Austriacae . Eadem de reliquissimilibus asserenda.

Similiter, si tempora infelicissima malorum, cum infelicissiti mis bonorum conseramus, videbimus, malos omnibus temporalibus exui ac prorsus exterminari,& prope sic exscindi, ut ne imo supersit,veluti Vandalos,ostrogothos,Gepidas, Alanos, Herulos, Turcilingos, qui fuere omnes haeretici.& nunc eodem Graeci tendunt, ut mittamus caeteros orientales. Contra b nas accidiriquo magis opprimuntur, eo magis ad extremum solent extolli, ut necesse sit malos ipsis subiici, quod contingit gentilibus,qui se Christianis subiecerunt. Quid ita λ Quod totius naturae vis eo tendit,ut maluς subijciatur, ac seruiat bono, ac sitit ali a Mando hunc ordinem perturbari non in omnibus, nec que in plerisque. nam cum continget hoc, mundus concidet, ut accidit temporibus NM : sed in aliquo medio selicitatis, ut opibus, honoribus, vel huiusmodi. sed hoc accidit malo, nisi bonus euadat, ac vitium purget,in malum, &instrumentum se Iicitatis fit ipsi instrumentum infelicitatis, veluti stulto ensis, quo abutetur ad se occid dum, siue seriendum. Contra euehit bonopropter ipsius sapientiam. namquod est natura sua,at que ex ordine naturae instrumentum infelicitatis, scit uti il-no ad selicitatem,veluti veneno ad medicamentum; atque iccirco magis elucescit in maioribus tenebris participans diuinita-

D tem . Nam, sciat Deus absque ullis medi jsci quibusvis potest

quaelibet operari,sic illi coniunctus. Verum, sicut Deus, in dijs utens dat illis bonitatem,& quandam telicitatem communicat, ita sapiensis habebit apparatus externorum, faciet,ut iula augeantur,perpetuentur, atque opus persectum producant, quod non roducerent in manu insipientis aut mali, qui quasiasti sex imprudens breui rumpit instrumenta artis, nesciens illis uti, a que ita pertinet ad bonum commune, ut sapientcs, ac, boni regnent, habeant diuitias, honores non autem mali. Cum

mali fit,destruere, ac priuare: malum namque priuatio qua

108쪽

ys De Ruinis Gentium Regin

dam Contra, ni est,amplificare,& communicare. Asic igitur malos videmus euehi saepe ad honores, opes, & alia huiusmodi. Numquid in hoc ipso felices λ Nihil minus. In hoc ipso protinus infelicissimi. Feliciti'. ipsis fuisset, hab re id solum, quod est decens ac progredi suis gradibus ad maiorem temporalium felicitatem, aut permanere in gradu inferiori selicitatis temporalis. Instrumenta namque ista, si contra . suam naturam adhibeantur ad vitium, quatenus adhibentur, maiorem pariunt infelicitatem, parturiuntque eam. simula que possidentur a malis,quam si non adfuissent. Renititur enim natura instrumenti, neque patitur abusum. Renititur totius a mundi conspiratio,vt ostendemus . & iccirco mali non possunt peruenire ad summum selicitatis externae, siue non possunt efficere, ut instrumenta ista felicitatis habeant summum situm penes ipsos: perueniuntque illi ad summum miseriae, non ad si premum selicitatis externae, bonorumq. externorum in quoliabet statu. .

Iccirco,si inquiramus, qui peruenerint in quolibet gradu ad

summum honorum, opum, imperii,vitae longioris, sanitatis,amicorum, posteritatis, vitae longioris, aliorumve huiusmodi: si paria paribus,temporibus tempora conferamus,clarissime vi- Cdebimus, in tota scilicet rerum latitudine bonos esse, quoad temporalia, seliciores. Nam,quis honores est assecutus, quos non dico Christus,qui non est in comparationem vocandus, aut Virgo Sactissima, sed Ioannes Baptista, Apostoli, qui vel ab ipsis Mahometanis coluntur, ac denique tot Sancti, quibus toto orbe Catholic' cultus caelestis adhibetur Quis imperi j amplitudinem maiorem quam Nabuchodonosorus t quem saluum vult S. Augustinus. ad rectum namque cultum Dei transiit ac latius imperauit quam Magnus Alexander, ut alibi ollendimus, ac strabo testatvrs D quis item nactus est imperium latius, potentius, locupletius, felicius, quam Constantinus Magnus, Tartarorum Reges illi,

qui Christiani fuerunt,aut postremo Austriaci Reges λ Dep siccitate Regia quid dicemus cum vivat adhuc posteritas Regia Gundicari j Burgundionis post annos prope mi ne,ac ducentos. Alii volunt,& progeniem Constantini, ac Salomonis. Sed fabulosa haec forsan reputantur, illud Gundicarij verissimum, quod alibi aperuimus. Recte similiter religionis cultores ad summum selicitatis temporalis, quo numquam per

uenerunta c

109쪽

Aduersio impios politicos.

A uenerunt, perduxere H ispanias, Gallias, Britanniam, scotiam, Baliariam,Saxoniam,Boemiam,Hungariam, Polonia, Lituania, Flandriam, Sueuiam,Daniam, Sueciam, Norumiam,ceteras'. Septemtrionis prouincias, quibus exigua, ac prope nulla olim bona temporalia erant, post acceptam vero Romani Pontificis doctrinam copiosa,& amplissima adsenticum secus acciderit post abiectam Catholicam iidem utrique Mauritaniae,Libyc Cyrenae, Aegypto, Aethiopiae finitimae Aegypto, Palininae,

Calesyriae,Phoeniciae, Mesopotamiae,totique Orienti,ac lugeamus eodem Graeciam properare. B Quis mendicors ni pessimus tot,ac lata sibi, ac posteris temporasa coparauit,tam perpetua manens in mendicitate, quoti&quina perpetua S. Franciseus optimus λ ecquis rursus dat liabentius,ac largius menaico pessiimo, quam optimo λ idem vero de artificibus, ac reliquis digeri potest. Atque ita in om ibus facienda est nobis c paratio, ut veritatem reperire, re contemplari possimus. Quocirca, sinspiciamus quota pars bonorum,quoad bona temporalia,sit felix, aut infelix, & quota pars bonorum , certissimo cognoscemus, longe infeliciminos esse malos, ac plurimos, ut libri sexti capite nono aperiemus es. Augustini dictis. Nunc ad alia transeamus.

FINIS LIBRI PRIMI

110쪽

ET REGNO RV MADVERs Vs IMPIOS POLITICOS.

Liber secundus. i

E multis diuina scripturae Iocis ostenditur, bona temporali pendere a virtutibus, ac religione, o coetns bonorum feliciores esse, quam malorum. Caput Primum.1D E A M V S adhuc enucleatius, an ea,quae diximus, consentanea sint di uinae Scripturae, & an uniuersitati bonorum sit felicius quoad temporalia, quam uniuersitati malorum, de an temporalia bona pendeant a religione. Sic igitur Deus ipse : Hon

ra patrem tuum,& matrem tuam,ut sis longaeuus super terram. Deci

rat haec Dei verba post S S. Petrum,& Paulum Apostolos, quorum verba asseremus loco suo, I. ais, - li Sancti Doctores,a homas,Bonaventura,Halensis, asseren.ω. tus, intςlligenda de temporali hac vit ac nomine Patrum comtineri

SEARCH

MENU NAVIGATION