De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Aduersis imp. polit. Lib. II. si

A bitur decet enim talem virum a simili non contemni. De iniusto autem contra omnino est sentiendum.Vehementer. Apud Deos igitur iusto viro haec dabitur palma, sic arbitror. Apud homines autem nonne sic euenit,si vera fateri debemus Calliadi quidem homines, & iniqui perinde faciunt,ac cursores illi. qui ab inserioribus currunt bene, a superioribus minime. Nam primo celeriter exiliunt,tandem vero risum reportant auribus demissis, & sine corona discedentes. Veri autem Cursores ad finem perueniunt, adeptiq; praemium coronantur. Viris iustissimiliter idem, vi plurimum accidit, nempe in fine cuiusque B actionis, consuetudini'; & vitae probantur, muneraq; ab hominibus reserunt. Magnopere. Sustinebis,ne,ut ego de his, quae tu de iniustis, adducam Dicam equidem. Iusti enim cum ad

maturam aetatem peruenerint, ciuitatis muneribus pro arbitrio funguntur, matrimonia,quibuscum voluerint, & dando, de

accipiendo vicissim ineunt, ac summatim, quaecumque de illis ,ego nuc de his amrmo, rursu'. de iniustis hominibus assero. PI erique enim ipsorum, quamuis ad tempus sua vitia celent, tamen in curriculi calce quales sunt depraehenduntur, ridiculi prorsus evadunt, & in senio miseri a peregrinis, & ciuibus ob-C iurgantiam,verberantur, nam patiuntur,quae tu aspera esse reuera dicebas. Hucusque Plato.

Eidem placet Dialogo secundo de Rep.expelli eum,quicun- . que felicem diceret, qui sit vitiosus: quod huic bona propter

usum malum conuertantur in malum,neque amplius bona sint,

ex quibus felix asseritur. Quocirca sunt illius praeclara verba in Gorgia, Mundum cotineri Deo, & bonis,ac propterea vocari a Graecis Memν, ornatum, quod abhorreat ab omni scelere per quemvis admisso, neq; illud in se possit admittere,cum sit ipse pulcher,ac decorusat crimen sit incompositum quiddam, D & deserine, adducat l. secum ruinam, & dedecus ob id etiam Latinis Mundus dicit, quod puritate,& munditia, non labe,&immunditia constet Tradunt autem, inquit, sapientes ritum,

de terram, Deosque, & homines societate quadam,& amicitia. modestoq. ornatu, temperantia,& iustitia continere, atque id uniuersutia praeterea mundum,ornatumq; sis appellant,non immunditiam,neque intemperantiam. Cum vero,ut ostendimus,Religio cuctis hisce vi rtutibus imperet,eas modexetur seruiens cognitioni, & amori ipsius Dei, propterea statuit idem penes Pontificem Sumum esse omnium M x rerum

122쪽

sto De Ruinis Gentium, ' RCn.

rerum potestatem, sine in Regno, siue in Repub. . Sic enim dia- Alogo de Regno: Apud Aegyptios,inquit, non licet Regem abs que sacerdotio imperare. Quinimmo, si ex alio genere quispiavi Regnum usurpet, cogitur post regni assumptionem sacris initiari, ut Rex denique sit ac Sacerdos. Praeterea in pluribus . Graecorum ciuitatibus,apud nos p sertim,reperies,praecipua sacra a magistratibus summis institui. nam di apud nos fertur creato Regi, patria, & Ibllemnia sacra maxima,& purissima a liorum omnium esse attributa. Haec Socrates apud Platonem. Dialogo autem duodecimo de Legibus decernit, in optima Republica omnium supremam potestatem , praecipuos'. hono Ares esse penes ipsit Pontificem Summum.' Atque haec Plato consona veritati,&eloquijs diuinis . 'i

Aristotelis sententia feliciores sunt boni, quoad sena tem poralia, quam mali di ρο in optima Republica Sacerdotibus primae sunt dandae.

Vdiamus nunc Aristotelem , Platonis discipulum, qui humanam selieitatem posuit in bonis animi, corporis, & externis, quae tamen extemna, & corporis ad prima referrentur. Atqui is iccirco facta haec temporalia dixit, ut illis, quae participant aeternitatem , suo modo seruirent, veluti imperfecta perfectis, Deuω bonis consissere, quatenus utile est ad uirtutes, & diuinorum contemplationem, quin ad maximam temporalium felicitatem prouehi sapientes,qui scilicet cunctis animi ornamentis exculti essent, atque ab omni crimine purgati, &iingulis bonis pro conditione ipsorum congrua,& aliquibus etiam maxima concedi decernit. Qui vero. ait) muneribus sungitur menti consentaneis, & hanc colit, estq. optime affectus, eum probabile est esse Deo carissimum 'bib. io. Nam i Dii immortales curalia habent aliquam, quemadmoduapparet I r illud qupq; probabilla fuerit,eos rerii pinniti optima, sibiq maxime cognata delectari. haec aute mens est ijs, qui hanc maxime dilistunt.&plurimi faciunt,prae iiii a perstituere, gratiam J. referre,ut emam,quae ipsi cum sunt ,curam habentibus, rectasque, dehonestas actiones obeuntibus, d exercentibus

123쪽

iga S autem omnia in sapiente inesse, non est obscurii. Est igitur

Deo carissimus. eunde etia beatissimu esse, verisimile est. Itaq; sapiens hoc modo beatissimus erit. Haec ille,beatissimu vocans cui non animi sola bona, sed corporis, atq; externa simul adsint: quae adesse ob eam rationem vult. quia Deo sit carus, carusque, quod animii maxime diligat,ac plurinar faciat, virtutibus exornans, & in caelestium contemplatione, & amore defigens. An satis hoc Aristoteli seir,ut ostenderet, felicitatem temporalem generatim pendere 1 virtutibus,ac propter eas a Deo concediZMulto sublimiora affirmat alibi. Asserit enim, duo mortalium genera perduci a Deo ad amplissimam felicitatem temporalium: alterum est eorum, qui scienter ad eam tendunt, non tamen solitis humanarum ratiocinationum vijs, verum sequentes impulsum quendam diuinum, quem di oscunt in contemplatione,vel experimento quodam speciali, vel quadam consueti dine, quod Socrati accidere aiebant. ld vero contingere inquit sapientibus, eosque non ratiocinari, sed impetum quendam di a. bis uinum sequi ad maximam felicitatem consequendam. In uni- uerso, scribit ille,est Deus,& cuncta in illo. mouentur enim om- .nia ab inexistente in nobis numine.Ratiocin tronis autem non

ratiocinatio, sed praestantius quiddam est principium. Quid

scientia est pr stantius, nisi Deus λ Virtus enim instrumentum intellectus est. Quocirca veteres dixerunt felices ex Qrtuna , quod sine ratiocinatione incitarentur ad agendum; neque his ad selicitatem voluntas quidquam prodesset. principium enim habent,& intelle mi,& voluntate sublimius. Alipvero ratiocia nationem habent. Illud vero non habent tale, quibus sunt animi furores. hoc enim non possitnt habere illi, qui sine ration feruntur. Itaque horum, qui prudentes, sapientesque sunt, velox est ratiocinatio,& durabilis, quam non a ratiocinatione prosectam suspicari debemus. Sed alii contemplantes illa utuntur per experimentum , alii per consuetudinem : similiter,&ii , quibus est soluta ab impetu diuino ratiocinatio . Itaque & melancholici recta valde, subitaque insomnia habentis Patet autem,quod species felicitatis duae sunt. Altera est diuina. ideoque qui selix est,numine adiutum aliquid fecisse dicunt. is autem est qui aliquid ex impetu diuino agit .lli er est , qui simne hoc agit. sine ratiocinatione vero ambo. sed illa magis se quens est felicitas. Haec Aristoteles. E cuius uerbis adhuc collis

gitur,eos plerumque esse feliciores diuinitus, qui sunt sapiet

124쪽

tes, ita scilicet, veluti diximus, ut in eodem condicionis mdu Asumme selix quoad temporalia sit sapiens, summe infelix con- . tra. Verbi grati a inter Hispanicos,Visigothorum Reges summe felix dicitur Recharedus , reuera bonus,ac sapiens summe infelix Rodericus impius, qui cum tota fere nobilitateis concisus est a Sarac enis, & Hispanias amisiit, quas hi tenuerunt annos septingentos & amplius Sed, quoniam sapiens Aristoteli est,qui diuinorum contei elationi maxime addictus, & amicus est Deo, Religio vero se

uit sapientae,& amicitiet Dei, i mperans ea quae pertinent ad has' perficiendas. iccirco idem vult, in optimo Regno,ac Rep. sacem a dotibus primas dari, ac penes hos esse imperium supremum . Sic enim Politico tertio. Quarta species Regni est, qualis erat Heroicis temporibus spontanea secundum morem, & legem. propter beneficia enim Principibus collata in populos,vel per artes, vel per bellum,uel per congregationem in unum, vel propter acquisitionem regionis delatum fuit de populorum voluntate regnum eis,& successoribus. id erat secundum morem. Hi . & imperium habebant belli, rei diuinae cultum exercebant, nisi talia essent sacrificia, quae sacerdotium solum requirerent. propterea de controuersiis iudicabant.& hoc faciebant alij iii- Creiurando praestito,alii sine iureiurando. erat autem illis iusiurandum per sceptri cleuationem. Veteres igitur illi Reges antiquis temporibus,ciuitates, & gentes, & nationes externas continuo gubernabant. Postea vero, partim ipsis Regibus admittentibus, partim multitudine detrectante, illud solum iri quibusdam ciuitatibus relictum est Regibus, ut caerimoniarum erga Deos haberent facuItatem, ac belli Duces in externis essent. Haec ille: qui reseri, in Spartanorum Republica fuisse per petuam Regum potestatem, quibus & sacerdotium simul erat

supremum. DRursus idem, cum saepius asserat, illam sere felicissimam

Remp.& Regnum, in quibus ciues virtutibus praestet, maxime vero sapientia, quae ponitur in diuinorum contemplatione ,&amore, statuit Politico septimo, sex esse partes, sine quibus nuru . tia. r. L .f. la ciuitas, ac gens stare possit. Primam vero, potissimamq. ait esse Sacerdotum,dein Senatoriam, Magistratuum, militum. subijcitq.: Reliquii est, ex his, qui supra numerati sunt,genus Sacerdotum esse, quorum manifesta est institutio. neque enim agricola,neque artifex,neque vilium exercitationum quispiam

125쪽

Aduersus is polis. Lib. II. D

A Sacerdos est destinandus. honor enim Dijs est a ciuibus impendendus. Sed, indistincti sint ciues in partes duas, hoc est in

eos, qui arma tenent , & in eos, cirri consultant , & decens sit , Dijs cultum exhibere, & requiem suscipere eos,qui pro tempore in his bellis,& consultationibus,tabGrauerunt,ac desessi sui, his utique esse sacroris; a curam demandandam. Haec Aristoteles, volens, primariis ordinibus ciuium, qui cuncta administrent, committi sacrorum curam, cum voluntaria, si quidem' ita velint, vacatione, quo liberius caelestibus assequendis operam dent, hinc apud hos vult esse oraculorum responsa. Aedes B vero Deorum,inquit, ac principalissimae magistratuum comessationes, idoneum locum habere debent,& eumdem sacra, quotquot lex non separativi responsum oraculi. esset autem talis locus quisquis seper eminentiam habent, & ad edenda virtutem sussicienter. Haec igitur Aristoteles, temporalium bonorum felicitatem dari a Deo iustis hominibus & in Regno, ac gente, quae velint summam quorumvis bonorii felicitatem consequi, . di possidere primas omnino Sacerdotibus deberi decernes. denique quantum ad agrorum prouentus,sic idem, est igitur, ait . necessarium in duas partes regionem diuidere, & aliam esse, C publicam,aliam priuatorum. Vtraque illarum partium rursus est diuidenda.illius namque partis, quam publicam esse debere dixῖmus, una pars Deorum cultu deputanda est: altera vero ad comessationum impensam. Rursus vero,priuati agri pars una ad proprias necessitates est deputanda, altera 'ero ad ciuita tem. Sic igitur quartam partem stuctuum praecipuam dat Arisstotiles Sacerdotibus ad cultum diuinum tuendum, neque e cludit tamen a reliquis. quin etiam vult poenas omnes criminum diuinis usibus consecrari quasi expiandis hac via malis. ut videas, quid sentiat vir iste, non immerito scientissimus a d D ctis reputatus.illas gentes igitur,ac regna, in quibus haec non erunt, ruinam facere oportet,cum malys necesse sit a Deo priuari ad extremum bonis temporalibus atque illa bonis, qui Deo carissimi sunt,concedi; vel perturbari cuncta, & ad infelicit tem summam perduci.quod euenit contempta religionem proculcata, quae cunctis imperaret,& praeesse debet.

Medis

126쪽

temporalium felicitatem diuinitus potissimum diRribui

bonis,ac per hos stare urbes, ac gentes : iccirco ad Deκm in primis confugiendum' quod religionem. Cap. M V snporalium felicitatem penderebus, virtutes a Religione, non modo prinstantissimi Graecorum philosophi cognoue. runt,sed & medici ipsi. Hippocrates enim. principio totius operis exponit quandam iuramenti Qrmulam,qua protestatur, se medicinam professurum ex ipsius virtutis prae scripto. Et, quamuis salsos Deos adhibeat testes, ut etiam cona. prehederet verbis suis Deum veru, Deos omnes,inquit, itemq. deas testes facio, me hoc iusiurandum, & hanc contestationem scriptam pro viribus, & iudicio meo integre seruaturum. Haec . ille. Adiurans deinde,scietiaque, & artem suam caste, & sancte se conseruaturum,concludit: Hoc igitur iusiurandum mihi integre seruanti,& non c*nfundenti.contingat, & vita, & arte feliciter frui,&apud omnes homines in perpetuum gloriam mea celebrari. Hucusque medicorum summus. Ita virtutes est consectatus. Inuocauit ipsum quoque Deum verum religione pe motus : quod optauit felicitatis, quoad nominis celebritatem,

id est assecutus,& vivens,& destinctus Rursus idem initio libi ide arte, qui est omnium primus,irridet, atque exagitat eos,qui volunt, sanitatem sertuito contingere, & non ab artis virtute. Agnoscens autem morbos euenire ob peccata admissa in veru

Deum,laudat, illa expiari precibus ad eum iusis. Sic enim libro de morbo sacro. Non tamen,inquit, ego puto, hominis corpuDeo inquinari, sordidissimum scilicet a pumissimo. Verum iam si contingat, ab alio inquinari, aut quid perpeti, cupierit utique a Deo purgari, & purificari. Deus itaque est, qui maxi ma, & sceleratissima peccata purgat, ac purificat, di liberatio nostra existit. Sic ille. At Galenus, ut in reliquis diuinis e rarit, illud certe enunciatu nobilissimum protulit libro secui do de die bus decretorijs. Iam vero Dit qui libros de naturaliabus facultatibus perlegerit, item alios uniuersos, quos speci is ulis naturalibus actionibus 'conscripsimus, persu '.

127쪽

es uersus imp polit. Lib. II. s

A sum, opinor,habebit, quantum prouidentiae simul,&ordinati nis naturae motus habeant. Si iam crediderit , mireturque artificium pariter,& ordinem naturae. recordatus iterum, quanis tum ipsa superetur prouidentia, & ordine a caelellibus, inordi' nationem quandam puto substantiae nostrae motui connatam tribuet, ac pulchrum omne, quod hic pulchrum sit, atque etiam ordinatum,& artificiosum,e supernis innasci dicet. Ha usque Galenus, non casu contingere humana, sed ex prouidentia volens.& quidem caelesti, neque naturalia dumtaxat, ac ne,

cessaria,sed artificiosa praeterea, & in uniuersum, quidquid esta pulchrum , di ordinatum. Quamobrem libro de praecogniti ne ad Postumum, scribens, Romae , medicos doctrina, & int gritate praestantes ab imperitis, malignisque exagitatos ad mortem petuos, consulit . ut illi abscedant, insidias vi.

tent,ac totam rem Deo, bonitatis, ac iustitiae patrono, committant, per quem liberentur ab omni malo, ac provehantur

ad bonum . Eiusmodi quippe inquit viri iusti, ac docti

quamuis ignoti vulgo sint, summo tamen ierum opifici Deo noti primum, & amici sunt, deinde optimis etiam quibuscumque hominibus, qui vitam tranquillam degant, cogniti fiunt,c permittantque ipsi boni, ut in existimatione sint improbi pud vulgares. Sic ille: qui deinde refert, se ab Antonino Phis

Iosopho Imperatore, ac summis quibuscumque Romani imp xij multis honoribus,& beneficijs amplificatum. Verum nihil aeque ad institutum nostrum videtur pertinere, quam scriptoris ipsius oratio suasoria ad artes. in illa namque ostendit . eos , qui felicitatem quandam consequuntur, nullis virtutibus innixi,in maximas deinde miserias ruere, qua sit se tunae , ut vocabant antiqui, rota instabili considentes. illud tamen improbandum , quod Mercurii fabulas admiscet, quas D explodemus, quod ille multitudini semesens, & inuitus attexuit. Audiamus loquentem: Fortunae vero, inquit, sequacem

coetum omnem deinde cernens, neque ullis artibus eruditum, sed spe varia semper deductum, currentemque Deam, cominmuni quidem, sed impari cursu sequentem . nam alii longius di stare videntur, alij propius accedere, alij de manu etiam Deae pendere, in quibus Croesum illum Lydum conspicies,S

miumque Polycratem, eosque sertasse miraberis, dum alteri Pactolum cernes auro fluentem, alteri marinos etiam pisces

inseruientes. Eiusdem ordinis Cyrum, Priamum, Dionysium N reperies.

128쪽

N De Tuinis Gentium Regm

reperies. quorum tamen omnium status adeo mutabilis est, ut Apaulo post Polycratem cruci affixum inspicias, Croesum Cyri imperio subditum, Cyrum in aliorum potestate constitutum , Priamum obstrictum, Dionysiumque Corinthi docentem. Si incςteros autem te uertas,qui sortunae cursum sequutur quidem,

sed tamen non consequuntur, odio hos animo habebis. Si quia dem plerique aut populi concitatores sunt, aut meretrices, aut cyna di, aut amicitiae proditores, tum homicidae,tum rapaces, tum etiam sepulchrorum praedatores . nec pleriq; desunt in id scelus inuecti,ut ne Dijs quidem ipsis pareat,sed nefa da etiam sacrilegia comittant. Dei vero chorus modestos omnes conti- unet,e Osden que artium peritos, non currentes, ncn exclamantes, inon inter se dissidentes, sed inter quos medium Deus ipse. Iocum teneat . hi vero ordine omnes circum dispositi sic sunt, ut nulli locum ab eo designatum relinquant, eo tamen distriamine ut qui primam sedem Deoq. proximam,in ambitu occupant, ii Geometre, Arithmetici,Αstronomi ,Phibosophi, Medici,Grammatici sint; qui vero alteram tenent,ii secundum climrum consituant, in quo piciores, plastae, sculptores, fabri , a chiici ni, magistri prima rudimenta docentes conspiciantur. Post quos tertius locus sequitur, quo caeteri artifices: omnes si continentur. Sic singulis quidem assignatae sunt sedes propriae. omnes tamen pariter intuentur in Deum, eiusque communi parent imperior sed & apud ipsum Mercurium plerosque coi spicies, quos ille quarto quodam ordine electo donauit,sbique socios numquam a latere diuellendos adiunxit,& eos quidem, eiusmodi, ut maxime ab iis, quorum fautricem fortunam diximuS , abhorrere cernantur . neque enim gestis in cinitate honoribus,neque generis nobilitate,neque diuitiis solet hic Deus hominum iudicare praestantiam, sed quisquis& bene vivit,&ceteris est sua arte pr stantior , camque legitime exercet, & Diussis obsequitur Dei, hunc ille plurimi facit, hunc caeteris anteponit, hunc a se nunt quam discedere patitur. Virorum igitur nomina,qui hunc ordinem illustrat, ipse intelliges eos non selum aemulatione dignos sed etiam veneratione putabis. Hic

videas Socratem, videas Platonem, Homerum, Hippocl atem,&qui hos viros sequuntur,quos nos aeque, ac Deos colimuS,& venerannae , sed tamen e caeteris etia omnibus, qui Deo curae non sit, nemo est.ille enim non .lum cura ,qims coram se intuetur,

sed etia naiugantibus adest , quibus se nauigationis quia zs

129쪽

Aduersiti imp. polit. Lib. II. sp

A cium praebet,vi,si sorte naufragium secerint, his opem possie

afferre. Αrillippus enim, cum olim sic misere nauigasset, ut, naui tempestatibus perdita , in Syracusia littora eiectus esset, primum fiduciam cepit existimans,se ad Graecos,& sapietes viros,non ad barbaros,esse delatum argumento quod Geometriacam figuram in arena descriptam vidissiet; deinde, Syracusas accedens, ut in gymnasium venit quo loco illud Grece expropsita

Quis vagum,atque errantem Oedipum Hodie raris excipiet muneribus/habuit, qui sibi occurrerent, di salutationibus excipientes' B gnoscerent, & praestantem quidem virum, sed tunc egenum , necessarijs rebus donarent. Cum autem Cyrenem,eius lem ristippi patriam, e Syracusis quidam nauigare constituissient,

ideoque ex eo quaererent,numquid famulae suae mandare vellet. Praecipite meis,inquit,ut eas res sibi curent parandas,quae cum possienore in naufragio enatent. Hactenus Galenus, aperte as ferens, temporalium felicitatem malis conuerti in maximam infelicitatem,ut Cloeso, Polycrati ,Cyro, Priamo, Dionysio,contra,bonis,infelici tatem verti in solidam felicitatem,ut Aristippo, quam in eo positam decernit , ut quis bene vivat, artem , M suam legitime exerceat, Dei iussis obseqtiatur. 'iConcludamus, cum Principe Medicorum Hippocrate, qui, accersitus ab Abderitis,ut Democritum curaret, insimulatum desipientiae,quod in omnibus rideret,ac multis praemiis inuitatus ad illum sanandum, in quo Abderitae ponebant honore omnem, salutemq. suam,sic ad eos respondit. Admiratus sum,quod ob vnnm homiuem,veluti si unus homo esset ipsa ciuitas, turbati estis. Et beati prosecto sunt populi,qui sciui, bonos viros sua

esse munimenta,& non turres,neq; muros,sed sapientium vir rum sapientia consilia. Ego vero,qui credo, artes quidem effi Deorum dona, homines aute naturae dona, in ne aegre feratis, viri Abderitae non vos puto, sed ipsam natura me vocare ad coseruandu ipsius opus, quod periclitatur,ne prae morbo collabatur.Quare, prae vobis,em nuc, naturae,ac diis obedies, festino aegrotantem Democritum sanare. Si quidem sime, hic morbus

est,& non potius error vobis tenebras offundit, id quod opto. Hucusque Hippocrates, volens hominibus subueniendum quod opera Dei sint, artes esse ipsius dona, sapientum consilio stare populos, atque ita selicitatem temporalium pendere a viri

130쪽

dam benefaciendo mortalibus, quae cuncta Religio praestabit. Aut proinde ab illa temporalium se licitas pendere dicatur. A que haec Medicorum peritissimi statuerunt.

decreuerunt, a virtutibus temporalium

Religioni, Religioni'. Praefectis sie dandas, quod binc pendeaι lx

Orbis totus. Cap. V.

ID IM V S, quid Graecorum, a quibus ait Apostolus sapientiam quaesitam, sapienti G Bsimi iudicauerint: decretumq. Cognouismus, temporalium selicitatem pendere a Religione, ac proinde bonis esse felicius, quam malis. Inspiciamus, quid Aegypti rum sapientissimi. Mercurius itaq; Trisem egistus, quamuis aliqua indigna protulerit, hoc tamen vidit, ab amore, & recta Dei cognitione virtutes animi exinere, ab his bona corporis, atque externa in uniuersum pendere, ac to tius mundi conseruationem . Sic igitur ille Dialogo nono: Tria sunt haec, Deus, Pater, bonum; hoc primum & mundus; C hoc secundum & homo, germen mundi. hoc tertium neque enim ignorat Deus hominem, sed curam eius habet, ab eo cognosci se vult. haec unica salus hominis, cognitio Dei , haec in caelum ascensio. Rursus in Pimandro inducit mentem diuisnam, quae loquatur, inquiens r Adsum ego enim mens ijs, qui boni, qui pii , puri, religiosi, sanctique sunt: praeientiaq. mea fert illis opem, adeo, ut sancti cuncta dignolcant, P tremque pacatum Deum propitium habeant. It que gratias agunt, benedicentes pie , & hymnis solemnibus collaudantes . Concedunt sane corpus morti tuae, seris D suumque illecebras fastidiunt, quippe qui plane diiudicent, quam letifera sint sensuum lenociniaequin etiam ipsa mens, ianitoris munere iungens,qui incidunt in insidias corporis, haudquaquam permitto finem consequi suum. aditus enim,per quos turpes bladitiae manare solenti iugiter intercludo, libidinum MiniteSomnes extinguo. contra, ab ignauiS ignaris,impiis,in vidis, iniquis. homicidis. proeul admodum habito, permittens eos Daemonis ultoris arbitrio.Haec ille:voles in hac vita malos a Daemombus Deo permittente castigari, de excidere ab Oiunx

Aeg*ptiorum sapientissimii elicitatem pendere, ac iccirco primas es

SEARCH

MENU NAVIGATION