De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Aduersys impios politicos. σI

A citrave illam progredi amplius possunt. extremus denique eorum, qui superis sunt ordinibus ascribendi. Idcirco quinque uniuersitates mortalium recenseri possunt. Primus itaque coetus est mentium beatarum, siue caelitum, qui Peum per essentiam vident, eumque supra essentiae suae vires amant diuinitatas lumine, & amore perfusi, atque instammati, gaudiisque perfruuntur immensis,atque aeternis. Secundus est huic oppositus, atque ad insera detrusus, cognoscentium quidem Deum,sed qui pugnent aduersus illum ., atque eius amantes. Atque hi sunt mali Daemones,& quicum-B que Daemonibus sese infandissimis associarunt. Tertium docet nos esse Christiana Religio puerorum, qui

nondum liberi arbitrii sunt usum consecuti, neque sacramento baptismi sunt abluti a peccato, quod originale appellatur; nullum tamen ipsi crimen actuale admiserunt aduersus am rem Dei, atque hi naturalem beatitudinem sunt adepti, De que perfruuntur per effectus naturales cognito, ac per illos eum contemplantur, atque in huiusi nodi contemplatione conquiescunt.

Quartus assignatur ijs, qui amore Dei supremo inflammati

C decesserunt, verum crimina, quaecumque viventes perpetra runt aduersus cognitum Deum,non expiauere, atque hi purgatorijs adhuc locis conclusi detinentur. Verum quatuor hi coetus, quamuis ad propositum nostrum facere non videantur ,faciunt tamen,quatenus ex iis, quid aliis,

de quibus agetur, euenit, colligere possumus. Sunt igitur in terris hominum quinque inter se distinctae societates, quarum discrimen sumitur ex eo, quod aliae magis, ac minus absunt a Deo cognito,& amato. Abesse autem contingit aliquem, quia scit,ac vult abesse, aut quamuis ignoret, culpa ipsius, ac socor D dia fit, ut ignoret. Humana namque actio dicitur illa, quae a sciente,& eligente procedit, &, quo magis est aliquis sciens, &eligens,eo magis est eius actio, quatenus homo est. Atque haec est inter nos ac belluas differentia, quod hae feruntur impetu

ad emciendum, non ex ulla ratione. Homo contra. Quocirca est aliquis recessus purae negationis,atque aliquis prauae dispositionis. Primus est illius, qui ignorat pertinentia ad diuinitatem,aut non habet,a quibus edoceatur. Sec undus est eius, qui multa scit,ac scire debet,huic rei studet, & habet, unde dincat facilius, dissiciliusve,& tamen a veritate discessit. Et, qui

92쪽

c a De Ruinis Gemium, Regn.

sunt huiusmodi,maxime spectant ad subiectos coetus: eorumq.'Adiuisio ducitur in primis ex hac praua d ispositione. Primus itaque est, qui opponitur cognitioni, de amori Dei;

eorum scilicet,qui credunt,non esse ullam diuinitatem, illam q. oppugnant. Atque hi longissime omnium recedunt a Deo co-34- gnito, & amator ut apparet,quod bene S.Thomas aduertit, quitum hunc,tum gradus sequentes peccantium docte, ac talido distinguit,uti nos recitamus. Secundus est haereticorum,qui secundum superiores sunt omnium remotissimi a Deo. Nam plures, ac maxime illis adsunt causae amandi, & cognoscendi Deum, in quibus obtinent primu Blocum Sacramenta, per quae infunditur ipsius cognitionis amoris habitus,nisi obex ponatur: post illa est unanimis Ecclesiae consensus,toto orbe dissilis,& tamdiu regnantis, Concilia,

diuini Libri,ac reliqua, de quibus est alibi dictum . Tertio loco sunt Iudaei,quibus est diuina scriptura,sunt illius

oracula illustrissima,Christum venisse testificantia,& quaecumque ad summam veritatem spectant. non tamen istis tot,ac tanta sunt, uti haereticis, adiumenta, atque ideo sunt in minori

culpa.

Quarto sunt reliqui infideles, quibus certum nihil adest , ex Cquo Dei cognitionem discant, amoremq. illius imbibant; ac

propterea minus absunt. Fieri tamen potest, ut innuimus esse aliquem siue hominem, siue hominum coetum ex his memoratis, cui contingat secus esse ob euenta humanarum rerum varia

varijs in locis. Verbi gratia: sit aliquis infidelis ex una parte, qui multa, ac maxima riderit miracula, sanctissimam Chrisianorum vitam, suerit omnia nostra scienter edoctus , deinde ex alia rusticus aliquis haereticus,qui remotissimus sit a Catholicis eri R. Christianis,ut neque eorum nomen audierit,& sor de i Ilis longe secus quam sit,existimet: hic loco meliori est, D quam instdelis, ac propius a Deo cognito,& amato abest Quintus est locus Catholicorum, in quibus nullum crimen est infidelitati . per quod a Deo recedant. Ac, licet aliquis insciens labi possit,cum tamen paratus sit credere,quod Ecclesia Sancta certo credit, definitumq. est per Concilia, Pontifice R

mano approbante,consolaumve est ijs,iam nullo modo re vera

abscedit a semita veritatis. Nihilominus recedere Catholicus potest,aliquid contra mores admittendo, ita, ut in eadem specie peccati magis abscedat a Deo,quam infidelis.Quamobrem benet

93쪽

Aduersus impios politicos. O

A bene s.Thomas scriptum reliquit: Si adulterium committatur 1.2. f. Io. a fideli di infideli, caeteris paribus peccat grauius fidelis, tum . HN4 μή I propter notitiam veritatis a fide traditam,tum propter Sacramenta ndei, quibus est imbutus , de quibus peccando iniuriam fecit, maxime laedens amicitiam, quae intercedit ipsi cum Deo,

violans praecepta ad mores pertinentia . Nam, cum sit eaden voluntas amicorum , necesse est, ut homo velit, quae Deus vult sibi, cunctis hominibus, atque ipsi amico; ac propterea, cum Deus velit mihi bona animi,corporis,atque externa, velit eadet cunctis mortalibus eo, quo retulimus,modo, & ordine. Eadem

B nos illis velle debemus. Si quis aduersus haec facit,violat omnia iura,violat totius uniuersitatis a Deo diuinaq. prouidentia pendentis ordinem,sine quo mundus stare non potest . Peccat itaq; Catholicus contra amicitiam Dei, quoties agit contra hac Dei voluntatem. Hinc Christus Deus, Vos amici mei estis, si seceri, Dan. 1 r. iis,quae praecipio vobis,& mandatum nouum do vobis,ut diligatis inuicem, sicut dilexi vos, ut & vos diligatis inuicem. Sic igitur Catholicus, siue Christianus ab amicitia Dei, vivaq. fide r cedit,cum contra haec facit,quamuis in eo sit fides mortua,quippe,quae instar defuncti nihil operetur , n isi mortuum quiddam C procedens a naturali,& animali amore. Quamobrem, licet Ecclesia Catholica sancta sit, ac semper habeat homines sanctos,

quorum merita praeponderant meritis omnium mortalium, tamen aliorum fidelium scelera possunt esse tot,ac lata, ut horum grauissima sint peccata, iramq. diuinam prouocent,lidq. potis, simum, cum iustos a se alienant iniuriis,& committunt, ne merita istorum possint in se derivari, ac sibi proficere. Ex quo videmus, aliquando populos,& nationes a Sanctis diuulsas,excaecata'. caligine sagitiorum, paulo post abiungi a vera diuinorucognitione, & in profundissimam temporalium malorum vora D ginem, vortice'. abruptissimos praecipitari;ut saepius eueni bat Hebraeis ante Samuelem , & Dauidem : deinde accidit decem tribubus, quae desecerunt a duabus alijs, ac plerumque impietati adhaeserunt, ε , ac tandem fuerunt abductae in pe petuam seruitutem. Verum de his i co suo.

Expen

94쪽

s De Ruinis Gentium, es Regn.

Expenduntur summatim, temporalis felicitatis euenta , quae contigere , quinque coetibus memoratis, Impiorum , qui vel athei sunt, vel Diuinitatis hostes, Haereticorum, Iudaeorum, Infid lium , Catholicorum . primι tamen coetum nullum certam constituere potuerunt. Cap. XVII.

onsentire videntur his euenta quaedam per. petua,& admiranda, quae bene est, ut hic enumeremus, ad illustrandam tantarum rerum veritatem. APrimum vero sit hoc,ex quo longissim absunt a Deo, sonte omnium bonorum, qui Oderunt Deum, pugnantque contra illius vel naturalem, vel supernaturalem veritatem: consonum vide tur,ut hi spolientur omnibus bonis quae in illos conuenire pos sunt: ac talis est Daemonum coetus, e caelitum consortio depulsus: qui licet teneant summum scientiae naturalis, ob prote . uam tamen,inquit Dionysius Areopagita, phantasiam, volunt

. m. s.TM. temque, interdum male iudicant absolute de supernaturali- r. statis. bus, atque iccirco a supernaturali sapientia, D q. longissime Crecedunt. Neque vero confert illis ad felicitate summa rerum naturalium scientia. felicitas enim cuiuslibet rei consistit tria hoc, quod primariae beatitudinis cause seruit, illique connecti--m. . ε . tur,& applicatur, ac veluti Lunae lumen 1 Sole sic in serioris boor . . num pendet a superiori. quod si riuus a Mnte aquam defluen tem desuper non excipiat breui exarescet, ac nullu bonum iam bonum poterit esse, nisi a supremo bono derivetur. Quam brem, cum felicitas omnis sit in actione , & usu,quoties aliquis utitur rebus a Deo datis, non reserens illa in Deum , meque actio circa res illas versans eo spectat, licitatem nullam parit, D perinde ac si quis ense uteretur in suam, suorumve eaedem, vel pecunias,& sua cimeta dirissimis hostibus distribueret. Neque igitur illos naturalium peritia iuuat: male iudicant aliquando de supernaturalibus, & horum si quid agnoscunt, nullam ipsis affert voluptatem, sed acerbissimum dolorem . nam credunt, di contremiscunt, conuictique manifestissimis euentis consuri.

duntur, ac fides ipserum non est veluti nostra diuinitus in Q se & aliquo modo suadens bonum, sed in illis est ex ipHrum . Perversitate impellens ad malum ἱ coactique, & cum dolore

95쪽

WAduersus impios politicos. 6 T.

A compelluntur, eam fateri, ut contra ipsorum voluntatem p riat aliquid boni. Sic Daemones priuati, & fructu naturalis, &supernaturalis beatitudinis miserrime undique anguntur, nul- Ia periusi voluptate eorum, quae contemplantur assidue, cum illi Deum non respiciant, nisi ut hostem maximum, cruciati- bus eos ex omni parte per ea,quae vident, amigentem , detrusi ab omni,quam maxime appetunt, felicitate, ac suaui illius dogustatione.Caelo autem deiecti,loca deserta,& horrentia solene incolere, aeriue caliginoso insidere, ut ex Isaia, Ieremia, loanne,& al js diuinae scripturae locis colligunt Sancti Hieronym DS, ID. e. t s. B Ambrosius,Cyrillus,Procopius,Thoinas,& alii. Sic saepe in mo' ai. 34. struosis figuris apparent, varijs spectris illudentes homInibus, Ier. 1 r.& ad omnia mala impellentes ad infera loca, ut igne ibi conge' Ioan. i s.

sto,qui tame eos ubique vrit,excrucietur misere retrusi. ordo. que inter ipsos est naturalis ita, ut coetum constituan t obedientium cum maxima acerbitate, ac lonae maxima imperantium ' quasi inuicem se torqueant, rugi quadam pinnarum conneXim iob

ne, & continuatione. Sic inter ipsos nullus ordo est, ut ait Iobasterens aliquid tranquillitatis. Sed horror stirapiternus ac dolor . Ad hos Athei deuoluuntur, & osores Dei, qui nullussi pos-C sunt in terris mortaliu coetu constituere, neque enim Deus per- mittit, & ad horum similitudinem gentes illae ac regna accedunt , quae ab amicitia Dei distant, magis minusve, quo maior

ac minor est recessus.

Secundi post hos numerantur haeretici. De quibus illud est

admirandum, nῆmquam valuisse,vel diuturnum Regnum, vel stabile hominum consortium constituere,cui foret aliquid praecipui boni, quod a ceteris mortalibus expetatur.

Iam sum anni abortu Christi mille quingeti nonaginta quin

que,vix Ecclesia post eius ascensione,diuiniq. sp iritus illapsum D constituta est,cum prodijt magicis artibus addictus, Daei non que socius Simon in haeresim lapsus qua asserebat, sista fiducia, seu potius impudenti confidentia,qua Christo inniteremur,adesse nobis sterna felicitatem sine ullis operibus bonis,eorumve effciendorum desiderio,quam nunc impietate renouarunt Caluinus,ac Lutherus,ex illo innumeri haeretici se Daemonibus as- οῖ ἡ . .

sociarunt, ac sua conciliabula constituere sunt conati, cuncta 1r --.rito, ac perdito conatu. Infinitum nimis esset recensere istin Prauolui.

rum factiones, quae ex inseris eruperunt. pleni sunt multorum εω- μὸlibri, multi sunt auctores, qui reserunt ac confutant istorum s - Q.

I deliria.

96쪽

ns De Ruinis Gentium, oe R Cn.

deliria. Sed enim potentissimos aliquando Reges,& Imperato , Ares habuerunt, qui dirissima in Christianos bella excitarunt, ac nihil intentatum reliquere, ut Ecclesiam sanctorum tollerent e terris. Nihil profecere, cuncta ab ipsis contorta tela in caput eorum reciderunt. En tibi Ariani tercentum totos a nos orbem totum miscuere. diuina humanaque omnia comturbarunt, per duos Imperatores maximos Constantium, &Valentem quibus Oriens, S Occidens parebant, per Ostrogo thas,qpi Italiam tenuerunt annis quinquaginta nouem,per Vi fgothos, qui Hispaniis potiti sunt annis centum septuagintas aper Vandalos,qui Africam centum dece,per Longobardos,qui Hungariae,Germaniae,& Italiς multas oras occuparunt. Omnes ad nihilii redini sunt. Arianis successere orientis Imperatores multi Nestoriani , Eutychiani, Monothelitae, Iconomachi, Pneumatomachi. Multa per istos illatae Orientalibus terris. vastitates , innumera mala, nihil unquam boni eximij ad animum, corpus.aut externa pertinens. nam quod quae Zprofer tur, si potest. Et quis eorum potuit aliquid egregi j dare in licem p Sunt omnes exterminati cum suis, excidiumque lachry-mabile attulerunt nobilissimis Prouincijs, Regionibus, Vrbi, chus, gentibus,familiis, artibus, ac disciplinis. In Occidente autem cum fuerint omnes isti deleti quid boni

egere Hussitae ' quid Vualdensesῖ quid Albigenses quid Nic

Ialtae Z Et a protestatibus meliora expectabuturZAut credemus diu duraturos bonos homines 3 Det eis benignissimus Deus bonam mentem,ne inuoluat eos idem Turbo,qup Orientales.Sic igitur ab haereticis nihil unquam boni, sed omnia mala sunt prosecta.Stirpitus ipsorum coetus euersi sunt ad miserrima se uitutem,vel breui ad nihilu redacti, ut eorum nullum Regnum paulo illustre diu stare cum sua gente potuerit. Terti j sunt Iudaei,qui durant adhuc, suaque duratione prae- sant haereticis Atque hi quidem gloriabuntur ex antiquissimo tempore a suis maioribus ortos excellentissimos Heroas hraham, Isaac, Iacob,Iosephum,Moysem,caetero'. huiusmodi, prophetas diuinissimos , rerumque diuinarum veritatem rei, glose ab ijs conseruatam, Salomonis proferent admirabilem gloriam: propterea vero potetissimos omnium Reges traditae per eos sapientiae, caelestiumque doctrinae adhaesisse,Aegyptios Aethiopas, Niniuitas,ut ostendemus, Chaldaeos, in quibus e ru supremus Nabuchodonosorus. Persas,veluti Cyrum,Dariia, Arine

97쪽

Aduersius impios politios. στ

Λ Artaxerxem,sive,ut aliqui volunt, Assuerum; denique ab ipsis ortii Christum, Christique Apostolos,ac iustitiae caelestis diuinitus missos praecones .Et quamuis, qui nominantur Hebraei, Christum sapientiae, supremaeque claritatis inexhaustum Qnte non exceperint;meliori tamen loco se iactabunt,quam haeretisci, quod horum nullus coetus tamdiu persistere potuerit, ut ip- serum,qui,& post obitum Christi Reges adhuc e suis habueruti ac Reginas opibusin potentia florentes,in quibus Helena Adiabenorum Regina, Beronice Titi Imperatoris uxor, ac Lan bia Palmyrenorum Regina multis scriptorum laudibus celebra B ta,cui magna pars orientalis Imperij paruit,ausaque est exercitus regere,& in aciem descendere aduersus Aurelianum Imperatorem , ut discimus ex Trebellio Pollione , Reges praei rea proferent suorum, qui in Arabia felici, & Aethiopia ab Abrahami aetate latissime dominati sunt usque ad Iustinum, &Iustinianum,&annum Christi quingentesimum, & quinqua sesi rhum, quod e Paulo Diacono, Procopi . habemus, dil intra late aperietur, Saracenos progeniem suam iactabunt. Sed hoc interest inter haereticos,& Iud os,quod haeretici regna sis peflorentissima, imperiaque acceperunt, ac breui ad interitum C perduxere, Iudaei,cum mortem Christo attulerunt, euersias prope landitus res habuere, & quod peruenit ad ipsos erat ex omni parte concisum. Rursus, qui vivente Christo vixerunt ; ac vel eius miracula, vel Apostolorum mirabilissima conspicere potuerunt, ij multo deteriori loco sunt, quam siqui non viderunt, veluti verbi gratia Palmyreni, Sabaei,ae multi ex Aethiopibus populi , atque ex haereticis ipsis, quibus non tantum luminis affulget, quantum Iudaeis, qui Christum videre, miraculaq. illius, & Apostolorum:& tamen iidem Iudaei glori buntur in uniuersum, se feliciores haereticis quoad tempora- D lia. primum quidem, quod uniuersitas ipsorum diutius du- rarit, quam quorumlibet haereticorum I Deinde quod regna, diutius conseruarint, quin ad magnum culmen prouexerint, veluti Zanobia regnum Palmyrenorum perduxit ad Orient

Iis imperii fastigium. Quamuis h retici cuiuslibet saeculi videantur feliciores , sed breuis, & ad interitum, miseriasqui extremas raptim properans est eorum felicitas, donec alius eorum cuneus exiguo tempore& ipse dissipandus e tartareis

tenebris erumpat.

Quartum sibi locum vindicant variis statuum differentiis.

I a atque

98쪽

atque inter se de Religione aduersantibusan fideles,quibus etia Asemper fuerunt,ti adhuc sunt amplissimi Reges quorum.primet seculo hoc nostro dantur Seribus , quos Chinas appellamus, quod amplitudine terrarum praestantia Vrbium, copiaq. Opuniquarumvis maxime abundent. Post hos videntur Otthomanici. Sequuntur hos Indi aliquot, ac Peris: vi manifeste appareat, haereticis esse exiguam prae reliquis,ac breuem felicitatem temporalium bonorum,quae, uti diximus, sitne virtutibus, amicitia Dei, sapientiaq. diu consistere non possiant: a quibus, quae gentes minus absunt, minus absunt etiam vel a copia, vel a dur tione illorumia. BReliquum foret,ut de Catholicis diceremus, qui tot tacula Imperium Romanum,quod omnium selicissimum videtur fui ian,tenuere,oceidentale,& Orientale, e quibus illud adhuc perastat; quique laetissima omnium Regna possident, ut nulla hactenus natio fuerit in enam Sacrorum doctri nam conueniens.& vni obediens Pontifici, quae tam late,ac tamdiu floruerli, ac floreat. ut alibi aperuimus libris de robore bellico, di dilucidius a nobis infra aperietur. Quamobrem, si paria tempora, coetuumq. pares status inter se conferantur, apparet ab Atheis nullum potuisse constitui regnum, nullum coetum, atque iccir, C 'co hos esse uaselicissimos quoad temporalia . Secundo autem loco ab haereticis forentissima imperia ac regna omnia ad interitem breui esse perducta, ipsos miserrime aut deletos, aut oppressos. Tertio Hebraeos magis durasse,quam istos. nullus enim coetus haereticorum nominari potest , qui perstiterit mitteramnis, nedum mille quingentis, ut Hebraeorum, qui & regpaco seruarunt ampla supra annos quingentos. Quarto loco tamen tam Hebraei quam haeretici superantur a Gentilibus .. Hi vero a Chrillianis quinto Ioco constitutis, qui ab initiis tenuissimis post obitum Christi Ecclesia constituta intra asinos ducentos D octuat inta quin lite paulo pluς, minusve peruenere sola innocentia.& virtute ad imperii Romani felicitatem temporalem consequendam quo Romani nou potuerunt armis perueni xtinis Nam Constantinus nactus est imperium Romanum, quo tem p es erat adeo latum, ut antea mim litam magis post alitium Vibis hondita millesimum lexagesinanua ter tauta

99쪽

Aduersus impios politicos. σῖ

A Non desuerunt unquam sapientes in orbe. referantur in quibus eon . uenirent celebriores gentes quoad religionem. Milionis verae Summo Praefecto cunm sunt obligati obedire in omniabus , cum sint omnia referenda ad illam Perfectioni acquiptae, exercenda haud repugnat , sed ,οῦ expedit multas opes communes habere 2P . . ad virtutem. Cap. XVIII. N.

onsequi prat terea videntur e superioribus, alia maxime obseruanda,atque illud in primis in orbe numquam defuisse viros vero sapientes, Deique amicos: alioquin ille corruisset,ac sane ita colligimus esse e Scripturae sacrae historijs,atque euentis. Nam,cum sere defecissent illi, atq;vnus Noe superessete cunctis mortalibus cum familia sua, ac propterea deletu sui Diathis exceptis omne humanum genus, Heberi posteritas amicitiam Dei, sapientiamque potissimum coluit inter omnes gentes,quorum tamen aliquibus fuerunt aliqui no disii miles, ut accurato lectori potest apparere. In his fuere verba gratia,Melchisedec Iob,& quicumque horum doctrina sequebantur,ut omittamus Aegyptios & alios ab Hebraeis edoctos.

Amplius illud asserendum est inter populos illustriores suisse aliquem diuini amoris,ac scietiae gradum non loquimur hic

de supernaturali statu Ab hoc enim vel omnino est necesse e cidere,vel pendere, cum veritas, gratiaque diuina sit uniusmodi, ac simplex non admittens ullam diuisione, neque potest alia quis esse ex parte amicus, atque ex parte inimicus Deo. Qii circa in toto orbe vagabatur sapientia, siue cognitio diuino ,

aliaque,& alia lux illius huic, illiue genti affulgebat. In quo tamen cunctae conueniebant,illud verum,certumq.erat. Hinc prope omnes consentiebant, unum esse Deum primum, ab eo conditum mundum,animas esse immortales,praemia bonis, supplicia malis esse post mortem, supplicandum primo illi Deo, aft quid in ipsitis honorem laetendum, multaq. huiusmodi,quae plenber ditionis libro de perenni philosophia collestit Augusti-sus Stheu ebs Eugubinus. Non male autem philosophus dixit, . quod om sivel complures sentiunt, id falsum esse, non est ρο- natione υλ'tandum Pue rursus illa tradit, quasi certa assumenda, quae aut V. Umnibus , aut pluribus, aut sapientioribus videntur. Iccirco Aia hinc

100쪽

o De Ruinis Gentium N Re P.

hinc elucescebat veritas , quod omnes assentiebantur illi, qua- Asi intima cuidam motioni diuinitus inspiratae, aduersus quam

nemo posset. Igitur,cum sine cognitione Deucultuq. nulls gentes stare possint,quae steterunt,necesse est aliquam cognitionis huius stabilitatem retinuerint, ne scilicet eorum status concia deret. Labefactato enim fundamento religionis, necesse est, ut aedificium reliquum virtutum, norumq. temporaliu titubet. Nulla autem maior labes,quam veritatis: cum nihil sit ea p,

tentius ad persuasionem, & maxime si sint ingenio praestantes populi,quod exigitur ad felicitatem, cuius essentia ponitur in contemplatione supremae veritatis. Quamuis igitur in animis a mortalium possit aliqid credulitas falsa diuinitatis, sine dubio magis valet verae. Ob id nobiliores nationes credibile est i quiet aliquis minus abfuisse,aliquo modo cum floruerunt pacatiori, iustioriq. felicitate a rerum diuinarum notitia veriori, quam reliquas, siquidem diuturna futura est felicitas, aut late patens, ac velimus, ut par est,aliquid prodesse ad temporalia . .

verum Dei cultum,aut a veritate minus aberrantem.

Neque illud similiter nobis omittendum. Diximus supra ,

' Religionis esse, omnes actus humanos ordinare ad amorem .,

contemplationemq. diuinam, illamq. his seruire, ac propterea Ccaeteris virtutibus imperare, excepta scilicet amicitia Dei,&sapientia,a quibus ipsi imperatur quasi ancillae, & ministrae, ut singula quaeque disponat,& ad eas referat. Hinc fit, in optima Rep. ac Regno, necessario primas dari Sacerdotibus aut ijs,qui ex instituto proprio dedicati huic muneri curant quaecumque pertinent ad Religionem. In optimo enim mortalium coetu singuli singulos actus ex praescripto virtutis debent ordinare. id si est, debebunt ordinare ex praecepto Religionis, quae cunctis virtutibus imperat. Igitur ex praescripto, & imperio illorum, qui administrant spectantia ad religionem. Et, quando opor- Diet ut sint minores, maiore'. Sacerdotes, in optimo mortaliustatu cunctis imperabit poti sex,qui dicitur maximus, & Reges igitur,qui profana administrant,nihil poterunt uti Reges ag re,nisi ex praescripto Pontificis Summi. Rex enim, ne tantillum quidem potest, nisi iuxta regulam virtutis. quod si in ullo actu, quicumque ille sit, ab ea recedit, nemo illi parere est obligatus. Veluti itidem si Pontifex recedat ab ordine Religionis.Non est autem cuiusuis, hoc aut videre, ut i udicare, nisi illorum, qui ad summum Sacerdotalis ordinis gradum peruenere. Rursus.

SEARCH

MENU NAVIGATION