De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Aduersis imp palla. Lib. II. I i

Α huiusmodi felicitatis.hinc ille; Casus, ac fortuna causae sunt eorum, quorum aut intellectus causa sit, aut natura, cum secundum aecidens causa aliqua sit hora ipsoru.nihil autem secundu' accidens est prius ijs, quae per se sunt. manifestum est,quod neq; causa per accidens prior est ea,quae est per se. posterior itaque

casus est,atque Artuna,& intellectu, & natura. quare, si quam maxime caeli causa est casus, necesse est, prius intellectum,& naturam esse , & actionum multarum, & huius uniuersi causam. Haec Aristoteles. Rursus, idem, ut supra attulimus, aiebat . a sapientibus prouideri in contemplatione hanc causam, B dum mouentur ad agendum id,ex quo sequitur felicitas,atque hos plerumque esse felices. Atque hoc est, quod Cicero asserebat,nullum virum esse sine afflatu diuino magnum. Diximus, Noe, Abrahamum,Isaacum,Iacobum, Iosephus Moysem liberatos esse e magnis periculis. Eosdem libro sequenti a Deo cognoscamus afflatu eiusdem perductos ad magnam felicitatem rac, veluti capite superiori aperuimus, malos mirabili quodammodo punitos a Deo, cu non puniuntur, aut puniri no possunt ordinariis hominum modis,hic explicemus, bonos remunera ri in terris a Deo, similiter admirabili quadam via,cum non re C munerantur,neque prouehuntur ad felicitatem bonorum te poralium ab hominibus. Extant duo libri 1Plutarcho consecti de fortuna, & virtute Romanorum,& Alexandri, quibus apertissimum facit, hos ad tantam bonorum temporalium felicitatem peruenisse virtutis bus fultos,atque adiuuante ipQs Ertuna, siue ipso Deo, qui supplebat ope sua, modisque insolitis, quod virtuti deerat hominum culpa,ac modis usitatis.

Extat alter eiusdem libellus, de sertuna, ac virtute,quo in uniuersum palam facit, rtunam virtuti adesse, ut hominem se D licem faciat, alioquin inselicissimum facere, attollens ad alia quod altissimum fastigium,ex quo praecipites agat malos, m dis , ut dicebamus, inusitatis . Id probat ipse multis exemplis,& argumentis, quae nolumus exscribere, quod apud eum vid ri possint, de hic alia recensere velimus, quae sunt ab iplo

omissa a

Sic igitur illud vetus videtur verum, si reseratur ad Deiania singula quaeque promouentem,& quod sertuna astribitur pro

videntem.

172쪽

s a Te Ruinis Gentium, Re P.

Hinc Lyricus canit. a Fortuna sed vim promouet insitam. N isi insit igitur,nihil promouebit,verum deiiciet. Vt autem Deus promoueat, mittit penitus etiam virtutes;alioquin a tollit,ut casu grauiori allisios confringat,& conterat. Sic Primceps ille apud Poetam Latinum assatur filium. IDisce puer virtutem ex me,veroflue labores,

Fortunam ex ali n

. Quin ipse Ari stoteles, quaecumque in uniuersum faciunt ad

rectum ciuitatis statum, reuocat ad fortunam,ac proinde ad ipsum Deum. Sic enim libro Politicorum septimo, cap. i a. Di- Acere, voti est euenire autem, fortunae. Haec vero inter nullos populos magis apparent,quam rectae religionis cultores, quos videmus ad felicitatem perduci quibusdam modis omnium maxime inusitatis, & singularibus, ut quemadmodum sunt sim gulares in diuinae veri tatis,ac sacrorum cultu, sint etiam in rerum temporalium largitione,ac tuitione. Diximus supra,quomodo populus Hebraeus,eorumque primi patres ab Abrahamo prognati ad bona temporalia, adeptionemque illorum in Patristina perducti fuerint. Videamus, quibus fuerint calamitatibus liberati , & in libertatem, & rerum suarum, felicitatem Crestituti..8. Inter inusitatos autem modos est,ille potissimum, quo G

deon occidit innumeros Madianitas, cum non haberet ipsoni si milites tercentum, qui copias hostium maximas fuderunt; cum de nocte clamassent Gladius Domini, & Gladius Gedeo. nis; complosisque in circuitu castrorum lagenis, quibus lampades erant inclusae, buccinis insonuissent,qua voci seratione excitati hostes, ac suspicati, Hebraeorum exercitum esse longe maximum,qui circumsisteret castra,se in fugam dederunt, im Prouiso pauore perterriti, palantesque ab Hebraeis ad vias oc- Dcurrentibus occisi sunt, opesque maximas, quibus ditati sunt Iudaei reliquerunt.

Huic haud dissimile est euentum Sampsionis,cum toties Philistaeos fudit, eorumque bona diripuit. quae omittimus,quod

nemo non sciat.

Admirabile est illud etiam, cum a Samuele Philistaei similiter interfecti sunt. Nam,cum posita essent utrimque castra

Philistaeorum, & Hebraeorum, & uterque populus agmina e Plicasset, tot, ac tanta e caela tonitrua extiterunt aduersus illas a

173쪽

n los, ut, exanimati timore , in fugam se dederint, & occisi

Sed illud in his tribus euentis,quae post ingressum Hebraeoruin Palaestinam, transito Iordane fuere omnibus mirabiliora, est obseruandum , non contigisse illa, nisi religionis, sacrorumque interuentu. Duobus enim primis iussit Angelus, humana specie apparens, poni carnes super petram offerendas in holocaustum Deo, quas ignis ecaelo delapsus consumpsit. Similia ter , eum Samuel obtulit eodem modo holocaustum, tonitrua perterrefactos Philiit os fugarunt, ut discamus scilicet a reli-B gione huiusmodi modos oriri .i Sic. cum populus Hebraeus imgressus est Palaestinam, praecessit arca Dei gestantibus eam Sacerdotibus, ac subsistente Iordanis cursu; ad eiusdem simill-

ter arcae circumlationem sacerdotemque clamorem muri Hiericuntini cecideruntaeaptaque est Vrbs. . Cum vero magna imperia, quin regna omnia concidere dia, seamus, ex historiis, ob luxum, vitia, contemptasque virtutes, acquiri scimus illa victoriis bello partis bi In his vero testis est: multis in locis/Commentarioruui Caesar ipse, serturinam plurimum valere, cuius euenta reserri ad Deum diximus C sicut ipse etiam scribit. Sic enim lib.6. Multum cum in.omnibus rebus, tum in re militari fortuna potest. At primo, Con suesse, ain, Deos immortales, quo grauius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci ve illat, his secundiores interdum res, de diuturniorem impunitatem concedere. Haec ille. Quocirca in diuina scriptura Deus vocatur exercituu Dem,ac Sabaoth,qui iis prosit, ac victorias largiatur , vel cum verae religionis cultores expians 1

delictis,permittit profligari,ae subiici per aliquod tempus -- s. piorum potestati, vel cum delet omnino sagitiosos,eosi D que, atque ipsorum bona adiudicat bonis. Sic igitur apparet, vel ordinariis modis temporalia iii cithi pendere a virtutibus, Se Religione, vel

cum deficiunt isti,extraordina. ni: r

174쪽

i De Ruinis Genlium, Regn.

Ex historia omnium rerum naturalium gradibusq. earum,mand stum it, bonorum temporalium felicitatem non posse esse sine virtutibus,ac religione, ac felicius bonis esse,

quam malis, eo, quo diximus, modo. cap. XVII.

Ed enim, quid eorum, quae generantur,

corrumpuntur, hanc veritatem non test

tur Videmus, earum sex disserentias ordine suo. In primis elementa, quae per partes Bintereunt, ac gignuntur. dein mixta imperfecta. sequuntur persecta inanima. post haec sunt vegetabilia, sentientia, rationalia. Ex his prima secundis, secunda tertiis, haec quartis, ac dei ceps aliis alia subiici,&seruire . Ex elementis componuntur vapores,nubes,grandines,imbres,niues, & quidquid est huius modi. Hinc madefacta, de secundata tellus cocipit reliquis causis accedetibus,lapidum,metallorum q. innumeras species. Α que ita dant rebus primi generis elementa, quod est suum, ac subministrant suas partes in earum naturam, corporaq. trans- oferendas, sibiq. pereunt. Hae rursus concipiendis,& procrea dis lapidibus,& metallis ad varios usus. Atqui lapidum, metallorumq. loca, certis herbarum, & arborum generibus gignendis , atque educandis proficiunt, transeuntq. colliquefacta, &attrita in earum corpus, ac sibi pereuntia dant ex se nonnullas huiusmodi, quas concipiunt, atque alunt. Cognoscimus deinde, belluas pasci ex herbis , arborum stuctibus, & fruticibus, has a bellis absumi,&conuerti in ipsorum substantiam. Quid

homo nonne his omnibus dominatur nonne in usus cuncta suos, quin aliqua in sui corporis naturam conuertit variis mo- Ddis quibusnam modis, quaeso mentis usit,arte prudentia. ISitur,quicumque hac pollebit, hic uniuersitati rerum mirabiliter imperabit, ac dominabitur. Contemplare autem, quidquid telluris non seruit herbis gignengis, lapidibus , mixtisve imperfectis, id esse totum de Gme,arenis scateias,horrendum, nihil habens in se iucundi,& optabilis. quippe id ,quod superiori naturae haud subijcitur, omni bono caret. Idem diximus de aquis, quae neque potari possunt,

neque vci cibis parandis,uestibus abluendis, irrigandisve satis

175쪽

duersus imp. polis. Lib. II. r

eommodae sunt. illae enim, quasi pestilentes, vermes procreant. selent,ab omnibus animantibus paulo nobilioribus fugiuntur. Quod scilicet omnia,quae menti humanae, siue hominibus fructuosa non sint, cadant ab omni temporali bono.Idem dic1mus de aere insalubri , caliginoso, crassis . sub illo namque haud deiscunt nisi serpentes, aut si quae bestiae cuncta redigunt ad vastitatem, horrorem, solitudinem. Amplius autem , nisi terra vestiatur herbis,stuticibus, arboribus; nisi mare adornetur piscibus, aer auibus frequentetur, ignis tot,ac tantis producendisseruiat, ac denique elementa sese inuicem simul non commisceant, opus erit, ut terra ab aquis undique secreta sit, initar cineris circa centrum undique conglobata; ac tollantur tot res, earum species , ac genera; & nequidquam celum ci cumuoluatur, cum nulli rei gignendae quidquam conferat. Rursus, nisi pluuiae , nives, venti, nubes, grandines, pruinae, lacies, tempestates aliaque huiusmodi sint ita tempe

rata, ut herbis gignendis , fructibus, arboribusq. alendis, aut lapidibus in aliquem usum commodis efficiendis prolint, Atque ita res istae secundi generis, nisi tertii, vel quam ordinis rebus serviant, ac proinde etiam quinti ,& seni , an non cuncta reuoluentur in antiquum Chaos Nam nihil aliud erit in orbe, nisi elementorum praelia , illorumque turbulenta Confusio,& perpetua quaedam digladiatio. Quod si de mixtis persectis agamus, saxis, marmoribus, lapidibus, gemmis,vmonibus, margaritis, auro, argento, aere, ferro, stanno, plum-- , ac reliquis huiusmodi metallis, aut fossilibus, nisi sint illa dispertita per terras, & aquas, ut locus non sit quarti ordinis rebus producendis, quales sunt herbae, lautices, arbores, Peribiant omnia. Fac enim, cuncta concrescere in huiusmodi Corpora, & occnpare uniuersam terram, sine dubio neque terra erit, neque res ordinis inserioris . e silicibus enim non. excuduntur a calore vapores, e quibus coalescunt nubes, imbres, venti, & reliqua huiusmodi naturae . quae nisi sint, nihil Droducetur uniuersa interibunt viventia in terris. Quamobrem necesse est, haec ita distributa sint, ut ex eorum moderatis Qualitatibus oriantur herbae quaedam, frutices,& arbores , quae gaudent vicinitate huiusmodi se stilis alicuius, aut i Didis , & aliae,quae pascendis animantibus, aut iuuandis hominibus sunt utiles verbi grati a ilices. orni, saxifragia, semperuiuu,

hyssopus, parietaria, paronichia, muscus, cappares , apri

176쪽

De Ruinis Gentium,s Regm

fici e saxis erumpunt, illisue adnascantur. alioquin lapides nu- λ

di quid habebunt boni

En igitur, ut singula sint ad usum superioris naturae, alioquin uniuersitas rerum peribit, neque stabit ipsa quoque inferior natura, cum sit affinitas, & cognatio quaedam rerum. Verum namque illlud Dionysii Areopagitae: Vltimum superio ris contingi a primo interioris ordinis. Inferiora autem sic ad usum naturae superioris sunt, ut suam transferant in horum substantiam , naturaliterque propendeant in hunc finem. Quae propensio si remoueretur, non essent illa, aut omni bono, ac decore spoliarentur. Nam, quo pauciores alicuius rei sunt Beffectus , aut debiliores', eo deterior, tenuioris essentiae, ac denique minus est illa. Debilior vero est effectus,qui superio ri naturae minus appropinquat, minusque seruit. - Quocirca, veluti cuncta adducuntur ad nihilum, nisi inserius seruiat superiori, in eius substantiam transeat, siue copu- Ietur , aut ancilletur, inuicemque ab hoc confirmetur illud, ut efficacitate sit maiori, sic nonnulla tantae sunt efficacitatis, ut eorum substantiae no soleant facile transferri in substantiam, ' proxime superiorem. Verumtamen , siquod est tale, id maxime seruit rationi, ut bene sit. Ob id homo lapidibus, quaci cminimum subiiciuntur. vegetabili naturae herbarum , fruticum , arborumque, utitur ad varios usus. Ni id sit, quae Iapi dum foret utilitas, quid boni haberent Vt habeant, ab homi nis ingenio fit. Adeo bona inscrioris naturet pendent a superiori. Finge enim praeterea, belluas cunctas homini non par

re , neque hunc esse tanta industria, vel iudicio, ut eas valeat edomare, capere, vincere, vel illas esse tanta feritate, ve sutiaque, ut vix adducantur in hominis potestatem . Certe

hic non poterit eis uti ad cibum suum , non poterit ad alios D

usus. Verum cuncta ab illis proterentur, desermabuntur. ID fae autem sese inuicem consument, & ubiciamque fuerint, non erunt ibi, nisi lustra squalentia, auia, spinis, tribulisque obsita , serpentum plena, & crudelium ferarum, quae ad horrorem, & interitum singula perducant. Contra autem, quae vel ipsa mactatione, suique absumptio-ine seruiunt homini , mirum , . quomodo magis esse , ac

magis propagari , & amplificari videamus . Nam custodie homo huiusmodi animantia a feris inimicis, ut oves a lupis,

- π - - leonibus,

177쪽

Aduersus imp. posel. Lib. II. 1 7

leonibus; custodit ab iniuriis, nocumentisque elementorum, ut tectis greges includit, ne madefacti imbribus emoriantur. Quamobrem videmus, quaecunque animantia sunt, eiusdem species fera simul, ac mansueta, ex his plura esse, quam ex illis. Verbi gratia, sunt equi seri, ac mansueti, gallinae, anseres , columbae. Atqui paucissima sunt ex his sera in siluis; plurima vero sunt mansueta. Quin ipse auctor totius naturae Deus ita instituit horum naturam, ut, quae homini maxime seruiunt, ea maxime sint secunda, ut columbae, quae singulis mensibus pariunt; gallinae, quae interdum singulis diebus ova edunt, ex

quibus pulli excuduntur; passeres ipsi, & hirundines in domibus nidificantes, quasi hominibus ipsis quamplurimos fetus edant.

Adeo scilicet inserioris naturae bonum pendet ab hoc, ut superiori naturae seruiat, ac sui detrimentum faciat propter il-Iam Nam,cum perit liquod huiusmodi,quoad individuum, siue quoad aliquam sui partem, in reliquis maxime amplificatur , ac vivit, Verbigratia, quoad speciem per suas partes propagatam, sic enim perpetuariar,ac multiplicatur quoad plura indiuidua, ac plures edictus, ut apparet. Nam di indiuiduum ipsum utut interire , ut ipsius effectus, aut proles conseruetur, ac pater amat pro filio mori, quia sic magis quodammodo per eum , qui est pars ipsius, atque a semine ipsius parte procedit, vivit, ac perpetuatur, magisque ad primam

substantiam accedit, ad Deum omnium bonorum fontem, totiusque naturae , essentiae immortalem causania, . Nam praeclare Aristoteles. quoniam enim in omnibus alserimus , quod melius est , naturam semper desider re, melius autem esse, quam non esse, esse autem quot modis

dicimus, in alijs dictiim est. hoc autem in omnibus impossibi- le est existere propter aquod longe a principio meo cistant,

reliquo modo copleuit uniuersum Deus perennem faciens generationem . sic enim maxime continuabitur ipsum esse , ,

quia proximum est substantiae , fieri semper generatio

nem .

Rursus, expendamus & illud. Sunt aliqua, quae non resoluuntur in res superioris naturae, sed in ea, compositionem-q.eorum transseruntur istae.atq;haec persectissima sunt maxime utilia ad commune commercium, societatemq. ineundam. Exempli gratia: Aurum nullo igne consumitur. in ipsum per' T x causas

178쪽

causas naturales cetera metalla longitudine temporis conuer- Atuntur, ipsum vero in nulla. Quis est igitur usus eius, nisi ad medicinas,nisi ad commercia, quibus uniuersum genus hum num colligatur, mutuaq. consuetudine utitur ad amorem ingenerandum, veri boni q. appetitionem . Idem dicimus de Caria

hunculo .cui nihil per ignem deperit, ac detrahitur. His proxime accedunt nobiliora metalla, gemmae. , & quidquid est limiusmodi . Quibus siq. abutuntur, iam non res vocatur in cri- , men, sed hominis peruersitas a ratione ad belluinam naturam

desciscentis , & a gradu superiori ad inferiorem sese deii.

cientis. BVII. Sic inter arbores sunt aliquae quodammodo im mortaleri veluti cedri, iuniperus, quin e num volunt igni resistere λ quae

maxime testantur, se in primis nata ad hominum commodit tem, quando aliarum rerum; quae sint ordinis superioris,gene, rationi, aut educationi nihil admodum prosint, neque sint obnoxia corruptioni,quae praecedit omne generatione, neque seuctus prope ullos edant. Homo tamen, sicut innumeris alijs,ita his ingeniose utitur ad multa. ut appareat, natum, qui uniue sitati rerum doininetur ingenio suae mentis. LR .c. o. Quocirca,quaecumque animantia maxime accedunt ad ho- Cminis imitandam prudentiam, ex restinctu quodam naturali,

quod ignoscunt modos aliquos singulares altequendi proprii boni absque ulla ratiocinatione. haec alijs animalibus praestant quadam quasi felicitate illis dominantur vel sagacitate,

vel viribus, vel utroque . id vero maxime, a serviant humana, disciplinae, Exemplum sumatur a canibus.& equis. De quibus uia. ita PIinius:Fidelis limus ante onmia homini cani atque equus. Pugnasse aduerius latrones canςm pro domino accepimus,confectum q. plagis a corpore non recessisse, volucres, & seras abigentem . Ab alio in Epiro agnitum in conuentu percus rem I domini,laniatu,& latratu coactum fateri scelus. Garamantum Regem canes ducenti ab exilio reduxere, proeliati contra resistentes. Propter bella Colophonii, itemq. Castabat enses, cohortes canum habuere: eae primae dimicabant in acie, numquam detrectantes. Canes defendere, Cimbris caesis, domus eorum plaustris impositas. Et mox, posteaquam recitauit admiranda exempla dilectorum ab eis dominorum, sagacit visque, memoriae incredibilis, addit ita scribens: Indiam, et petenti

179쪽

Aduersus imp.polit. Lib. II. I se

Λ petenti Alexandro Magno, Rex Albaniae dono dederat inusit

, in magnitudinis canem, cuius specie delectatus, iussit ursos, mox apros, deinde damas emitti, contemptu immobili iacente . eaq. segnitie tanti corporis offensius Imperator generosi spiritus , eum interimi iussit . Nunciauit hoe fama Regi. Itaque alterum mittens, addidit mandata , ne in paruis experiri vellet, sed in leone, elephantoq. duos sibi fuisse: hoc interempto praeterea nullum fore. Nec distulit Alexander , leonemq. fractum protinus vidit. Postea elephantum ius.

sit induci, haud alio magis spectaculo laetatus. Horrentibus B quippe per totum corpus villis, ingenti primum latratu intonuit: mox ingruit assultans,contraq. belluam exurgens hinc,& illinc artificis dimicatione,qua maxime opus etat, infestans, atque euitans, donec assidua rotatum vertigine affixit, ad casum eius tellure concussa. Haec de canibus. At de equis postquaretulit,equos Alexandri,& Caesaris non admisisse dorso se stares alios, quasi indignarentur ab ignobilioribus premi,adiicit: Scythae quidem equitatus,& equorum gloria strepunt. Occiso denique ipsorum Regulo ex prouocatione dimicante,hostem, cum victor ad spoliandum venisset,ab equo eius ictibuς, morsuque

C consectum . Alium, detracto oculorum operimento,& cognito cum matre coitu,petiisse praerupta,atque exanimatu . Et mox e Philarchus reserti Centaretum e Galatis, in proelio occiso An tiocho, poti tum equo eius, conscendisse ovantem . at ilium,in . dignatione accensum, domitis frenis, ne regi posset, praecipi tem in abrupta isse, exanimatumq una. Refert deinde exempla plurima, & admiranda ingenij equorum iaSic igitur animantia huiusmodi amicissima, praestant eade ingenio, caeteri R. dominantur: quod ille nimirum sit omnium sensibilium finis,cui magis quae seruiunt eadem & reliquis an D tecellunt, ac potioribus bonis abundant. Nam superiori subesse,est felicius esse. Quamobrem, quae inimica sitnt homini animantia. sunt omnium infelicissima, pluribu'. aliorum inimicitiis maximo obnoxia. Hinc serpentes hominibus infesti, sentiunt omnium

maxime animantia reliqua infesta,nimirum ciconias, aquilas vultures, miluos,ceruos, mustellas, sues,lacertas,gal linas,restu- PI, dines, ichneumones,araneos. Adeo scilicet omnia seruiunt ho- c. s. mini . quin ipsa terra non vult recipere serpentem, si momor

derit hominem,quod huic se fictam quod modo agnoscat. vu

180쪽

1 s o De minis Gentium Regn.

pes,ac lupus, inter se exitialiter proelia comittunt, illi praete- .rea circus accipitur,cornix ,& ardeola sunt insensi, hyenae,c nes,&aliae multae bestiae. Leo non audet hominem attingere, nisi fame compulsius &,quod mirum dictu sit, ganti, ut parcat quasi audiat nobili sisimas preces,cedit, ac parcit. Sic igitur imperium superioris cuncta,mirabiliter excipiunt, quamuis alioquin esteratissima: ipsi etiam serpentes . ac surdae aspides, quae exaudiunt vocem venefici incantantis sapienter. Sicut autem,quaecumque animantia sunt homini fida, praecel, lunt ingenii docilitate. Sic, quae generosiora naturaliter,etiam alioquin praestantiora. Aquila namque inter volucres, pro h nmine aduersus serpentes pugnans,Elephas inter quadrupedes,

Delphin inter pisces quendam nobilitatis principatum tenen ta& homini maxime sunt amica, Sed quando non possunt haec ita haberi a nobis, & intra domos ali, ac doceri, ut canes , &equi,iccirco hi maxime assequuntur hominis disciplinam. Qui miranda cupit de Elephante , ac Delphino cognoscere, legat Λelianum, Plinium, Aristotelem.nobis hic exscribere cuncta,

nihil ad remfacere videtur. Ad summam,cum sex rerum, quae corrumpuntur, ac gene rantur,gradus enumerauerimus, apertissimum fit, inferiora C

seruire superioribus, ita, ut illa transeant in horum substantiam, ves his operas dent suas, suumque ministerium; ac tunc ijs est bene,& faeliciter, cum id contingit, ita, ut homini cuncta famulentur. Nam finge, secus accidere , non obediant liminini animalia, pugnent aduersus ipsum , nonne cuncta adducentur ad squalorem p homo uitam traducere nequibit absque bobus,qui arent, iumentis, quae ferant onera, fetibus,qui m res occidant,occidetur a lupisaeonibus,apris, anguibus,omnia denique vastabuntur, ipsae sese belluae conficient , dilaniabunt, Omnia vepretis, ac senticetis horrebunt,nisi dominetur homo. DSed quanam parte sumus homines, nonne intellectu λ hic quibus perficitur Nonne virtutibus λ Virtutes autem religione, ut aperuimus. Sic itaque religioni cuncta parent, atque ancillantur, ab illa pendent bona, atque felicitas . Vt mi rum sit, quid venerit in mentem cuidam , dicere, dari ten poralem potestatem inter homines absque sacra, ita, ut illa stet sine hac, quemadmodum stat anima sensitiva, &actus eius absque intellectiva. neque videt, in homine non dari sensitiauam, &actus eius absque intellectiva. quin una est in homine an,

SEARCH

MENU NAVIGATION