De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ne anima intellectiva eminenter continens aIiarum vires , eaque separata perit omnino homo . Sic igitur sensitiuae actus est omnino ab intellectiva , ut sensitivam continet.

quod si illius actus repugnet huic, iam dissidet sibi homo,

ac recedit:ab eo , quod est hominis in belluinam nati ram degeneransi; ac proinde belluina erit potestas , quae non ancillatur Religioni o & qua parte huic non est subiecta. Ac recte Sanctus Gregorius Naaianaenus Ecclesiasti. cam potestatem comparauit intellectui, temporalem saecularemque vel corpori, vel huic aifixis, quae intereunt illa recedente. Nam, veluti in hoc amplissimo mundo pendent, ac stant a superioribus inferiora, sic in homine, qui dicitur ph hb. a. a Graecis paruus quidam mundus, euenire est necesse. Ac recte etiam Sanctus Dion3sius libro de Ecclesiastica Hierarchia, i Mos quidem, inquit, hic est diuinitatis sanctissimus, per prma, secunda, & inseriora ad diuinissimam lucem suam deducere. An non videmus, elementorum naturam, quae sensibus percipiuntur, primum ad ea, quae eis magiS.cognata

sunt, venire, deinde propterea per illa in alia sua traducero vim, & actionem Z Iure igitur, ac merito omnis descriptionis,& quae videtur, & quae non videtur, principium, ac sedes pri- mum ad eos, qui maxime diuinitatem imitantur, vult diuinos radios peruenire . Haec sanctus. Ex his, quae diximus, apparet, temporalia bona haud posse stare, ut bona sint, afferant felicitatem, consistantque in alicuius potestate absque Peligione, eiq. & eius Praesectis deis beri primas: Et hoc probauimus diuinae Scripturae testimoniis, assertione Platonis, Aristotelis, Hippocratis, Galeni, sapientum Assyriorum, Aegyptiorum, Persarum, Roman

rum , Iurisconsultorum, omnium gentium, argumentis moralibus , politicis, naturalibus, metaphysicis, certissimis euel tis priuatis, ac publicis, quotidianis experimentis, extrao dinariis ultionibus diuinitus immissis , speciali Dei prouia dentia, assertione historicorum , ac denique omnium rerum naturalium quodam consensu . Restat, ut idem consignemus auctoritate Euangelii, Apostolorum , Sanctorum, Do- - .ctorum, Conciliorum, Pontificum, Regum , Imperatorum quorum uis . Prius ramen idem nobis est concludendum , ex eventis singulis Hebraeorum , ac demum reliquarum natio.

182쪽

is a me Ruinis Gentium,s Regm

num, quae regna celebriora tenuerint, totiusq. Orbis , vel Ainfelicitate, vel felicitate, quae contigeritusque ad ortum. . . Christi, ut extremis postea libris, ex eventis siue prosperis, siue aduersis omnium celebrium Regn rum, quae Christiani gubernarunt, idem

manifestissimum net , & , traria quaeque diluentes, o- υ ι . peri nostro finems y ciamus.

183쪽

ET REGNO RUM

ADVERSUS IMPIOS POLITICOS. Liber Tertius.

Enumerantur progressus temperatium bonorum, quos una eum progressibus Religionis fecerunt Abraham , Iacob, Iosephus, Hebraeus populus in Aegulo, ac denique Mo es ipse . cap. I. Omprobanda sunt, quae disseruimus, euentis illustrissimis tum populi Hebraei, tum gentium reliquarum.Igitur , cum trans Euphratem maiores Hebraeorum habitarent, dispersis ianationibus per uniuersiam terram, Thare, Abraham,& Nachor seruierunt, ait ipse Deus in libro Iosue, Diis alienis.quo tempore caelestibus oraculis obtemperans Abraham sMesopotamia relicta,profectus est in Palaestinam. memorabit

que est,eosdem progressus ab illo factos in exhibirione religi v nis,

184쪽

in p

nis, & acquisitione temporalium bonorum.Numeremus illos, ut res clarissime elucescat. Gen. . . Primus igitur actus religionis, ex quo Abraham secutus est Deum vocantem, fuit, cum bis altare aedificauit, primum in . convalle illustri; secundum inter Bethel,&Hai. Ac tune dixit ei Deus,Scmini tuo dabo terram hanc. Cumque exorta fame, in Aegyptum venisset, occasione ablatae coniugis ac diuino iuΩsu redditae, plumnis est opibus amplificatus aduraraofio, AegyptiRege . Atque ita altaris aedificationem diuitiae sunt

consecutae.

Sectindus est; ciam sit gularii quodam ritu singulare Dyn iscium secit, mactans vaccam . Capram,& arietem Prienne S,tu turem praet ea, &ςplumbam c primis quidem per medium diuisis, & contra se altrinsecus misitis abes integras reliquit:

tum vero immolatione ac distinctione, patefacta sunt illi,ac promissa distinctiora simul, at certiora praemia. Nimirum sol e, vi post annos quadringentos quidquid Chanantorum populi pos siderent, id adiudicaretur ipsus posteritati ac punirentur quicunque ea quoquo modo afflixissent. cen 1'. Tertius est,cum iussus est circumcidi qum tota familia, atque ita signum religionis peculiars , e mis internosceretur a reliquis gentibus, accepit. Quocirca longe maiora, & uberiora sunt ipsi promissa. Dictum namque illi est, patrem multarum gentium constituite.Deinde faciam te crcscere vehementissis me. praeterea Reges ex te egredientur. Denique statuam pactum meum inter me & te, & inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno , ut sim Deus tuus , & seminis tui post te. daboque tibi,& semini tuo terram peregrin tionis tuae omnem terram Chanaana in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. Haec ibi. Quartus est. Cum obtulit filium suum Isaac, qui sui tactus religionis altissimus, ac maxime singularis, ac multo mirabi- Iior,quam supra nominatus: atque ita longe sublimissima,&maxima sunt ei certissimo , & immobiliter promissa. in primisque per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quia secisti hane rem , & non pepercisti filio tuo primogenito propter me, benedicam tibi. En Deus antea non iurauerat, neque pactum statuerat. nam dixerat, Statuam. Sic igitur erat quaedam nuda eoluntatis testificatio, nunc statuitur tadus,& iuramento confirmatur. Adiicit, Multiplicabo semen tuum, sicut stellas

185쪽

A caeli,& velut arenam,quae est in littore maris, antea quidem Deus dixerat, Hre, ut semen Qret sicut stellas caeli, non addis deratifuturum,ut ita multiplicaretur. Amplius,POsudebit , in quit, semen tuum portas inimicorum tuorum. Postremo benedicentur in semine tuo,non in te solo,ut prius,omnes gentes terrae . Hucusque promissiones diuinae una cum religiosis acti bus Abraham pariter procedentes,ut cognoscamus, a religio ne temporalia bona pendere , ac pares esse eorundem progressus,nisi quoties aliquid imminuitur bonis, ut maius detur, aut malis tribuitur,ut infelicius cadant . Inspiciamus modo, B quid acciderit Iacobo. Non enim Iegimus,ab Isaac speciales vllos actus Religionis exhibitos unquam fuisse, ac propte rea , neque incrementum memorabile temporalium bono. rum ab illo iactum. . t Iacob autem , cum missus ab Isaaco patre ua Melopotamiam , quod hic non probaret mores Chananaeorum a reo ratione,& religione dissidentes,ut ille acciperet, inde sibi con iugem melius moratam & religiosam,in itinere sopori te dans, vidit in somnis scalam stantem super terram,& cacumen illius tangens caelum, Angelos quoque Dei ascendentes, & descen-C dentes per eam, & Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tiri, Deus Isaac, terram, in qua dormis, tibi dabo, de semini tuo, eri N.

semen tuum quasi puluis terrae, lilataberis ad orientem, de Occidentem.& septentionem,& meridiem,& benedicentur in te,& in semine tuo cunctae tribus terrae ,&ero custos tuus, quocunque perrexeris,& reducam te in terram hanc, nec dimitistam, nisi compleueris uniuersa,quae dixi. Haec Deus Iacobo misso ob conservandos bonos mores, ac religiosos, misse sub obtestatione promissionum, quae factae fuerant Abraham, acri religionis ab ipiscultae . Nam, cum iussit Isaacus , Iacobiim proficisci in Mesopotamiam, sic est affatus eum : Deus au. tem omnipotens benedicat tibi ,& crescere te faciat, atque. multiplicet, ut sis in turbas populorum , & det tibi bene. dictiones Abrahae benedicat tibi, & crevire te iacia , atque multiplicet . Sic itaque Iacobus religimis obtentu iter sit

scepit. At, ubi Deus ipsi in Qmnis apparuit, &, quae supra recitauimus, est pollicitus, ipse protinus omnia speciali Relisionis actu consignauit . Nam tulit l*pidem, quem supposta V V et rat

186쪽

rat capiti suo, & erexit in titulum, siandens oleum desuper, . locumq. appellauit Bethel, idest domum Dei, Amplius autem Gen. 18. votum vovit, inquiens: Si fuerit Dominus mecum,& custodierit me in via, per quam ego ambulo, & dederit mihi panem ad vescendum, & vestimentum ad induendum , reuersu'. fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi dominus in Deum.& lapis iste, quem erexi .i titulum , vocabitur domus)Dei. Haec Iacob, cum promistionibusterum temporalium conita grais actus religionis, quod sciret utraque progredi eodem

Rursus ide reuersus e Mesopotamia, ac multis opibus a mdans, post haec vota, & religionis Obsequia, cum consedisset in Gen.3 s. Palaestina , timens sibi ob interfectos a Simeone, & Leui Sichiamitas, iussit auserri e medio suorum Deos alienos, eorumq. simulacra defodi in terra, perrexit in Bethel,& ad Deum consu-giens aedificauit ibi altare, triaq. continuo sibi a Deo promitti audiuit. Nam dixit ei, Cresce, & multiplicare. gentes, & populi nationum ex te erunt. Subiecit deinde, Reges de Iumbis tuis egredientur. Postremo,Terram, quam dedi Abraham,&Isaac, dabo tibi, & semini tuo post te . Ita Deus, pacta cuti braham,& Isaac transferens non in Esau, sed in Iacob ,cuius & inlud religiosum fuit, vi,quoties filium susciperet, eum nomine diuini respectus insigniret, atque ita magiS, magisq. augeretur in us procreandis. Inter filios Iacobi, est certissimum, temporalium bonorum copia magis ditatum Iosephum, cuius illud illustrissimum Religionis exemplum suit, quod, cum seruiret amissa.Iibertate Religionis salsae cultori Phutiphari,suam tamen, veramq. religionem dimittere noluit, quani is a communi Aegyptiorumniensia ob id veluti profanus arceretur , atque ita quodam- Gen. a. MQ i. zzputarecur 1u Pius , auersionique, & abominationi I

Gen. s. Cum Vero commigrassent Hebraei in Aegyptum, sede'. ibi.

fixissent,ob religionis propriae cultum rς tentum delegerunt haberi odio. Aegypt ij nam l. detestabantur omnes ovium.past res ob impiam supertationem, & tamen Hebriet pastorum viatam degere non abhorruerunt. Quin, cum maxime crevis

sunt vero diuinitatis cultu reptimo , atque iccirco post aliquot; annos Pharao destinasset era ad internecionem delere ,

187쪽

duersi si polis. Lib. III. G

Α ac videret eo magis crescere, & multiplicari, quo magis ab ipse opprimebantur, ac statuisset mares omnes,qui e praegnantibus orirentur, occidere, meruerunt habere illi Moysem, per Evi. e. I.x quem tot mirabilia patrarentur , populumque peculiarem, &Rem p. constarent . ita, ut ille in lucem fuerit editus inter procellas tem pestatis dirissimet, commotas obauitam religionem,

sincere custoditam

Ipse autem Moyses, ut religionis verae consortem, popuIumque suum Hebraeum protegeret ab iniurijs impij Aegyptij,non Exo. c. a. curauit spoliari bonis omnibus,dc in exilium profugere, ex quo sepv iactum ut diuinitus eueheretur ad tar L Ita V a tantum dignitatis, ac potestatis fastigium, quantuna nemo ante ipsum legitur assecutus, Pharaonisque Deus constitutus, imperio suo commoueret elo Exo.c. ' serimanam ratione subijciebantur imperio Moysis elemem te nonne ipsius religionis causa Z Sic enim semper Dei nomia ne solebat alloqui Pharaone Dimitte populum meum, ut fa- erificet mihi in delerio Viden, ut religionis gratia tanta fierent,aquae fluminis conuerterentur in sanguinem,computresce inrent pisices, innumeraeque ranae ibi exorirentur,ciniphes, munC caeλ pestis absumeret animantia, puluis aerem repleret, grando cuncta prosterneret,sulgura,& tonitrua nihil non miscerent, ac perderent,locustae cunetii corrinterent,nox, ac tenebrae omnem

lucis aspectum in meridie ipso auferrent omnibus p Quaecum solis Aegypti js nocerent,nihil omnino laedebant Hebraeos. ac, veluti ad nutum Moysis, religionem semper obtendentis, haec accidebant, sic eodem volente abibant, ubi scilicet e tendisset virgam, quae naturaIi quidem potestat nihili valebat, sed religioni seruiens tanta mirabiliter patrabat, ut sciamus bona tem D poralia dari , & eripi ob contem- i - Ptam , cultamque ab hominibus veram religio -

188쪽

1 N Te Ruinis Gentium, N Regm

Recensentur incrementa,ac ruinae,quas una eum Religionis, aut eo temptu, aut cultu, fecere Iudaei,ex quo sunt egressi ex Aegnis que ad Regem constitutum, rei ecto contra Dei volu

tatem Sacerdote. cap. II. .

Nimuero magis haec apparent adhuc, si comtemplemur, quanam ratione sint egressi ex Aegypto Hebraei,spoliis,ae diuitiis inimicorum dilath: Iussit enim Deus sacrificari , gnum anniculum,sanguine ipsius aspergi He abraeorum postes,eumque certo quodam ritu comedi, ex quo contigit, ut Omnes Aegyptiorum primogeniti fuerint diuinitus immissa morte interia secti, seruati Hebraeorum. Qua clade perterriti illi maxime contenderunt, ut ij dimissi a Rege discederent, secumque a serrent, quidquid auri, & argenti mutuum petiissent. Atque hic est primus, ac specialis ritus sacrificii perpetui, quem retinuerunt ex diuina sanctione Hebraei, ut merito per illum sine in propriam libertatem vindicati, maximas opes acquisiu rin i, propriamque rempublicam constituerint . adeo cum re- Cligione procedunt bona temporalis. Hinc itaque merito nobis erit initium capitis huius. Sicut autem per virgam Moy ses efficiebat tot, ac tanta, quae memorauimus, prodigia in

Aegypto, sic per eandem, quasi Ecclesiastici Magisterij symbolum, mare aperuit, ut iter tutum populo Hebraeo praeberet, clausit, ut ingressos Aegyptios absorberet, quod a sacra nimiarum potestate, mors, ac vita, elementorumque moderatio quaedam pendeat. Iam vero, scimus populum ductu columnae praecedentis die quidem in forma nubis, nocte in sorma ignis . iter ita secisse, ut illa consistente consisteret, ac sese mouente moueretur: Deo scilicet eam ciente, atque inde. Moysem ali quente, quid facto opus esset, populoue regendo expediret, admonente, quod voluntas diuina mortalibus per summos Sacerdotes explicetur. Sic enim David, Moyses, & Aaron in Sacerdotibus eius,& Samuel inter eos , qui inuocant nomen eius. Inuocabant Dominum, & ipse exaudiebat eos, in co- Iumna nubis loquebatur ad eos. Non est autem necesse, ve. hic reseramus,quemadmodum ab obedientia Moysis, qui cumstatre Aarone summum Sacerdotium regebat, proficisceren-

189쪽

Adue s imp. polit. Lib. III. Isse

A tur in Hebraeos omnia bona temporalia , deficerentquGhaec,quoties illi ab eodem desecissent. Notissima namque haec sunt, ac peruulgatissima in sacris libris, & euentis innumeris clariisime consignata . Diximus' praeterea superiori libro, sane itum fuisse, ut summo Sacerdoti in omnibus primae deferrentur,eiusque vestimentis orbe totum fuisse designatum, quodd sacris omnia pendeant.Hic igitur nonnulla huiusmodi lingularia comemorabimus, quae a nobis omissa fuerunt, Se in hunc docum reiecta. Igitur, Aarone defuncto,cum Moyses appropin quare sibi mortem conspiceret, sic Deum precatus est: Proui, deat Dominus Deus spirituum omnis carnis,hominem, qui sit super multitudinem hanc, & posit exire,jintrare ante eos, .& introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque past re. Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosiue, filium Num, virum , in quo est spiritus Dei, & pone manum tuam super eum, qui stabit coram Eleazaro Sacerdote, hic successerat Aaroni & omni multitudine,& dabis ei prscepta cunctis videntibus,& partem gloriae tuς , ut audiat cum omni synagoga filiorum Israel. pro hoc, si quid agendum erit,Eleazar Sacerdos consuIet Dominum. ad verbum eius egredietur, & omnes filij IDC rael cum eo,& caetera multitudo. Haec Deus,constituens, a Ducibus, alijsque principibus nihil agendum, nisi ex praescripto

summi Sacerdotis . Hincomnia pendere. Quocirca, cum I sue iam cuncta administraret, probe sciens id esse verum, transiturus Iordanem, Pal stinamque occupaturus bello, voluit praecedere Sacerdotes arcam portantes, qui consistentes in medio suminis, eius impetum cursumque cohibueriint,ne flueret,il nec Hebraei omnes transmisissent, alueumque siccum mirabiliter calcarent, atque ita terrae acquirendae possessionem caperent. Amplius autem, cum prima Ciuitatum Hierico ca- D pienda occurreret, Sacerdotes, Arcam portantes, eam circuierunt; hptemq. alii Sacerdotes sacus buccinis insonu

re , praecedentes una cum toto exercitu armato. quod cum sex diebus periscissent, aurumque, argentum,& aes omne

Deo consecratum fuisset; septimo tandem die, voci serantibus cunctis, muri corruerunt, Urbsque est adducta in potet latem, non alio poti stimum robore, quam religionis. Cumque Achan furatus esset aliqua eorum , quae Deo fuerant dedicata, atque ita religio violata esset, fusi sunt non multo post Hebraei,

nec, nisi expiato delicto, punitoque Achan, vires pristinas,

190쪽

Iud. .

is o De Ruinis Gentium, Regm

& victoriam,recipere potuerunt. Neque agebat,neque moliebatur quidquam Iosue, nisi Deum per Sacerdotes consuluissetialioquin infeliciter cadebat , & perperam tentabatur. Icci co a Gabaonitis est in fraudem perductus, quod os Domini non interrogasset. Quin, ubi diuidebatur terra, eam quisque partem sortiebatur, quam, ut sacra Scriptura inquit, dedisset Iosue I . EleaZar Sacerdos in primis, deinde Iosue filius Nun. Sic igitur omnia transigebantur ex praescriptου Sacerdotis. Hinc

post obitum Iosue Hebraei Deum consuluerunt. interuentu illius, dicen tes: Quis ascendet ante nos contra Chananeum, deerit Dux,& ait Dominus, Iudas ascendet, ut appareat Duces, Malet. & iudices consti tutos iuxta edictum illius, de quo dictum, Labia Sacerdotis custodiunt scientiam,& legem requirent ex ore eius,quia Angelus Domini exercituum est. Quod ait Angelus, idem est,ac si dixisset Nuncius,& interpres. Atque haec usque ad tempora Palaestinae per Hebraeos acquisitae. Ex hoc tempore Hebraei, saepius a recta religione deflectentes, alienigenarum potestati subiiciebantur, ac temporalium bonorum maximam iacturam faciebant,&, simul ac resipistebant, continuo liber bantur, atque in antiquum dignitatis, ac felicitatis statum redibant. Tum vero mirabilissime id eueniebat, quoties, ut simperiori libro adnotauimus, intercedebat specialis accus re- ligionis, & sacrificii, ut in victoriis per Gedeonem, Sampsenem, de Samuelem partis apparet. Quocirca superat om- nes victorias illa,quam Gedeon retulit e Madianitis, quorum copiae cum forent innumerabiles, fudit has ille tercentum tantum militibus, nullo educto gladio, nullo e suis desiderato,aut sauciato, praedamque, & gazas opulentissimas cepit: quorum nihil accidit simile vel Sampsoni, vel Samueli. Qu id ita Quod scilicet Gedeon solus, atque omni ope destitutus, fuerit ausus nocte cunctas aras Baal euertere,& maximo se discrimini obiucere pro recta religione . unde nomen hinc Ierobaal inuenit. Quorum nihil simile egerunt,uel Sampson,vel Samuel. In Salmpsone tamen fuit hoc praeclarum, quod mater ipsum concepit, in utero gestauit, aluitque, & instituit in perpetua religionis

Dd.c. I 2. Obseruantia. Iussit eam namque Angelus abstinere a vino, sicera,& immundo,donec peperisset; similiter & puerum. Praeterea vero & hunc comam non tondere in honorem Dei .

Quamobrem sortitudinis incre libilis exempla vivens dedit, atque, ut constaret a religione haec proficisci, cum fuit asin,

SEARCH

MENU NAVIGATION