장음표시 사용
211쪽
ac se. cum regnum iniret, se aedificaturum templum , quod caepturestaurari ex decreto Cyri, postea flagitiose incenderant Idu- mei. Quin imperauit,ut Omnis Iudaeorum regio foret immunis,atque in libertate viverent, tam ipsi, quam filis, tributaque iis praestarentur, & castella occupata restituerentur ab Idumaeis . Ac,ne quis eos laederet, mille equitum custodiam dedit iter facientibus,quousque Hietusalem peruenirent. Septimus est, cum Rex Artaxerxes anno Regni septimo ita scripsit: Ego Artaxerxes Rex statui, atque decreui omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans flumen,vi,quodcunque pex tierit a vobis Esdras Sacerdos,scriba legis Dei cael absque mora detis, usque ad argenti talenta centum, de usque ad frumenti coros centum,& usque ad vini batos centum, & usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura omne,quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra Regnum Regis, & filiorum eius. Vobis quoq; notum facimus de uniuersis Sacerdotibus,& leuitis,& cantoribus ianitoribus, & Nathi is,& ministris domus Dei huius,& vectigal & tributum,& annonas non habeatispotestatem imponendi super eos. Tu autem Esdra,secundum sapientiam Dei C tui, quae est in manu tua constitue Iudices, & Praesides, ut iudicent omni populo,qui est transflumen, his videlicet, qui nouerunt Iegem Dei tui, & legem Regis, diligenter: iudicium erit de eo siue in mortem, siue in exilium, siue in in condemnationem substantiae eius, vel, certe in carcerem. Haec Artaxerxes, non modo immunitatem, libertatemq. tribuens Iudaeis, sed attribuens etiam merum, mixtumq. imperium ab Euphrate unque ad terminos Palestinae.
Octauus est: Cum Rex Assuerus Amanum deiecit qui Iudaioreligionis, ac potissimum Mardochei odio, quod ipsi, diuio nos honores ambienti haud genuflecteret, Iudeos omnes iusserat toto Assueri imperio deleri Mardocheumque extulit, principem Palatii creauit,ac Iudaeis potestate fecit, ut hostes omnes Iudaici nominis extinguerent. ex quo factum,ut, quacum-
re Persici Regni potestas pertingeret, Iudaei plurimum pos-
. Est autem controuersia, quis ex istis tribus primus, secun dume fuerit , te quo vel nomine , vel cognomine notetur
apud profanos scriptores. De quibus nos alibi. non enim vid tur hic suus locus
212쪽
Ad summam,cognouimus, eosdem religionis,ac temporaliu norum factos progressiis a Iudaeis; ac, quoties per eos illa promouebatur, toties etiam bonis temporalibus augebantur,tiuamdiu Persici Reges imperarunt, praesidentibus in Hier salem summis Pontificibus, Iosue, Ioachimo, Eliasib, Ioatham, & Ieddo, siue Iaddo.
, Ioiada, Narrantur euenta temporis, quod fuit, ab euerso imperio Pensco usque ad Machabaeos: eorumq. felicitatem processisse na cum religionis statu, explicetur. Cap. VII.
Ontifices, ut apparet, summam rerum tenebant in Iudaea, inerumque & mixtum exercebant imperium florente regno Persarum: quod horuReges Iudaeis maxime faueret. res tamen valde perturbatae sunt,religionis etiacausa perturbata, praecipue vero Ponti fidiae Potestatis iure. Sedente enim Ioanne Pontifice,qui de Ionathan vocatur, Iesus eius frater ambiens Ponfitiacatum a fratre Ioanne Pontifice necatus est, rixa enata ob hanc
causam in ipso templo. Quocirca propter huiusmodi facinus . . indignatu SVoge Ees Artaxersis Rcgis persectus,qui Iesu intersecto fauebat templi penetralia , quoties libriisset,ingredieba tur in legis contemptum, neque sinebat hostias offerri,nisi tributo persoluto . Rursus, Ionatha defuncto, suffectus est filius Iaddus, aduersus quem frater Menelaus impetrauit a Sanab latho Darij pr secto,cuius filiam duxerat uxorem cotra leges, ut ipse, illo deiecto,Ponti sex constitueretuh, si Darius Alexam drum Regem, qui iam bella mouerat, superassetia Hic est Meneri laus, quem Nehemias: a se reiectum narrat, atque E templo fi gatum , quod alienigenam coniugem duxisset. Sed voto illius non respondi euentus . Nam Darius est ab Alexandro deui. ctus'. Religio vero fuit in causa,vt Iudaei pristinam felicitatem, vel etiam multo maiorem diuinitus adipi scerentur. cuius bene est , ut referamus euenta diuersa, illaque sigillatim recen
Primum sit igitur, cum Iaddus Pontifex cydarim, equa I mina aurea cum diuini nominis inscriptione pendebat, gestans in Veste, di ornatu Pontificio , solemnique. sacerdotum pompa di apparatu,Occurrit Alexandro Magno armatas acies ducenti,
213쪽
A. ducenti aduersus Iudaeos, stilia cuncta meditanti, & ipsius
Hierosolymae excisionem: Sed, ubi conspexit hic Pontificem, protinus ex equo desiliens , & ad Pontificis pedes accidens, Urbem, gentemq. Iudaeorum multis muneribus ac priuilegijs ornauit,admirantibus suorum ducibus, attestatus,tu Pontifice Iostph. li Deum se agnouisse, qui & sibi ii I Macedonia apparuerat dor' imienti,& ad Persicum bellum commouerit,& Culus Ope vinco, bat: quam ob causam voluit eidem sacrificare. .Secundum est: cum, desen in Alexandro, Ptolomaeus Lagi filius Aegyptum sibi vindicasset, & hostiliter Iudaeos, ac prae-B sertim Hierosolymitanos tractasset, adductis corum plurimis
in Aegyptum ,cum tamen cognouit eos veri Dei cultores esse constantissimos,pares cum Macedonibus, inqui: Iosephus, Ale' IUVb. Exandriae ciues esse constituit,&multos custodiendis Vrbibus 11. e. i. assignauit.
Videntur haec accedisse Simone Oniae filio sedente, que multis laudibus extolIit Ecclesiasticus, quasi ipso Pontifice Iudaei Ecci. c,1 sel icissimi serent ob religionem. Sed M Seleucus Nicanor, qui
Babylonem, Syriam, magnamque Asiae partem,& imperio te nutri atque ad suos nepotes transmisit, aequos, honores, & iura C in cunctis suis urbibus tum Graecorum, tum Iudaeorumgent besse iussit: quidadem Iosephus scribit - tibi
Tertium sit: Cum multi tamen adhuc Iudaei detinerentur in seruitute, quod bellis varijs capti essent a militibus, ut mos erat antiquis, Ptolemaeus Philadelphus omnes de suo redemit in Aegypto, Phoenicia , Regnique sui confinibus. Id vero it non alia de causa, nisi quod unum verumque Deum colerent, petente,& asserente id Aristeo,Sosibioque,&Andrea simul rem adiuuantibus. quod idem narrat. Amplius, illorum multos Aulae suae,& muneribus publicis honestissime praefecit, mensa D magnificentissimam ex auro extructam, quam describit ille , templo donauit. curauit insuper a septuaginta interpretibus Biblia transferri in Graecam linguam, quae adhuc habentur. Quartum sit: Antiochus praeterea Magnus , Iudaeorum reli- Iofli. ia-gionem studiose admiratus, quod partes ipsius in bello secutile. V. essent, ita rescripsit: Constituimus,propter pietatem eis praestare ad immolationem victimarum,&vini,&olai, k libaiothis Precium arguteorum viginti millia,& ad similam secundu prouincialem legem tritici modios mille quadringentos septuagintaquinque, &salis modiOS trecentoa septuaginta quinque,
214쪽
1I . De Ruinis Gentium,s Rega.
cap. 3. praeberi autem haec eis volo secundum mea mandata , & opus
templi constitui, & porticus,& quidquid aliud oportet retici. materia autem lignorum deponatur ex ipsa Iudaea, & ab aliis gentibus,& a Libano, nullo pro his exigente vectigali similiter&in alijs clarissimam templi geri volumus aedificationem . Haec ille, multis praeterea priuilegijs Iudaeos toto imperio .
quod latissimum tenebat , amplificauit, ut Iosephus refert.
Quintum: Cum propter haec. inquit auctor libri secundi Machabaeorum sancta ciuitas habitaretur in omni pace, leges etiaadhuc optime custodiretur propter Oniae Pontificis pietatem,& animos odio habentes mala, fiebat, ut ipsi Reges & Princi pes locum summo honore dignum ducerent, & templum ma-- ximis muneribus illustrarent, ita..t Seleucus, Asiae Rex hic A tiocho Magno successit)de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinetes. Hqc ibi. Hic I. Mach. vero Onias ille videtur, ad quem misit Epistolas,ac legatos pro a. societate ineunda Lacedaemoniorum Rex Darius, seu potius Areus, ut vocat ipsum Iosephus. & eius meminit Pausanias in Laconicis , ac Plutarchus in vita Pyrrhi. Illud etiam contigit ad illustrandam religionem praeclarum, sedente Onia. nam,cum minister Seleuci Regis Heliodorus,ne quidquam repugnante pontifice, ut depositas pecunias ause ret , ausus esset ingredi templum, ab equite terribili diuinitus apparente calcibus ad terram prostratus est, atque a duobus iuuenibus,taetaliter virgis est caesus,ita,ut semimortuus inde fue-1. Macb. rit asportatus,ac vix finitati restitutus precibus,& sacrifici jsoniς. Quocirca, re insecta, coactus redire,saepe aiebat ad Rogem . Siquis est tibi hostis, aut insidiator Regni,mitte illuc, ac flagellatum recipies, si tamen euaserit. Hucusque Iudaeorum temporalia bona feliciter processerui, florente religionis causa, ac Praesidentibus summis Pontificibus,& populari quadam potestate, inquit Iosephus rebus administratis, ita tamen, ut plerumque Persicis, ac postea Macedonicis Regibus, siue Seleucidis, siue Ptolemaeis alisuid tria butorum nomine persoluerent, idque per annos plus minus quadringentos Pontificatum gerentibus Iesu, qui cum Zor babele redijt,nepotibus. ex hoc omnia misceri coeperunt,co custo summi Pontificatus, ac religionis ipsius statu. Nam I sus, qui& Iasonem se nominabat, Oniae frater, oestro ambitionis incjtatus, Antiochum Epiphanem conueniens, promusit
215쪽
Α sit ei talentorum argenti trecenta sexaginta, & ex reddi tibiis Ioseph. Italia octuaginta singulis annis,si Onia Pontificatu depelleret, ac I a. c. I S. se praeficeret.Cumque id obtinuisset, eadem ratione depulistis 1. Mach. . esti pie a Menelao ,& Lacedaemona profugiens, exul est desun- a. .r. I 3.ctus. Sed & Onias eiusdem Menelai studio necatus est Antiochiae ab Andronico . Menelaus autem, cum pactain pecuniam non persblueret, pulsus est sede,in trususque Lysimachus. quo deinde interempto, rursus ille est euectus. Tenuit Iesus, qui - &Iason , Pontificatum tribus annis , Menς laus duodecim.
Ab Iasone porro constituta sunt gymnasia Hiero olymis pu- v blica, in quibus non modo Graecorum litterae, sed etiam superstitiones impiae tradebantur. pueri in lupanaribus erant , a que ob id ipsum pendebat ille talenta centum quinquaginta. Sic igitur conuulsa Pontilicia potestate, Religione perturbata, quid acciderit, inspiciamus. Cui in Iasen bellum gereret aduersus Menelaum, ut Pontificatum rursus in se transferret,& Antiochus Epiphanes eodem tempore in Aegypto aduersus Ptole-
nasum, reuersus hic victor, Iudaeis infensus, eoru in millia octu ginta occidit,quadraginta vinxit, totidem vendidit,omnia caedibus, rapinis, quouis genere crudelitatis turpissime Dedauit, C ac suadente Menelao, templi penetralia sanctissima ingressi is, impuris manibus ausus est sacrosancta quamis contrectare. In- de autem profectus, cunctis expoliatis, misit Apollonium cum viginti duobus militum millibus,madans secreto,ut viros per- 'sectae aetatis interficeret,inulieres,ac iuuenes venderet.distulit ille rem,donec omnes die Sabbati ad spectaculum feriati proce derent. id ubi euenit,cunctos, qui conuenerant, interemit. Postea vero milites in omnem partem milit . qui singulos interficerent. quod ubi est coeptum, passim profugere omnes tria
D Hoc peracto,tumultuque sedato. iussit, euersis impie sacris , templum lovi Olympio consecrari, Menelaumque Pontificem Samariae mandans considere, templum aliud, quod in ea erat, Ioui hospitali dedicari imperauit, aboleri omnem ludaeoruiti religionem,& cultum transireautem quelibet ad impietatem gentium,qui recusaret occidi: ac tunc septem fratres, qui Machabaei dicti sunt, quod Machabaeorum temporibus excellia rint, occisi cum plurimis aliis,ita,ut nunquam magis oppugnata fuerit,& ad internecionem petita natio iudaeorum: cuin Ue
216쪽
uarijs regionibus erant dispersa atque hoc tempore: ut merito AEpiphanes Antichristi cuiusdam similitudinem gerere dicatur. Referuntur οἱ io gradus, quos una cum religione Iudaei fecerunt ad recipiendam maiorem temporalium bonorum copiam, quoad amplitudinem regionum ipsis subiectarum , s .equam gentium nobilissimarum Soci
Rogrediamur adhuc, inquirentes,qui suerit
exitus tot,ac tantarum rerum , & quomodo
processerint Religio,& bona temporalia. Cu B contigissent igitur,qus diximus,anno cente simo tri gesimo septuno, ac nono Regni Graecoru, ex quo Alexander imperare coepit: Mathathias post hcc,cum quinque fili js,Ioanne,
Simone, Iuda, qui dictus est Machabaeus, Eleazaro Ionatha, cin-pit,cofluetibus ad eu multis, proeliari aduersus Antiochi Duces aras ab ipso consti tutas euertit,immolantes'. aliquot idolis occidit,& sacras res in antiquit,sivumq: statum restituere contene dens,praefuit verae religionis cultoribus ac studiosis in Iudaea annum unum.Decedens aute, Simonem sibi in omnibus suffecit.Iu Cdam vero belli ducem constituit aduersus impios omnes. Rece- I. Macb. 1 seamus autem gradus,quibus Iudas pro religione decertans est diuinitus cum suis ad maiora temper ei tectus. Primus est, Cu nobilissimas victorias referes superato Apol - Macb. Ionio,dein Gerone,mox Gorgia,& Nicanoreac deniq; Lysia,rem cepit Hierosolyma ac finitimas terras, templumq. & sacrificia reparauit,multis hostium spoliis onustus,ac ditatus,ita,ut Nicanor passim praedicaret Iudaeis esse Deu protectorem, non posse illos vulnerari,quod eius leges obseruarent .Nam reucra Iudas non aliud suis proponebat,quam Deum,neque alii sidebat pie- D'. Macb. tale,ac religione innixus,atque iccirco, quae ad illam specta. . bant , ut templum, sacrificiaque instaurans. Secundus est, Cum vicit Idumaeos, Ammonitas, & alienigenas,qui coissederapi in Galaad,opulentissimas praedas undique . reportans,Vrbes'. multas expugnas .quibus auditis,Antiochus Epiphanes,iram Dei in multis praesentiens, adeo consternatus eth animo,ut incidens in morbum palam iactaret, ac polliceretur, se Iudaeos Atheniensibus aequales facturum,templum, quod expoliauerat, optimis donis ornaturum, sancta vasa multi-
217쪽
Aduersus imp. polit. Ub III. νδ
. plicaturum pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis' praestaturum insuper Iudaeum se futurum, & omnia terrae loca peragraturum,Deiq. potestatem praedicaturum.Quae tamen cunon ex animo ob Dei honorem praecipue diceret,iniserabiliter interi jt: illiq. filius Antiochus succellit cuius Dux Timotheus, ingenti exercitu coacto, pergens aduersus Iudam,susus est mira - . biliter. Nam Machabaeus, ac milites ipsius, caput terra aspergentes, cilicii R. se induentes, ad altaris crepidinem prouoluti, Deum precati, sumptis armis, in hostes perrexerunt, pugnaq. 2. Macb. vehementi commissa, apparuerut e caeso demissi quinque equi- 1 o. , tes frenis aureis decori, aciem Iudaeorum praeeuntes, & ex iis duo Iudam medium circumdantes protegebant, telaque,& fulmina in hostes Iudaeorum iaciebant: ac tunc Iudaei peditum a vicies mille quingentos,equitum sexcentos, Timotheumque,dc fratres eius, Chaeream,& Apolloniu,perememt,diuinitus impe trantes,ac perficietes haec omnia actibus,ut apparet religiosis. Tertius est, Cuin Lysias, coactis militu octuaginta millibus, a. Macri Ze equitatu praeterea plurimo, pugnam commilit cuin Iuda, ac I r. fusus est ille, amissis undecim millibus peditum, milleq. ac sexcentis equitibus. Nam Iudae exercitum praecedebat eques in vec ste candida,aureis armis hastam vibrans,& inimicas acies profligans. Antea namq. Iudas cum fletu,& lacrymis Deum precatus est cum suis,ut Angelum salutarem mitteret,atq; ita praecipuos actus religionis edidit. Quocirca , cognitis rebus hisce, Antiochus pacem statuit cum Iudaeis , quam tamen nonnulli eius ministri interturbabant . . Quartus est igitur,Cum Iudas,coactus iniuriis multis,ac maleficiis hostiu manifestis, multas eoru ciuitates cepit, ' inuocato x δ. semper auxilio Diuino,ac pro sacris pugnans. Inter alia, nom. habens nisi armatorum sex millia, proelium q. conserenS adue
D sus Timotheum, qui sub signis habebat peditum millia centum viginti equites bis mille sexcentos, victor Iudas exstitit,ac prostrauit hostium millia triginta, luobu'. aliis proeliis quin qu inta millia In his autem contigit illud admirabile ad imistran
am religionis causam. Nam, cum multi Iudaeorum fuissent interempti, ac spoliarentur eorum corpora,ut sepulturae mandari pollent,inuenta sunt eorum tunicis occultata donaria multa
- Idolorum:quod videtur in causa fuisse, ut occiderentur ob im
Quintus est, Cum Antiochus Eupator praecipitauit ex altissi i
218쪽
ma turri impium Pontificatus inuasorem Menelaum, quod ipse primus huiusmodi dissidia seruisset inter Iudaeos, ac Reges, &nihilominus, haud serens tot, ac tam praeclaras Iudaeorum vis ctorias, peditum millia centum viginti, equitum quinque, elephantos viginti duos, currus falcatos treceios coegit aduersus . eos. Quamobrem Iudas, cum triduum ludaeos in precibus an . te Deum prostratos stare imperasset, paucis suorum delectis, noctu aggressus castra Regis,hostium quatuor millia cecidit, &. - omnia tumultu,& terrore repleuit, ita, ut Rex frustra obsidens loca ludaeorum munita cum nihil proficeret,audita suoru quadam defectione, coactus temporii necessitate, pacem statuerit, ludaq. a Ptolemaide usq; ad Gerrenos duce,& Principe secerit. Mach. Sextus est, Cum Demetrius Seleuci filius,adiunctis Iudaeoruq .s I 1 plurimis, qui non bene cum Iuda sentiebant, hominibus parum religiosis, Nicanorem misit, qui, non armis, sed astu,rem gerei dam iudicans,pacem fecit, dierosolymam venit, ibi q. commoratus, perfecit, ut Alcimus Pontifex fieret. Verum, cum Iudae 3 mortem machinaretur,atque ob id Iudas aufugisset, ventum est denique ad pugnam, in qua sudas, implorato multis precibus auxilio diuino,proelium commisit,& cum suorum paucis inimicorum millia triginta quinque occidit,Nicanorem peremit ac rursus Hierosolymas recepit. Cum vero in precibus cset totus Iudas cum suis ac sons o deinde se dedisset, vidit Oniam Pontificem,qui pro Iudaeis Deum orabat, & Ieremiam, qui Iudae dextra extenta aureum gladium porrigens, aiebat, Accipe sanctum gladium munus a Deo,in quo dei jcies aduersarios populi mei. . Mae. q. Post haec Iudas iniit societatem cum Romanis: cuin l. Demetrius mi sisset Bachidem,& Alcimum,cum maximo exercitu, in Iudaeam ludas idem, contra omnium suorum consiliu paucissimos habens proelium l. comittens est superatiis. occisus subcianum centesimul quinqua sinuam secundum. Ex illo, inquit Diuina Scriptura, emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel,& facta est fames magna valde .& tradidit se Bachidi omnis' restio, omnesque amici Iudae necabantur. Quamobrem conuenientes multi elesteriint Ionatham, Iudae fratrem, Duceum ,
qui, cum frater ipsius Ioannes dolosuisset a nonnullis interfectus , vita ei as morte, ac nachide profligato, Hierosolimam recepit. nec multo post obiit Alcimus, paralysi oppressus, ac
't. '. multi S tormentio excruciatus, anno centesimo quinquagesimo tertio.
219쪽
Aduersus imp. polit. Lib III. D
A septiesus est, Cum Religionis assertor apertus Ionathasta Ictus est summus Sacerdos, certantibus eum t here in suas par- Ires,ac dona multa mittentibus,pluraque pollicentibus Alexandro,& Demetrio Regibus inter se de Syriae, & Asiae Regno pugnantibus. Hinc sublatis alijs tributis, quae Regibus pendebantur, trecenta tantum talenta Iudaei soluere coeperunt,attributaeque ipsis tres Samariae Ciuitates, quo leuius esset tributum. quin Simon, Ionathae frater, constitutus est ab Antiocho. Alexandri Regis filio,qui Demetrium Duce Tryphone deuicerat, Duxi terminis Tyri usque ad Aegyptum.o: nnes autςm,quiri desciverat' a religione, nec bene de cilla sentiebant; expulsi sunt a Ionatha, qui foedus cum Spartiatis, ac Romanis antiquum nouauit. Octauus est. Cum simon,occisio Ionatha, per dolum Tryphonis, in Ptolemaide,constitutus est Pontifex Maximus,ac magnificentissimum sepulcrum Patri, ac fratribus peremptis aedificauit; patrociniumque religionis assiimpsit. Atque ex hoc facti sunt omnino immunes Iudaei ab omni tributo, quod prope semper,ab aetate Nabuchodonosori, Regibus Chaldaeis, Persis. Macedoniisque praestiterunt,anno centesimo, ac septuagesinoc ab Alexandri imperio: ac populus coepit scribere in tabulis publicis anno primo, sub Simone summo Sacerdote, magno Di ce, de Principe Iudiorum .per eum capta est arx Hierosolymae , - quae detinebatur ab alienigenis,Gaza item Civitas,& Ioppe: renouataque est amicitia cum Romanis,& Spartiatis : na ima- que per annos septem felicitate usi sunt Iudaei. Septimo autem Simon est interemptus,amicitiae simulatione, a Ptolemaeo, filio Abobi.'Atque hucusque nobis seruierunt ad vetitatem tradendam libri Machabaeorum,qui Latine habentur Nonus est, Cum Ioannes, lictus Hyrcanus, Simonis filius fa-D ctus est Pontifex maximus, atque ad restaurandam religi oriem conuersuS,Samaria capta, diruit templum, quod Manasses lai di frater ante annos centiim octuagint plus minus aedificarat ad aemulatione templi Hierosolymitani, omnes Qui offerebant extra templum summouit, Idumaeos ad Iudaeorsi ritus Lompulit, multas Syriae ciuitates in suam potestatem adduxit, societatem cum Romanis renouauit,&, quado usque ad aetatem prope supremam verae pietatis cultor extitit,tale meruit a Iosepho elogiu: Hyrcanus post seditionem sedatam feliciter vixindo principatum optime rexit annis triginta,& uno, defunctusque reli.
220쪽
quit filios quinque, qui maxime his tribus rebus dignus a Deo Aiudicatus est,magistratu populi, principatu Sacerdotii, & prindictione prophetiae . Nam Deus cum eo erat ,& futurorum praescientiam ei donauit. Ita enim cognoscebat, & praedic barivi etiam de duobus filijs praediceret, rerum dominos non diutius permansuros.
Igitur per annos circiter triginta Machabaei filii Mathathiae bella gesserunt aduersus Macedonici sanguinis Reges, Epiph nis impii succrebres, Epiphanemque ipsum,ab anno nimirum
centesimo, ac trigesimo nono usque ad centesimum septuages mum,quo tempore sunt intersecti quatuor Mathath e filii, Iu- B. da S, Ioannes, Ionathas, Simon . Sed tamen plures Epiphanis si ij, in quibus quinque successores, Antiochus Eupator inmetrius Soter, Alexander, Demetrius alter,Antiochus Sedetes. Ad magnam porro felicitatem, si respiciamus antiqua, Iudaei-redierunt hoc tempore, non alia via, quam religionis assertio ne . In primis enim vindicauerunt se in amplissimam, pristinamque libertatem, quicumque in Iudaea commorabantur, cum post Nabuchodonosor aetatem semper alienigenis tribu tum praestiterint. ιDeinde, m pareret olim post obitum Salomonis uni Regi Csolus ille regionum tractus,qui incolebatur a tribu Iuda,& Beniamin, Nam reliqua loca obediebant alteri Regi, qui dicebatur Israel, siue Samariae, nunc omnia subiecta. sunt viii
Amplius, Idumaeorum regio nunquam sic adducta est in Dauidis,ac Salomonis potestatem, ut neque proprium Regem habuerit,sed Regi Iudaeorum prorsus addicta fuerit, vel transierit
omnino in eorundem Iudaeorum religionem, quorum virum
praeterea, mariti ciuitates nullae in ora Mediterranei ma DP ris imperio Iudaeorum paruerunt ante hoc tempus, uti hoc parere coeperunt. infra illae enumerabuntur . .
Denique, cum varias in oras dispersi fuerint post Theglat phalasar Assyriaci Regis aetatem Iudaei, tum post Cyrum , tum maxime ex quo Machabaei sumpserunt arma pro religione, recepti sunt a variis Regibus,ac gentibus in amicitiam , societatemque ciuilitatis, & honorum . quod habemus in Iosepho lib. xii. cap. iii. v. di libri Machab orum primi cap. xiv. ω xv. Λtque hic scilicet est fructus religionis, quem non modo. Iudaei
