장음표시 사용
171쪽
Secundo, consecratur; nam panis & vinum sacra sunt, dum
Deo offeruntur: item consumuntur , nam,per verborum Claristi prolatione, no amplius remanet substantiadi panis & vini, sed in corpus & sanguine Christi per diuina potetia conuertuntur. Tertio, fit talis consumptio & consecratio ad Dei gloriam, in agnitionem supremi eius dominis. Quarto, fit a Iegitimo ministro, dum offertur a sacerdotia Christo instituto . Omnia ergo insunt huic oblationi, quae
requiruntur ad verum sacrificium
Alterum, quod inest huic oblationi & sacrifici est commemoratio passionis Cluisti, eiusque sacrificij cruenti, sua morte oblati. Nam post consecrationem praesens adest Christi corpus sub speciebus panis , & Christi sanguis sub speciebus vini: & in huiusmodi specierum diuersitate , fluvidi & solidi, inter se diuersorum, repraesentatur scparatio sanguinis Christi a corpore ac proinde illius mors & passio. Vnde, sicut in
Veteri Lege occidebatur animal, consumebatur ad gloriam Dei, &c. & sic occisuin, & de vitro consumptum & transmutatum offerebatur, non prout vitium & existens in sui esse; sed
offerebatur prout mortuum & consumptum: quamuis uti uir q. requiratur, unuin ut terminus a quo, alterum vero ut terminus
ad quem: sacrificium enim in actione consistit,est enim oblatio; unde necesse est,ut in ea sint terminus a quo di terminus ad quoi sed praecipue oblatio consistit in termino ad que, prout Philosophi de generatione philosophantur. Itaq. dum Osfertur panis& vinum ,& mutatur in corpus & sanguine Christi; panis & vinum se habet ut terminus a quo, corpus vero & sanguis Christivi terminus ad quem & hoc praecipue est id quod omertur licci etiam illa offerantur, & utra l. suo modo sint sacrificii oblatio. Cum ergo ipsemet Christus offeratur Deo, est materialiter idesacriscium quod ostertur quotidie Deo, dum offertur panis &vinum,ac illud quod obtulit Christus pendens in cruce. Quamuis aliquo modo dici possit diuersum, quod ex supradictis colligi potest. Hoc autem sacrificium esse Deo gratum per se,&non illa sacrificia Antiquae Legis, testatus est ipsemet Deus per Malachiam Prophet. cap. i. a num. io. Quis en, in , bis qui claudat ostia , ct incendat altare meum gratuito 8 non es mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: Omunus non suscipiam de manu Obba. Ab ortu enim Solis usque
172쪽
ad Occasum magnum es nomen meum ingentibus ,hin omni lo- eos ne is eur, ct sertur nomini Meo oblatio mundae quia magnNm es nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum . Per Zachariam etiam Prophetam cap. v. postquam de Christo dixerat, quodper suum sanguinem redempturus esset
Orbem, dicens. Tu quoque in famuine Te menti tui emi it in ios tuos de lacu, in auo non e aqua. Postquam dixerat a
multa si lia Sion, iubila flua Hierusalem : ecce Rix tuus coniet tibi ivsus , ct saluator: ipse pauper, ct ascendens veras iam, o 'perpullumsilium asinae . Tandem haec subdit eo dem cap. Luid enim bonum eius, ct quidpulchrum eius, nisfrt entum ebritorum, ct Cinum germinans virgines ' Plura addi possent, sed breuitati studentes silemus quae eamdem facerent probationem: ex his enim satis patet, quodnam sacrificium Deo sit gratum. Mutatis υ, Conueniebat etiam,mutari sacrificia mutataleste nam eon' secum etiam nexionem habent ad inuicem,Sacerdotium, Sacrificium, .& Lex trabit sacra- ad Dei cultum instituta: unde arguit Apostolus c.7. num. 12. ad Ν π
Hebraeos scribens: Transato Sacerdotio, necesse es o ct Leiis ' ' transati at . Et e contra dici solestpropter connexionem: Translata Lege, transserri debet Sacerdotium; non enim, sine Sacerdotio & sacrificio, haberi potest diuinus cultus, dedium Lex. Et in casu rostro clare patet, ita fuisse complendum : quia in lege Moysi, sicut fac cium non licebat offerre , nisi in viro tantum templo Hierusalem; ita nec Sacerdotes cx alia gente assumebantur, nisi ex una Tribu Levi: &hoc quidem suinciebat pro lege Moysi, quae tantum Israelitis Tribubus duodecim data fuerat : non enim fuit data uniuersis populis & gentibus; sed illi tantum populo Hebraeorum: unde suiscere poterat una Tribus ad supplendos Sacerdotes , & poterat aliquo modo unicum sufficere templum ad offerenda sacrificia. Christi autem lex non est soli Iudaeorum populo data , sed uniuerso Orbi, ut Matth. vlt. Euntes docete omnes putes , baptizantes eos, cte. &Marc. vlt. Euntes in mundum et niuersum , praedicate Euangelium omni creaturae. Propterea non
sufficiebat una Tribus ad praebendos Sacerdotes, nec unicum Templum ad offerenda sacrificia : sed sicut ex omnibus gentibus conueniebat a sumi posse Sacerdotes, sic &per totum orbem decebat posse offerri sacrificium; non in unico tantum
173쪽
Templo Hierusalem: & propterea mutatum est Sacerdotium, di Sacrificium: & ut Malachiae cap. i. habetur, hoc est Deo gratum . Ab ortu enim Solis usque ad occasum, inquit ibi Deus, magnum est nomen meum in mibus, ct in omni loco acri a-tur 9 os retur nomini meo oblatio munda, Non sanguinolenta cruore, alijsque immundiths contaminata; sed munda, prout panis & vinum , quibus Sacerdos non cruentatur, aut aliquomodo deturpatur, prout in illis Antiquae Legis sacrificiis . Ex his ergo patet, quam fuerit conueniens illa legis Moysis caeremonialia mutari. Et in uniuersum de omnibus potest haec communis ratio assignari, quia lex Moysi non fuit data per se primo , ut in ea sisteretur,sed ut esset veluti praeparatoria dispositoria lex ad Messiam. Quia enim ab initio post hominis lapsum Deus homini promiserat redemptionem,& a lapsu erectionem per Christum; cum non illico, propter rationes fueraassignatas, esset Christus mittendus: tanti ponderis erat eius
ad redemptionem aduentus; ut non sine prquia monitione itiorbem censeretur inducendus. Propterea, ut notum fieret o
bi , de qua nam gente ,'de qua progenie, per quam lineam esset oriturus, gentem sibi peculiarem ex omnibus elegit, eM qua tantum ac talem praestolaretur orbis; eaque suit gens Iu daeorum, quam propterea peculiari lege imbuens, a caeteris segregauit; & ne inopinatus adueniret Christus, prophetarum testimonia praemisit. Insuper per diuersos ritus oblationum , sacrificiorum, Z: sacramentorum , praeuurauit; ut non lalum genus, de quo carnem erat sumpturus , sed & locus, ubi
oriturus, ubi educandus, & tempus quo erat venturus, &miracula quae erat perpctraturus , mortem & mala quae erat passurus, & in uniuersum plura quae Operaturus erat, innotescerent : ut cum aduenisset, prsici S agnoscereturia Omnia
ergo illa, qυς ad hunc finem ordinabantur, tamquam media post adeptum finem, non amplius erant necessaria; & pro pterea uniuersa abrogata. inita vero moralia praecepta, non
tamquam media fuerant i hirutae; sed illa humana requirit
conuersatio, & natura ipsa rationalis exigit honeste viuer i. Imo Christu propterea venit in mundum, ut ait Apostolus ad Titum scribens c. r. Dedit meu fumpro nobis, Ut nos λ d veret ab omni iniquitate, o, num larus bi populum, acceptabilem , sectatoim boomm operum. .Propterea Praecepta mu
174쪽
alia non abrogata sunt , sed in persectiora mutata, quia . a Christi mors & passio ad persectionem morum di vitet sancti- talem ordinatur , non e contra. ' ci
De Mutatione Sabbati in Dominicam.
Contra haec rorsus insistis, ad probandam Euangeliorum adulterationem, saltem in ea parte, ubi sabbatum soluit: simul etiam reprehendens Christianorum Ecclesiam,quod sab- ua ιbati diem non colat, & pro ipso diem dominicum substituerit, per Euan inquis enim, praeceptum de sabbato sertiando, esse inter illa de- ιum ., cena, quae abrogata non sunt, & moralia dicuntur , naturalia,& diuina, in duabus tabulis,digito Dei scriptis,Moysi tradita . Vnde non licet sabbato derogare, cum sit praeceptum naturale diuinum. '
Ad hoc facilis est res onsio,distinguendo in ipso praecepto duo,
quae virtualiter praecipiuntur: prius est, ut debeat ex diebus hebdomadae unus diuino cultui destinari. Alterum, ut sic t lis dies determinatus ex septem. Quoad priorem partem natura ipsa docet , Deo esse aliquo tempore vacandum, ita ut, cum sex dies operibus tribuantur, saltem septimus, siue unus cx septem, Deo tribueretur. Quoad alteram partem, praecoptum non est naturale,sed positiuum: nec enim docet natura , ut potius die ultimo, quam primo Deo vacetur.quod si naturae relinquendum esset, natura ipsa potius dictaret suo lumine, priumo die,& non ultimo, esse Deo vacandum, & sic potius dies
Dominicus qui est primus, quam dies Sabbati qui est ultimus,
fuisset praescribendus: nam primitiae fiant Deo tribuendae, de a Deo incipiendum est. Non ergo,quoad istam partem, est na- i rumio praeceptum, sed tantum positiuum s unde mutabile erat, potuit cum caeteris positivis abrogari. - Quod si quis contendere velit, esse etiam de iure naturae , sa
175쪽
sabbatii custodire; quia in eius custodia Deo aguntur gratiae gesupremo omnium beneficio, quod est Orbis creatio : & natura ipsa dictat, eius diei memoriam esse colendam, in quo quis singulare beneficium accepit ; seu eius diei , qui magis est de s
accepti beneficii in memoriam reuocativus: At sabbatum estralis dies, quo in memoriam reducitur beneficium creationis; quia in eo Deus requieuit & compleuit omne opus, prout in Genesi: ergo sabbati cultus est de iure natura . Verum, etiam si concederetur talis discursus , inde etiam sequeretur,bene debuisse mutari fabbati cultum incultum Dominicae; etiam, inquam, si prius fuisset custodia sabbati,propter adductam rationem, de lege naturae. Quia, lic t in lege Veteri fuisset de lege naturae custodia sabbati, propter beneficium Creationis; superueniente tamen maiori beneficio in Ie ge Euangelica, nempe beneficio Redemptionis, ipsa acceptione maioris beneficij, cessat obligatio illa, di inducitur noua: Quia natura dictat, maioris benescij maiorem rationem est habendam: unde ex tunc lex naturae incepit di ctare, ut non amplius dies Sabbati, sed ille dies esset seruandus, qui magis beneficij Redemptionis esset memorativus: Hic est dies Dominicus, in quo Christus a mortuis resurrexit, natus est, 4nsuper misit Spiritum sanctum in Discipulos, suamque Eccle-sam suae virtutis gratia roborauit. Ergo illa ratio facit modo pro die Dominico, quae in Lege Veteri faciebat pro Sabbato,
Colendus erat, antequam tot mirabilia complerentur in di Dominica, solus dies Sabbati, quia non erat aliud tam celebre benςficium , sicut mundi creatio: unde in tanti benefici, memoriam sabbatum solabatur. At superueniente maior bunescio, illi fieret iniuria, si Ecclesia, magnifaciens illud vetus , rationem non haberet noui, & maioris; prosequens antiquam Sabbati culturam: ne ergo in hanc iurati animi notam incideret Ecclesia, agnoscens noui beneficii magnitudianem & excessum , in eius memoriam , loco Sabbati, benὸ substituit diem Dominicum; iuxta illud a Deo promissum Leuit.
26. num .lo. Et vetera,nouis peruenientibus, prodicistis.
Fuisse autem mundi redemptionem longe amplius beneficium , quam Orbis creationem, ecquis non videat 3 In . creatione enim non laborauit Deus, sed dixit, & facta sunt.
ot in paratione non solum dixit, sed &,secundum humanita
176쪽
tem suam, sudauit, laborauit, doluit , passiis est , & occisus. In creatione protulit verba, at in reparatione pertulit ver bera : In creatione nobis indidit naturalia, at in reparatione dedit supernaturalia: Tunc donauit nobis humana, at modo nobis largitur diuina. Si ergo iure tunc debuit Hebraeorum i populus colere sabbatum, quanto magis nunc debet Christianorum Ecclesia custodire Dominicam λ
sed si quis rursus instet, Sabbati cultum ad ' Dei imitationem in Veteri Lege praeceptum, quia ipse Deus ab omni opere, quod in prima creatione patrarat, Sabbato requievisset Iterutrirespondebo: Tunc congruenter in eo Deum fuisset, imitandum; quia Dei in homine exemplaria nore erant, quae nobis imitanda proponerentur .. At post Dei in carne aduentum, Christus adest exemplar nostrum, Dei in Christo adsen:
exempla, quae imitari valeamus: exempla , inquam,humana ,
homini magis consona , & hominis propria, atque simul c-tiam diuina, quia Christus Deus est ut insta patebit Diuinae auctoritatis testimonio)&in Evang. lege haec nobis a Christo
fuerunt proposita . ut Ioann. I 3 seu sed 3 . In De clari catus es Pater meus, Ut fructum plurimum asseratis, ct efficia mini mei discipuli. Et loan. t 3 . seu sein. 3 i. Exemptam dedi bis, inquit Christus, Ot quemadmodum ego fici Cobis, ita Ovosfaciatis. Et Matth. I r. seu sein. 3 2. Tollite ivum meum
super Gos , ct discite a me .. Et Matth. 1 3 seu scct 7 6. Magis ieret esse onus es Chisus. Et alibi passim in Evangelio.. Vt aute significaret Christus,post suam passionem bene substituendam Dominicam loco Sabbati, complures sanitates prout in Evangelio narratur perfecit ipso die Sabbati .. V
de & Pharisaei calumniae ansam sumebant , dicentes in Christum Ioan. 9. 16. seu sect. 2 1. Non es bis homo a Deo , qui Sabbatum non euso it . Et alias dicebant eis qui ad Christum curandi accedebant , Lucae i3.iq. seu sect. I. Sex dies uni, in quibus oportet operari: in bis ergo Venite, ct curamini; ct non in die Sabbati. Et aliasi pluries in Evangelio narratur huiusmodi Pharisaeorum causatio in Christum . Christus autem aliquando respondit, ut Matth. cap. ia seu sed .. 33. habetur: Dominus est lius hominis eiam Sabbati. Significans , quod ipse potestatem haberet, mutandi illum diem, ut alius eius loco
scistitueretur , & coleretur ; quod postea Apostoli, Spiritus ne
177쪽
rq . DE SACRIS SCRIΡΥVRIs 3 sancto edocti,&ipso Christo ordinante, ut supra dictum est,
Illud autem quod obijcis, a Christo dictum discipuli;
Matthaei section. 78. seu cap. et . numero ro. Caue e ne se fuga Ceolra hyeme et ei fas sol. Non obstat: non enim per hoc voluit praecipere Christias . ut in Nova Lege sabbatum seruaretur: sensus autem alius est; intendebat enim Christus illis ver bis monere Apostolos, ne tarde & sero pericula animaduerterent; ita ut non possent illa facile declinare ; sed ut opportu Do tempore imminentia mala praecauerento: quod patet ex contextu ; nam ibi Christus praedixerat discipulis ruinam Hierusalem, quae facta est sub Tito &Vespasiano, quando Ciui tas diruta est, omnisque populus Israel in captiuitatem ductus, di non vltra dimissus. prs nunclauerat etiam extremam, an iudicium , Orbis calamitatem: dicebat namq. Christus Matth. a . a num I 6. 2 nc qui in Iudaea suntfugiant ad montes, ct qui in tecto no a Lycendat tollere a quid de domos , ct qui in agro , non reuertatur tollere tunicam suam. tem praegnantibus, ct nutricntibus in litis Hebus. Deinde verba illa subdit. Orate autem vi non fias fugia Ue ira inbe me vel albato , erit enim tune tribulatio magna, qualis nonfuit ab inuismtandi v se modo, neque sies. His ergo patet, Christum monitos voluisse distipulos, ut cito,& tempore opportuno, illa , Pericula praecauerent: non hyeme , quando propter pluuias temporisque iniuriam non licet fugere , nisi cum dispendio &iactura : inec sabbato, idest non tarde,quo fuga non possit capi : iumpta metaphora ab ipso dierum ordine ; in hebdomada enim dies sabbati est omnium postremus & vltimus . Alchoranus etiam significauit cap. 3. cui titulus est, De mulieri s : non amplius colendum esse sabbati diem. lino detestatur sabbati cultum, his verbis , pagina mihi 83.
idcst, Aut mais licemus eos scuti malediximus sabbatietantibus seu Labbatum custodientibus . Vnde etiam ex Alchorano, sal, bati cultus non est amplius necessarius; imo potius damnabilis, sicuti legalia omnia, abrogata per Christum .
178쪽
Soluuntur aliae quadam di cultates .
OBiicis contra dicta auctoritatem Apostoli scribentis ad i...
Galatas cap. s. num. 3. Testi cor autem rursus omni bo- πο- 0lisi=mini circumcidentis, quoniam debitor es uniuersae legi arien- εν ,scia evada. Ergo,ex Apostolo,adhuc legis praecepta uniuersa seruanda vi φειΣ3 ,
Verum, non per illa verba significare intendit Apostolus, μ' legem Moysi & uniuerca eius praecepta adhuc esse seruanda: sed illa dixit ut deterreret Galatas a circumcisione, quam parati erant suscipere , ut patet ex contextu; ibi enim reprehendit Apostolus illum Galatiae populum, quod se seducia quibusdam Iudaeis siuisitent , adhibentes illis fidem , asserentibus, Christianos debere circumcisionem accipere: quod ipsi suscipientes,ad circumcisionem parabantur. Dicit ergo Apostolus ; ut eos de salsa opinione reuocaret: in principio eiusdem capitis. State, O nolite iterum ita eruitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam sicircumcidamini, Chrisus vobis nibit proderit. Deinde subinfert prie dicta verba. Te fisco omni circumcidentis, quoniam debitor es uniuerse legis faciendae. Galatae quidem, ex lege Veteri, existimabant, tantum accipiendam circumcisionem, non autem reliqua seruanda rApostolus autem reddit rationem illis, ut animaduerterent omnia similem habere obligationem; & propterea, vel esse seruanda omnia, vel nulla; quia non erat maior ratio unius , quam omnium: si ergo ipsi putarent, accipiendam circumcisionem; pari ratione existimare deberent , se teneri ad omniata, e& ideo illa verba protulit. Testificor omni circumcident e cte.
Hoc autem dixit, non ut illos ad circumcisionem & praeceptorum Veteris Legis scruationem induceret sed, ut illis veritatem,hoc discursu,proponeret asnoscendam , illis verbis virtu ter tale continentibus sillogismu seu enthymema: Certu est,nos non teneri amplius ad seruanda praecepta Veteris Legis. Ergo neque ad circumcisionem. Hoc autem totum clarissime cxcontextu Patet.
179쪽
Ad illam tuam inductionem , qua astruere conaris , nos Christianos non posse unam ex istis conclusionibus eis ero , dum Euangelia aliaque Scripturarum testimonia asserunt , Moysi legem bonam esse, nosque illam non seruamus. Nempe,
vel Scripturas verum non dicere. Vel Septuaginta Interpretes male vertisse. Vel Euangelia mutata esse. Patet responsio ex dictis: Diximus enim, Scripturas verum loqui. Septuaginta Interpretes bene vertisse : in quibus aurem locis textus Septuaginta Interpretum suerit adulteratus,& cum nostro Vulga tom cum Hebraeo non conueniat, scilicet in computatione annorum, supra dictum est: In eo autem in quo lex Moysi commendatur, idem asserunt omnes, sicut & Euangeli a ; lex enim
Moysi a Deo lata est, est bona& diuina: tamen bene perspicienda, quod nam Obsequium modo a nobis exigat, post Mesesiae aduentum: Ipsa enim est bona, & seruanda, eo modo quo praecipit, non alio. Praecipit autem , ut visum est ex cap.I8. De ut. ut Messiae,post eius aduentum, obediatur. Bona ergosuit Moysis lex, & seruanda tamquam diuina, usque ad Mesuae aduentum . At deinceps, non alia seruanda , nisi lex lata ab ipso Messia: Hoc enim de ipsam et Moysi lex praecipit, ut Deut. IS. Et in eo praecepto, de obedientia Messiq reddenda lex Moysi obtinet aeternitatem suam: in eo enim non licet Moysi legem infringere , sicut non licet Christi legem praeterire. In caeteris vero praeceptis, per Christum abrogatis, ipsa lex Moysi non amplius obedientiam exigit sibi, sed vult illam obedientia , ,
quam prius sibi exigebat, reddi Christo. Qui ergo Christo
obedit, legis Moysi praeceptum seruat, & in hoc lex illa seruanda est, & dici potest aeterna. Vnde,aliqua ex obiectis consequentiis, vel contra Euangelia, vel contra Septuaginta Interpretes, vel contra Scripturae veritatem, non sequitur; quia
verum est, sic legem Moysis seruandam esse, & bonam fiuile, di diuinam. Eamque nos Christiani, Christo obediendo, sicut
seruanda est, seruamus. Sicut,e contra; qui, ut illius prςce- ebriΠM, /- pta per Christum abrogata, seruent, Christo renuunt obedi- te qυ θ' re, illam potiuS transgrediuntur, quam seruent. Dum aute Christianos arguis , ieiunium non seruare quadra-p.ila, ginta dierum & quadraginta noctium, prout ieiunasse dici- .ia admi- pur in Evangelio Christus: Videris mihi non serio, sed ioco
' nos arouere. Quia noa Omnia, .que iecit Christus, sunt nota ' bis
180쪽
bis exequenda . Ipse enim, cum esset Deus , ad suae personae excellentiam ostendendam, pleraque secit nobis admirandia, , non imitanda; prout illud ieiunium, quod sine peculiari miraculo fieri nequiuit. Vnde, si quis vellet ieiunium consimile
ieiunare, videretur Deum tentare, contra illud praeceptum Deut. 6. I s. de Matthaei . seu in textu Arabico sect. 6. Non tentabis Dominum Deum tuum. Quod autem pertinet ad commestionem suillae, caetero rumque animalium, quorum carnes in lege Moysi prohibentur: dicimus, in figura illis hoc prohibitum fuisse. Vnde abro- gatum est cum caeteris caeremonialibus,ut supra explicatum est. Quod autem cuiuscumque cibi commestio, per Christum liceat, patet Matth. is. & in textu Arab. seel. s. ubi C hristus sic loquitur: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore hoe coinquinat hominem. Et post pauca: Non intelligitis , quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit , ct in secessum emittitur ' Luae autem procedunt de ore, de corde exeuntestea coinquinant hominem, o c. Et Act. cap. I o. a n.io.& infra, Petro significatum est a Deo, non vltra seruandam eiusmodi distinctionem in commestione, de clarissime patet epist.ad Galat. cap. a. a num. ii .& in .
AD illud quod addis , nos in cultu Sanctarum Imagi-
numin Crucis praesertim, Idololatriam exercere . Respondeo, non ita : aliud enim sunt Idola , & aliud Imagines . Idola quidem semper suerunt prohibita , sacrae Imagines numquam . Hoc autem patet in Veteri Testamento Exod. xo. m. q. ubi Idola prohibentur. Non babebis Deos alienos eo
ram me. Non facies tibi sculptile, neque omne militudinem , qua est in caelo desuper, O quae in terra deorsum, nec corum νT a qua