Apologia pro christiana religione qua a r.p. Philippo Guadagnolo Malleanensi, clericorum Regul. Minorum s. theologiae & arabicae linguae professore, respondetur ad obiectiones Ahmed filii Zin Alabedin, Persae Asphahensis, contentas in libro inscripto

발행: 1631년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

181쪽

quae sunt in aquis sub terra . Non adorabis ea , neque rates: Ego

sum Dominus. Eodem modo Deuteronom. q.& I. Leuit. 15.&alibi. Nihilominus,post eiusmodi praeceptum , ipsemet Deus Exod. 3I.&31.&36. Deus ipse dixit Moysi, se dedisse scien tiam Beseleel & Ooliab, per Spiritum suum inculpendi, pingendi , diuersa que effiates efformandi, ad Tabernaculi ornatum. Rursus: Populus istaei, propter imaginem unius vel alterius vituli, tamquam Idololatra poenas exsoluit. Salomon autem, non unum aut alterum vitulum , sed & duodecim simul, subtus mare aeneum , iussit insculpendos . Insiper& leonum & Ch rubim imagines,non solum circa templum Salomon; sed 3c se pra ipsam Dei Arcam Moyses, duos quoque insculptos Cheri hin statuit; ut constat Exod. 37. num. 7. 3. Reg. cap. 7. & 8. Tt tamen ibidem constat, Deum non reprehendine, sed gratum habuisse; ut cap. 9. eiusdem libri 3. Reg. Item,iussit Deus ipse Num. 2I. ut serpentem aeneum poneret

Moyses pro signo, quem quicumque a serpentibus percussus aspiceret, sanaretur: Et ita factum est. Hic idem serpens, a Moyse tunc formatus , & expositus: deinde dirutus Se conisa -ctus est, iussu semctissimi Regis EZechiae, vi q. Reg. I 8.nu. q. Qui

Propterea commendatur.

Quid igitur dicendum,in tanta rerum disparitate & perplexitate , ut commendetur Moyses serpentem statuens , & EZechias eundem serpentem diruens : Puniatur popu'us in deserto, propter unum aut alterum vitulum, & commendetur Salomon, cum, praeter Vitulos, plures etiam leonum di Cherubim imagines efformasset; immo & super Dei Arcam Che rubim venerandos statuisset: Iubeatur a Deo, nullius rei fieri similitudinem; deinde duobus viris,per Spiritum sanctum,da. radicatur scientia, ad cuiuscumque rei efformandam similitu

clinem ,

Responsio in promptu est, quia Imagines non quomodocumque suerunt prohibitae, sed Imagines efformatae ad illis Di-isinum cultum indebite exhibendum , ut patet ex uniuersis bcripturae locis, in quibus prohibentur, ut Levit. 26. postquam prohibuerat idola, subiungit : Ut adoretis ea. Dcuterouom. .num.19. Ne forte adores ea, ct colas. & sic in reliquis. Pr Pterea igitur commendatus est Ezechias, propter serpentem

dirutum, quia quem prius in sigRumposuerat Mnses, coepe-

182쪽

C A p. VIII. SECTIO XI. et '

rat deinde populus colere, tamquam Deum. Vnde A. Reg. i S. n. q. redditur talis ratio. Confre miserpentem aeneum , quem fecerat Moses: siquidem Trique ad illud tempus Ity Israel a Iebant ei incensum . Et propterea idem populus sirael poenas dedit in deserto, non quia simpliciter vituli imaginem fecerat, sed quia ad Diuinum cultum illi dandum efformauerat, sicut S coluit . Salomon vero nec boues, nec leones, nec Clicrubim ad Diuinum cultum cis tribuendum conflauit, sed ad omnatum templi . Cherubim vero super Dei Arcam statuit, inon ut tamquam Dii, sed ut tamquam Deo assistentes veneraren tur, & ex illoru aspectu,ad Dei cultu aspicientes excitarentur. Ex his ergo patet, aliud esse imagines quae proprio nomine dicuntur idola , quae prohibentur ι & aliud imagines, quae, ut ex dictis patet,prohibitae non sunt. Nomcn enim Idolum , &Hebraice iam Lum , R in plurali zu N Arianim , seu,' ΕΠΙ, de in plurali d), M Eritim, prout ponit textus Hebraeus', I eq

I .i 3. . significant vanum, mendacium, falsum ; &in plurali,

vana, &c. Arabice vero Idolum dicitur . Et in .

plurali is adit , & in libro Chamus sic explicantur,

o , idest, Idolum es quod vane colitur a Alch ranus etiam ipse cap. De Stella pag. sor. & cap. De Aforcan, seu De A borano, sub initium dicit, Idosa illa esse , quae tamquam Dij coluntur, cum Dij non sint. Et cap. i. cui titulus es' De Vacca, pag milii a . sic ait:

EIdest: Milatii seminam sufeipiunt Imagines, ct tribuum Diuinum cultum ; qui Cero crediderunt, maiori cultu Deutre Morant, quam Imagines . Vnde tam clarum est, cise aliud idola, quam Imagines, ut etiam Alchoranus fateatur. Patet

183쪽

Patet etiam ex usu ipso loquendi in omnibus linguis i lite aute sufficiat ex Latina & Arabica ostendere. Ex eo enim quod filius est imago patris, & patrem repraesentat, bene dicimus:

Idest : Filius eri militudo patris, aut similis patri ,seu imago patris. Non autem bene diceretur:

tur , patris. Hanc differentiam inter Idolum & Imaginem, adnotauerunt antiquissimi Patres, Theodoretus quaest. 38. in Exod. Origenes Homil. 8. in Exod.&i j . Qui omnes, Imaginem,ueram esse dicunt rei similitudinem: idolum vero, falsam. Dii enim creaturis , debitus soli Deo honor exhibetur, falsum est quod creditur. Nos igitur Christiani Imagines colimus , non Idola nec enim' aliquando Imaginibus cultum soli Deo dς bitum tribuimus : sed solum ea veneratione, qua qitielibet digba est, Imarginem veneramur . Nam non sola ab hominibus vencratio illa exhiberi potest, quae Deo conuenit, GricE, Latro . Sed etiam

exhiberi potest alia inserior veneratio : sicut de iacto Reges

veneramur , & Principes; serui dominum ; amicus amicum a , in ciuili consuetudine. Et dignior est veneratio, quam Regi& imperatori exhibemus , ea qua alium minoris dignitatis veneramur. Et etiam aliquo modo diuersa est, qua Regem prae sentem colimus, & qua absentem in statua reueremur . Ita . etiam diuersitas cultus est, respectu Diu morum: nam certe, quamuis imagines minim' colerentur; propter Deum, negari non potest, aliqua Veneratione dignas esse caeremoniales vestes, α ipsummet templum, ad Dei cultum instituta e veneratione quidem ,ratione Dei; non propter se, sed per accidens. Ergo,negari non potest, alia esse , praeter Latriam, veneratio num genera I prout unumquodque magis vel minus ad Deum .

184쪽

parietes, quia ad Deum pertinent, sunt veneratione dignrri nonnὁ sancti Angeli, sanctique viri, magis digni erunt, quanto sunt Deo propinquiores λ Et si Regis statuam veneramur, non-nE venerari poterimus etiam Sanctorum Imagines, tanquam eorum statuas λ Et si Regum vestes, sceptrum , & coronam propter Regem, etiam aliquo modo veneramur ; ita ut si quis frangat vel coronam, vel sceptrum, aut dedita operairegia laceret vestes; crimen lςsae maiestatis commisisse censeatur. NonnE veneratione digna erit Crux Christi, que Diuinum eius tetigit Corpus, in qua nostrae salutis opus consummauit:& quam regium suum vexillum, & Christianae Religionis in-sgnia esse voluit λ Hoc tamen certum est, nec Imaginibus Sanctorum, nec ipsismet Sanctis, nec sacris vestibus, nec Templis , aut Cruci, eum nos tribuere cultum, qui soli Deo debetur . Sed tamen eo cultu venerari,magis vel minus, prout magis vel minus ad Deum unumquodque pertinet: quod numquam a Deo reperitur prohibitum, sed potius ab initio Ec-c lesiae morem suisse usque nunc per succedentia sibi saecula co- suetum: & sacris Concilijs di Patribus receptum, Mcomprobatum. Praesertim habemus Matth. Σ . Crucem esse veneratione dignam, quae signum Christi appellatur. Et ibi Origenes, Hieronymus, Chrysostomus , Hilarius , & alii. August. strin. 13 o. De tempore, & Cyrili. Catech. i s. Sibylla quoquo lib. 6. in fine,de Christi Cruce sic cecinit.

O tignum foetis,in quo Deus ipse pependit.

Nec te terra capitinia caeli tecta videbis: Cum renovata Dei facies ignita micabit. Ergo, Christiani Idololatriae accusari non possunt, cum saera Dei instrumenta, vel signa, vel insignia, vel Sanctos eius,

vel eorum Imagines venerantur ; cuin illis Dei cultum non tribuant, sed tantum, propter coniunctionem Wi relationem quam habent ad Deum, illa venerentur . Vnae, talis vener

tio non est contra Deum, sed propter Deo, ne non tollitur per eam a Deo coitus, sed per eam praecipue Deus colitur, iuxta

illud Philosophii Propter quod unumquodq. tale illud magis. Et per haec patet, vitium in sacris Christianorum Scripturis nullum existere :& Euangelia, de Tora, omne'. libros ad utruque Testamentum pertinentes,omni prorsus labe carer . TRΛ-

185쪽

TRACTAT US

De Alahorano , eiusque Auctore Mohamede.

cui fidei sit actibenda, in quibus Alchoranus a Thora ses Euangelijs dissentit .

solum in multis cum sacris Scripturis, lege ou ed Moysi,de Euangelus conuenire ; Verumetiam s& in multis discrepare: Et quidem in his, qui bus conueniunt, Scripturas non fuisse corruptas , nulli dubium erit: Quid autem dicendu de his locis in quibus sibi inuicem contradicunt contradictorioru enim simul esse non potest veritas communis, alteru- . tru enim necesse est esse falsum . Ergo in illis locis , vel Alchoranus mentitur , vel Euangelia de Thora. Cui adhibenda sit fi deS,pervestigemus oportet, Alchorano an Christianorum Scripturae Propterea videndum est, AlchoranuS ne , an Scripturae Christiano 'in a Deo sint Z Quaenam ex ipsiis sint diuina , quae nam humana Quae Dei scripturae, quae hominum vel Daemonum imposturae t Cum enim ad inuicem pugnent, esse non possunt utraque vera, nec utraque Diuina. Sed,quia de Euangelio & Tora iam ex dictis determinatum est, disserendum praecipue restat de Alchorano; nam & ex eius cognitione ,

unita de Tora & Euangelio veritas clarior e cestet.

186쪽

nam mi Diuinae Scripturae qualitat .

Non est dissicultas aut dubitatio aliqua inter homines,

non modo peritos, sed etiam imperitos &indoctoq; Diuina cloquia nulla posse continere mendacia, nihil nos non rationabile praecipere, nihil turpe, nihil iniustum, &in nullo posse contradictoria sibi enuntiare. Vnde & Prophetapsal.i 8. diu inae legis qualitates seu conditiones enumerans, siuinquit . Lex Domini immaculata, conuertens animas e Toli-imonium Domini eis, sapientiam praesans paruulis. In tiae Domini recitae, iatiscantes cordo z praeceptum Domini lucidum, illuminans oeusis. Timor Domini Lanctus, permanens in Deutam saeculi Iudicia Domini vera, iusi cata in simρι-

Et primo inquit Propheta. Lex Domini immaculata. Quae cit conditio, simul omnes diuinae legis conditiones comple- ο - WN '-ctens. quas deinde singillatim enumerat, ponitque illam vetuo se vii distinctam ab alijs conditionibus; ut significet, non solati, ut' siassicere unicam ex propositis , ad hoc ut aliqua lex dici posito diuina; sed requiri omnes simul: deficiente enim una tantum, illico deprehenditur esse impossura , si diuino nomine proponatur : Ad bonum enim requiritur integritas bonitatis, quoad omnes partes : Ad malum vero siti it quicumque desectus Hinc illud Philosophorum,& Theologorum axioma. Bonum ex integra ea ad malum ex sussc mque defectu. Ergo, ut lex diuina dici possit, debet esse immaculata, vi in nullo aliquod continere vitium deprehendatur. Vt autem Diaboli machinamentum vel hominis impostura conseri debeat, suffciet, si iii una tantum conditione deficiat. Discurramus ergo per sin

187쪽

CAPUT II.

An Alcboranus sit Scriptura conuertens

animas.

P Rimam conditionem diuinae legis peculiarem hanc eo

Psalmo sanctus David proponit, dicens: Lex Domini conuertens animas. Quia scilicet, inter caetera, Dei lex & doctrina est essicax ad conuertendas animas: quod, vel potest intelligi ratione miraculorum , quibus Dei doctrina firmatur, &ostenditur esse diuina: miracula enim, quae vere miracula sunt, conuincunt mentem ad credendum, quamuis creditu dissicillima proponantur, re que super humanam rationem eleuentur enam miracula testantur propositam doctrinam esse a Deo,&ita propter primam veritatem, quam, certum est, mentiri non posse, cogit intellectum ad fidem. Ita potest intelligi uno modo . hoc Prophetae dictum. Lex Domini conuertens animas. Alio modo intelligi potest , ut significet Diuinam cooperationem; non quidem visibilem per miracula , sed inuisibilem, per infusionem gratiae,& internam inspirationem, qua operante, di praeueniente, animus ad credendum inclinetur, & ita Lex Dei dicatur . Conuertens animas. Tertio, Potest etiam intelligi . Conuertens anima, Idest . Per viam salutis ad gloriam perducat, & non per vitiorum anfractus in gehenna protrudat; & ita animas conuertat, & non peruertat. Verum in hoc sensu coincidit cum conditione, quae

deinde exprimitur illis verbis, Iustitiae Domini rectae. ibi ergo patebit, quomodo Alchoranus suis iniustitijs 3ω - animas

TV et I

188쪽

SECTIO

m miraculorum necessitate.

ICitur quoad primum , negari non potest, necessaria est

miracula ad nouae doctrinae, & nouae legis diuiuae proniulgationem : Dei enim propria sunt miracula , quae vere miracula sunt, Omnis creaturae vires excedentia; ita ut certum sit , ab alio quam a Deo fieri non posse. Vtergo pateat, te emnon ab ali O , sed a Deo esse propositam, debet proprio Divinitatis sigillo muniri , ne locus detur imposturis, & quod humanum, vel diabolicum est, tamquam diuinum suscipiatur: Timenda enim sunt, & praecauenda Diaboli machinamenta , . qui se in Angelum lucis , ut inquit Apostolias Σ' ad Corint. ii. Iq. transfisturat, ut decipiat. Vnde &Eclesiastici 1. mota murissis verbis. Fili accedens adseruitutem Dei ola in i litia, ct timore, ct praepara animam tuam adtentationem . Et ipsemet Alchoranus, propter rei evidentiam, id fatetur, dicens cap. De Brutis, circa medium, vel paulo post, pag. mihi Iqr. quatuor ante finem paginis: Idest . Nomine, O Dialoti sibi inuicem imposuras machino tur, ad decipiendum verbis . Propterea necessaria sunt signa diuina. ad hoc ut aliquid diuinum esse credatur: Eaque de catissa Deus Moysi dicenti sibi, Exodi Α. Non credent mibi, neque audient vocem mea , Dedit potestatem faciendi miracula , ad ostendendum se a Deo missiim, & non proprio cogitatu venisse, dc ea quae praecipiebat non esse sua ad inuenta, sed Dei mandata: Vnde ait Deus ibidem. Vt credam quod V paruerit tibi Dominus zuid es quod tenes in mariti tutata Respondit; Creta Discitque Dominus: Prodice eam in terram. Proiecit, Overya es in colubrum. Et caetera miracula, quae ibidem, S per totum Exodum . Praesertim , quando Moyses a Deo legem ac cipiebat, totus populus intuebatur miracula, videns ignem. V a &su-

189쪽

& sumum , audiensque sonitum buccinae, & caetera mirabilia , ut Exodi i 9. iatim 18. Totus autem mons Sinai fumabat ; eo

quod descendisset Dominus super eum in igne , ct ascenderet fumus ex eo, quas de fornace: eratque omnis mons terribilis. Ea sonitus buccinae paulatim credicebat in maius , ct prolixius tende- statur Moses loquebatur, ct mus respondebat ei. Et cap.iamnum i S. Cunctus autem populus videbat voces ct lampades, ersonitum buccisa, montemque fumantem rct perterriti ac pavore concessi, setexunt procul, dicentes stras: Loquere tu nobis,

autemus e non loquarur nobis Dominus, n ortὸ moriamur Et facta seditione iniquorum aduersus Moysen , qui etiam visis tot miraculis nolebant credere, Moysen a Deo missum: ne caeteri, rebelles etiam euaderent; &.ut notum fieret, mandata per Nob sen esse Diuina praecepta, miraculum quoque, tamquam

Dei sigillum, ostendit.Moyses in suae potestatis confirmati

nem. Vnde inquit Numerorum cap. 16. num. 28. In hoe

Flestis , quod Dominus miserit me ut facerem eniuersa qua cernitis, ct non ex proprio ea corde protulerim: Si consueta b minum morte interiιrint, ct Cisitauerit eos plaga, qua ct caeterim Vitari solent, non mist me Dominus: n autem nouam rem fecerit Dominus, Ut aperiens terra osseum deglutiat eos ct omnia qua ad Ulas pertinent, is cenderintque viventes in Infernum,

fietis quod blasphemanermi Dominum. Conse m igitur utre fauit loqui, dirupta es terra sub pedibus eorum :& aperiens ossuum, deuorauit illos cum tabernaculis suis et niuer a s

Liantia eorum . descenderuntque viui in infernum opertι humo, b perierunt δε messis multitudinis. At vero omnIs I MI, cur alat per oram,fugit ud clamorem pereuntium, dicens: Neso nos terra deglutiat. Sed is ignis egressus a Domino , inter fecit dracentos quinquaginta viro , qui serebant tardensint .. Ecce quomodo suae praesecturae chirographum Diuino sigillo ostendebat munitum .:Et Christus similiter, ut etiam Ala ho

Tanus fatetur, quod, propter Certitudinem quam etiam aptis Nahometanos liabet, silcmus, ne longiores euadamas . Insiper re mittens Apostolos ad praedicandum , dedit eis Chrisus facultatem perpetrandi mjracula, ad hoc ut tanquam ct Deo misit crederentur Z susciperentur, ut Matth.Io.num 7.

seu stet. 26. Euntes, inquit christus Apostolis, praeincute, ἡ σω se quia appropinqua tregnum caelorum . Infirmos curate,

190쪽

CAR II. SECTIO I. is

mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ei=ci te. Et ita , , si singillatim omnium Prophetarum dicta & facta pervestige mus , semper miraculorum signis sua verba confirmata , ani-.maduertemus: ut patet ex iacris libris, de Elia &Eliseo in libris Regum, & caeteris palliin. Quia scilicet necessaria sunt miracula, ut madata S praecepta a Lico cognoscatur proueni re; nam,ut ait Augustinus epist. 49 quaest. 6. Deus mirabilibus operibus Aquitur . Idque significans Christus Ioan. 13. & in textu Arab. sect. 3 . Si opera, inquit , non fecissem in eis , qua nemo alius fecit, peccatum non haberent: Nunc autem excusationem non tale Mi. Ergo necessaria sunt miracula, ita ut sicut aliquid, Diuino nomine propositum di Dei miraculo non probatum, de impostura suspectum est: ita e contra, aliquid Diuino nomin propositum & Diuino miraculo comprobatum, sine ulla suspicionis nota , tamquam Diuinum cst suscipiendum. Imapostores enim possitiat sua verba iactare tamquam Diuina , non vero Diuina valent miracula perpetrare; idque est tam clarum Scuidens , ut Alchoranus ipse, nosccnS rei evidentiam, ausus non sit inficiari, sed cap. De Credenis, Arabicb

ctitiis initium est Galata I ab ci ' circa fi

nem , pag.mihi 43 3. sic inquit.

Ιdest: Non potes Ap solus Agnum aliquod perpetrare , ni

Diuina virtute: quando autem aduenit opus Dei , confirmatur veritas, seu rei veritas certa fit, ct desciunt ibi impurores. Et quidem lex per Moysen data, S lex Euangelica, quod fuerint multis confirmatae miraculis, nec apud ipsos Maho- metanos in dubium reuocari potest: Alchoranus enim multa constetur a Christo Iesu perpetrata, prasrtim cap. i. cui tim tutus est De familia Amram, a. post initium paginis, pag. mihi 3 3 .ubi latetur , Christo fuisse omnipotentiam ad mortuoS exi . citandos,

SEARCH

MENU NAVIGATION