장음표시 사용
431쪽
in mulierem suam libidinem exercuit λ Verum, talis sortitudo miror quidem quo nam modo praesumi possit a Deo specialiter prouenire: Deus enim miracula perpetrat ad subsidium honestatis, continentiae , S castitatis; non autem ad usum libidinis , & ad incontinentiam exercendam. Imo miror quonam modo talis Grtitudo 1 Mahometanis praesimes possit, non inquam diuina, sed nec Prophetica: Talis enim potentiana turalis est, quae & a Philo pho dicitur naturalissima, de si cinntemperantia cxerceatur,debito iuris ordine, commendabilis est; cum intemperantia autem exercita,esse non potest quoad talem actiun commendabilis, neque a Deo, cum sit ex vitio, non ex virtute. Unde eiusmodi excessus & abusus potentiae in vitiorum actibus exercendis a Diabolo est, & Deo inuisus, ut patet thitio psal. si . id gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate O .Quibus verbis ostendit Spiritus sanctus, potentiam,seu abusum potentiae ad iniquitatem exercendam , , Deo potius displicere .
432쪽
cum Sanctis viris Mahomed non si
conferendum . A Nimaduertas igitur velim,dilectissime Alimed, prudenti
tuae mentis consilio Mahometi versutiam: versutiam inquam , & non sanctitatem , non potentiam , non scien tiam, S caetera Diuinae cooperationis indicia. Nam csim se dicat super omnes sanctissimum , Prophetarum optimum, omnium creaturarum excellentissimam, Deoque charissimam ;Oporteret, ut tot tantosque titulos, operum veritate sustine
ret. At potius contrarium patet. Et quidem si loquimur de caeteris Prophetis, & unum dicimus super caeteros excellulia se , non simpliciter dicimus tantum concrepatione Verborum; sed significatione gestorum. Si enim dicimus, Christum super caeteros,& etiam super Moysen,caeterosque omnes excelluisse , tam sanctitate, quam gloria miraculorum, quam etiam scientia occultorum ; ostendimus, re vera Christum plura &maiora miracula perpetrasse, ut constat ex sacris paginis, seque Christus inquit: Ioannis cap. I s. seu sect. 3 . Si opera non fecissim in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non bauerent: Nunc autem excusationem non habent. Et alibi, Matth. II. seu sect. 3o. Caeci vident, claudi ambulant , is os mundantur, mortui resuetum, o . Nec Moyses, aut alius Propheta tot tantaque perpetrauit, sicut Christus . Vnde ratione gestorum dicere possumus, Christum miraculorum claritate gloriosiorem fuisse. Rursus si dicimus, de sanctitate, Christum fuisse super omnes sanctissimum, ostendimus rei veritatem . Et cum sanctitas in duobus praecipue consistat: in recessu a malo, de clongatione a viiijs; ut etiam in possessione virtutum, earumque exercitatione, iuxta illud P mi 3 3. Recede a meso, o fac bonam . Pensatur itaq. maior vera inor sanctitas, per hoc quod
quia est, vituo innocentior, α in vitiuubus illustrior, clariores
433쪽
res exercens virtutum actus. Hoc autem probatur in Christo respectu omnium, etiam respectu Moysi . Nam,quod per tinet ad culpam, Moyses aliquando in sacra Scriptura reprehenditur de culpa , quamuis leui, ut Num. 2o. quando pro locutione ad petram iuxta Domini verbum , ut daret aquas, ipse petram percussit. Vnde Deus dixit iratus ad Moysen de Aaron: Ωuia non eradidistis mibi, sancti Daretis me eo uti Alys Israel ion introducetis bos populos, cte. At Christus,nor solii in aliquando nec leuiter peccauit: imo fatente etiam ipsosnet Alchorano ) peccare non poterat, erat impeccabilis, a Diaboli tentatione & peccati semite immunis . Vnde S Ioann. cap. 8.seu seel. 2I. Dicebat GHI Ius principibus acer tum, ter Phariseis e Puis ex Cobis arguet me de peccato ' Ergo quoad hanc sanctitatis partem, nempe innocentiam, Christus longe sanctior Moyse,& omnium sanctissimus ; cum non
solum esset innocens, verum etiam ad tantum eius ascenderet innocentia, ut minui non posset. Quoad aliam partem, cxcellentium virtutum , dicimus etiam, Christum super Moysen excelluisse: si enim virginitas est castitate sublimior; Moyses quidem castitatem coluit, non virginitatem , quia uxorem habuit, ut patet in Exod. Christus vero purissimus virgo , α tantus in hac virtute suit, ut& Matrem etiam voluerit esse, virginem, ut ab omni carnis labe videretur alienus. Et sic per uniuersa virtutum insignia discurrendo, in singulis virtutibus facile patet sublimis Christi excellentia. Ita pariter, si de Christo dignos titulos loquimur & inscribimus, tam verEloquimur & credimus,ut nec ipsi audeant Christianae fidei oso
Mahometus autem gloriatur de sono &voce sanctitatis,& uniuersis dignitatum titulisi sed omnes tituli sunt ii tuli sinere ; unde est Propheta titularis, sanctus titulo, charus Deo, nomine tantum & voce. Quod autem ita sit, non est nostrum figmentum; sed opera ipsa Maho meti testantur . Et ut ex dictis breuiter quaedam recenseam : dicit ipse, se esse omniu:n nobilissimum, & ex nobilissima ortum progenie . Ecce titulas . Tamen probatum est supra, verum non esse, cum ipse non ex Sara, sed ex ancilla Sarae, Ismaele progenitore, a patre Abdala Idolorum cultore , Avis, Abauis, Atauis etiam idololatris sit ortus. Erao titulus nobilitatis non scii ficat. Za Si vero
434쪽
Si vero dicamus, Christum ex nobilissima ortum progenis. titulus hic nobilitatis ostendet nobilitatem ipsam, nam Chri stus ortus est ex Maria Virgine,ex progenie David Regis , ta Regum omnium Israelis seu Iuda ,& ex progenie Sacerdotum , ex Abraham, non parriente ancilla Agar, sed eius domina Sara, quae peperit Isaac: unde comprobatur nobilitas. Verumt men carnis nobilitas parum facit in iis,quae pertinet ;id Deum; qui solum cordis puritatem, & vitae innocentiam respicit. Si dicimus,Christum venturum ad iudicandum die extremo uniuersalis Iudici; ; hoc tam certum est, ut Alchoranti S etiam lateatur, & in libro Sonnat sic etia confiteatur ipse Mahomed.
Idesti Et desemdet Iesu Eus Mariae in terram salit in ea iudex ore Dei. Mahomet vero si se iactat iudicaturum, & omunibus proponendum in die Iudicis, non habet unde illud pro
si dicimus, Iesum esse Christum Dei, & verum MesJan , , hoc etiam fatentur Mahometani ipsi, & ipse Mahomet, appellantes Iesum Q --b Christum Mahomed aute dum se dicits illum prophetarum, no habet, quo tantum nomen sustineat. Si dicimus,Christum lesum ei te Verbum Dei, hoc tam certum est, ut Alchoranus ipse negare non sit ausus. Vnde cap 3. versus finem fatetur , Claristum esse ve bimi Dei Dum autem Mahomed se iaciat redemptorem , a peccatis mundato rem , non habet unde hoc astruat.
Si Christum,dici inus filium Delia Deo genitum, a Deo procedentem : hoc neque negare potuit Alcnoran, sed cap. 3. in fine dicit , Christum esse Spiritum ex Deo: & Author libri Camus, in ianis Mahonaeti sectator, fatetur, Christum in sacra Scriptura dici Dei filium, & a Deo genitum, in dictione ut insta reseremus. Diuti autem Mahomed se dicit esse Par
435쪽
citum Spiritum sanctum, non habet quomodo tam insigno mendacium a blasphemiae de impietatis nota defendat. Iactat instiper Mahomet titulum supremae sanctitatis . At titulus non figniscat rem; nam si sanctitas est in virtutibus .
Et ex innocentia , ct puritate : in Mahoincto nec innocentia, nec puritas ei uiget, nec virtus. Et quidem titulus
summae sanctitatis summam si niscat sanctitialem; unde debuisset Mahomet esse Moyse & Christo innocentior, & in virtutibus illustrior: Et si Christus fuit semper innocens, Malio mei debuisset similiter esse innocens , S si Christus mimquam
peccauit, Mahomet nec etiam peccare debuisset. At constat ipsum peccasse, ut supra retulimus eκ Alchorano cap. De
De Probibitiona, pag. 33. in quibus locis constat, Mahometum contra Dei voluntatem, adulteria & sernicationes peire traue ; & suis uxoribus magis quam Deo obsequutum est , ω ipsum huius sqculi commoditates, ta carnis delectamenta concupisse, contra eiusdeminet Alchorani dicta, capite Malonita, pag. 8o. &cap. De Aranea, pag. et 86. ubi dicit praesentem vitam ludum esse, & cap De Credens, pag. 3 2. &c. Naziat, ubi dicit, eum qui in hoc mundo vane laetatur, in tartara detrudendum , & cap. De Holoria, pag. 3 9. ubi di cst,praesens saeculum pro omnibus , at futurum pro illis tantili, creatum osse, qui huius saeculi blandimenta respiiunt Scap De Credente, pag. v. ubi dicit, hanc vitam non ad quietem datam esse , sed tantum ad usum. Dicit quidem Mahomet cap. De Muro, pag. I Ti. ω cap. Dc Iona, pag. 2c6. S cap. L e Saba , pag. 4i . & cap. De inchorano, seu Alforcan, pag. 33 i. se non expetere utilitatem aut aliquid aliud commodi in hoc mundo ex sua prophetia. Dicit namq. cap. De Poetis, pag. 339. verum Prophetam non expetere nisi Deum ;& inditium veritatis in Propheta esse, si nihil mercedis exigat; de mercedem a solo Deo expectet. At ipse sibi non solum utilitatem, &commoditatem, ut patet cap. De Sectis, pag. qos. verum
tiam spolia in bello ex inimicis, sibi deberi praecipit pag. 173. cap. De Spoli', sub initium : Imo sibi deberi omnes mulieres,
tam virgines, quam viduas, quam etiam aliquando coniuga tas , ut patet in toto cap. De Haeresibus. Vnde in singulis,
quoad gencratia, benς sonabat: tamen in specie male praeci-Za a piebat.
436쪽
piebat. In uniuersum sonabat virtutem, & virtutem rebus caeteris praeserre simulabat: at ad peculiaria descendens, virtutibus S rebus uniuersis sua commoda praeponebat, & praecipue suae carnis delectamenta; ut etiam in se, Aristotelis dictum verum esse ,exemplo comprobaret, 2. Ethicor. cap. s. dicentis : Nam cum tria vi, ob quae quispiam expetit,bon sunt , Otile, 9 iucundum : ct tria tuis contraria, ob quae fugit, turpei , inutile, ct molesum. Bonus quidem vir circa haec omnia recti . git. Malus autem precat : ac praecipue circa voluptatem. iVnde, sonans titulum sanctitatis,exercet opera iniquitatis;&iactans,sibi peccati somitem a Gabriele Archangelo ablatum, cum ni*ram de eius corde guttam semouit, non nisi illius s mitis escam expetit: ut ex allatis constat. Et quidem, si Christus fuit virgo,debuisset etiam Mahometus colere virginitate , ut saltem videretur Christo aequalis, dum se iactat meliorem ;vel saltem debuisset colere castitatem, ut iactans se omnium, isupremum, non videretur Moyse etia inferior, & omnibus Pr rhetisin iustis,qui iusti esse nequiuerunt,sine cultu castitatis. At ipse,pro castitate, pro virginitate & continentia, exercet libidinem & incontinentiam,vi ex dictis patet, ct plura addi possent;sed hic susciet illud unum recogitare,quod de Mahometo
refert liber Agar. Dicit enim, inter caetera, Mahomet aliquando filiam Vbequar seu Abubachir,nomine Asam, uxorem duxisse,adhuc sexennem; & cum ea, non nisi octo tantum annoru, Iahomet supra trigesimum, matrimonium consummasse, cum etiam aliam haberct uxorem. Hic attende quaeso, quanta appa reat libido,quantus concupiscentiae ardor: puellam nondumsex Vtcro matris egressam,ut ita loquar,opprimere i Nouu matrimonis genus, in quo uxor,adhuc in puerili aetate, mariti libidini exponitur laceranda ta occidenda potius , quam copum
Ianda i Nonne est homicidij potius quam matrimoniis genus ZNihilominus ille Mahomet,qui se sanctissimum iactat, ct ire
cati somitem non sensi: se tantam exercuit turpitudinem,quam
etiam alias inhonestus & iniquus exhorruisset. Ergo salsos titulos iactat omnino,cum se omnium dicit sanctissimum: quino solum sanctior sanctis viris, verum etiam de iniquissimis S sce-
dissimis stadior apparet & iniquior ; iuxta illud Aristotelis s.
437쪽
C A p. X. s E C T. XIII. thic. e. I. Pessimus igitur es, qui ctsecum cum aliis prauitata
Sed & cum volupta es non ex sola carnis libidine, aut ex i surge te pallione; sed,ut ex supradictis costat, ex animi etia pro- potito Mahometus eligeret: no solii in his delinquebar,sed & in his delinquens,impoenitens S incurabilis erat: ut bene illi sederet aliud Aristotelis dictum, septimi Ethicorum cap. septimo. ui voluptatum exuperationes, aut e perantes voluptates , ob electionem , atque ob i fas, ct ob nullam rem aliam inde prouenientempersequitur, intemperans es. Hunc enim non paenitere necesse es: quare es incurabilis, Haec verba quam be- ne Mahometo quadrent, quisque Alchoranum caeterosquo eius libros inspiciens,illico palam agnoscet. Ipse enim Maho- metus, propter seipsas,carnales delectationes expetebat: ita ut paradisi selicitatem & beatitudinem in illis collocaret, Sin ipsis carnis delectamentis, tamquam in ultimo fine conquie
OVomodo ergo dici potest,Deum optimum,qui uniuersa per prose, iis ad persectionem eleuat, & non per desectus de persectione retrahit, voluisse, Euangelicam Christi legem in Maho meti Alchoranum mutare pEuangelica m legem,tam sanctam,tam iustam,tam rectam , ac talem,ut si eam homines adaequale seruarent,iam Angelica. ci
438쪽
et caelestem vitam viverent in terris; sine dolo, sine mendacio, sine si inultate, sine ira, sine inuidia, sine concupiscentia,sine peccato, sine macula ne quidem leuissima: immora omni conco dia,in omni pace,& gaudio,& charitate, inuicem se diligentes, inuicem se adiuuantes; ita ut si omnes persectE Christiananiae-gem custodirent, non esset qui vim aut iniuriam pateretur,quia non esset qui iniuriam nec vim inserret: imo non esset, qui gratiam & beneficium non acciperet, quia uniuersi certatim beneficia in alios conferre contenderent; idque ex ipsi sinet Eua- gelicae legis oraculsS constat. Et legem eiusmodi, a Iesu Christo institutam. Iesu Christo, qui etiam ipsomet fatente Mahomet,& Alchorano concepti est ae Spiritu sancto,ex matre Virgine, ab omni aliena prorsus macula progenitus,qui vitam. non solum labe vel leuissima noni in secit,sed nec inficere poterat;& tam sanctus erat,vi nec pec
care posset: tum punis, ut esset virgo: tam caelestis, ut nulla prorsu S terrenarum rerum cupiditate teneretur: tam sapiens, ut etiam cordium cogitationes intueretur, & futura praesciret: tam potens, Ut Dei omnipotentiam , tot miraculorum Patratione, demonstraret:tam clemens,ut omnium miserorum calamitatibuS occurreret,& debilium infirmitates curaret: tam humilis, ut etiam aliorum pedes lauare non refugeret: tum excelsus,ut iudex sit constitutus a Deo uniuersorum: nobillimus, cum ex Regum & Sacerdotum lsraeliticae gentis progenie sit
ortus: & omnium bonorum aggregatione cumulatus, virtutu,
potentiae, sapientiae,innocentiae ratiae, gloriae,& ut insta suo loco patebit,diuini testimonij auctoritate , cum esset in persona Deus,qui dignatus est homines instituere,& redimere, S inter homines versari in terris,iuxta illud Prophetae Baruch c. ῖ .in fine. Hic es Deus noser, ct non aestimabitur alius aduersus eum. Hic adinvenit omnem Oam diseiptinae tradidit Hum Iacob
puero suo, ct Israel dilecto suo. Pos bie in terris visus es, cr
aum hominibus conuersatus est.
Et legem talema tali institutam: legem Euangelicam , tanta viri, Christi Iesu, Dei stis: dicere quis audebit, Deum voluisses, mutare in legem Alchoranicam Mahometi
In legem Ala horanicam,tum iniustam, tam inhonestam, tantim puram, tam impiam,vt in Deum blasphemans,asserat, eum
Praecipere adulteria,rapinas ornicationes,odia iniustos viros
439쪽
paradiso destinatos,homicidia: item, Deum esse mendacem , deceptorem,& fraudulentum: S pleraque alia tum impia, qua turpia, quam iniusta, quam fatua S ridicula, inutilia,& irrati nabilia: ut ex supradiciis satis aperte constat. Et in talem legem,l Mahometo institutam. Mahoincto inquam, qui ur ex dictis patet non solum ex Idolorum cultorib. ortus, sed & ipsemet Idolorum cultori ut ut ipsemet testatur, S patet ex eius libris usque ad quadragesimum suae ut ii S au num, impius & peccator; immo &nesciens fidem, S ignora Dei legeni, ut ipse locis allegatis fatetur : & qui etiam eo tem pore dum se iactaret Prophetam, rapinas,iniusta proelia, furta, fornicationes,adulteria,& libidinem tantopere exercebat. Qui talia etiam perpetrando, se nihilominus sanctissimum , ad saliuoe gloriam captandam, iactaret,& peccati immite carere,& excellentissimam Dei creaturam esse ., d summuna Prophetarum, .ci omnium Redemptorem: cum nec ratione, nec auctoritate, nec miraculis ire bonis operibus aliquid excellentiae ostende ron sed potius e contra,non nisi iniquitates ta impietates, fi gitia&facinora a, Ruis igitur audebit dicere, aurin crius mentem habere poterit locum talis cogitatio, ut vel suspicetur, Deum tam erro nem decrevise mutationem, ut sebstitueret impietatem pro religione,crudelitatem de seritatem pro clementia, incontinetiam pro tempcrantia, turpitudinem pro decentia, pro virtutibus vitia, pro rectitudine iniustitiam S malitiam, & in locum honestatis& castitatis subrogaret luxuriam & libidinem, &iniustitiam pro iustitia vellet colendam; & pro exemplari vi tutum, imitandia proponeret turpitudinis monstria,& pro Christo Iesu Mahometum ξ longe absit a mentis compote talis de
Cum ergo in tot tantisque deprehendatur Mahometi mendacium , cum tantum se iactet Prophetam, tam sanctum, & Deo charum: S contra iaciant opera, quibus constat, illum non sanctum, neque Deo charum, neque Prophetam, quia nullum signum ostenderit propheticum: non sapientiam, sed potius impietatem: non miracula, sed potius ficta mendacia: Et cum in sua lege non nisi propria commoda respiciat otii ita rem ad obtinenda spolia S exuuias, delectamenta ad omnium
mulierum amplexibus fruendum , dignos titulos plurimos i digne
440쪽
digne sibi usurpaverit,ad indebitam sibi dignitatem & gloriam
apud homines captandam; & caetera complura quae in superioribus tetigimus, praeter plurima, quae Mahometicae Sectae libros legenti passim occurTunt, & longum esset reserre . Finem faciamus in haec conclusionis verba: Mahometum ideo se ei finxisse Prophetam; ut quidem honorem ,& dignitatem apud homines captaret, & beneuolentiam omnium, & utilitatem ab omnibus; sed praecipue , ut suam libere posset cxple re libidinem , cui tot escas per suum Alchoranum praeparauit. Ergo,Mahometi lex, Dei lux non est, sed impostura. Ergo Alchorani fides nulla est. Ergo,dum Euangelio S Tora repugnat, Alchoranus mentitur. Ergo, duna pro Tora aut Euangelio loquitur Alchoranus, indicat tantam esse Tora &Euangelii aut horitatem ει certitudinem, ut nec pessimus impostorcorum veritatem omnino valuerit inficiari. Ergo Euangelium& Tora tantummodo est vera Dei Scriptura. Ergo, sola Christi lex, quae Moysi legem impleuit, modo colenda est; prout Tora,Prophetae,& Euangelia, docent. Non Alchoranus, aut alius
Mahometicae legis liber, diuinus est; sed tantum libri illi,quos Catholica Christi Ecclesia, tamquam diuinos , proponit, supra Tract. I. cap. 2. recensiti: cum sit, ex dictis , de illis omnis in contrarium suspicio aboleta: ita ut omnino diuini esse comprobentur , uniuersa superius allata, attenta animi' consideratione, perpendenti.