장음표시 사용
441쪽
Religionis Mysterus. PRAE FATIO.
Postquam de veritate & sinceritate Scripturarum, Diuina
continentium testimoniane terminatum est: superest , ut eas de Diuinis Mysteriis consulamus . Nam sicut ab initio indicatum est) naturali lumine, nisi supernaturalis fulgor ditiinae reuelationis accedat, in huiusmodi mylleriorum inquisitione deficimus, iuxta illud prouerb. 23. num. 2 7. Scrmator maiesatis opprimetur a gloria. Praesertim cum homines, humanis asilieti, nonnisi humana ct humanis proxima didicerimus cogitare; ita ut ea quae naturam superant, ad instar potius naturalium eisngamus , qualia eorum veritatem attinga
Non est hic nobis sermo de his , quae Deo, prout est unus. conueniunt; quae etiam Philosophi, solo naturali lumine, sunt assecuti : licet, in euidentius de humana imbecillitate testi monium,etiam in his plerique defecerint. De huiusmodi non est inter nos quaestio,quia in his Mahometani cum Christianis conueniunt quamuis multipliciter in omnibus se Mahomet
immiscuerit, nunc haec astruens, nunc eadem destrueno Tu quoque in tuo libro cum Christianis videris conuenire, in omnibus , quae ad absolutam Dei persectionem pertinent. Quare conuenimus : Deum esse unum, incorporcum, spiritum, in finitae persectionis, summum bonum, simplicissimum, aeternum, immensum, incorruptibilem, immutabilem , incom- gehensibilem: Item, quae per accidens creaturis conueniunt, ineo secundum substantiam conuenire, S ei nullum inesse accidens : S quae in creaturis distincta sunt, in Deo esse identificata : esse item rationalis naturae, intellcctu & voluntate praeditum, omnia cognoscentem & scientem , etiam fiitura antequam fiant: esse beatum,& in semetipso sua voluntate quiescentem, de summa sua persectione perpetuo gaudentem . Insuper omnipotentem,solum increatu omnia creante,& con- A a a ser-
442쪽
ieruantem; sine quo nihil umquam fuit, aut erit, vel esse poterita & siqua alia enumerari postant, ad omnem complen- eam in quocumque genere periectionem, eamque perfectissimo modo continentem. In his conuenimus.
Solum a Christianis cum Mahometanis dissentis in Trinitate Diuinarum personarum ,& in Filij Dei Incarnatione. Dicis enim,Deum non generare, neque gigni; & propterea non reperiri in Deo, nec Patrem, nec hilium: Non spirare neque spirari; re propterea nec dari Spiritum sane tam . Sed in Deo unicam tantummodo este, sicut essentiam , ita etiam & persoriam . Insuper & Christum, quamuis Prophetam confitearis ;Dei tamen filium, aut Deum esse, inficiaris. Priu& crgo Scripturas de Sacrosancto Trinitatis mysterio consulemus: deinde quid nobis de Diuina Incarnatione prae
443쪽
Caput Primum . Explicantur Termini.
T tantum Mysterium quantum homini sis est
explicare valeamus , terminos , quibus in eius explicatione opus est vii,prius exponere oportet: scilicet, quid significent haec nomina , . Essentia, Existentia, Subsistentia, Hypostasis , Persona, Proprietas, Relatio, Notio, Tria Essentia,tantum importat illud totum quod ad essentialia rei praedicata pertinet: &per definitionem explicatur, quo etiam Vel in parte minuto,nihil remanet, perinde ac si totunt destrueretur. Dicitur alio nomine Natura, ct a Philosopho, Id quod est, seu quidditas rei. Est autem essentia de se indisserens ad esse vel non esse extra causas,a parte rei, seu in rerum n tura : si sermo sit de essentia creata,quae potius ex se dicit non esse,quam esse; quia esse non habet nisi dependenter a prima causa. Diuina autem essentia non ita Ad ut bene in tuo libro asseris) essentialiter existit: ta bene , cum creaturas dicas,contingenter e sentes, Deum vocas, necessario exi tentem. Vnde essentiae creatur iura non includunt in praedicatis es sentialibus existere ; Diuina autem essentia, cum essentialiter erastat , includit existentiam: sicut enim repugnat,diuinanias Aa a 2 essen-
444쪽
essentiam non esse Deum; ita etiam repugnat , essentiam diuinam non existere.
Existe tia, est modus ille, quo superueniente essentiae scilicet creatae redditur essentia per ipsum sormaliter existens. Sicut,exempli gratia, paries non albus,adueniente albedine, fit per albedinem formaliter albus : sic adueniente existentia, fit clientia per ipsam formaliter existens, cumprilis non existeret. de hoc in creatis. In Deo autetia, idem est esse de existere,enen tia S existentia. Subsistentia, Hypostasis, S Persona, non est idem quod Existentia, ut videris in tuo Iibro sipponere. Nam existentia aliud non est ut bene dicis in tuo libro nisi splendor essentiae, ipsam et essentia extra causas, in actu posita, non in abstracto de uniuersalis ; sed singularis de determinata ; haec, & non illa :nec enim datur essentia aliqua uniuersalis existens a parte rei ; vi bene Philosophorum Princeps contra Platonem, cuius opinio, innuens uniuersale a parte rei, ab uniuersa Phil sophorum schola exploditur, tamquam ridicula . Est igitur subsistentia, modus ab existentia distinctus, faciens substantiam in se existentem , & non in alio: de facile intelligitur ducta paritate ab accidente ad substantiam . in accident enim, praeter essentiam,& praeter existentiam , omnes Philosophi agnoscunt etiam modum alium, quem dicunt, Inhaerentiam, seu Inexistentiam ἱ quo accidens substantiae inhaeret,& a substantia sustentatur : S in essentiali exigentia talis inhaerentiae, accidens a substantia distinguitur; quae exi-nit, non alteri inniti, sed sibi,& in se este. Itaque praetersitam essentiam, & praeter existentiam, tertium quid, nempe quemdam modum exigit substantia, quo sibi, de non alteri inhaerere dicatur , vocaturque bubsilientia , correspondens modo illi accidentis, qui dicitur Inhaerentia . Modus vero substantiae est oppositus modo illi accidentis,& scuti ille dieitur Inhaerentia, eo quod faciat accidens alteri inhaerer rhic dicitur Subsistentia , quia reddit substantiam sormaliter in se stantem . Vnde sequitur , quod talis modus reddat substantiam incommunicabilem alteri; cuin faciat illam stare in se: Et e contra, modus ille accidentis reddat accidens actu alteri communicatum , cum faciat illud alteri inhaer
445쪽
re, non sibi. Dicunt vero Philosophi, modum inhaerentiae consistere in aliquo positiuo,ad instar unionis , quia talis inhaerentia sine unione esse non potest. Modum vero substantiae, nomine subsistentiam, aliqui volunt esse etiam modum is positiuum, substantialem, quo substantia sibi insit . Alij vero volunt, modum subsistentiae conliuere in negativo, quia est negatio inhaerentiae . Sed quamuis subsistentia secum serat talem negationem, non est modo dubium sentientibus cum Philosophorum Principe, importare etiam aliquid positiuum, quod sit ultimum substantiae complementum , modus tamen eius, prout inquit Aristoteles quinto Metaphisic. tex. I 1. dicens : Subsantia dicitur dupliciter. Vno modo ipsa quid itas rei . Ano modo ipsi ubitatumsubsantiae. Sic
ergo Aristoteles , proportionali modo, de accidente & subsantia philosophatur . Sicut ergo accidenti , praeter cilcntiam S existentiam , concedimus inhaerentiam , debemus etiam substantiae, praeter essentiam & existentiam, concedere subsistentiam, qua in se existat, non in alio . Talis ergo substantiae modus, dicitur subsistentia Latine, Graece autem , Hypostasis; S cum ad naturam rationalem pertinet, dicitur alio etiam nomine,Persona. Positiuum vero, in quo person ita,
seu subsistentia in Diuinis consistit, non est absolutum; sed
. Relatio est ordo unius ad aliud, seu qua unum ad aliud refertur . Et contradistinguitur a ratione absoluta, quae aliud non respicit,& in stio esse alterius esse non inuoluit . Vt, esse hominis est ratio absoluta: homo enim dicit tantum esse animalis rationalis , sine connotatione alterius rei a se distinctae, At esse Patris dicit esse unius cum connotatione , alterius distincti , nempe filii; non enim dicitur pater, nisi filium genuerit . Unde relatio est respectus; & relatiuum est illud, quod talem ex se formaliter dicit respectum . In Diuinis autem, quatuor esse , patebit inferius , relationes ; nempe generationem activam, seu paternitatem in Patre. Generationem passivam, seu filiationem in Filio. Tertio spirationem activam in Patre simul & Filio, tamquam in
Vno. Quarto tandem spirationem passiuam in Spiritu sancto. Hic
446쪽
Hic adnotandiam est, inter ea quae mutua relatione reseruntur, distinctioncm necessario intercedere: nihil enim ad seipsum reali potest relatione referri. Proprietas est ratio,quae uni soli & semper conuenit; ut trita icreatis,propriam hominis dicimus risibilitate i , quia conuenit homini semper, alteri vero numquain. In Diuinis, quatuor sunt proprietates: duae Patris, an nascibilitas,& paternitas. Filii una tantum, filiatio, seu generatio, passive . Spiratio autem activa, proprietas non est, quia est communis Patri simul Ohilio . sed i piratio passiua, quarta proprietas,lpria Spiritus s. Notio,dicitur, quod est propria ratio cognoscendi Diuinam
personam: sunt vero quinque: Innascibilitas, S paternitas; quibus inlus innotescit Pater. Spiratio activa, qua innote sic sit
Pater & Pilius,prout distincti a Spiritu sancto. Filiatio, qua solus innotescit Filius. Et spiratio passiua, qua innotescit Spiritus sanetus. Vnde ex notionibus,quatuor sunt singularis personae: una vero communis Patri & filio, spiratio activa. Noli nes autem personales, seu constituentes personas, tres sunt i tummodo - Paternitas,filiatio,& spiratio passiva. innascibilitas autem, personae non est constitutiva; sed est ratio quaedam negatiua,indicans Patrem non esse ab alio, sed a se & improductum. Spiratio vero activa, quamuis relativa, cum sit communis duabus, quae iam per alias proprias relationes supponuntur,in priori originis,constitutae in esse personae propterea nouest personae constitutiva. Trinitatis nomen, non significat apud Christianos trium φnitatem,ut quidam ex ethimologia nominis putauerunt, dicetes: Trinitatem esse quasi trium unitatem .sed simpliciter significat numerum determinatum Diuinarum personarum , .
Dicitur autem una Trinitas, ad significandum, quod Diuinae
personae tres tantum sunt inon plures , nec pauciores. Oppo nitur autem nomen Trinitatis nomini Vnitatis. Et Vnitas dicitur de ei lentia, non vero de personis , quia essentia una est: personae vero plures. Dicitur Trinitas de personis,seu numero personarum, non vero de essentia, quia personae sunt tres Personae sunt,quae multiplicantur; .cssentia vero semper eadem in ta una. Vnde eleganter Athanasius in Symbolo : Unum . Deum in Trinitate, Trinitatem in Unitate Ceneremur. 1tal
nomen Trinitatis non aliud significat apud nos,in explicatione huius
447쪽
suius sacrosancti mysterij,nisi ternarium numerum diuinarium
Proponitur , explicatur Sacrosanctae
SAcrosanctum itaque Trinitatis mysterium, non humanis
rationibus, sed Diuinis attestationibus mox infra adducendis , sic se habere didicimus ; quantum homini in praesenti culo discere fas est, & humanis explicare sermonibus . Deus es: natura unus, in tribus distinctis subsistens personis. Quarum prima est Genitor, seu Pater. Secunda est Genitus, seu Filius. Tertia est Amor, seu Spiritus sanctus. Pater a nullo est factus, nec creatus , nec genitus: sed a se, & innascibilis. Constituitur in esse Personae per generationem activam;&personalitas eius consistit in esse Patrem. Nascitur secunda Persona a Patre per intellectum: unde& dicitur sapientia genita , Verbum , Imago ; & bene omnia nomina , quae intellectionis termino conueniunt, perfectionem impor tantia, possunt Diuino Verbo conuenienter applicari , S ad Filii personam denotandam usurpari .. Spiratur Tertia a Patre & Fisio simul,tamquam ab uno prin cipio,per voluntatem . Diciturque Spiritus, quia producitur ut Amor, qui est veluti impulsus voluntatis, quo impellitur,ci rapitur in obiectum a se dilectum: impulsus autem est tamquam viritus, vel aspiritu . Dicitur etiam sanctus per excellentiam, quia quaecumque Diuina, praecipue sancta sunt. Dicitur quoque Amor, Charitas, Vnio, Ignis: Et in 'iiuersum, omnia nomina , quae voluntatis actui, perfectionem importan-
tu, meniunt, bPiritui salicto tribui quoque possunt. Dicli
448쪽
tur etiam alio nomine, ab effectu diuini amoris, Paraclitus, id- est, Consolator seu Advocatus,viait.Augustract.7q. in loan. Communicatur Diuina natura realiter tribus distinctis per sonis: ita tamen, ut ipsa semper una indiuisa & simplicissima Permaneat. Et quamuis personae realiter inter se distinguantur; nulla tamen earum a natura distinguitur, nisi tantum ratione. Est enim personalitas Patris idem cum natura diuina , . personalitas Filii idem cum natura diuina, personalitas Spiritus sancti idem similiter. Enimuero non est aliqua compos tio in ulla persona. Ratione tamen, quasi duae formalitates,nostro concipiendi modo intelliguntur quarum una est absoluta, idest natura Diuina : altera vero respectiva, estque ipsa personalitas. At realiter nihil aliud est filii personalitas, nisi natura Diuina,prout communicata Filio, prout Filius refertur ad Patrem, relatione,qua a Patre nascitur per intellectum. Similiter&personalitas Spiritus sancti, non est aliud, nisi ipsamet natura Diuina,quatenus cu illa relatione,qua Spiritus se iactus refertur ad Patrem simul & Filium, a quibus,tamquam ab uno,pereamdem utriu'. voluntatem, teriuatur. Quare in hoc Sacrosancto Mysterio omnia absoluta idem sunt & in absolutis nihil reperitur distinctum realiter: sed omnis distinctio prouenit ex oppositione dumtaxat relativa: ita ut interea, quae mutua relatione opponuntur, tantummodo distinctio intercedat.
Hoc est sacrosanctu in Trinitatis mysterium. Quod si mir bile sit, & fere in intelligibile videatur; Cogitandum tamen
est,es e diuinum, omnisque finiti intellectus capacitatem excedere nobi: que in sacris,ut mox constabit,Scripturis a Deo non proponitur in pnesenti saeculo sciendum, scd credendum , et
Spost praesentis saeculi fidem, in futuro promittitur inspi
Sed, priusiquam ad illud probandum Diuina afferamus testimonia, expedit exemplo, S paritate ex nobis, quos Deus ad imaginem & similitudinem suam condidit , desumpta, iacilius
Animae igitur nostrae duae spirituales insunt potentiae, intellectus di voluntas. Memoria enim non est ab intellectu distincta; sed ipse intellectus, quatenus praeterita cognoscenS, memoria est. Dum autem intellectus aliquid intelligit, rei intellectae imaginem intra semetipsum exprimit,quae Verbum mentis
449쪽
tis dicitur, species expressa , seu imago obiecti expressa , . Deinde voluntas si obiectum sit conueniens ) erga obiectum iam cognitum elicit actum Amoris: quo quidem non expri init obiecti imaginem, sicut intellectus ; sed veluti impulsu quodam in ipsum obiectum rapitur, S tamquam Ponaere trahitur. Praeter harum potentiarum actus, non est in anima alius a di persa potentia, mere spiritualis. Ex hoc igitur exemplo possumus ad altissimum Diumae Trinitatis Mysterium a paulatim mentis aciem elevare : desumpta similitudine i his, quae dicunt persectionem, S relictis imperfectionibus. Talem enim methodum procedendi ex creatis ad altillim
rum inquisitionem a sanctis & eruditis viris didicimus. Vnde Apostolus : Inuisibilia Dei inquit ad Romanos) a creatura mundi, per ea praejacta sumi, intellerita conspiciuntur. Deus ut supra etiam ex tuo libro suppositum esto est naturae merespiritualis; habet intellectum & voluntatem, sicut ipsemct nina aenostrae utrumque indidit: at rei cta imperfectione, quae in intellectu& voluntate nostra deprehcnditur; nempe , esse inpotentia ad actum : Deus ab aeterno S semper habuit intelloiectum & voluntatem in actu ; intellectum semper actu cognoscentem, voluntatem actu se ipsum semper amantem . Cum ergo ab aeterno semetipsum cognoscit, exprimit proinde in semetipso imaginem sutipsius adaequatam , unico, & simplicissimo sui intellectus intuitu semetipsum adaequale cognoscens. Haec autem imago non est accidens, sicut imago is intellectu nostro expressa, quia Deo inesse non potest accidens : Ergo, relicta imperfectione nostri intellectus, in Deo imago illa est substantia. Ergo subsistens. Nec potest esse non Deus , quia in Deo quicquid est, aliud esse non po test ut bene in tuo libro asseris nisi Deus . Ergo ima go illa , per diuinum intellectum in Deo expressa , est etiam Deus, subsistens; & persona , quia est substantia rationa-nalis. At non potest est e alius Deus, quia implicant duo aut plures Dij. Ergo est idem Deus . Et ecce naturae seu essentiae identitatem. Ex alio capite, idem non potest producere semetipsum: illa autem imaginis expressio fit a Deo, Compe exprimente. Ergo necessario habemus, tamquam a
450쪽
inter opposita per mutuam relationem, veluti causae & essectus, distinctionem; de ecce duarum personarum positionem. Et ita habemus Patrem ,& Filium. Post cxpressionem intellectus, origine posterior, sequitur voluntatis Amor, quo Deus semetipsum diligit. Et cum Filius, in priori originis, supponatur in esse persone constitutas, habens eamdem Patris essentiam & volantatem, procedit Amor a Patre simul. & Filio, tamquam ab uno principio; quia voluntas, per quam procedit , una utriusque est; quamuis non una persona. Hic autem amor, aliquid est a Deo Procedens, intra ipsum Deum , tamquam voluntatis actus:
non potest esse accidens; ergo substantia, ac proinde subsistens: non potest esse aliquid non Diuinum ergo Deus est; in Deo enim quicquid est, Deus est, ut supra etiam ex tuo libro . Non alius Deus, quia repugnat. Ergo idem Deus . Et ecce etiam essentiae identitatem Rursus ex alio capite, idem
non potest a semetipso procedere . Ergo Diuinus Amor, qui& Spiritus sanctus, a Patre simul & Filio procedens, est ab utroque distinctus; & ecce tertiae quoque personae distinctio
Praeter intellectum & voluntatem, non est in Deo aliud quippiam, operativum ad intra . Propterea ex sacris Diuina- .rum bcripturarum testimonan ijs, mox allegandis, non plures tribus Diuinae traduntur Por nae Discrimen autem intellectionis & Amoris facit, ut duminunus dicitur Filius,alter nequeat Filius nuncupari. Filius enimis tantum est, qui ab alio per generationem procedit. Est autem generatio, prout in viventibus pecuIiariter sumitur, &eruditissimus definit Boetius . Origo viventis a vivente, per principium coniunctum,tendens in similitudinem naturae . Et quidem tam Filius, quam Spiritus sanctiis,procedit a Patre , tamquam vivens a vivente, & per principium conluctum; imo etiam identificatum; cum tam intellectus, quam voluntas, sint idem cum Deo , S ipsemet Diuina natura. Tamen non uterque procedit similis ex vi suae processionis formaliter. Quia intellectio tantum exprimit obiectum , ct sua Q ali ratione intendit rei intellectae similitudinein: Actus vero v Iuntatis, seu Amor, non habet de sua formali ratione obiectum exprimere ; sed ad ipsum obiectum, veluti impulsu quo