Apologia pro christiana religione qua a r.p. Philippo Guadagnolo Malleanensi, clericorum Regul. Minorum s. theologiae & arabicae linguae professore, respondetur ad obiectiones Ahmed filii Zin Alabedin, Persae Asphahensis, contentas in libro inscripto

발행: 1631년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

511쪽

Et Zacharias , qui tantopere etiam in Alchorano commendatur cap. 2. primi libri, cui titulus est, De familia Amrani, &lib. 3. cap. i. cui titulus est , De Maria, post susceptum filiu nomine Ioannem, ex uxore sterili & sene, benedicens Deum, sic loquntus est, postquam aliquo tempore permanserat mutus , S in hec verba linguam soluit : Benedictus Dominus Deus

Israel, quia visitauit di fecit redemptionem plebis suae. Sicut D quutus es per os Sanctorum, qui a saeculo sunt,Prophtarum eius. Ecce quomodo,promiscue, is qui loquutus est per os Sanctorum Prophetarum, hic dicitur Spiritus sanctus,& ibi Deus, in sacris Scripturis Ergo Spiritus sanctus est Deus. Probatur insuper , quia Spiritus sanctus in Scripturis

numquana dicitur esse , vel iactus , vel creatus, vel creatura :& tamen de Spiritu sancto plerumque sermo est, tam in Veteri, quam in Nouo Testamento . Ergo Spiritus sanctus non est creatura , at praeter creaturas aliud non extat, sed nec extare potest , nisi Creator S Deus . Ergo Spiritus sanctus est Creator & Deus, cum non sit creatura. Et quidein in Cantico triuoi puerorum apud Danielem cap. 3. Psalmo Ioz. &i g. omnes creaturae ad Deum Iaudibus celebrandum conti cantur; S certe nisi de uniuersis singillatim concedatur, nega es tu,n potest, eis locis creaturarum i ne cipuas ad laudem excitari . Vnde fit mentio de Angelis eius Benedicite Angeli Domini Dominum. Laudate eum omnes Amen eius. De hominibus i Bonedicite ν λ nram Domino . R χει te Maeo omnes populi, Principes, ct omnes Iudices, iuuenes,'UDDives, senes , tum iunioribus laudoni nomen Domini , u exaltatum eri norimen eius folius. Quibus verbis vulti Psopheta, tum Deum

esse laudibus celebrandum: caeteros omne& e sta cclebrantes.

Insuperest hiantim tactiam huia tantur': Bruti dicite 5 I na, Sc. Et laudate cuis Sol 9' Luna , laudate eum omnes I euect Iumen haesi forinu o Mace ommuit nis, enaudo , ni e , spiritus Memγα u inmers, collas κnguis elyera , e. Item :Besiae, ct uniuersa pecora, serpentes, ct volucres, cla dracones. Et nullibi ad Deum laudandum Spiritus sanctus conuocatur. Ergo,vel dicendum est, quod sacrae Scripturae in omnibus his locis negligant Spiritus sancti laudationem, tamquam aliquid

minus Angelis, hominibus, sole, luna, Bestus, dic. quod nul-

512쪽

q3o DE TRINITATE

Ia ratione dici potest : nam Spiritus sanctus etiam super homines , & qngelos, ct super uniuersa creata, in Scripturis com mendatur . Et Mahometani coguntur ex Alchorano, ateri, a piritum sanctum super uniuersas esse creaturas, dignitate cie virtute: ut constat ex supra allatis ex cap. I. .& 38.ARhor. ubi dicit, sanctissimos viros Spiritus sancti virtute roborari. E go dicendum, ideo sacras Scripturas de eo mentionem npn facere illis locis, nec illum ad Deum laudandum intcr creaturas conuocare ; qisia ipse est ille Deus, qui ab omnibus cst cerilebrandus, non autem sicut creatura celebraturus; creator, non creatura: Deus, non autem Angelus,aut homo:si cui enim eis locis non inuitatur Deus Pater, nec Deus Filius, ad se laudandum, ita,& propter eamdem rationem mmi excitatur Spiritus sanctuς, quia cum Patre pariter & Filio erat laudandui a

non cum creaturi S laudam S. . I

Eadem ratione,ab Apostolo,in epist.ad Colossen cap primo recensentur crcaturarum praecipuae: Throni , Dominationes , Principatus,&Potestates. α tamen nec mentio lit de Npiritu

sancto. t

Apostolorum Princeps,Petrus,etiam enumerat epist main cap. tertio, AngeloSPotestates, caeterasque creaturarum prae cipuas: neque meminit Spiritus sancti. Et quidem , Ut cxc n textibus p . tet,si Spiritus sanct esset creatura,sitisset in Onan bus illis locis inter caeteros connumerandus, di tamen non

connumeratur. L .

si contra verocin eisdem sacris Scripturis, tuin veteris quani noui I eltamenti, se ueter cum Patre S i ilio Spiritus sanctus pariter connumeratur. Ergo est, non creatura, sed Deus; parinati0nu,sicut Pater &Filius Matth.vit. Ea retantes eos meta ne Patris ct Hly ct Spiritus sanciti. Ecce in nouo Tesia1nen, to,quonam modo Patri de filio connumeratur. & Psalmo 32. num. 6. Verbo Domini caelis mari sunt, Spiritu oris eius omnis v NM eorum. Ecce quomodo etiam in veteri Testamcuto,isimiliter Patri Sassio Spiritus sanctus etiam copulatur. i

513쪽

auctoritate,probatur. HAec perpendentes, sanctissimi &eruditissimi Patres, &Catholicae Ecclesiae Doctores,etiam longe ante Maho- meti tempora, liuinis conuicti testimoni)s, Spiritus sancti diuinitatem , cum Patris & Filis diuinitate, consessi sunt,& cete .

hrarunt.

Bassilius lib.de Spiritu sancto,cap. I 8. Iustinus lib. de Recta fidei consessione , in principio . Epiphanius in Ancorato , sub initium ; praecipue vero Ioann. Chrysostomus, tomo I. homilia in illud Apostoli dictum primae ad Corinthios . Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc Sipse Filius subiicietur. post medium,eodem modo discurrit, sicut supra discurrimus, super illud Psalmi 1 8. & Danielis tertij, & Colostenses primi ;qu)bus locis, praecipuae creaturarum ad laudes Dei excitantur; non vero Spiritus sanctus. Dicit enim ibi Chrysostomus . Sermo bie es de creatum,non de increata natura, non de adorabili dignitate. Et o diligentem ae exquisium veritatis sermonem accipias, considera quomodo beatus David, inuracens laudantium creaturarum Gorum,dicite Laudate Dominum de cisis, laudate L. eum in summis,ct reliquae Angesi,virtutes,caeli eriorum in aquae quae super caelos. Nullam Spiritus mentionem facit, increatam naturam, creaturae non connumerat. Tres Pueri, qui in camino induxerunt ct ipse creaturarum chorum, non recordationi Spiki-tusancti. Item ttus,c e. ut supra dishursum est. idem Chrysostomus tomo 3. hom de Ioanne Baptista , ante medium, silc ait: Spiritu anctus non effactus. Spiritus mi anctus,qui fecit omnia,non e I factus a Domino. Verbo Domini erit Armati sunt,ct Spiritu oris eius omnis Cirtus eorum: Vides quia duosunt qui fabricant, dimitto Patrem,quia de Patre nulla dabitatio est icet in isto Vescula tres personae demonsrentur. diuando enim dieitu Verbo Domini eae marisknt,nominat Dei P enu,

ides, Deum Patrem O Filiuis, o c. 9 Spiritu oris eius omnis

514쪽

Cirtus eorum. Ergo manifesὸ in No Psalmi verseuso demons ratur,quod Pater Γ Filius ct Spiritus sanctus omnium creatorer sum. Haec Chrysostomus. Et alibi saepissime, praesertim ilia homilia, quae agit de Spiritu sancto,clarissime fatetur, & ostendit Spiritus sancti diuinitatem Sanctiis Augustinus lib. i. de Trinitate cap. 6. referens illud Apostolii.Corint. 6. Nescitis quia membra vestra Templum sunt Spiritus sancti, sic loquitur : Luid infantus magisque facriis Ne es, quam vi qm uam dicere audeat membra Cissio Ium esse creaturae Et post pauca : Si autem quae membra sunt Christi Templumsunt Spiritu ancti, non es creatura Spiritus sanctus ; quia cui corpus nubum temptam exbibemus , necesse es bule eam seruitutem debeamus , qua non nismo seruiendum eLI, quae Graece appellatur λ. Vnde eou sequenter dicit: Glari cate ergo, ct portate Deum in corporem o . Sic Augustinus. Et libri I. contra Maximum cap. vltimo, similiter discurrit,&Tomo 2. Epist.66. ante medium rNon fleui in principio fecit Deus caelum ct terram , ita in principio fecit Verbum; sed in principio erat Verbum. Spiritus quoque sanctus, non scut creatura ex nihilo es factus; sed se is Patre procedit, Ut nec a Patre , me a Filio At factus, Haec Trinitas Cnius est, eiusdemque naturae , atque subfΠΟ-

tia.

Verum, si omnes sanctorum Patrum,& Ecclasiae Doct rum, per sngulas afferrem singulorum sententias : paginas implerem innumeras, ac pene infinitas . Omnes enim sancti Patres, sancti Doctores, S uniuersa sanctorum Concilia Christianorum, qui Christi fidem integram, prout a Christo per Apostolos accepcrant, seruauerunt; quos & ipsemet Alchoranus fatetur, recta via incessita' , salutisque terminum feliciter adeptos esse, cap. a. & q. Alchorani. Insuper & fideles esse Scripturarum interpretes, ut constat ex cap. De Iona versus finem,& ex Glossis super illud. Omnes , inquam alii sancti viri, quorum sanctitas & fidelitas tam celebris suit, ut etiam Alchorani auctor inficiari non potuerit : non solum corde crediderunt, nec solum ore confessi sunt; sed descriptis mandarunt,Diuinae Trinitatis Mysterium: non solum

Patris, S Filii ; sed S Diritus sancti quoque Diuinitatem celebrantes . Irenaeus,

515쪽

Irenaeus, Ioatius, & praeter eos thanasius . in Epist. praecipue ad Serapionem . Basilius lib. a. & s. in Eunomium . Item lib. de Spiritu sancto ad Amphilochium . Didimus libris duobus de Spiritu sancto. Epiphanius haeresi 7 . Cregorius Nazianzenus libr. s. de Theologia. Gregorius Nysienus libri ad Eustitatium, quod Spiritus sanctus sit Deus . Cy rillus Hierosolymitanus, Cathec. I 6.S 17. Cyrillus Alexa drinus libr. i 3. & I Thesauri, libr. 7. de Trinstate, dilibri. quo peculiariter agit de Spiritu sancto. Ambrosius tribus libris de Spiritu sancto . Hilarius libris duodecim de Trinitate. Item Augustinus libro primo de Trinitate cap. 6. ubi supra, & libro primo contra Maximum, in fine: S , in yniuersum, omnes sancti Patres, & Doctores, uniuersa Conciliata, ct omnes Catholici, qui integiam fidem, prout a Christo per Apostolos accepimus , seruauerunt, di seruauimus, & vsquoad haec tempora, Deo cooperante, seruamus. . di

516쪽

- . . . Propositis satis' di cultatibus.

DLeretque a te obiecta contra hoc sacrosanctum Mysterium, L Scripturarum audibritate ,& explicatione, Acile ex dictis loluuntur.

Sati sit discultati primo proposita.

a AD illud, quod primo obijcis, nomina quaecumque in huius mytterii explicatione, esse tantum nomina sinere, να- & a nobis gratis usurpata ,' nempe tam nomen Verbi, quam ἐυώθ. s.f- nomen Fili j, sapientiae, generationis , Sc. t . d. ν. Respondeo, non fuisse a nobis efficta, & gratis usurpata . Nam primo: quoad nomen Verbi, constat ex Diuinis sacrarum Scripturarum testimonijs, inde a nobis fuisse deprompta. Ioannis i. de Dei Filio sic loquitur Scriptura: In principio orat Verbum, ct Verbum erat apud Deum Deus erat G bum . Et instar Et Verbum raro factum es: ct vidimus gloriam

Et psalmo 32. num. 6. Verbo Domini caeli malisunt. Ergo ex sacris Scripturis Verbum Dei habemus. Miror autem, Mahometanos talia obijcere, cum & Alchoranus ipse cap. 3. cui titulus est, De mulieribus, Versus finem ,

517쪽

Idest i Gridus I fui, Filius Miria, est rictum Dei, quod ad

Mariam immisit , o Spiritus ex Deo procedens. Verbum autem Dei esse etiam Filium Dei,& a Deo genatum,latetur etiam auctor libri Canius , inter Mahometanos celeberrimus ,

ita dictione oldi, ubi sic inquit, verba ex Psalmo secundo alle-

Idest: Filius meus es tu; Ego nui te . Sunt Cerba Dei mee dicta Iesu Gripo Filio Maria. Ergo idem est, qui Dei Ver bum , ta Dei Filius nuncupatur, Iesus Christus . Nomina ergo, non solum a Scripturis, sed etiam ab antiquissimis Mahometanis Christo tributa, non sunt a nobis etficta . . .

Ratione etiam patet, benE Dei Filium Dei Verbum in s m, & nuncupari. Filium enim Dei, non dicimus ad instar viven- ιium, Muretium sensibilium nasci, sicut germen ex semine , aut ab animali animal, aut ex homine hominem, mulieris de viti consortio . MSed, ut supra explicatum est, ex Diuino intellectu, dum Deus semetipsum intelligens, sui Imaginem intra semetipsum efformat; quae Imago, mentis Verbum dicitur. Hoc etiam in nobis, dum aliquid intelligendo cognoscimus, &rei intellectae imaginem in nostro intellectu efformamus; & illa imago, ve bum nostrae mentis dicitur, & verbum eius rei, quam reprα sentat. Vnde Verbum Diuinum, duplici ratione,Dei Verbum dicitur. Primo, quia est a mente Dei. Secundo, quia reprae sentat ipsum Deum.

518쪽

4uamuis autem nomen verbi grammatice, in nobis dIcatur de voce artaculata, aliquid si nincantea nihilominus primo de principaliter, anterior mentis conceptus verbum dicitur: secundario autem ipsa vox significatiua : quod patet ; nam non omnes voces verba dici possimi, voces enim inarticulatae ,&mentiScon priam nullum significantes , voces quidem dicuntur, non tamen verba . Rursus, etiam voces articulatae, si aratione S imente non proueniant , quamuis articulatae & de a. materialito significantes, nec etiampropriε verba dici pose uuat: Vt patet in voce aliqua, ad instar humanae, prolata ab animali rationi R experte, exempli gratia a Psyttaco, si prose rat: hanc vocem, verbi gratia, lapis . Si accipiatur illa vox materialiteri quatenus illas arriculationes habet, poterit dici verbum, quia significat conceptum , nempe petrae seu sari. Formaliter tamen nihil significat; quia PFyttacus , dum lapis)dicit, non importat secum aliquemconceptum, neque lapidis , neque aeterristes,cilint Me careate. αι si ad significatum, non magis Psyttaco proserendum esset hoc verbi mi , Iapis, quam aliud quodcumque verbum; quia omnia respectu

Psyitaci nibit significant o Propterea , dum canit Psyttacusq; astumque humanas voceβ , non dicimuβ proprie loqui, aut mbas serre. Hoc enim proprium est rationis Smcutis; Psc Potest intionis expertibi s conlidi iure. Ex his ergo consat, primo di principalitex proli mentis no-

i ii Verba conuenire. Verbo autem ore prolato non, nisi ita riuic quatenus ad mentis conceptum reseratur. Sequitur cram

ad rationem verbi non sufficere tantum, nificare; sed etiam uixi, inc*tu seu a ratione prouenire: nam , sicut voces

iam iis cicantes, seu marticulatae, vecta non dicuntur, quia nihil significanti iraetiam& voces articulatae, Sc materialitus niti canto, Verba pro ei non dicuntur; quia a ratione non P uc amnii, ut patre in ex ptis allatis de vocibusanarticu latis .ec de Psyrtaco humanam vocem reserente .

Pacci ergo, Dei filium uita Dei Verbum dici i cum sit conceptus Diuina mentis; es omnia, quae ad Verbi rationem re-quumni in ipsis, perseetissimo modo, periantur : significatvnim cum Dum iliam repraesentet: de est a ratione, quia est per Diuinum intellectum . Ergo non maris , sed aure , &

519쪽

scripturarum authoritate , Verbum Dei dicimus. Propter easdem rationes , Dei sapientiam eumdem Filium

Primo, quia Scripturae sic loquuntur, Prou. c.8.Sapientia elamitat, . Et, inter caetera , haec loquitur ibi Diuma sapie - ei tui' Dei Satia: Dominus possessit me in initio viarum suarum ; antequam , p ς' εμ quicquam faceret , a principio . Ab Hemo strinatastim, is ex liquis, antequam terra fieret. Nondum erant in si, ct ego

iam concepta eram . Ante mi es ego parturiebar. an praeparalat caelos, aderam . Cum eo eram cun D eomponens. Et

Ecclesiastici 2 . eodem sere modo Diuina Sapientia loquitur. In quibus verbis animaduertendum est, Hebraeum textum habere UIP Canani , quod propria significat possessionem , seu adeptionem rei per generationem , itaivtidem sit, Dο--nus possedit me, ac Dominus generauit me, seu me obtinuit generando. Itaque magis explicatur per sequentia, duni subdit, se conceptam Sc natam. Quod autem non loquatur de creatura, sequitur, Antequam quicquam faceret. & ad maiorem explicationem, quod loqueretur deSapientia Diuina , quae esset etiam creatrix, adiungit propterea illa vecta: Cum eo

eram cunecta componens. :

Hic autem obseruandum est. quomodo Sapientia sibi tri- Diuis. sapio buat omnia, quae in generatione & partu reperiuntur . Non tia concepto enim siluit conceptum, dum inquit et Nondum eram abyssi, G, ego iam concepta eram . Nec siluit partum, dum inquit: Ante colus ego parturiebaν . Et ne quasi in fieri imperfectus Filius videretur, quasi non statim ab artemo persecte exclusus , illico addit di mando praeparabat caelos aderam . Insuper robur N potentiam Diuinam significans, subiungit. Cum eo eram cuncta commens. Quia trilicet, Diumus partus. omnia quaecumque in creato partu reperiuntur, partus perfectio nem indicantia, ipse etiam continet S sec Isis tamen impersectionibus . Et quidem ad persectionem partus pertinet ilia creatis , Ut concipiatur, ut excludatur de ventre: deinde adsit praesens, iam exclusus: S tandepa, ut ad persectam aeta rem , di ad robur,a sua natura requisitum,perueniat,& iuxta robur operetur. Haec omnia ad partus perfectionem faciutar, t si lis in natura robore, & etiam operatione , se pa-

520쪽

menti, naticatur . Tamen imperfectio quaedam perspicua est in creatis, successio temporis, quae necessaria est, ad hoc vigenitori & parienti similis omnino, quoad omnia, essiciatur l cxtus enim creatus, dum primo concipitur, non habet adhuc Periecta organa, sed paulatim perficitur'; homo , exempli gratia, usque ad decimum mensem et deinde, post organa completa, ut possit a concipiente esse disiunctus , excluditur, &a matre separatur: ita ut aliud sit esse conceptum, Maliud esse exclusum, nec potest utrumque simul eodem tem Pore fieri. Deinde, post partum, incipit augeri, & crescer 'ua ut non possit operationes parentum illico exercere, niti per augmentum aetatis, & temporis flaccessiones . Hanc ergo unperfectionem a se resjcit Diuma Sapientia, & simul. S semel, ab instanti aeteriaitatis, non solum se dicit concen- tam , sed etiam natam; nec luna nasci, quasi in fieri ex- Uusionis, sed perfecte exclusam ; &propterea adiungit tunc . dum conciperetur,&nasceretur, se ademe . Insimer, &ad significandam integritatem totius persectionis, & illico omne robur sui Patris obtinuissis , nec temporis successione paulatim acquisiuisic ; propterea addit, se cum Patre omnia compositisse,& creasse, dicens e Cum eo eram eunes componens . Vnde patet, bene ab initio nos praefatos esto .ct bene sanctae Ecclesiae Patres & Doctores nos instituisso a

ex crratas ad increatorum cognitionem, esse mentis aciem

eleuandam, consideratis persectionibus, relictis hirpersecti nabus . Certum aramque in , D eto , sicut nullam inesse im- perrectionem , ita omnem a se persectionem: & ex locis Scripturarum, mox supra allegatis,colligitur, talem esse etiam Ularum Scripturarum morem, cum Diuinae Sapientiae,a Patre genitae, omnia tribuant, ad perfectum partum pertinentia, &quae impersectionem sapiunt, relinquant. Non ergo gratis, Sapientiam, Dei filium, minamuS, cum sacrae Scripturae, Sapientiam, a Deo conceptam & natam, loquantur.Praeterea cu cx supradictis constet, Dei Filiu,esse Dei Verbum:Verbum autem producitur a mente intelligente:mes

autem intelligens dicitur Sapiens: Quid ergo mirum, si Ver-hum Dei, a Deo expressum per intellectionem, dum semetipsu

cognoscit & est sui sapiens,dicatur Sapientiaὶ Constat insuper,

etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION