Apologia pro christiana religione qua a r.p. Philippo Guadagnolo Malleanensi, clericorum Regul. Minorum s. theologiae & arabicae linguae professore, respondetur ad obiectiones Ahmed filii Zin Alabedin, Persae Asphahensis, contentas in libro inscripto

발행: 1631년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

71쪽

Si autem Alchorani author significare iniecisset de ipso Alchorano , apposuisset pronomen demonstrativum praesentis est; istud, seu se,uel l bie, nam & alibi, quotiescumque loquitur de ipso Alchorano Alchoranus, aliud pronomen illi nopraeponit, nisi demonstrativum lo3 his, se, vi cap.

De tumulis arenae

ide sti Et ante in Scriptura Mos in propositionem eu ducem,omvericordiam, ct baee scriptura certa es limo Arabica. Et allegato cap. De Iona, circa medium

idest: Et non es bis inebo anus talis, ut excogitatus fuerit affque Deo inta certi alio es illi prae cuius manibus fuerit; ctes explicatio libri seu Scripturae illius, de qua dubium seu fulpitioncn es, quin sit a Dominofaeculorum. Quibus patet, quod dii sermo est de Alchorano, & aliquod demonstrativum est illi praeponendum, preponitur illi semper demonstrativum praesentis, seu proximi hie , & non demonstrativum remoti

illud. Ergo, dum initio primi capitis Alchorani diciturdi itu Scriptura non es suspitio in ea, Non debet intelligi de Alchorano ipso, qui loquitur, seu est li

ber praesens,in quo talia verba scributur:Nec potest bene interungi , nisi de Lacra Scraptura Christianorum , ut ex contextu Patet . ergo Scriptura Christianorum, tempore Mahomet, omni

72쪽

vacabat suspitione. Confirmatur ex loco prae allegato ex cap. De Iona: ubi apertὰ contradistinguitur Alchoranus ab ea Scriptura, de qua dicitur, omni ea suspitione carere,&, sine ulla dubitatione,Dei verba sonare: Quae, ut patet, alia esse non potest nisi Christianorum & I udaeoru sacra Scriptura. Ergo, tempore Mahomet, quando ipse suit copositus Alchoranus,sacrae Scripturae omni suspitionis nota carebant, & ipsemet Alchorano latente, sinceriter sacra Dei verba sonabant. Quare tunc Vitiatae non fuerant.

Nec p ossunt dici adulterata post Mahomet, usque ad haec

tempora: quia non sunt dissimilia sacra eloquia quae modo veneramur , ab illis quae ante Mahomet, vel eius tempore, Chri sit ani& Iudaei venerabantur. Hoc autem probatur inductione ,&obseruatione omnium locorum singillatim , tam ex Tora, quam ex Euagellis caeterisque Scripturarum libris; qui recensentur in codicibus Sanctorum Patrum, qui fuerunt ante Mahomet,& eodem modoleguntur in nostris libris, sicut allegantur a sanctis Patribus &Doctoribus in suis.

Omnes sancti Patres & Ecclesiae Doctores , quorum autho'ritatem ad hanc astruenda veritatem afferemus, merunt ante tempora Mahomet: ipse enim antea natus non est, quam sex centesimus post Christum annus ageretur. Doctores autem plurimi fuerunt ante sexcentesimum .

Et quidem tempore Apostolorum & Euangelistarum, usque ad annum Domini 96. viguerunt Clemens, Linus, Hieroth us, Dionysius Areopagita, Ignatius, Hermes, Polycarpus. Circa centesimum Iustinus Martyr, Irenaeus , & Victor Papa. Circa ducentesimum, Clemens Alexandrinus , Origenes, Tertullianus, Caius, Ammonius , Gregorius Neocaesarensis,

Tryphon, Hippolytus , Iulius Aphricanus, Cyprianus, Cor-nctius, Lucius, Stephanus , Dionysius Papa, Dionysius Alexandrinus , Methodius, Melchior Presbyter, Dorothaeus Pre-5byter, Pamphilus, & Arnobius. Circa trecentesimum viguerunt, Athanasius , Lactantius issenus, Iuvencus Poeta, Ioannes Climacus, Epiphanius Damasus , Gregorius Nazianzenus, Nyssenus, Basilius, Eusebius Caesariensis, & Hieronymus, qui siuit in Scripturis eruditissimus,& triti linguarii,Hebr q,Grscae,& Latinae peritissimus. Item tunc vigebat Cyrillus Hierosolymitanus, Hilarius,Theophilus Alexandrinus, Didimus etiam Alexandrinus, Palladius, Rui

Nee unquam fuerat vittata sacra v inlumina usque

ad praesens .

73쪽

vir praeuiora

a DE SACRIS SCRIPTURIS

Russinus, Ambrosius, Ephrem, Eutropius, & Prudentius . Dei de circa oo & quingentesimum , suerunt Augustinus Chrysostomus,Innocentius , Cyrillus Alexandrinus, I heodo- retus, Posidius, Esichius, Leor Magnus, Gelasius, Euche rius, Prosper , Sedulius, Hilarius Arelat. Paulinus, Sulpitius Seuerus, Cassianus, Petrus Chrysologus, & Maximus Taurinensis. Et tandem ante Mahomet, circa sexcentesimum, vel certe

ante qua ipse se Propheta diceret,& Alchoranum componeret; fuerunt Symmachus Pontisex , Fulgentius, Boetius, Euodius , Cassiodorus, Fortunatus, Gregorius Turonensis, &Gregorius Magnus . Ita reserunt omnes Chronologi , Cenebrardus praesertim. Praedicti omnes, imo de plures, pleraque tractarunt de sacris Scripturis, pluresque sententias, ex illis desumptas, sparsim in suis inseruerunt quae, si per singula legantur, conuenire ea, patebit, cum illis sacris codicibus , quos modo veneramur. Illi quidem desumpserunt ex sacris libris, prout crant ante Mahomet, & conueniunt cum his quos ha

bemus post Mahomet: ergo ijdem sunt isti cum illis, & si illis aceri erant, isti etiam sinceri habendi sunt, cum ab illis non

differant.

Et in uniuersum, te quocumque tempore, non fuisse corrupta sacra eloquia patet de Tora,& de sacris libris qui ad Vetum Testamentum pertinent; quia cum essent omni tempore apud Iudaeos& Christianos , & omni tempore Iudaei & Christiani' hostes fuerint, & ratione Scripturarum praesertim inter eos odia exercerentur; non potuerunt aliquando, pari consensu. in eis conuenire corrumpendis aut aliquo modo adulterandis Si ergo aliquando corrupissent, separatim corrupissent: vi Ediuersitas necessario consecuta esset, quae non apparet in scripturis : in uniuersum enim ita legunt Iudaei, sicut Christiani. Haec eadem ratio conuincit de Luangelijs, caeterisque scripturis quae pertinent ad Testamentum Nouum, si applice tur respectu haereticorum de Christianorum. Quia paribus inimicitiarum distensionibus, ab initio usque nunc,pugnant, sicut Iudaei de Christiani , ratione Scripturarum,ergo &c. Non ergo aliquando vitiata sunt sacra Volumina, praua aliqua hominis voluntate . Forte dicat quis a sinceritate excidi de , temporis antiquitate Θ At hoc magis dici posset de

Platonis, Hippocratis, de antiquiorum libris, qui primi in Orbe

74쪽

suerunt, quos tamen 'antiquitas non deleuit Qu modo ergo deleuit sacra volumina λ si temporis iniuria non praeualuit humanis, quomodo offecit diuinis 3 Si nondum aeruginavitaeS , quomodo aeruginauit argentum p Sinon adhuc consumptum est rubigine serrum , qtiomodo uerugine delutum in

Testis est assidua & indeficiens Ecclesiae vigilantia, & solicitudo, non stilum in sinceritate Seri riirartim, orum etiam. & in earum sensus veritate seruanda, ct citenda: curii enim aliquis imperitus , vel pervicax homo haeretiea auderet temeritate , in aliquo vel leui quidem sensu , vel littera, quae alienum a Catholico sensum redderet, vel certe sit spitionem aliquam faceret; seu quis addere vel mutare aliquo modo praesumeret: illico seniores Patres, eruditosque viros, ad Concilium conuocabat; ut omnis Ecclesia in eo sensu , quem a Christo per Apostolos acceperat, seruaretur. Idque non clam faciebat , sed ipsosmet Nouatores, haeresumque adinventores, ad Concilium citabat, ut adessent, & de quaestione proposita reseponderent; ad hoc ut per eruditos viros, senioresque Patreri corrigerentur in malis, audirentur in bonis. Sic ipsin et Christi Apostoli, Spiritu sancto edocti, non . multo post Christi in caelum ascensionem, dum quidam qu*sti nem de Circumcisione mouissent, omnes una Hierosolymae conuenerunt, & simul de mota quastione decreuerunt , prout cap. et 3 lib. Miuum ApD Iorum legitur: ubi decretum est per Spiritum sanctum a Christi Apostolis, non debere Christianos Circumcisionem accipere. De quo infra, suo loco agemus, cum ad obiectiones responsionem dabimus. , Deinde, circa annum Christi io o. 'uidam, nomine Arrhas,

ausus est, Christi Diuinitatem inficiari; unde statim Ecclesia Siluestro Summo Pontifice, Concilium Patrum habuit in Urbe Nicaea , cui ad fuerunt 3 18. Episcopi, di ab omnibus simul con-s egatis, Arris haeresis damnata est i seque resipiscere nolens, ictus anathemate, quo insolentior faciua dc obstinatior, & tan tam haeresis pestem disseminare nunquam desistens, ira Dei ulciscente ii latrinis,pro faecibus, animam cum incestinis profudit, condigna sibi morte perstinctus . t Adiuit etiam Concilio Constantinus Magnus, Imperator: caeptum est enim anno eius Imperi; , circiter ΣΟ.&a Christo

nato a zI. clausum vero quinto post anno .

G Tunc

75쪽

Tune autem non aliquid innovatum est; sed,ne innovaretur,

prouisum fuit: & quod ab Apostolis Christique Discipulis

Catholica acceperat Ecclesia, & in ea, succedentibus saeculis , vsque ad illud tempus , integra fide seruatum fiterat, fuit tunc, tot tantorumque Patrum, in unum collectorii, publicissima consessions conclamatum : ut omnes Christiani contra impias Arrij blasphemias cauti redderentur. Et,ne rudiores & habetiores ingenio ab ipso deciperentur, omnia eiusdem Christianae fidei mysteria, Deo reuelante proposita, ut facilius mem ria teneretur, breuibus in unam summam fuerunt collecta, &in articulos distincta; eorumque collectio Nicaeni Concilii symbolum dicta est . . Tunc etiam Constantinus, ut vera Catholicaque siles integra seruaretur, in eius fauorem quaedam decreta sanciuit : Decreta quidem Imperialia, non Ecclesiastica; Ciuisia, non Pontificia: Humana, non Diuina. Nec enim vel Constantinus,

aut alius Imperator, Christianae legis fuit auctor; sicut falso calumniantur qui historias nesciunt : verum potius ipse Constantinus, cum Idolorum esset cultor, a Sylvestro Pontifico miraculis & praedicatione conuictus , Christi legem suscepit, Christique iugo Imperiale collum ultro submisit. Siquas autem leges Constantinus, aut alius imperator, Christianis seruandas sanciuit; non eas t 'positit, qua Ecclesiastica dicantur, vel diuinae habeantur ollisque Christiana religionitatur :haec enim Dei solius restimonio nititur, prout inquit Apost . Ius ad Calathas scribens, in principio: Paulus Apostolus nouo hominibus, neqius re bominem Ued per Iesum Christum, o Deum Patrem . Et paulo post . Notum victis facio Arat, m angelium quod euangelizatum es a me , quia non, secundum hominem ; neque enim ego is bomine accepi it ud, neque dici si pis reu ationem Iesu Christi. Ecce quomodo Paulus,

Linoe ante Constantini natiuitatem, Christi legem praedicabat: no: ergo a Constantino praecepta aut promulgata filii. Constantinus ergo , trecentis circiter post Apostolum annis, leges tantum Civiles tanquam Imperator condidit, D in Diuinas, quod nefas filisset, usurpauit. Haec dixi, ut suspitionem illam de tua mente delerem, qua in tuo libro suspicari videris, Chri si legem a Constantino conditam, & promulgatam: suspitio.-nem dixi, non opinionem; quia ex tuo etiam libro noui, i .

aliis paginis te recte asserere , Christianam nostram quam pro

76쪽

C A P. V. sECTIO III. si

fitemur fidem, Constantino antiquiorem est Gasseris enim a Petro & paulo ea terisque Christi discipulis promulgatam, idque verissimum est : Christus enim Petro cςteriisque A postolis ut Matthaei ultimo habetur) praecepit dicens : Eunetes δε- te omnes gentes, bapti tes eos in Nomine Patris, ct Hly , ct Spiritui ructi: docentes eosse uare omnia quaecumque mandatu Gobis. Ergo,tempore Constantini in illo Nicaeno Concilio, .mnsiuit Christiaria lex condita; sed ne ab Arrio faedaretur it Concilio defensa , & incolumis in pristina integritate seruata. Hoc patet ex ipsemet Concilio, si eius decreta inspiciantur:& in oratione, quam ad Patres ipsius Nicaenae synodus liabuit Eustathius Episcopus Antiochenus,ubi hortatur Constantinum ad fidem in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, unam sanctam & indiuiduam Trinitatem, a Christo& ab Apostolis praedicatam in Orbe, tuendam; non vero hortatur eum ad nouam sectam inducendam e sed praecipue, ut pristinam fidem ab haereticis , & Arrio praesertim , iniuriis di insanus impetitam, in antiqua sinceritate curaret seruandam. Deinde circa annum Christi seo. surrexit quidam Macedo nius , & in caelum os situm ponens, austis est spiritus sancti negare Diuinitatem: & illico Ecclesia, ut eius audaciam frange ret, Damaso summo Pontifice , Theodosio seniore imperante, Concilium Constantin'polim conuocauit , quo ex diuersis prouincijs i so. Episcopi conuenerunt, di a Macedonia labe incolumem Christi Ecclesiam seruauerunt. Deinde circa Christi annum 3o. Episcopus quidam Constantinopolitanus, Nestorius nomine, noua quaedam de Christi persona excogitare praesumens , unicam eius personam in duas diuidere conatus, affectuosam solum quandam inter duas naturas, Divinam & humanam, essi agens unionem: quod lon

ge aberat a sensu eius fidei, quam Christus eiusque Apostoli

praedicauerant. Propterea Christi Ecclesia , C testino Primo Summo Pont. Theodosio iuniore imperante, circa annum 3 Q. Ephes Concilium coegit, quo Σoo. Episcopi conuenerunt, sc regius ille inter Patres , Cyrillus Alexandrinus , Summi Pontificis loco praesedit: Nestorijque haeresis damnata est. Amao autem circiter so. insurrexit quidain Archimandrita, Euthichus nomine, qui ne in Nestoriana incideret hqrelim, in contrariam incidit , confundendo naturas, ut ei geret personae diuisionum, nequiens via regia incedere: Vnde una tantum

G i dixit

77쪽

dixit esse in Christo naturam nempe ex Diuina ac humana com mixtam, & hanc a Diuina absortam . At Catholica Ecclesia. quae nescit, neque ad dexteram, neque ad sinistram, diuertere , semper media veritatis tenens, Leone Primo Summo Pontifice , Martiano Augusto anno r. Chalcedone Concilium celebrauit, cui adfuerunt Episcopi. 63o. Et dest cio Iuthichetis ad alteram partem inter tortuoru reposita est , sicut in Concilio Constantinopolitano reposita suerat Nestoris defexio ad sinistram . Sic semper, haeresibus per multiplices naendacioru anstactus vagaribus, sola Catholicorum Ecclesia, firmis vestis s, recta veritatis incedit. Similiter circa annum s o. Vigilio summo poni. Iustiniano Seniore Imperante, Constatinopoli iterum bynodus celebrata est, & Theodorus Mopsuesse ius,in pluribus i Catholica abe ransfde, cum alijs haereticis damnatus est. Et haec omnia acciderunt ante Mahomet. Vbi non praete, reundum illud, quod stape replicat Alchoranus: praesertim c. I idest: De Varea cap. 4. idest: De Mens: Christianos sa- Iurem consequutos esse, seu salutem consequi, quod certe ad minus intelligendum est de Christianis, qui ante Mahometitqmpora suerunt. Et hoc. magis urget, quia tunc temporis non potest a Mahon clanis alia Religio assignari, quae illo tem pore verum Deo cultum redderet . nisi Chi istiana; tunc enim Mahometi lex non crat,& lex Moysi per legem Christi abrogata fuerat, vi cap. a. dicit Alchoranus: ergo Christianorum fides sola tunc verum ac debitum Deo cultum reddebat : ergo Nahometani arrogare debent fidem uniuersis, quae a praeda cis Christia a rum Concilijs decreta fuerunt. Hoc idem di Cendum est de sanctis viris , D octoribus, de Patribus , qui Mahometi tempora praecesserunt. Verum hoc obiter : sed iam Ecclesie vigilantiam & solicitudinem , circa Seripturas earumque sensim, inspicere prosequamur. Vivente etiam adhuc pso Malaomet, circa annum Dominisgo Agathone Summo Pont. alia Synodus Constantinopoli celebrata est Episcop, a 39. in qua Theodosii 5 Cyri Alexadrin. Theodori Pharanitani, Sergij, yyrrhi, &Passii,Constantinopoli tanorum, & allorum Monothelitarum haeresis, in Christo unam tantum voluntatem afferentium, damnata est i lDeinde anno Domini 787 Nicsae altera Synodus est coacta, Adriano Summo Ponti Constantino VI.&Ircne imperan- tib , -

78쪽

tibus, in qua 3 so. Ipiscopi haeresim a serentium , sanctas Imagines non esse colendas, damnarunt. Deinde anno Domini 87o. Adriano a. Summo poni. Basilio .. Augusto, anno 3. eius Imperit,aliud Concilium 383. Episcoporum Constantinopoli celebratiam est. σο'o 87o. Apno item Domini circiter tiro . tempore Calisti Secundi Sum. Post. & Henrici Quinti Imperat. celebratum est Conciliu 9. ano iiiy. Romae , quod dictum cst Lateranense Primum. 9oo. Epi

scoporum.

Anno ii 39. etiam Romae , Inocentio 2. Summo Pon- Gitifice, celebratum est Lateranense Secundum , mille Epi- io. . ita V scoporum. Deinde anno ligo . tempore Alexandri 3 .Pont.&Frideri' tu, ais issis ci Primi Imperat celebratum est Romae Lateranense 3 Episco- 3. mers o rorum sere 3oo. in quo,non modo de fidei, Scripturae, & C a i .im ι 48atholicaveritate ; verum etiam, quod est minutius, de reso

matione morum, qui iam in Ecclesiae filijs denigrari caeperant,

tractatum est. Anno iri .habitum est Romae Lateranense . Patrum 1283. η'

ex quibus Episcopi erant 6 3.&iterum,ne sacra fides aut Scri i a plurarum sensus a recto distorqueretur ab aliquo, vel imperito vel pervicaci, pio risum est, ne aliquando dici posset, Eccle- sani dormitare. Anno ii I. Innocentio . Pont. habitam est Lugdunens ti

Anno 117 . Gregorio X. Pont. habitum est Lugdunens. G-i,is i. Secundum, Patrum sere mille, ex quibus crant Episcopi auis. iret .

An O I 3 it. Clemente .Quinto sum. Potat. habitum est C - Vc- ciliit Episcoporum 3 oo. Viennae , in quo , Ecclesiam aduersus is ' x3 I r. haereses omnes semper inuigilare, comprobatum est. Anno 1 3 9. Eugenio s. Pont. Florentiae Conc. habitum est Patrum I i .Qu'd,anno praecedule, Ferrariae inchoatu fuerat. Anno i ia. Iulio Secundo,caeptum est Conciliit Lateranense G . A. Quintum, Romae, in quo conuenerunt Patres ii . clausum est sis. ι . autem anno i i7. Leone X. Pontifice . . rsi7. Et tandem paulo ante praestias nostrum saeculum , coactum , et est Concilium aliud Tridenti, anno 13 3. inchoatum, clausum 6. 13. c pia vero anno i3 63. in quo etiam apparuit assidua Ecclesiae solici. r μι 3 -n '

79쪽

tuenda aduersus Diaboli de haereticorum insidias, tempore Pauli 3. Iulii 3. & Pii . Pontificum, Caroli 1. de Ferdinandi Imperat. Adsuerut Cocilio sex Cardinales, quatuor Legati, tres Patriarchς, Archiepiscopi trigintaduo, Episcopi duceti viginis octo , quin l. Abbates, septem Generales ordinum, Episcoponit . . rum procuratores plurimi. Et eo Concilio,inter caetera, noc l .ia sa- etiam prouisum est, ut ex tot tantisque sacrae Scripturae versio- - -- nibus, illa, quae praecipue antiquitatem in tua puritate serua- bat, coniungens una cum sensiis claritate sententiae perspicui talem, inter omnes eligeretur , dc publicissima auctoritati , omnium Patrum, uniuersis proponeretur tanquam authentica. Ad cuius normam caeterarum versionum lensus 3c verba intelli menda, de accomodanda sunt, ut veram Scripturarum auctoritatem obtineant: eaque est vulgata Latina, quam sancti Patres, Augustinus praesertim lib. 2. Doctrinet Christians cap. i . Italam, de caeteris praeserenda; Hieronymus in cap. q9. Isaiae, communem, de vulgatam re Gregorius Papa Epistola dedicatoria ad Leandrum, in expos lib. Iob, cap. 3 in fine, an 'quissimam seu veterem, appellant. Quae quia vulgata erat, deprae omnium inanibus , non potuit in aliquo vitiari ab uno ; a caeteris enim illico vitium deprehensum nusset. Haec eliquae maxime omnium cum Hebraea conuenit in Omnibus,in quibus Hebrea suam sonat antiquitatem. Et haec puritissimam seruat de fluit de sonte Diuinitatis in rivulis sacrorum librorum aquam caelestis sapientiae. Ac propterea sacri Concilii Patres, Spiritu ancto edocti, illam authenticam esse a nouerunt, ac talem decrςucrunt . . . Quantum praeterea inuigilet Ecclesia in omnium voluminum sacrorum praesertim) excusione , omnes norunt qui Christianorum Vrbes incolunt: prius enim doctis volumen Vi ris examinandum committitur; deinde in cusione perspicitur ne error irrepat; Sc tandem, si sorte irrepserit, notatur in marine seu calce libri, ut corrigatur. Tanta est Sc suit, ne i apice quidem sacra volumina, aut ne diuina eloquia talis per ab integritate deficerent, Ecclesiae vigilantia. Tanta , ne sacra fidei mysteria in aliquo violentur, Ecclesiae solicitudo. Quod si Platonis libri, Hippocratis, S aliorum, adhuc lino corruptela seruantur,quanto magis sacra volumina incorrupta manentὶ Si, absq. cultoris ope,corruptelae spinas non protulit Hippocratis aut Platonis ager,quomodo tam cultum Ecclesiae

tiae ans

80쪽

' . CAP. V. SECTIO III.

viridarium, inter manus tam solertis agricolae, sentibus est implicatum ρ Non siluescit ager, cum in eius cultura assiduus est agricola . Non rubis implicantur vites, dum solicita est fallavinitoris. Quod si, nullo seruante,in sui antiquitate permanent libri antiquiorum ; sicut etiam Mahometi Alchoranus, etiamsi scriptorum ignavia , temporis iniuria, Se omnium incuria de sua facilius sinceritate excidere potuissent; quanto magis in sua puritate permanere censenda sunt Euangelia, & reliqua sa- .cra Dei volumina, tanto custode asiiduo inuigilante λErgo, sacra volumina nullo tempore dicta ossunt, in uniue sum , uisse corruptae non hominum iniquitate, nec annorum antiquitate .

No pssse locum assignari , ubi Dacra tamina

fuerint adult rata.

SI non potest constare de tempore, mirum non erit, quod nec possit constare de loco: quia quod nunquam est, alicubi esse non potest. Quod autem ita sit, per sinaula discur

ramus. o

Vel enim fuit aliquis Iocus peculiaris , in quo omnes sacrarum Scripturarum libri fuerint adulterati: vel plures, & omnes loci, in quibus sacrarum Scripturarum codices asseruabantur. Non potest dici primum ; quia incredibile est, quod omnes gentes , omnes totius Orbis nationes, tantum laborem su- - .ondict. sciperent , ut Scripturas omnes in unum locum corrupendas Q conserrent, & in incredibile facinus concordi prauitate con

spirarent.

Vel respodebit quis: Non omnes in unum locum conuenisse, N e in diluin nec an unum facinus conspirasse; sed per diuersa loca & persectas ringillatim, aliquos hic, aliquos ibi. At neque id dici potest,quia nisi commune fuisset facinus omnium,non esset communis omnium Scripturarum cosensus: sed in eis necessariod re

SEARCH

MENU NAVIGATION