Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

uue Corpus Christi praeberet. Quam praxim intendo hic representare,non eo fine, ut credatur necessaria ad valorem Sacramenti poenitentiae , sicuti nec credo, nec S S. Patres crediderunt , sed vi & confessarii,& pqnitentes,qui sorte ignorant hunc antiquum usum, discant non arguere nouitatis illos consessarios , qui quandoque dis serunt absolutionem peccatoribus, quoS Iudaeat

in ad illam indispositos, ut interea per poenitentias congruas illos disponant,& dispositos absoluant. Quod autem haec praxis fueric probata, & in pretio habita a Romanis Pontificibus, ex tribus sequentibus intelligi potest,Innocentio I. Leone, di Gregorio,

S. XXXVI.

Praeparatio ad Absolutionem Sacramentalem

iuxta Innocentium Primum.

Nnocentius primus Papa in sua prima Epi-- stola Decretali, quae facit partem Iuris C nonici, ita loquitur de Poenitentia: caeterum depondere aestimando delictorum , Sacerdotis est iudicare, ut attendat ad consessionem poenitentis,& ad fletus atque lachrymas corrigentis, &tum iubere dimitti:cum viderit congruam satisfactionem. Oportuit igitur secundum hunc Papam,ut peccator huiusimodi prsmitteret co sessionem , deinde adderet fletus, & l chrymas, seu

132쪽

MOR AT Is TvTI OR Is . Irs seu vera signa doloris, & emendationis: Et finaliter ut Sacerdos ei peccata dimitteret, cum vidisset congrua satisfactione, quam regulariter videre non poterat,nisi differret illi absolutione.

g. XXXVII.

Praeparatio iuxta Sanctum Leonem

Papiam.

SAnctus Leo Papa, Magnus appellatus, Epistola 9 I. ad Episcopum Theodorum sic ait: Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subuenit humanis,ut non solum per Baptismi gratiam sed etiam per Poenitentiae medicinam, spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis donum . violassent, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum peruenirent, sic diuinae bonitatis praesidiis ordinatis,ut indulgentia, nisi supplicationibus Sacerdotum, nequeat obtineri: Mediator enim Dei & hominum homo Christus Iesus hanc Praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus actionem Poenitentiae darent, & eosdem salubri satisfactione purgatos ad

communionem Sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent.

Vbi primo loco ponitur consessio: secundo ponitur actio poenitentiae imposita a Sacerdotibus: tertio ponitur salubris satisfactio, qua debebant purgari, antequam ad Communionem H a Sa

133쪽

116 Sps CIMINA sacramentorum admitterentur: quarto ponitur reconciliatio per absolutionem, quae est ianua reconciliationis.

g. XXXVIII.

Praeparatio iuxta Sanctum Gregorium

Papam.

SAnctus Gregorius Hom. 26. explicans haec verba Euangelica,quorum remiseritis peccata, remittuntur eis,videndum est, inquit, quae culpa Praecesserit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam;vt quos omnipotens DeuS per compunctionis gratiam visitat, illos Palloris sententia absoluat: tunc enim vera est absolutio Praesidentis,cum aetemi arbitrium sequitur IudiciS- ν'. Itaque iuxta Sa Gregorium praedecessbrum, suorum vestigiis inhaerentem, ut Sacerdos poenitentem ab luat, requiritur primo,ut videat quae culpa praecessit: deinde quae sit poenitentia secu- ta post culpam: tum ut absoluat illum,quem videt gratia Dei compunctum et nisi enim per ve-- Ta Poenitentiae signa Sacerdoti constet de sessi- Cienti dolore poenitentis, seu de compunctionis Aratia, perquam visitatus a Deo se disponit ad gratiam reconciliationis in Sacramento Obtinendae , non erit legitima absolutio Sacerdotis

praesidentis.

134쪽

S. XXXIX.

Rationes , quae mouerunt Sanctos Patres ad exigendam Poenitentiae impletionem ante Absolutionem Sacramentalem o

ΡRima re principalis ratio, quae mouit San

ctos Patres, ut longo tempore per opera Poenitentiae affligerent, exercerent,& Purgarent peccatores grauiores,aut inueteratoS,antequam

illos ad reconciliationem per absolutionem admitterent, fuit violatio Baptismi,sicut noS d cet Tridentinum Sessione Iq. cap. 8. his verbi zSane & diuinae Iustitiae ratio exigere videtur, vaaliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam dei querint: aliter Vero, qui semel a peccatis & daemonis seruitute liberati. R accepto Spiritus sancti dono stienter Templum Dei violarint,& Spiritum sanctum contristare non formidaverint. Dixerat autem supra cap. a. quod ad nouitatem & integritarem Baptismalem per Sacramentum Poenitentiae sine magnis nostris fletibus,& laboribus, id diuina exigente iustitia, nequaquam perueni possimus, vi merito Poenitentia laboriosus quidam Baptismus a Sanctis Patribus dictus fuerit. Vnde Augustinus praedicans selicitatem eo rum, qui baptizantur in morte;& periculum eO

135쪽

118 SpECIMINArum , qui tantum in morte Poenitentiam agunt, sic ait Hom. qI. Qui nondum accepit Baptisimum, nondum violavit Sacramentum; qui autem violavit Sacramentum male, & perdit8 vivendon ideo remotus est ab Altari,ne iudicium sibi manducet, & bibat, mutet vitam,corrigat se& reconcilietur,cum vivit,dum sanus est. Et in-fia: Ergo qui veraciter egerit Menitentiam ,&solutus fuerit a ligamento , quo erat obstrictus,& a Christi Corpore separatus, quandocumque defunctus suerit,ad Deum vadit. Ex quibus Augustini verbis liquet,quod violato per peccatum baptismo,oporteat Poenitentiam agere manendo a Corpore Christi sep ratum.Idem Augustinus volens inculcare diff- cultatem laboriosi istius Baptismi,quae poenitentia nuncupatur, Epistola tertia ad Sympronia num ait:Labor iste paucorum est, qui post casum resurgunt, qui post vulnera conualescunt, qui lachrymosis vocibus adiuuantur, qui carnis in teritu reuiuiscunt. Idcirco Ambrosius libro a.dePoenitentia cap. Io.dicit benὰ perpendendam sententiam ) Facilius inueni, qui innocentiam seruauerunt, quam qui congrud egerint Poenitentiam.

Altera ratio ex praecedenti consequens , qua mouit Sanctos Patres, ut longo tempore disse rent abBlutionem criminum sibi consessorum,

stit haec: quod crediderint omnem homine qui a gratia excidit, & inserno dignus effectus est

136쪽

est, ante omnia debere adniti, ut secundum Or- clinationem Sacerdotis, & precibus, & lachrymis, & omni genere bonorum operum flectat iram Dei,ut secundum Innocentium congruam exhibeat illi satisfactionem; secundum Leonem saIubri satisiactione purgetur; ut denique iuxta. Gregorium sententia Pastoris absoluat, quem Omnipotens Deus per compunctionis gratiam

visitat. Quod bend, inquit idem Gregorius infra, qua triduani mortui resurrectio illa significat, quae videlicet demonstrat, quia mortuum

Dominus prius vocavit, & vivificauit, dicens τLaetare veni foras et & postmodum is, qui vivens egre fuerat, a Discipulis est solutus, sicut cumque egressus esset, qui fuerat ἰμgatus institis, tunc dixit Discipulis: soluite eum, oe sinite abire . Ecce illum Discipuli iam viventem seluunt, quem magister resuscitauerat mortuum : si enim Discipuli Lararum mortuum soluerent, foetorem magis ostenderent, quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum

est, quod illos debemus per Pastoralem Au --ritatem Eluere, quos Auctorem nostrum e gnoscimus per suscitantem gratiam uiuificare . Quae verba S. Gregorii mutuatu est Concilium Αqtiisgranense anno 8I6. sub Stephan V. Pontifice habitum Canone 37. ad instrue dos Epistopos, & Presbyteros in exercitio Pο-

testatis ligandi, & soluendi, quam a Christo a i perunt. Unde S.Eligius Episcopus Noviod H ε non

137쪽

Izo . SPECIMINA nensis,qui vixit circiter centum annis ante istud Concilium, & centum post S. Gregorium, resere ex ipso hunc locum integrum, ut exhortetur poen itentes suos ad non petendam absolutionem, nisi postquam fleuissent sua peccata, mortui essent vitiis affectu , & eodem vivifica-

ti per suscitantem gratiam Spiritus Sancti, si

nondum inhabitantis, saltem mouentiS. Hom. H. sic loquitur: Ad vos praeterea nunc spiritualis noster sermo transfertur, quos sub poenitudinis habitu constitutos , facie squalida , cri ne demisso peccamina vestra planxisse, & vitia Carnis in vobis mortifica ste, quantum homini videre possibile est, consideramus . Ante omnia autem vobis scire necesse est , quia licet impositionem manuum nostrarum accipere cupiatis, tamen absolutionem peccatorum re

strorum consequi non potestis, antequam per compunctionis gratiam Diuina Pietas vos ab soluere dignabitur; tunc enim sui Beatus dicit 'Gregorius) vera est absolutio poenitentis, &c. ride supra verba GregoriI. Tertia ratio, quae mouit Sanctos Patres, ut disierrent absolutionem , donec proportionata delictis Poenitentia peracta esset, fuit; quia sanatio spiritalis peccatoris de lege ordinaria non minori tempore indiget, quam corporalis; imo

maiori, quia vulnera, & morbi animae sunt gra-

uiora vulneribus, & morbis corporis, & quidem tanto grauiora, quanto spiritus est nobilior cor- .

138쪽

pore et idcirco S. Ambrosius in Psalmum 1 18. dicit: Cito enim resticatur vulnus , quod san tum Medicine lege non fuerit, imo seriorem curatio sentit prosectuna: ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit . Exigit vero Medicinae ratio , ut aut sectione , aut adustione curetur: nisi enim putrefacta recidantur , aut humor inutilis decoquatur, frustra Medicinae manus achibentur ad vulnera. Ideoque bonus Medicus huiusmodi ae grum legitime dicit esse curandum , ut possit Medicina proficere . Lege ergo miseretur, qui cum iustitia, sapientiaque miseretur, ut ea dimittat, quae scit iure posse dimitti, ne cum alterius miseretur, stipsum legi faciat obnoxium. Consideremus etiam ne & ipsium deteriorem faciamus, cuius misereinur iniuste; plerumquo enim non coercere delinquentes maioris austeritatis est, quam si ulciscaris. Traduntur enim, in passiones ignominiae, qui cum aliquid tutiones um fecerint, nullum culpae pretium ferunt. Et lib. a. de Poenitentia cap Io. sic ait: usus doloris ablegat luxuriam criminis, erroris deli cias. Ita dum dolemus admissa, admittenda excludimus, & fit quaedam de condemnationi

culpae distiplina innocentiae. Bemardus Epist. 8. ad Brunonem obiicit sibi

quod solent obiscere peccatores confitentes, co-tra dilationem absblutionis scilicet: Sed quid struat' Deus acceseret gratiam, & multiplicet

139쪽

misericordiam; & sit ad restituendam innoceotiam emcacior velox clementia, quam diuturna sPoenitentia i deinde adducit exempla huius su- . bitae conuersionis, & remissionis peccatorum , dicens: Hoc saltilis compendium Sanctus ille Latro consecutus est uno, eodemque die, simul& consessus latrocinia, & introductus in gloria, breui quodam contentus ponte crucis ad trans gendum de regione dissimilitudinis in terram viventium, & de luto iacis in Paradisum voluptatis. Hoc subitum Pietatis remedium percepit felix illa peccatrix , cum repente ubi superabundauerant delicta, abundare coepit & gratia. Absque multo poenitentiae Iabore dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum, & in

breui meruit accipere charitatis latitudinem, quae, ut scripturii est icooperit multitudinem peccatorum. Hoc & ille Paralyticus in Evangelio duplex atque celerrimum potentissimae bonitatis persensu beneficium, prius mente, qua a

carne curarit S.

Verum haec & similia, non tam exempla , iquam miracula,quae de lege ordinaria non sunt expectanda; sed potius iuxta leges Medicinae remedia poenitentibus, proportionata eorum peccatis, sunt adhibenda, donec poenitentia fuerit matura, & persecta.

Ad aliam obiectionem, quam selent multi facere, dum ipsis si a peccata consessis, similem

ob causam nunc differtur absolutio, icilicet non - posse

140쪽

posse sibi negari absolutionem , quia posivertini

partes Sacramenti Poenitentiae ex parte sitia prae-

requisitas ad absolutionem , nimirum dolorem de peccatis cum proposito non peccandi de caetero , & consessionem : ita respondet Gregorius libro 6. in caput I . lib. I. Regum . Quid prodest confiteri flagitia,si confessionis vocem non sequitur afflictio Poenitentiae t tria quippe in

unoquoque consideranda simi veraciter poenitente, videlicet conuersio mentis, consessio oris,& vindicta peccati s nota, vindicta peccati in nam qui corde non conuertitur, quid prodest ei, si peccata confiteatur ' unde & saltibriter confiteri volentibus Scriptura innuit dicens, corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Quid est corde credere ad iustitiam, nisi voluntatem dirigere ad fidem per dilectionem operantem l cum ergo quis cordis intentionem ad iustitiam per amorem dirigit,per ini- tium bonae voluntatis fructum habet bonae conuersionis . Hic certe iam ad salutem confitetur. . . . Tertia ergo species, id est, vindicta, quasi medicina necessaria est,ut apostema reatus,quod conuersione compungitur, confitendo purgetur, amictionisque medicina sanetur. Signum ergo veta consessionis non est in oris confessioneis, sed in afflietione poenitentiae. Tunc namque bene Conuersium peccatorem cernimus,ctim digna

afflictionis austeritate delere nititur, quod lo quendo confitetur: unde Ioannes Baptista mam

SEARCH

MENU NAVIGATION