Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

xlaratione euidenter apparet Matrimonium ex Institutione Diuina facere in dissolubile Co iugum unionem, eadem ratione, ac si essent unum corpus, seu una caro; re per consequens unus spiritus, quia non est una caro viva sine uno spiritu. . Hinc Paulus considerans istam eoniugum ' unitatem virtute Matrimonii factam ita respondet Corinthiis: De quisus autem scripsistis mihi ; bonum est homini mulierem non tangere 3 pro pter fornicationem autem unusquisque suam vae rem habeat , O unaquaque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat , similiter autςm , σvxor viro . Mulieν sui eorporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem oe virisi eorporis potestatem non babet, sed mulier . Quae verba Apostoli pi aecedentibus iuncta significant eam Matrimonii esse virtutem , Vecorpora coniugum sint facta unu: adeo ut co pus unius sit corpus alterius,& contra. consensusque coniugum in mutuas permas fuerit causa huius unitatis. Hinc idem Apostolus adiphesios volens ostedere necessitatem unionis inter coniuges cum dependentia tamen uxoris a marito) non solum corporum, sed & animorum , ita ait: Mulieres viris suis subdita βα ι- cut Domino; quoniam vir Caput est mulieris,sicut Christus Caput est Ecclesse, ipse Saluator Corpo

ris eius, sed sicut Ecclesia subiecta es Christo ta

e r mulieres viris suis in omnibus. Ne tamς viri - supra

212쪽

subdit: Viri diligite uxores vestrassecutoe Chri- Rus ilexit Ecclesia, oe semetipsu tradidit pro ea. Et ne viri carnali amore,sed spiritali diligant. uxores suas,addit fine amoris Christi erga Ecclesiam, dicens: Vt illam fanducaret mundam lauacro aqua in verbo vita, oe exhiberet ipse sibi gloriosam, Ecclesiam, non habentem maculam, aut raram, aut aliquid huiusmodi ita visit ancta,ctimmaculati. Ita oe viri debent diligere uxores fuar, ut curροm fm. ui suam uxorem diligit; Di κη- mi' ; nemo. enim umquam earnem sua odio habum sed nutrit,oe fouet eam scut oe Chri

oe de carne eius, oe ossibus eios . Propter hoc relinquet homo patrem, in matrem suam, O ad inruit uxorisua O erunt duo in earne una. - '. oi di num conclusionem Apostolicam pro huius Sacramenti virtute in. Christo, & in E cieta: Sacr mentum, .imuit, hoc magnum viri, ego autem dico tu Grino, o in Ecclesia .

. I b ni Sacramento exhibenda . . L.

em hominem ab initio,masculum, & taminam

213쪽

Christo ct in Ecelesia, tam clara sunt, ad pro-hanuum summam Matrimonio ς stimationem,& reuerentiam esse exhibendam, ut BluS non Christianus dicere audeat, Matrimonium vel non elle Sacramentum, vel non esse Magnum

Sacramentum. Quid ergo dicendum est de his Coniugibus, qui non animo intum, sed corpo- re disiunguntur ,&aliis miscentur ' dicendum sane, quod nomine quidem possint esse Christiani, re autem nullo modo; quia non agnoscunt indivisibilem unionem Christi cnm Ecclesia , suo coniugio figuratam: nam Christus uni soli Ecclesiar ωanimo, & corpore coniunitus est,uti de una Ecclesia uni soli Christo.Quid deinde dicendu est de illis coiugibus,qui se inuicem quide amore prosequuntur, sed vel, pro Ιem habere,vel illanx habitam educare christiane, non amanti dicendum, quod reuera se non ament quia dum miscentur carnaliter, propter Prolem unice inisceri debent,& ad hoc se amare.cum finis unicus mixtionis carnalis sit pro-leS. Et si proles sequatur,eam autem christiane: non educent, Christum, & Ecclesiam non amant; quia Christi & Ecclesiae unio mere est ad fidelium propagationem, bonamque edu sationem in eorum salutem. Denique quid di-- cendum est de illis Coniugibus, qui separantur ab inuicem quoad thorum dicendii, quod

Spiritum Christi non habeant , qui ab Ecclesia

PQuia sua non recessit, nec recedet in aeternui unde

214쪽

MOR Os TUTIORI s. In unde Sacramentum hoc maguum est,ego autem d eo in Chri , ct in Ecclesia. Si autem ob fornicationis eausam separentur quoad tho um , quod Christus permittit numquam aute quo ad vinculum post matrimonium consummatum 3 quia quod Deus coniunxit, homo non βρ ret) hoc ideo est , quia tales, quantum in se est, violauerunt Sacramentum Coniunctionis Christi, & Ecclesiae, significando ex parte vi

ri adulteri , quod Christus duas habere possit

Ecclesias in uxores quibus misceatur per Incaxnationem; ex parte vero mulieris adulto

rae , quod Ecclesia possit habere duos Christos in viros, quorum utrumque in se& haereticum est, di impium. , ιδῖstimetur ergo hoc Sacramentum, tamquaprimum sundamentum Societatis, ae propagationis humanae: magnaeque venerationi habe eur , quia Incarnationis Christi Mysterium est.

L XIII.

De praeparatione necessaria ad hoc b

. Sacramentum.

Ee dixit: Propter hoe dimittet homo patrem& matrem.& adhaerebit uxori suae , & erunt duo in

carne una . Matth. I9.

QV3ntum ad praeparationem necessariam, ut hoc Sacramentum digne suscipiatur .. N 3 prae

215쪽

1 8 Sps CIMINA praeterquam quod eadem dispositio neeessaria

fit, quae ad caetera vivorum Sacramenta, nempe

vi vir, & mulier illud recipientes in statu gratiae Dei existant; in super ad proprium huius Sacramenti effectum requiritur, ut Sponsi coniuges fiuturi, debitum de sua ad inuicem coniunctione examen ineant, & per proprias preces obtento a Deo instinctii, & per interrogationem piorum , ac prudentum virorum acce- - pto consi lio,necnon parentum si quos habent rationabili assent , moraliter certificentur, quod inter se socialiter vivere , & prolem christiane educare poterunt. Contra quam dispositionem directer ambulant, qui alio intuitu , quam socialis Amicitiae , & Christianae educationis liberorum , coniugantur et ne dicam sacrilege ambulant, qui loco sanctae dispositionis ad coniugium , carnaliter ante illud commiscentur, paralites sibi viam ad sanctum statum per actionem diabolicam, Spiritus Sancti exclusivam et und 8 fit ut tales ordinarie pessimum sertiantur coniugium, & raro expient delictum suum praecedens; quia carnali intentione Coniugantur, quam raro deponunt per veram

Poenitentiam . .

216쪽

De cura conseruandae Gratia , , Matrimonialis.

Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Matib. I9;

MAgna sane cura adhibenda est Coniugiabus ad conseruandam Gratiam sui conivgii: cum enim sibi perpetuo cohabitare deis heant di mutuos desectus supportare,invicenias adiuuare,prolem simul educare, haud dubium est,& experientia notum,quod ad praedicta maxima gratia indigeant,per quam maximo Charitatis amore se diligant: quo deficiente,in prε- dictis deficient. Hanc autem gratiam conseruabunt,si quotidianas ad Patrem aeternum preces fundant per Dominum nostrum Iesum Christum cuius cum Ecclesia Coiunctionem sua coniunctione repraesentant.

Qiai erediderit & baptietatus fuerit, saluus erit, qui autem non crediderit , condemnabitur. Marei. I 6.

217쪽

homo sese illi subiiciat: prima autem subiectio hominis ad Deum est subiectio in

tellectus: quia cum homo , ut homo, seu ut rationalis,duabus solum potentiis constet,stilicet intellectu & voluntate; atque voluntaS hominis in nihil naturaliter seratur, quin aliquomodo illud intelligat; necesse est ad hoc viseratur in aliquid nullo modo naturaliter intellectum,quod aliquo superiori lumine illustretur, cuius ductium sequatur,captiuato proprio intellectu:illud autem lumen destrium affulgens a Patre luminum, est lumen fidei:ae proindoprimus gratiae effectus.

Rationes credibilitatis.

- Non potest ciuitas abscondi supra montem posita.

Luet vero homo,dum credit, non intelligat

id, quod credit;tamen cum rationalis sit, debet habere rationes,cur credat,& cur potiuScredat hoc, quam istud :alioquin non distingueret suam fidem a fide haereticorum, nec suam Religionem a religione Paganorii, aut Iudaeorum,unde necessarium est assignare aliquas verae fidei notas distinctivas eiusdem a falsis opinionibus reliquarum sectarum. .

Et quia fides omnium hominum esse debet, tartum est quod rationes credendi non debeatesie

218쪽

esse demonstrationes philosephicae, quarum

Percipiendarum maxima pars hominum estiricapax; sed morales & quodamodo sensibiles, ici est, omnium hominum capacitati conuenio-teS. Has autem rationes praeclare deducit de

Prosequitur Catechisimus Romanus explicanuarticulum nonum Symboli fidei de vera Ecclesia,cuius proprietates assignat numero II pagI So.editionis Pari sien sis, ita incipiens,& per st-quentes numeros prosequens usque ad finem articuli et Aperiendae autem sunt, fidelibus huius Ecclesiae proprietates, ex quibus licebit agnoscere quanto beneficio a Deo assecti sine quibus contigerit in ea nasci,atque educari- Prima igitur proprietas in Symbolo Patrum' aescribitur, ut Vna sit; Vna enim , inquit, est

Columba mea,vna est Deciosa mea. Vocatur auteVna tanta hominum multitudo,quae tam IonN lateque diffusa est, ob eas causas,quae ab Apo stolo ad Ephesios scri piae sunt cap. q. Vnum enim Dominum, unam fidem, unum Baptisma, tantum esse praedicat: unus est etiam eius Rector, ac Gubernator , inuisibilis quidem Christus , quem aeternus Pater dedit Caput super omnem Ecclesiam, quae est Corpus eius, ut dicitur Eph. I. Visibilis aurem is,qui Romanar x Cathedram Petri Apostolorum Principis k-gitimus succetar tene de quo stit illa omnium

Pamim ratio. & sententia consentiens, hoc vis

stare Caput ad mitatem Ecclesi x constitue

219쪽

etoa SPECIMINAdam,& conseruandam necessarium sui fle. Quod praeclare & vidit & scripsit S. Hiero nymus contra Iovinianum sis verbis: Unus eligitur, ut, Capite constituto', Schismatis tollatur occasio. Et ad Damasum, Facetat inuidia Romani culminis recedat ambitio ; cum successore Piscatoris, & discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, id est,Cathedrae Petri,communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est Si quis in Arca Noe non fuerit, peribit regnante dilimio. Quod & longe antea ab Irenam probatur , re primo, qui de unitate Ecelesiae loquens,ait GLoquitur Dominus ad Petrum: lo, Petre, disstibi quia tu es Petrus,ct super hanc petram adificabo Ecclesiam meam. Super unum aedificat E elesiam: & quamvis Apostolis omnibus pos

Resurrectionem suam parem potestatem tr buat.& dicat Sicut misit me Pater, cdi ego mitis vos re ite Spiritum Sanctum summis 2o. tamet ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem,ab uno incipientem, auctoritate sita di posuit, &c. optatus deinde Meleuitanus ait: Ignorantiar tibi adscribi non potest , scienti inourbe Roma scribit autem hic ad Parmenianum initio lib et 'Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium, Apostolorum Caput Petrus:in quo uno Cathe.

220쪽

postoli,singulas sibi quisque desenderent:vr iamsthismaticus,& p uaricator esset,qui contra singularem Cathedram alteram collocaret. Post vero Basilius sic striptum reliquit et Petrus collocatus est in fundamento: dixit enim: Tu es Christus Filus Dei vitii: & vici m m audivit, is esse petram. Licet enim petra esset, non tamen Petra erat, ut Christus. Nam Christus ver8 in . mobilis petrae Petrus vero proptey petram Di gnitates enim suas Deus largitur aliis: Saeerdos est,& facit Sacerdotes: petra est, & petram facit& quae sua sunt largitur seruis suis. Postremo v rO S. Ambrosius ait: si quis obirciat, Ecclesiam, uno Capite & Sponsb Iessi Christo contentam, praeterea nullum requirere, in promptu responsio est. Ut enim Christum Dominum singulorum Sacramentorum non solum Α uctorem,sed intimum etiam pribitorem habemus inam ipstest, quilhaptigat,& qui absoluit,& tam en is homines Sacramentorum externos ministros i

stituitin sic Ecclasiae,quam ipse intimo spiritu rem gi hominem siuae potestatis Vicarium,& ministrum praefecit. Nam cum visibilis Ecclesia visibili pite egeat,ita Saluaror noster Petrum V niversi fidelium generis Caput & Pastorens constituit, cum illi oues suas paseendas verbis amplissimis commendauit,ut qui ei successissee eandem plane totius Ecclesis regendi & guberii de potestatem habere voluerit. Unus praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION