Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

s et M IN Aminem sibi ipsi,utpote sibi coniunctissimo tamquam vitimo fini eorum omnium, quae amantur naturaliter ) sed mea intentio fuit docere, quod amor naturalis qui in Adam innocento erat rectus propter g aciam primi status libero arbitrio cibiectam k fuit peruersus per peecatum , sit rectificatus in Adam corrupto per gratiam Domini nostri Iesu Christi sanantem S libero arbitrio sominantem . Licet enim haec gratia primo & principaliter producat in homine fidem, spem,& charitatem in Deum ,

quatenus captum nostrum transtenditi concon itanter tamen sanat vulnera nostrae naturae, restituendo intellectui lumen naturale, voluntati rectitudinem naturalem,& diminuendo in m hris concupiscentiam,nec non vires praebendo efficacissimas ad superandum torrentem c γ ruptae naturae in omne genus vitiorum impeI- lentem & trahentem. Igitur omnis verus Dei amor, siue sit naturalis ex parte obiecti, quatenus Deus ut auctor naturae naturaliter cognoscitur, siue sit supernatui alis ex parte eiusdem obieeti, quatenus Deus per fidem cognoscitur; equidcin semper est supernaturalis ex par- te finis ; quia natura hominis numquam asturget supra se ipsam inhaerendo Deo tamquam fini ultimo, nisi adiutorio gratiae eleuetur: haec autem gratia in Adam sui dixi)fuit subiecta libero arbitrio,& naturae debita, quia sine illa noPotuisset bene operata reserendo omnia sua in finem

242쪽

ΜORALIs Turro Rr s. ars finem ultimum: In Christo vero dominatur IN hero arbitrio,& est naturae prorsus indebita, &de hac loquitur Paulus in Epis .ad Rom. Petes quomodo gratia Adae fuerit gratia, sisterit naturae debita φ Respondeo quod nonis fuerit naturae debita , quasi natura illam meruerit: natura enim non extitit ante illam gratiam: sed suit naturae debita ex parte bonitatis, sapientiae, & iustitiae diuinae tribuentis creaturae omnia sua necessaria , ut ad finem suum debito modo pertingat. Igitur illud debitum fuit Deo liberum,sicut fuit ei liberum condere creaturam sui capacem.

I. LXXII.

Obligatio omnia referendi in Deims, velut in finem Ultimum.

Ecca venio cito , & merees mea mecum est, reddere mucuique secundum opera sua Ego sum spha, 8comega, primus, & nouissimus, principium& finis. Apoc. 22.

EX hac capacitate, qua Deus secit homine

sui capacem, resiuitat naturaliter in homine obligatio omnia sua referendi in Deum ve-

Iut finem ultimum, & ideo immediatd ante diaxi gratiam suisse naturae a Deo creatae debitam , quia sine illa non potuisset bene operari reserendo omnia sua in finem ultimum:nam ad P sim-

243쪽

simpliciter bene operandum non semeit laeere opus ex ossicio bonum, sed illud in debitum Q finem referri debet; nullus autem debitus finis operantis esse potest, qui ex eiusdem intentio-

ne non sit ultimus, vel ad ultimum non referatur.Quod ex supradicta capacitate sic ostendo. Capacitas Dei in homine consistit in hoc,quod habeat intellectum veri, & appetitum boni sibi a Deo inditum, ut verum bonum ab intellectu Propositum appetitu prosequatur, &ad illud

obtinendum omnes suas actiones reserat atqui verum bonum simpliciter est Deus;ergo homo intesiectu & appetitu donatus debet omnes suas actiones ad Deum referre:illud autem ad quod Caetera referuntur est finis ultimus . Neque dici potest,quod illud verum Bonum, in quod naturaliter tendit homo per intellectum & appetitum,sit minus summo:nam cum appetitus hominis sit quodammodo infinitus, no requiescit nisi in summo,atque adeo non tendit ultimatdhisi in summii,ut in illo quiescat,id est,in Deo. Non etiam dici potest, quod Deus donauerit intellectum & appetitum homini, ut quaereret summum bonum sibi per concupiscentiam, &quod ita ipse homo sit finis ultimus summi bo-niatque adeo homo reserat omnia ad se: nam imprimis hoc est inordinatum,quod perfectum . bonum reseratur ad imperfectum velut medium ad finem suum,cum ratio finis persectionem in

cludat,di ratio medii imperfectionem et siue est

244쪽

inordinatum,quod Creator reseratur ad suam creaturam , quasi non esset nisi propter illantia, cum e contra creatura non sit nisi propter Creatorem: Deus autem nihil inordinatum . fecit, quia vidit quaecumque fecit,& erant valde bona,& alibi dicitur, quod Dei persecta sint opera. Deinde ellet contra naturam appetitus hominis qui tendit quiescere in fine sitio ultimo, tamquam bono perfecto; non quiesceret autem in homine,utpotebono finito &imperfecto: Idcirco appetitus per peccatum inordinatus non quiescit,quia quetrens summum bonum in cre turis, d illud nnmquam pertingit. Est ergo appetitui hominis ordinato prorsus naturale, veomnia in finem ultimum referat, manetque in ipso haee obligatio naturalis etiam post peccatum, quod naturalem obligationem Legis D, uinae evertere nequit. Unde illud Apostolicum, siue manducatis, siue bibitis, siue aliquid aliud facitis,omnia ad gloriam Dei facite, Praeceptum n turale est ab Apostolo renouatum,nec sine charitate impleri potest, id est, sine amore Dei su- . per omnia,nec per consequens sine gratia, quae charitatis principium est. Haec doctrina ad Moralem Naturalem pertinebit,si consideretur Deus ut Auctor naturae,& donorum eius naturalium,ad supernaturalem vero si spectetur Deus ut A uctor fidei & donorum ad fidem pertinentium,eamque conseque. tium.Est ergo peccatum ex inordinatione amo.

245쪽

M8 SPECIMINAris naturae corruptae, quod homo non omnia reserat in Deum tamquam finem suum ultimu. Sed quaeritur, an actuali intentione debeat semper omnia siua in Deum referre; Ad quod respondeo non esse opus, ut hoc faciat intentione actuali reflexa,sed opus esse, ut hoc faciat intentione actuali directa id est, quod ipsius intentio sit actualiter directa ad hoc,quamuis ad suam intentionem hic, & nunc non attendat. Si enim ipsius latentio actu esset directa ad aliud,etiam ad aliud sua reserret; quamdiu autem homo operatur, semper aliquam intentionem actualem habet, quae eius actionem in mufinem dirigit: unde debet homo cessare ab omni actione humana , ut nullam actualem intentionem, saltem directam habeat. Haec patent in itinerante qui tamdiu incedit versius atquem terminum , quamdiu habet intentionem directam ad illum : sed dum cessat ab ista intenti ne ire desinit; vel si mutat intentionem,etiam In contrarium vadit; quamuis inter incedendum ad alia attendat,non aliud hic & nunc intendat, nisi ad eundem rei minum,uel finem. Haec autem relatio omnium inDeum tamquafinem ultimum non prscipitur ab Apostolo sub ratione boni,sed, sub ratione honi conuenientis naturae rationali dotatae intellectu & appetitu , non quocumqoe, sed rationali,id est,uoluntate: hoc autem bonum non est delectabile, vel utile,

sed honeitum,seu ut Apostolus loquitur, gloria

246쪽

Dei,quae est clara cum laude notitia: ita ut homo Deum elare cognoscens,illi debeat amore iungi,illum laudare, eiusque laudem ad omniunotitia extendere, ut sit clara cum Iaude notitia Non quod Deo bonum aliquod accedat,quod ab homine clarificetur & laudetur,sed quia bonum est imaginis,quod suum prototypum bene repraesentet,& bonum similitudinis,quod amet,ac bonum utriusque, quod repraesentatum& amatum omnibus depraedicet, ab omnibus utique noscendum, amandum , & depraedica dum, ut Omnia eo, unde: quia Deus principium

de sinis, alpha & omega, primus & nouissimul.

Vsque modo non petistis quid quam in nomine memperite,& accipietis, ut gaudium vestrum. si plenum. Ioannιs. Io

na Christi & Sanctorum tam euidenter nobis probatur,ut de illa dubitare, esset in ipta luce Christianismi coecutire Fateor quidem damo innocenti non ita fuisse necessariam or elonem,qus supponit petentis indigentiam,quperat in Adamo, in quo omnia abundabant at

247쪽

rgo SP se I MINAria poenitentia,quamdiu mansit in innoeentiat sed dico in statu naturae lapsae,in qua est summa indigentia,& summa miseria,summa etiam esse necessitatem orationis ad Deli, a quo solo isti indigentiae, & miseriae per Christu Dominu nostrum succurri potest,& a quo no succurritur,duin Christi nomine vel negligetia,vel fastidio,aut contemptu, ab ipso necessarium ad resurgen- dum no petitur auxilium , & post resurreδi nem a peccato eiusdem auxili1 non petitur suIeimentum usque ad reditum in Paradisum,non terrestrem ex quo Adam eiectus est, sed coelestem ex quo Christus descendit. Hinc ulterius concludo orationem ad Deum in hoc misero statu ad tria esse necessariam, scilicet ad resu gendum a peccato actuali,ad standum contra tentationes,ne quis relabatur,& ad progrediendum in virtute usque in finem: nam ad ista tria

donum gratiae adiuuantis nouum &nouum,&quidem medicinale vulnerum in nobis ex peccato relictorum, & victoriosium omnium tentationum nos allicietium ad peccatum, nec noIus obstaculorum in via virtutis occurrentium,eΟntinuo requiritur.Propterea dicit Propheta: Levavi oculos meos in montes, viae veniet auxilium

mihi auxilium meum a Domino, qui fecit calamo teνram .Psal. Iaa Propterea dicit Christus: Vigilate oe orate M iηtretis in ictationem Priste. rea Apostolus ait asine intermissione orate. Madici 14,Praeuenit quidem. nos Deus, ut Oremus,sed

248쪽

MORALIs Τv T IORIS. 23 Inon adauuat nasi orantes,& ulterius adiutorium, non largitur,nisi in quan in m adiuuanti fideles sumus;nec perducit usque in finem, nisi tantum Oremus, quantum vitae aeterne donum meretur: Ita ut perseuerantia tu oratione fini proportionata usque in finem sit necessaria, quo obtento orationis cessat necessitas,quam non potest Lgnorare, nisi qui se miserum ignorat,& miseria cordem Deum per triet torem Christum.Tan- ta autem est huius orationis efficacia, ut pene eret caelos,ut per eius vim, quam patitur regnum Caelorum, violenti rapiant illud,ut sit verissimum

'erbum Veritatis: ciuidquid petieritis Patrem in nomine meoriabit vobis. Ioannis I 6. His praemissis velut iundamentis totius Mozralis Tutiorisaestat,ut quod dixi in fine Mor tis Naturalis,impleam, agendo de obligatione singulorum statuum in quibus homines no secundum rationem naturalem tantum, sed maxime secundum fidem, spem,&charitatem in Chricto 'iuere debent.

249쪽

232 SPECIMINA

S. L XXIV. De obligatione Papa ,seu Summi Ponti cis.

Pasce oves meas. D. M .

SVpremus Christi Vicarius in terris piaetereminentissimam scientiam, & prudentiam ad totam Ecclesiam regendam necessarias, debet habere excellentissimam charitatem, qua sit paratus non solum omnia bona terrena, sed& vitam suam pro omnibus, & singulis ovi-hus suis , sicut bonus pastor, ponere ὁ ex qua charitate permoveri debet ad vigilandum iugiter super gregem suum , procurando illi, tum per se,tum per fratres suos Epistopos, tum per

filios pastores ,&caeteros curam animarum habentes, pabulum vanae doctrinae, quae est 1e- eundum Euangelium gloria Beati Dei; procurando etiam 'acramentorum legitimum usum, iuxta praxim a nobis supra descriptam, vel quamcumque aliam sapientiae Summi Pontificis conuenientem, sicut decet Petri successbrem, arcendo etiam , & remouendo a gregi suo, ac Ouili IupoS rapaces, qui veniunt in vestimentis ovium, tradentes doctrinas hominum sub specie doctrinae christianae, & falsum praeseserentes amorem salutis eorumdem sub specie charitatis diuinae 3 tum flammam suae charitalia exemplo, & verbo in cordibus omnium

250쪽

hium accendendo,& vivendo sicut decet Christi Vicarium.Ideo Christus dixitPetro Apostolorum Principi,cum illi gregem seu commi teret; Simon Ioannis diligis me pluae hi,' addidit secundo; Simon Ioannis diligis me t addidit tertio a Simon Ioannis amas mel & respondent Petura , tu scis Domine , quia a-o te; bis dixit , pasce agnos meos; & semel ac vitimo, pasce oves meas; ad indicandum illi, quod debexet habere supereminentem charitatem , maiorem . quam caeteri Apostoli, ut, paseeret uniuersium eius .gregem 3 constantem minoribus velut Oguis, & maioribus sicut quibus .

Atque ut illum praeparares ad mortem pro grege suo sustinendam, statim stibiecit ne forte dignitate supremi Pastoris gloriaretur;

a en dico tibi ; cum deses iunior, cingebas te,cum autem Isenueris , extendes manus tuas, ct alius te cinget , ct duce , quo tu non vis . Hoc autem

dixit inquit Euangelista J significanS qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei, sequere me.

S. LXXV.

De abligatione Episcopi.

Praedieate Euangelium omni creaturq . Marci 16.

ΙVxta Concilium Tridentinum, Episcoporu Rs Angelicia humoris formidandum. EO-

- - rum

SEARCH

MENU NAVIGATION