Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

α rq SP Re IM IN etiam sunt sequentes articuli,qui de faelli possunt reduci ad articulos de persona Spiritus Sancti, ut quod sit una Ecclesia in ipso eoad nata , quod sit communio Sanctorum . Quantum ad decem Praecepta Decalogi, oportet necessitate praecepti illa scire quoad substantiam, & secundum occurrentiam practicare , alioquin non videtur , quod necessitate medii, quis debeat plus iare , quam quod D minus Deus sit ex toto corde diligendus, de proximus sicut alter ego. Quantum ad praecepta Ecclesiae, oportet illa scire tantum necessitate praecepti v,g. quod Festa sint celebrada, quod statutis temporibus sit ieiunandum, quod sit confitendum semel in anno, imo etiain tota vita, quatenus est Praeceptum diuinum positiuum pro relapsis, quod in Paschate fit

communicandum.

Ratio cur hsc & similia minus sint credenda necessitate medii ad salutem, quam praecede tia, est, quia in istis praecedentibus vel immediate consistit nostra salus, ad quam aspirare debemus,vel sunt media,sine quibus nullo modo possumus ad nostram salute peruenire. C6sistit vero nostra salus ivt dictum estin in visionet unius Dei, & Trinitatis Divinarum personarii. Et nisi credamus expresse, quod Deus inquirentibus se remunerator sit, ac proinde iudicaturus omnes homines,ut reddat unicuique secundum opera sua, ad illam visionem non

232쪽

M ORA LIs ΤvTI ORI s. 2Is aspirabimus, nec sperabimus in hoc statu naturae lapsiae nos posse ad illam peruenire, nisi cognoscamus Mediatorem, qui per mortem,&Resurrectionem siuam ad illam peruenit,nobisique viam aperuit mediante sua gratia,qua disi fundit in cordibys nostris charitatem per Spiritum Sanctuur , qui datus est nobis. Neque 'nitentiam agemus de peccatis praeteritis, aut virtutes Christianas exercebimus, nisi credamus , quod qui creauit, & redemit nos sino nobis, non fatuabit nos sine nobis , id est, sine

nostra cooperatione.

In aliis autem credibilibus vel non consistit nostra salus, vel non sunt media abscinia necessaria ad nostram salutem, vel de facili ad illa reducuntur; ita vi illis creditis, facile & haec credantur, si proponantur.

De Profissione Fidei.

Qui me erubuerit, & meos sermones ' hunc Filius hominis erubescet,cum venerit in Maiestate sua, dcritiis, & Sanctorum Angelorum, Luea. v.

CVm Ecclesia unum corpus constituat, cuius Caput est Christus, & fideles membra, manifestum est , quod capiti siuo omnia membra debeant conformari: iam autem habemus ex Euangelio, quod Christus existens

233쪽

sub Iudice Pontio Pilato, & interrogatus, an esset Rex Iudaeorum, dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego;ac per consequens tenetur Christianus interrogatus a Iudice infideli, an sit Christianus , etiam Catholicus Romanus quia extra Romanam non est verus Christianitatis)respodere , quod sit: alioquin dicit Chr:stus et rauime erubuerit coram hominibus , erubescam ct ego eum coram Patro meo qui in Caelis est; Lucae 9.& Paulus significare volens, quod non sufficiat Credere corde, sed etiam oporteat confiteri, id est,suam fidem coram hominibus profiteri,ait Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit coin 'sio ad salutem . Rom. I o. Quia vero ad salutem

non est necesse esse Monachum, aut Sacerdotem; ideo non est etiam necesse apud Iudicem Persecutorem Monachorum, aut Sacerdotum,& de alterutro statu interrogantem,ei respon

dere: sed licet subterfugere absque mendacio, vel aperte ei dicere, quid hoc ad te t ego sum seruus Christi, etiam pro illo mori paratus. Quod si particulares, ad quos nullo modo

spectat nos interrogare, inquirant a nobis,cuius religionis simus; tantum abest, ut illiS respondere debeamus; quin e contra conueniat illos interrogare, qua auctoritate hoc interrogent, & virum Dii sint, quibus Religio de arur , utpote qui de nostra Religione sunt tam soliciti u Expedit etiam ut illis dicatur , ut viderint ipsi cuius Religionis sint, ut illum ,

- quem

234쪽

quem solum adorare debent, adorent,& sic suo muneri satisfaciant, magis seliciti de se ipsis , quam de alijs, quorum cura ipsis non in cubit. Hoc enim aduertendum est in materia Religionis , veritatem in duplici cassi esse dicendam z primo quando interrogamur a Iudiciis habente hic, & nunc in nos auctoritatem, sicut Pilatus habebat in Christum quia tamqDa reus illi traditus erat a Primoribus Iudaeorum iudicandus . Secundo quando non interrogamur quidem ab habente in nos auctoritatem, sed eX dicenda veritate plus exspectamus boni in Christianismo , quam mali: alioquin si moraliter

certi simus, vel vehementer dubitemus plus mali secuturum ex dicenda veritate, quam boni . silere, & interrogantem eludere, sine menda cio tamen , debemus. QuaereS an aliquis possit esse verus ChristianuS in corde cum proposito numqtiam consi tendi Christum exterius, vel cum proposito differendi istam confessionem usque ad mortem proptex rationeS pO iticas , vel mundanum ti morem ' Respondetur, quod non : quia corde creditur ad iustitiam , Ore autem sit confesto ad sa' lutem; Vnde tam necessaria est ad salutem confessio oris, quam ad militiam fides cordis, de qua nemo dicet, quod possit numquam elicere suum actum,vel illum differre usque ad articulum mortis.

Quaeres iterum an sufficiat c onfiteri se essi

235쪽

Catholieum apud Catholicos, & viuere intellhaereticos quasi haereticum,inter Paganos tamquam Paganum, &c. vel saltem an liceat inter illos habitando perpetuo suam fidem Catholicam celare t Respondeo quod non z primo , quia numquam licet profiteri contra sitam mdem , quia hoc esset suam fidem negare, sicuti Petrus negauit Christum: secundo non licet dissimulare fidem suam apud illos, cum quihus habitamus, &conuiuimus 3 quia hoc esset alios scandalietare, cum merito putarent talem dissimulatorem nullius esse fidei; quia nullam exterius profiteretur, & ita hoc esset erubescere Christum coram hominibus. Quinimo ex generosa apud iudices, & ingenua apud domesticos, & conciues Christi consessione , nonnisi bonum Ecclesiae natum est sequii licet maIO temporali ipsius confitentis, quod Ecclesiae bono etiam temporali, & ipsiusmet confitentis spirituali bono cedere debet .

236쪽

De Spe Diuma.

Omnis, qui vivit, & credit in me, non morietur

in aeternum. I mnis. I 1.

QVandoquidem fides diuina sit sperand

rum substantia rerum,ad sperandum pI ne requiritur,ut quis credat finem esse possib, Iem, &media ad illum consequendum esse posisibilia,eaque nonnullis dari confidat se exis is nonnullis esse. Vnde spes diuina respicit Gnem, & media superius descripta, agendo de iis quae sint creditu necessaria necessita te medii, aut praecepti ad salutem;& insuper facit ve sp ratis actuali desiderio feratur in summamBonitatem Diuinam,tamquam principium & finem suae salutis, nec non fiduciali assectu innitatur omnipotentiae Diuinae tamquam virtuti in i iam honitatem perducenti ,& meritis Christi

tamquam causae meritoriae Deum mouenti, vesperans in eum non confundatur.

237쪽

De Charitate.

Diligite inimicos vostros , benefacite his, qui oderunt vos,& orate pro persequentibus & calumniantibus vos e vestis fili j Patris vestri qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos & malos pluit super iustos & 'imustos ... estote ergo vos persecti, sicut & Pater vester caelestis persectus est.

QVamquam fides necessario praecedat spin

in quantum est sperandarum substantia areta. O; & charitatem in quantum est argumen-.tum, seu conuiciis non apparentium, quae licet hon in te i lecta amare praecipimur: ut est Deus in, personis trinus,& Filius Dei incarnatus: ut etiaest proprius inimicus, iuxta illud Christi: DA.ligite inimicos vestros, benefacite bis,qui vos oderant : quod ratio non capit, sed sola fides in Christum, qui nobis hoc praecepit, & exemplo suo faciendum monstrauit , orando pro suis crucifixor ibus: tamen quia fides nostra non P -.test operari nisi per diIectionem, nec est funda mentum sperandi obtinere sibi beatitudinem Dei,nisi quis Deum propter se diligat,& proximum propter Deum:idcirco Iicet fides praecedat spem & charitatem in ordine generationis seu inretionis ut Theologi scholastici loquutur charitas nihilominus praecedit fidem & spem, in ordine execution is, seu applicationis ad a

238쪽

id est, ut iidem Theologi loquuntur , in ordine

Persectionis. Explico primum . Nemo sperat, quod non credi nemo amat,quod non credit; quia sicuti nullus est appetitus naturalis,ubi nullus praecessit intellectus aut sensus boni appetitii generansuta nullus est amor supernaturaIis, ubi fides, quae charitatem generat,non prFceisit. Explico secundum. Nemo ex fide vivit, seu operatur, qui non amat illud propter quod o- .

Peratur, cum primus voluntatis actus sit amor nnis,& amor finis sit causa appliuationis medi rum ad finem: omnis enim operans voluntarie,aliquem finem intendit:vnde nemo etiam ex spe consequendorum aeternorum bonorum O- Peratur, nsi qui Deum aetem ortam bonorum fo

rem diligit. Quinimo in ordine generationis fidei & spei inhaerentis, siue s ut aiunt, habi-

tualis, necessario praecedit aliquis actus amoris diuini,quo quis libenter captiuat suum intellectum in obsequiti primae veritatis, ut ei credat,&quo quis proprisi bonu, & proprias vires cupit deserere, ut sie totum per spem diuinae Bonitati& Omnipotentiae committat. Alioquin si non plus amaret diuinam veritatem propter se, qua proprium intellectum,non crederet: & nisi magis desideraret adhaerere diuinae bonitati in se quam proprio bono, & inniti Omnipotentiae diuinae magis , quam propriis Viribus,non .

Nihilominus talis actus amoris ad: fidem &

239쪽

Spa CIMINA spem neeessarius,non est actus. perfectae charatatis,quae tuitificat impium 3 quia fieri potest,

Quod non obstante tali actu ,homo non desierat peccatum ,nec operetur bonummo acceptum; quia credit quidem peccatum deserendum, &bonum faciendum,& expectat a Deo auxilium, nec tamen peccatum deserit, nec bonum facit iuxta illud : Desideria oecidunt pigrum: luerunt enim quidquam manus eius operari: Tota diem

eupiscit oe desiderat 3 qui autem iustus en, tribuet, ct non ressabit Iustus autem est,qui vivit ex fide per dilectionem operante : nam dilectio Dei est principium omnis boni operis, sicut dile' ctio mundi est principium omnis mali operis. Hinc Augustinus considerans nullam es

veram virtutem , nisi qua recte vivitur, definiuit virtutem sic: bona qualitas mentis , qua re cte vivitur, & qua nullus male utitur, & quam Deus in nobis sine nobis operatur.addens illud ultimum, quam Deus in nobiS, M. quia omnis vera seu persecta virtus est supernaturalis, cum per veram virtutem homo propter solum Deum operetur;operatur autem propter solum Deum ex puro amore Dei,qui est amor citari

tatis attollens hominem supra seipsum quod. naturaliter fieri nequit) & soli Deo vniens , id

est,unum spritum cum Deo faciens. Vnde idem, Augustinus definiuit alibi virtutem per ipsum amorem, dicens, quod virtus sit ordo amoris.

seu amor ordinatus;ita enim libro de moribus

240쪽

Ecclesiae Catholicae cap. Is . ait: Illud, quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens et,quod amaturi. ortitudo amor facile omnia tolerans propter illud, quod amatur; iustitia amor soli amato seruiens,& propterea recte dominans; prudentia amor,ea.quibus adiuuatur,ab iis,quibus impeditur , sagaciter eligens. Unde reducens omnia praecepta ad charitatem,& omnes prohibi- tiones ad cupiditatem alio loco dicit: Quod Scriptura non praecipit nisi charitatem,& non sculpat nisi cupiditatem,& eodem modo insormat mores hominu . Fides ergo & spes in peccatoribus non stat persectae virtute quia non proCedunt ex radice charitatis: sunt tamen disepositiones ad persectam virtutem, veluti quaedam virtutis initia.

S. L X XI.

Concordia Moralis Chri yianae Natura-

Μlis cum Super naturali

Ι que dum superius distinxi Moralem

Christi Naturalem a supernaturali,non fuit meae intentionis docere, quod detur amor naturalis in homine,qui sit principiu ullius verae virtutis amor enim naturalis per se affigit ho

SEARCH

MENU NAVIGATION