Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ση s p v e r M i K Apro arte semper gaudendi probabilitatem,ut nimirum modo hoc, modo contrarium, pro veliberet, ita liceret amplecti, & viuere ad placitum suum, non Domini, contra id , quod ApostoIus dicit: Gaudete in Domino semper, PhiLq. non in vobis umquam, sed in Domino semper . Est igitur Prudentia amor ordinatus, qui re gulat proprium sensem secundum ductamen Legis aeternae per Christum nobis reuelatae, &explicatae. Imprudentia vero est amor in ordinatus , qui sequitur proprium sensum contra,vel praeter dictamen Legis aeternae, non ita attendens Christi reuelationem, vel explicationem squam adulatorum hominum benignam s ut aiunt) S sensui proprio accommodatam inter-Pretationem 3 de qua videbitur in opposita M tali Laxiore.

. De Fortitudine .

si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollae crucem suam, & sequatur me . Matth. I 6-

SAnu cum post peccatum omnis cogitatio

hominis intenta sit ad malum omni tempore , magna vi opus est , ut dissicultas illam reducendi , & reflectendi ad honum vincatur. Quin imo opus est maiori vi ad superandum Proprium animum, qui in cogitatione consistit, quam

62쪽

quim ad superandam quamcumque dissicultatem , quae inuenitur in tolerantia quorumcum inque malorum exteriorum etiam ipsius mortis: qui enim proprium animum vincere non nouit, reuera toto caelo aberrat, dum putat se alia victurum . Cum enim amans naturaliter stiipsius

Dominus sit, si silccumbat sibi ipsi , multo magis succumbet aliis, quae in ipsius potestate non sirnt, & quae sunt sortiora ipso, quamdiu seipsum non vincit, siue quamdiu seipsum non portat ad bonum,quibuscumque aliis ipsum a bono auertentibus . Hinc actus martyrii non est principalis actus Fortitudinis quatenus est exterior toleratio mortis etiam in odium Christi inflicti;

sed quatenus est interior proprii animi victoria, qua fit ut amans malit Christo, quam sibi ipsi

placere, & ideo mortem corporalem propter Christum perferre. Itaque virtus Fortitudinis in eo solo consistit, ut mens sibi vim inferat ad hoc, ut debitum amoris ordinem , & in materia charitatis, & in materia Iustitiae conseruet, aut violatum reparet. Qiij m vero dissicile est, ut amans sibi ipsi amore inhaerens usque ad contemptum Dei, auellatura seipso, & Deo inhaereat per amorem usque ad contemptum sui, vsque ad perpetiendum qua libet mala poenae, Vt Iustitiae diuinae satisfaciat, & Deum mere propter Deum amet, sine vIIo respectu ad seipium,

nisi vi seipsium in Deum reserat i quam dissicile, ut proximum suum diligat sicut seipsum, serua-

63쪽

. SPECIMINA to amoris ordine, siue charitatis, siue iustitiae;& cum hunc violauerit, quam dissicile, ut ad- ducatur ad iIlum ordinem, sicut Oportet, reparandum i Idque propter innatam sibi ipsi ex peccato originali superbiam, aliasque cupiditates in animo eius dominantes, violati ordinis causas. νHanc dissicultatem non stiperabit amans nisi plus amet illum ordinem, eiusque reparationem , quam seipsum: non amabit autem plus , nisi pluris aestimet ; non aestimabit pluris, nisi consideret Deum,illius ordinis auctorem, seque a Deo creatum ad seruandum illum ordinem, uenumquam amabit christiane, nisi credat Christum pro illo ordine reparando mortuum, & ni- si adiuuetur auxilio gratiae Christi fanantis, &vincentis omnem nostram infirmitatem.

S. XXVI.

De Temperantia.

Qui amat animam suam, perdet eam. Danu. I 2 .

VΙcta per Fortitudinem opinione propria ,

seu propria cogitatione ad malum intendenta , non erit homini Christiano dissicile co-hisere iram, quatenus charitati, aut iustitiae aduersarur, & generatum cohibere omnes praua. inel inationes cir superbia, quae consistit in obstinatione animi H consequentes: sed magna hom

64쪽

mini etiam Christiano restabit semper dissicut las resesnandi concupiscentiam oculorum,qua tenus trahit ad amorem bonorum huius mundi siue ad auaritiam sub praetextu necessitatis huius vitae; & adhuc maior erit disticultas refrae- nandi concupiscentiam carnis, quatenus inclinat ad voluptatem , propter quam s non ramen inordinatam , sicut iam est homo creatus est , di in Paradiso positus:denique maxima erit dis ficultas ita se gerendi in societate hominum, ut proximuS non offendatur nostra conuers2tione, sed aedificetur per nostram modestiam , quam commendat A postolus, dicens: Gaudete in Domino semper . iterum dico gaudete, modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Philin. q. Itaque species Temperantiae, quae est virtus,qua homo se cotinet intra limites amoris ordinati , assignari possunt hoc ordine Humilitas, Mansuetudo, & Clementia: Sobrie tas, & Castitas: Modestia in exterioribus motibus corporis,& Modestia in exteriori apparatu

s. XXVII. v

De Humilitate. i

Nisi conuersi fueritis, & essiciamini siξut paruuli, non intrabitis in Regnum Caelorum.

Ρ Rim m Temperantiae speciem pono Humilitatem , quio qui vult se cohibere & con-

65쪽

ues SPECIMINA . tinere intra limites amoris ordinati, debet ante omnia se cohibere ne extollatur animo supra id , quod est , vel quod esse debet, & ut maneat id, quod esse debet sic enim amor sui est ordinatusὶ & in hoc consistit humilitas , cuius Oppositum vitium est Superbia initium omnis peceati, Eccl. Io. quia tamdiu manet amor Dei, &proximi ordinatus , quamditi amor sui non est inordinatus: qui enim amat se sicut debet,amat Deum super omnia, tamquam suae originis au .ctorem ,& amat proximum similiter sibi, quia secium suum sibi similem : unde inoidinatio in amore Dei,& in amore proximi non contingit, nisi ex amore sui inordinato, quo quis amat se plus quam debet contra Deum, vel proximum.

g. XXVIII.

De mansuetudine .

Discite a me, tinia mitis sum . Matth. II.

. . . a

SEcundam Temperantiae speciem pono Mansuetudinem: quia dum aliquis amorem Proprium refraenare nouit, faciiὰ se submittit aduersis , quae ipsi, seu a Deo, seu a proximo, seu a quacumque cieatura proueniunt; & sic facile se cohibet, ne in imp attentiam, aut iram erumpat z in quo considit Mausuetudo .

S. XXIX.

66쪽

De Clementia.

Estote misericoides, sicut & Pater vester msseri

eois est. Luca. I.

TErtiam Temperantiae speciem pono Cle

mentianimuin' qui nouit cohibere iram, ne nocea etiam nouit cohibere eandem, ne im moderate ea utatur ad iustam punitionem,quod fit per Clementiam.

s. XXX.

De Sobrietate,

Nolite solieiti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus aut quo operiemur. Matth.6.

QVartam Temperantiae speciem pono S

brietatem,quae est duplex: una, quae coh Det auaritiam zaItera, quae cohibet gulam. Pos quam enim homo ipsas intimas animi passio nes cohibuit, satagere debet, ut etiam cohibeae exteriores, quarum prima consistit in appetitu bonorum huius mundi, & vocatur auaritia, seu concupiscentia o Iorum, quae est appetitus in ordinatus diuitiarum contra charitatem, vescontra iustitiam . seu contra ordinem amoris,

O quo supra. Altera consistit in appetitu inor

67쪽

co SPECIMINAdinato esculentorum aut poculentorum,vocatumque gula', quae est peccatum mortale, dum excedit usque ad occisionem animae per priuationem usus rationis,vel usque ad occisionem corporis per nimiam crapulam, vel usque ad con- . temptum alicuius Praecepti Divini vel Ecclesiastici; v. g. ieiunij.

Sime Eunuehi, qui seipsos castrauerunt propter Regnum Caesorum. Qui potest capere capiat. Matth. 9.

O Vintam Tempstrantiae speciem pono Caia

stitatem, qua cohibetur concupiscentia carius ne se effundat extra Matrimonium, & ut intra limites eiusdem moderata sit, nec nimis ardens : ideo est Castitas virginalis , quando concupiscentia se numquam effudit:est Castitas vidu Iis, quando concupiscentia se quidem es- ῖ fudit in coniugio.sed iam illo soluto , non am- Nplius sese effundit:denique est Castitas coniugalis,quando concupiscentia moderate se effundit in coniugio,id est, in quantum suffcit ad finem generandae prolis,aut debiti coiugalis reddedi, non vero satiandae cupiditatis: ubi enim homo cohibuit suos oculos,ne immoderatὰ mundum me suum gustumine immoderate suum cor-

6 pus

68쪽

. MORALIS TUTIORI s. 61 pus nutriat , debet etiam cohibere se ne abutatur eo, quod ad debitam generationem prolis illi a natura datum est, ut seipsiam delectet. Hinc vitium Cattitati oppositum, vocatur luxuria a luxuriando , seu nimium se effundendo per incontinentiam, cuius sunt duae species principales, 1 clucet vitium secundum naturam, & vitium contra naturam:& quidem illitu,quod est secundiam naturam, id est, secundum naturalem ordinem generationis , diuiditur in sernicationem simplicein, stuprum,adulterium, in cellum, facri- Iegrum, & raptum: illud autem quod est contra naturam , seu contra naturalem ordinem Oea ne rationis, liuiditur in pollutionem, Edom iam& bestialitatem. Reducuntur autem ad praedicta vitia aspectus impudici colloquia,& ta 'us, animo venereo prolata atque facta; item quaecumque praua desideria ad haec inclinantia , iuxa illud Iacobi IV sirumque tentatur a concupiscentia sua abstractus O illectus ί hinc tentatio: ouae non est Ieccatum) deinde concupiscentia cum coceperit parit peccatum οῦ nempe consensus &praui desideri j peccarum vero cum consumatum fuerit Fenerat mortem Iacob. I. stilicet aeternam, quia peccatum carnale consummatum ratione vehementis allecebrae, quam expertuS est consium man S,m0raliter certo trahit ad aliud cosum mandum.& lac deinceps absque ulla saturitate, & ideo est fere irremediabile sac proinde dicitui generare mortem, non qua temporaliter aliquis sit in

69쪽

εα ἶl SPECIMINA . peccato mortali, & resurgat ad vitam spiritalem Ad qua maneat toto tempore vitae suae in peccato mortali,aut pro modico tempore extra, ct breui relabatur,sicque ruat in mortem aeterna. Vt vero sciatur grauitas singillorum peccato. tum carnalium,singula sunt definienda,&singu- lorum natura perpendenda:ad quod faciendum, incipiemus ab irs, quae sunt secundum naturam; - quia haec sunt leuiora aliis,& procedemus ad ea, quae sunt contra naturam,quia caeteris grauiora deinde videbimus quandonam in coniugio possit committi peccatum mortale , aut veniale.

S. XXXI. i

De differentia & grauitate viti

rum carnalium. V

De Vitiis carnalibus secundum nauram.

Qui viderit mulierem ad concupiscendam iram,iam ' . moechatus est eam in corde suo. Matth. s.

I Lla vitia carnalia dicuntur secundum naim. ram,quae fiunt secundum ordinem natur tem generationis z vndd non dicuntur esse meundum naturam rationalem,quia omne vitium repugnat naturae rationali ; sed dicuntur esse s cundum naturam animalem, qualis etiam in brutis inuenitur. Itaque Ernicatio simplex tunc

est, quando solutus cum soluta sit una caro per

70쪽

tam nihil contribuendo ad impediendum generationis finem scilicet prolem. Unde in hoc pe Cato tantum est haec specialis malitia,quod concupiscentia se exerat extra limites coniugii, quod institutum est ad debitam prolis educationem,

quae communiter extra coniugium nou curatur.

Stuprum est defloratio virginis sub cura parentum adhuc existentis, seruatis iis,quae de simplici fornicatione diximus - Vnde hoc peccatum ultra malitiam simplicis fornicationis, continet alias duas: una est, quod fiat iniuria parentibus virginis, quibus incumbit virginitatem eius ad honestum coniugium conseruare: altera , quod virgo deflorata ponatur jn via meretricandi. Adulterium est accessus ad alienum thorum

seruaris Spradictis a potestque fieri ex utraquiparte, si adulteri sint ambo coniugati,vel ex una parte tantum, si tantum unus sit coniugatus, &alter solutus; estque grauius adulterium ex Pa te mulieris, quam ex parte viri propter incertitudinem prolis:vnde adulterium grauius est peccatum stupro; quia iniuria, quae fit parentibus virginis, aue etiam virgini, diminuitur per ipsius virginis consensium, sed iniuria, quae fit marito

adulterae, aut uxori adulteri, augetur ex violatione fidei coniugalis , cui coniuges renuntiare non possunt; quia, quod Deus coninnxit, homo non separet, ut Textus alti. Accedit alia

grauitas ex parte adulterae inceltitudo prolis:

SEARCH

MENU NAVIGATION