Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

7η SPECIMINA

hoc est IESUS, nec Mediator noster in propria

natura, sed in natura nostra propriae naturae lnita, idque mediante sua Passione, cui debemus configurari, si volumus ei configurari in

gloria, in qua nunc est, & ad quam aspiramus. Sic igitur obiectum Moralis Tutioris in praxi est Verbum Dei Incarnatum , id est, Christus

passus pro nobis, nobis relinquePS eXemplum, .ut sequamur vestigia eius, sicut Sanctus Ap stolus Petrus loquitur: ideoque constitutus esssaluator, Mediator, & Caput omnium, qui in ipsum credunt 3 credent autem & Omnes, quos vocabit emcaciter Deus ad fidem, & maximd quotquot gratuita Dei misericordia intuitu mortis eius fuerint a massa damnationis discreti: nam quemadmodum Pater gratis prae destinauit Filium suum , ut esset homo, ita gra tis praedestinauit eumdem, ut esset Redemptor,& Liberator hominum, & quidem quorumdam prae aliis emcaciter , applicando istis pretium s viae redemptionis, & non his , ut sic esset Primogenitus potius in istis fiatribus, quam in his z. quod si gratis praedestinauit; ergo per gratiam, cuius plenitudinem in Christo tamquam Capite omnium principaliter Electorum posuit, & ab ipso in illos secundum mensuram donationis eius voluit derivari, & defluere. Oportet ergo Christum considerare per m dum fontis, & scaturiginis omnium gratiarumue

ipsim vero gratiam per modum aquae dςfluetis in

92쪽

MORALIs Turio Ris in rivos varios per diuersos canales; hos autem canales esse Sacramenta; Electos vero esse digniora receptacula . Vnde postquam iam breviter de Cnristo diximus, dicamus de ipsius gratia.

S. III.

In principio erat verbum,&e In ipso vita erat, & vita erat lux hominum, & lux in tenebris lucet . Ioann. I.

Nomen gratiae generaliter significat quodlibet donum naturae indebitum, quod d citur gratum faciens , si tendat ad nostram sanctificationem ; dicitur gratia gratis data, si tendat ad utilitatem aliorum . Duplex est autem donum gratiae iuxta duplicem rationem indebiti; si enim sit indebitum merd negatiud, quia scilicet Deus illud dare non tenetur, licet con 'gruat eius Omnipotentissimae Sapientiae, & Bonitati, ut illud det, erit Gratia Adami: si vero sit indebitum priuatiue, quia homo positiud se se illo indignum reddidit, erit Gratia Christi.

93쪽

SPECIMINA

S. IV.

De Gratia Adami.

Vita erat lux hominum . Ioannis r.

Ratia hoc ipso, qtio Gratia est, illi cui fit, indebita est, & abselute loquendo sine ea relinqui potest, quia illa habita potest destitui, sicuti per peccatum prima Gratia destitutus est

Adam. Tamen nihil obstat, quo minus Gratia debita sit ex parte Sapientiae , Bonitatis, & Iu- Bitiae Dei talem condentis naturam, quae si pe rgratiam non eleuaretur supra se, imperfecta, &misera esset; quia ad suum proprium finem petatingere nequiret. Et sic gratia fuit a Deo de-' hita Adamo: nam condendo eius naturam , dedit ei intellectum, & potestatem, valde finita; appetitum autem, seu voluntatem quodammodo infinitam. Vnde poterat quidem Adam sine gratia appetere, ut esset sicut Deus sciens bonu,& malum s uti reuera appetiit in sed non poterat solo intellectu fiuito ad talem scientiam peruenire; multo minus poterat per potestatem finitam sibi. illam dare. Poterat consequenter appetere uniri perfectioni Dei, sicut de facto uniu-tur Sancti in Caelo, Diuinam essentiam videndo; & tamen nec intellectu, nec potestate, Gnitis, poterat ad illa unionem peruenire. Cumque intelligeret Deum, uplut naturae suae, omniumq;

alia

94쪽

MORALIs TvTIORI s. 77 aliarum Auctorem seper omnia amandum, eiq; tamquam ultimo fini inhaerendum , obligabatur quidem eum super omnia amar eique tamquavItimo fini iuhaerere, & se, suaque omnia in illum referre 3 non tamen poterat solo intellectu, di potestate sibi connaturali adiutus eousque a se surgere, quo ratio dictabat assurgendum esse.' Nam per solam rei laeam, seu imaginem ipsit re impersectiorem appetitus non impletur οῦ uno' M requiritur species, vel fides supplens specie:& cum hac adhuc rota die languet, concupiscit, & desiderat , teste Augustino: Fecisti nidis

omine ad te , ct irrequietum est cor nostrum, requiestat in te. Quamdiu autem appetitus re de

siderata non potitur, siud per fidem in spe, iux in illudPauli, spe salui facti sumus 3 Rom. 8. siue

Pervisionem in re, iuxta illud Prophetae; SMtiabor cum aπarκerit gloria tra; PDLI6. non potest illam amare amore perpetuae beneuolentiae,

illi propter se inhaerendo: quia non inhaeretur nisi et,quod nondu possidetur in spe,vel in re;sed

tantum quaeritur sibi amore concupiscentiae, ut gustando videatur quam bonum sit, & interna dulcedine probetur, quam amabile, & utium

dignum sit, cui tamquam fonti omnis boni, &

Q. inium fini inhaereatur. Quemadm is scaturigines sontium ex spectare, aere quodammodo a mari suam reple- , ut repletae suas aquas, per rivulos, &remittant ; & num tuam remise

95쪽

8 SpECIMINA tere, nisi impleantur..Hinc discipuli Sancti Augustini merito sustinent, quod homo sine Gratia Dei, seu sp 'ciali unione cum Deo cor eius inhabitante, vel caltem mouente non possit ipsum amare amore casto, nec ei inhaerere tam-

quam fini ultimo k & per consequens asserunt, quod Deus creans Adam ad imaginem,& similitudinem suam, debuerit secundum Sapientiam suam omnipotentissimae eius Bonitati, ac Iustitiae conformem , illi gratiam largiri, qua pose set sui debebat) ita ipsum amare, si vellet, & ad eius unionem pertingere, eumque facie ad faciem videre, si vellet: sicque in sua potestato haberet, quidquid ad obligationem persoluendam, requireretur: de hac Gratia Adami, vi de reliqua dicta in Praeambulis de Statu naturae integrae, & de Morali Adamitica.

S. V. De Gratia Christ.

Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt

in nomine eius. Ioann. r.

GRatia Christi est donum a Patre. Aeterno intuitu meritorum Christi, & per Chri- mim misericorditer datum naturi humanae,qui tali dono per peccatum se positive reddiderat indignam. De natura huius doni, dc de diis ntia eius a dono Adain, vide dicta de statu

96쪽

naturae per Christum reparatae, & de Morali Christiana in Praeambulis . S. VI. De Sacramentis Christi.

Unus militum lancea latus eius aperuit, & eontinuo exivit sanguis, & aqua . Ioannis I9.

CVm Sacramenta Christi iuxta S. Augustinuex ipsius latere fluxerint; indubiὰ habenda sunt in tanta aestimatione, & veneratione apud Christianos, in quanta habetur mors Chri sti, & lateris eius apertio, nec non aquae,& sanguinis ex illo effluuium; praesertim cum sine illis Sacramentis nemo saluari possit;nam applicatio mortis Christi, quae suit pretium redemptionis nostrae, non fit nobis nisi per Sacramenta , aut saltem eorum votum in necessitate. Est igitur Sacramentum Christi signum externum applicativum pretii redeptionis factae per Chrissum in Cruce morientem iis , qui digne illud suscipiunt. Fuie autem applicatio ista figurata per aquam, &sanguinem, quae efluxerunt ex latere Christi ; quia aqua abluit peccatum, &sanguis effusus hostia est pro peccato : unde in sanguine essu B intelligitur redemptionis pretiit, in aqua vero intelligitur redemptionis applica tio,quae fit per Baptismum, qui est ianua omniuSacramentorum, & cuius suscepti virtute fit ho

97쪽

so SPECIMINA

mo Christianus, teneturque ad alia Sacramenta suo statui congrua tempore opportuno susi Lpienda. Et quia sunt quaedam Sacramenta instituta pro iis, qui spiritaliter mortui sunt, videlicet Baptismus pro nondum regeneratis in Christo,& Poenitentia pro relapsis in mortale post Baptismum susceptum:alia vero pro hs, qui spiritaliter vivunt,sicilicet resipectu omnium adultorum Confirmatio & Eucharistia; & respectu agonizantium extremaUnctio;respectu autem diuersorum statuum ordo & Matrimonium:hine in sequentibus de singulis Sacramentis agentes tractabimus: Primo devirtute cuiuslibet Sacramenti;Secundo de AEstimatione & Reuerentia cuilibet Sacramento debita: Tertio de Praeparatione respective necessaria ad singula Sacrament :Quarto de Cura conseruandi fructum, per Sacramentum,acceptum, velut certum aeternae vitae pignus,

De Virtute Barismi.

Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto, non potest introire in Regnum Dei. Ioannis. 3.

SIcut per generationem ex Adam omnes contrahunt peccatum originale, & nascuntur filii irae:ita per regenerationem in Baptismo Christi omnes lauantur a peccato originali, & fiunt

98쪽

M ORA LIs ΤvTIOR I s. grmembra Christi, nec non pacis filii, iuxta illud Pauli; Sicut in Adam omnes moriantur , ita ct in Christo omnes vivificabuntur I .Cor I s. Et quia maius est donumChristi quam peccatum Ade,eo quod Christus sieDeus homo,& Ada fuerit purus homo;idcirco Baptisinus no solum remittit peccatum originale per Adam traductum,sed etiam remittit peccatu actuale commissum a filiis Adopostquam ad usum rationis peruenerint, si postea baptizentur. Non tamen tollit peccati reliquias , seu ψulnera per peceatum naturae inflicta, scilicet ignorantiam, malitiam, & concupiscentiam; quia quamdiit baptizatus secundum illa non vivit, ei nocere non possunt; ita vi nibudamnationis sit ijs, qui sunt in Chriso Iesu, cnon fecundum earnem ambulant, ut Paulus asserit, Rom. I. Relinquuntur autem ista vulnera usque ad agonem, ut homo fit memor peccati a commissi ,& sit memor beneficii redemptionis per Christi mortem sibi facti, & non extollaturi quasi non peccauerit, aut amplius peccare non possit, sed humiliter recognoscat peccatum, &heneficiu m,habeatque materiam meriti per exerincitium, suamque salutem cum timoreo tremo

re veretur.

99쪽

SPECIMINA

g. VIII. De Aenimatione , ct Reuerentia Baptismo debita.

Quod natum est ex earne,caro est: & quod natum in ex spiritu,spiritus est. Ioannu 3.

QVanta aestimario, & reuerentia Baptismo debeatur, satis indicat Ecclesia suis cere-- momis, quas Baptismo praemittit, de postponit, sicuti videre est in Pastorali Nec mirum,quia scut Paulus dicit, conseoulti fumus Christo peν Baptismum in mortem. Rom 6. ac proinde eadem aestimatione ac veneratione prosequi debemus nostram sepulturam sub aquis baptismalibus, qua debemus prosequi sepulturam Christi post mortem: nam idem Christus est, qui nunc inuisibiliter sub aquis baptismalibus sepet it peccata nostra, quae sunt mors animaen qui visibiliter post mortem suam sepultus est, ut peccatorum nostrorum sepulturam, seu deletionem a Patro aeterno mereretur. Vnde mirum quod multi Sacerdotes administrantes Sacramentum Baptisi malis tam leuiter procedant,siue in ceremoniis, siue in substantia Sacramenti,ut populus Dei inde vel scandaliaetur,vel paruam aut nullam huic

Sacramento aestimationem, Aut reuerentiam ex-

.hibeat; quandoquidem las m dictum est in non

100쪽

MORALIs TUTIORI . . Mminor respecuis debeatur Christo inuisibiliter operanti , di passionem suam applicanti, quam visibiliter maricci aut mortuo,& sepulto;nec nommmi ultimique momenti sit fatus animae ex Baptismo proueniens:est enimVeritatis verbum, nisi quis renatus fuerit ex aqua, ct Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei Ioavn.3. sed quia parua inuenitur fides in terra; ideo refrixit charitas muItorum; & ex isto frigore venit, quod diuina,& aeterna, & quae salutem animae concernunt, tam Parui aestimentur.

S. IX.

De Praeparatione necessaria ad Baptismum.

Si terrena dixi vobis,& non ereditis; quomodo,si dixero vobis caelestia , credetis Danu t.

ia . .

AD Baptismum paruulorum nulla ex parte ipsorum requiritur praeparatio aquia sicut voluntate Adae peccaueruntuta voluntate Chri fit iustificantur. Sed ad Baptismum adultorum requiritur ex parte ipsorum fides in Christumo, R detestatio peccatorum actualium, quar in miserunt ante Baptismum; debent enim auertiis a peccatoin conuerti ad Deum spe consequeu

dae remissionis per Baptismum Christi ; unde dicebat Philippus Diacon Eunucho dicenti in Actis Apostolorum, quid prohibet me bap-

SEARCH

MENU NAVIGATION