Ioannis Casae Latina monimenta. Quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

bita diligentia, summos viros pervcstigauit atque delegit; quibus grauissimam illam dignitatem, nimio a plerisq; opere saepe frustra ac nequicquam expetitam, ultro mandaret: quo tacto, opinione maiorem est gloriam consequutus. Sed, ut vi alijs ea res euenit Benabo quidem perincommode cecidit, quod suo ex otio, suaque e litudine dulci illa

erutus, rursun in eam turbam, molestiamque sene raperetur, a qua, vix dum inclinata etate , se se tamen cupidissime vindicasset etenim, cum praestantes denuo gloria viros Paulus conquireret, atque indagaret, quos in collegium legeret, Occurrit in primis homini Bombustis sorte Venetijs crat. Gaudeo, gaudeo, opti ira post homines natos, atq; amplissima ciuitas, cum inuestigaretur perquirereturque Virtus, ad te iterum potissimum Ventum esse etenim cum bonorum, prudentiumque hominum res Christiana publica egeret, sumpserata te scilicet,iam antea, Gasparem illum Conta renum, Italici nominis lumen. in quo, cum summa probitas, castimonia, moderatio, prudentia cum summa doetrina atque cruditione contenderet, eius ipsius insignita pietate ac religione longe eae laudes omnes vincebantur ergo de tua magnorum virorum copia bis suppeditatum paucis annis rei Chiustiana communi est: semel in Conta reno;

iterum in Rembo . Ad eum cum Pauli missu Carolus Gualterutius Fanensis, Vir apprime bonus, nauusque industrius, venisset cum diplomate, cumque eius dignitatis insignijs, ille enim uero recusare ac deprecari neque abduci nunc demum late consecta, pati se posse dicere, qui te aesolitudine illa, quam nam, rerum omnium iucundisiimam, antiquissimamque iam inde prima adolestentia habuissct magnas tamen sc se Pontifici, magnas collegio gratias agere atque habere; quod senectutem suam honorificentissimo de se iudicio, clarissimoque decreto lato pere honestatam uoluissent cum in eo, multos iam die perseueraret, neque de sententia depelli posse videretur, nihil pro pius saetum est, quam, Ut Romam Gualterutius, re insem, reuerteretur. Non sum nescius multos fore, qui nostra o

ratio is

102쪽

quid de aliena voluntate crededum sit, de sua coniccturam saciunt: itaque incredibile multis visum iri intelligo, Bembum id vereatq; exanimo aspernatum esse, quod omnes , sere summa cuhiditate, expetendum atq; optabile esse existimenti tametsi scribimus hec recenti huius facti memoria, multisque, qui in agendo adfuerunt, superstitibus, quos, mendacitatque impudentiae nostro conscios ac testes, habere,cur velimus caula nulla est. Sed quoniam par eorum peccatum esse censemus, qui mentiri in historia audent, atque eorum, qui dicere Verum resermidant, mendacij speciem, verum cum dicturi ememus, non horruimus. Erat perinuidiosum futurum , respui tantam dignitatem, prieler timque Mohonoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret officium eam enim ob causiam collegium dicitur Cardinalium a maioribus institutum ut ii adsint Pontifici,&ad omnia rei p. tempora praesto sint; egerrimeque laturus ea rem Paulus erat; quod minui Clitistianae ciuitatis maiestas,cuius ipse princeps constitutus esset, videbatur,atque eius priuatim Sc consilium condcmnari, auctoritas contemni, qui non beneficium modo Benabo a se datum existimaret,sed etiam onus quoddam officii pro sua potestate impositum: ut si de suo ille honore putaret sibi liberum eme reculare, dicto certe Pontificis audientem non esse; meo uero&collegium , quod sanctum esset, Pontificem

uiolari. itaque adcurrunt ad cum undique amici ac necessarij, agunt, hortantur,obsecrant, si sua ipse gloria minus moueatur,gentis ac posteritatis tamen memoriam nomenque

respiciat ac tantam dignitatem in domum suam illatam ne ipsie a sese abiudicet. Parum primo Bembus eorum moueri oratione, utpote qui eadem sepenumero audisset iam olim prope omnia, ac resutasset: ubi vero ad eum Petrus Landus adijt, qui ciuitatis, haud multo post, princeps suit; qui Unus apud Venetos magistratus amplissim vi est,idemque perpotuit Usque longa atque accurrat oratione cum eo abere coepit, cuin ostenderet quan tum ea re subiturus s

103쪽

quam grauiter omnem sacerdotum amplissimum ordinem

eam ignominiam ferre necesse fiet; cumque adderet numquam h c, sine nutu atque consilio de immortalis, accidere iere; diligenter videret, ne diuino numini refragaretur; tum vero, animo sane suspense ac perturbato , homine Bembus in praesentia dimittit, rem in diem posterum disistrin&, quoniam religionem sibi iniecisset , diligentius deliberaturum sese pollicetur. Postridie eius diei, cum res homini in religionem plane venisset suit enim non uersuta hac, atqi ad hominum opiniones captandas simulata, quam in multis videmus, rugis supercilioque horridam, tristitia;

sed, Vere atque ex animo, pietatis colentissimus; proximum in sanum mane ingressus est. Erat tum sorte sacerdos ad aram,atque historiam de iis, quae a Christo dicta aut gesta in terris sunt, quod euangelium appellamus, clara voce, ut mos sacrificium facientibus est, effari incoeperate uixdum pedem in templum intulerat Bembus, ac sacerdos Petre ait, sequereme. ea vero illi uox, dei prope ipsius ore mitti, uisa est. Itaque, cum omnem ex animo dubitationem sustulisset, quasi dei accitu Romam proficisci statuit magnus fit domum eius omnium hominum atque ordinum concursus, frequens gratulatio, maximus totius ciuitatis

plausus. ille uero, paucis post diebus, siluas, recessusque suos in quibus placatam , tranquillamque vitam prope omnem traduxisset atque exegisset, crebro appellans, atque identidem respectans, Romam ire perrexit. Vere hoc dicere possum; sic homini hoc discessu hilaritatem prorsus excussam, ut eius pristinam iucunditatem , suauitatemque amici, familiaresque ex illa die desiderauerimus,atque, mne tempus amissam esie, doluerimus Cultus est Romet Bembus cum a bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleto, ortes o, Morono cardinalibus amplissimis homini busque eruditissimis, tum uero praecipue a Reginaldo Polo, homine,de immortalis, dubio procul, benescio, ex vltima usque Britannia ad nos vecto, uel de caelo potius, si modo

104쪽

tam praeclara ac plane diuina virtute nemo satis digne Vmquam loquetur, alius mihi prosedio dicendi locus dabitur. hoc certe haud facile in praesentia dijudicare audeam4 plusne eam insulam, multis vulneribusChristiane rei p. per summam impietatem infigendis, nocuisse dicam an , quod in illo lo talis, tantusque vir ortus procreatus sit, unde vera: planeq; Christiane pietatis, Viteque exemplum petereinu; profuisse. Is igitur cum Bembosa miliarissime vixit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes maximi secit; tum Vero apertum, simplex li hominis ingenium, suae ipsius voluntati atque naturae consimile ac par, pluri. mum semper adamavit. Sed, cum diligenti sit me Bcmbus coleretur a multis, summo etiam a Paulo honore afficiebatur; tantaque apud eum suisse gratia dicitur, ut nullam umquam rem ab eo postularit, quin perfecerit atque abstulerat sed enim hoc non selum auctoritatis, gratiarq suit, sed

etiam moderationis judoris Tum ea erat Benabi, in dicenda sententia, libertas, ea simplicitas, eaque in omni vita clementia atque ingenuitas inerat ut, si ante eum Paulus moi te in obijstet, quod natura postulare videbatur, aliquot enim annos illum Paulus antecessit aetate, creatum ita cum Pont. MaX plerique compertum haberent. Sed, cum equo Benabus sorte veheretur, paulum in ostio ad paraetem latus ostendit, qua ex plaga, homo senex ac debilis, in labriculam incidit; atque cx ea, cum sensim extenuari, conscique se intelligeret, cumque mortem multos dic quasi praestolatus esset, animo non modo sorti, sed etiam equo; ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam iocaretur;

diem suum pie sancicque obiit. Multus crat iam pridemonii ossicio Lembus ab Hieronymo Quirino finem filio;

homine partim genere ac nobilitate, partim de , muniscentia, humanitate, morum suauitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo posuit nobili artificio factam

ex marmore, atque eam celeberrima Antoni in aede Pata iiij locauit; inscripsitque in basin hanc sere sententiam:

propterea

105쪽

ΡΕTRIBEMBI propterea a se illam statuam Bembo statutam, atque in publico positam esse, ut cuius animi simulacra orbis terrarum cerneret, eius ne corporis quidem x sideraret magmena. Fuit omnino perpolitum Benabi ingenium, perq; acre maximeque perspicax, acutumq; iudicium; plurima in alios,

in se nimium paene multa inquirens; in seligendis, collocandisque verbis, multum ponebat operce, atque in ea re magnam cum prudentiam tum Vero etiam diligentiam adhibebat. hoc enim unum sibi persuaserat esse, quod in oratione nouitatem,&quas, patri Js moribus conseruatis, peregrinitatem tamen quandam es fingeret quae, cum multum omnibus in rebus admirationis habeat, ob id ipsum plurimum etiam non modo dignitatis, sed etiam iucunditatis adferre solet. Ac pro se cito, quantum uatelligere nos possumus, praeclare hoc, quod disiicillimum semper habitum est, Benibus prestitit, ut, cum minus sere usitate loqueretur, hospitis speciem tamen effugeret quod si qui sunt, qui vulgi opinione ducti, quotidianam hanc tritam, communemque dictionem in hominum .uditorum, aut versibus , aut prosa oratione vel postulerat, Vel expectent, atque ob eam causam Benabi oratione, quae a plebeio ac peruagato hoc tabernariorum atque opificum sermone longe dissonat, minus dele etentur; iterunt ex eorum numero, qui de ijs stud ijs existimare aut leuiter, aut nihil possint. C. quidem Cesar, ut litteris proditum ideo, ipse bene loquendi laudem, non populi consuetudine, sed multo studio, multis'; litteris,&ij quidem reconditis exquisitis, assequutus cst;&cum de ratione Latine loquendi ad Ciceronem ipsum

accuratissime, pluribus quidem libris, scriberet, verborum delectum originem dixit esse eloquentiae . Iure igitur Benabus maiore quadam cura, in Verbas eligendis torquebatur, praesertim cum Etrus e scriberet itaque noua, splendida,

decoraque eius in primis oratio est parum enim fidei consuetudini semper habuit; quod ea partim varia atque inconstans, partim etiam Vitio a atq; corrupta esset; , quoniam ne Romam quidem, nec adeo Athenas allas ipsas Atticas,

106쪽

quibus temporibus eloquentia maxime so ruit, diutius tenere illud potuisse scriptum legerat, ut ne barbarie earum infuscaretur atque inquinaretur oratio, repudiandum sibi hunc sermonem, qui nunc est, statuebat esse; atque eum, qui fuerat in Etrustis olim hominibus purus atque emendatus, cum minus dum exterarum nationum in Italiam con- suxerat, adsciscendum 'ui cum illi non de populo, utili in an inique doctore, distendus siet; sed e veterum libris, grauissimis auctoribus, percipiendus; illud etiam eadem opera adsequebatur, Ut eius, dignitatem, grauitatemque haberet oratio: nam quotidianus quidem, vulgarisque hic hominum sermo e sordidis artibus maximam partem ductus, multum ex officina, multum e taberna, sellaque redoleat, necesse est. Sunt igitur Bembi de ratione Etrusce loquen

di libri tres in dialogo mirabiliter scripti quibus profecto

effectum est, ut quod homines Etrusce loquantur, non bomodo iam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atque instabilem videmus esse, sed iam etiam scientia ac rationis, quae mutari nullo modo possunt quamquam video non deeste, qui, cum cogitandi laborem ferre ipsi aut nolin aut etiam nequeant, Bembi seripta non tam expurgata, quam religione nimiamprope uadam attenuata esse contendant. Sed sit sane suus cuique modus difficile est enim , in omni restatuere quatenus: tamen, si cum aliorum libris Benibi scripta conserantur, facile iudicium erit mihi quidem eius oratio vehementer probatur: non modo, quia elegans, noua plendidaque es L, , ut ita dicam , nobilis, set, quia est etiam, Isocrateo prope more, 'eratque ornata . Sunt etiam eius versus Etrusce scripti, quidem permulti, graues atque pleni ut hanc quidem laudem , si modo nos de ijs rebus existimare aliquid possumus, Benabo a ceteris omnibus concedi, necesse iit: in ijs est carmen de Caroli fratris morte videor mihi hoc vere affirmare poste, neminem Vmquam tam plane, tam ornate, tam dolenter uers quam luxisse, atque illis Bombus versibus fratris obitum lamentatus est. Scripsit pr terea volumina epistolarum aliquot:

quarum

107쪽

quarum paulo magis decoram video nonnullis locutionem existimari suum cuique omnino iudicium eamque ob causam difficillimum est omnibus aeque placere: nam , set Theognis ait, laudatus a Platone poeta,

mihi quidem, cum has epistolas cum ijs, quae a Graecis Latinisue seripta olim sunt, contuli; valde hae cum illis congruere videntur. Sed pollutas pleriq; lue quadam etiam nunc

aures habemus nec plane dum e vulgi Oce enatauimus atque emersmus paucos enim adhuc bonos auctores Etrusca habuit lingua, quibus lectitandis nostrorum hominum expoliretur, expurgareturque iudicium . Itaque homines ornate, fas quae orationis insueti, nec pulchritudinem intelligunt, aut cernunt, splendore ipso praestrict haeduntur, praesertim qui in veterum Graecorum ac Latinorum libris usque adeo versati,volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta, aut in alienis agnoscere non possint atque Etruste quidem a Benabo scripta hec sunt Latine vero de Acina ad Angelum Gabrielem scri psit adolescensi, quem video libellum illi postea seni non valde probatum sutis, de Virgili Culice, Terenti fabulis librum unum: de Guido ubaldo Feretrio, atque Elisabeth a Gonzagia ad Nicolaum Teu polum ibi uni itidem unum, qui valde doctis omnibus probatus est; a Gabriel equidem Faerno, homine eruditissimo atq; huius generis acerrimo existimatore, in caelum sertur Sunt etiam Bembi, pr ter eas epistolas, que Leonis nomine ab eo scriptae sunt, suarum quoque priuatim epistolarum volumina ac seor sum epistola de imitatione ad Ioannem Picum libri prope instar, sane perlegenda sunt prcetera eius versus Latini multi,dulces, elegantesqs, Ut me quidem aeque propemodum, ac veterum illorum poetarum scripta, delectent scripsit etiam magna cura,magnaque assiduitate ciuitatis suae historiam, nudiusculam illam quidem est enim unum Cesarem

imitatus sed puram in primis atque illustrem

109쪽

GAS PARIS CONTARENI, I T A.

V N permultum inter laudationem atque historiam interesse oportere acile intelligerem propterea quod illa virtutis modo praeconium quaerit haec veritatis in tramque partem testimonium continet saepe mihi de GAsΡARis CONTARE NIvita cogitanti veniebat in men tem , vereri, ne, si eam litteris mandassem, laudare me hominem magis quam, qui eius vitescursus suis Iet, narrare voluisse, multi arbitrarentur qui cum commemoratum a me de illo nihil viderent, quod esset a laude seiunctum que reprehensionem habitura fuissent, dedita opera a me proe termisIa esse existimarent. Sed cum laudatoris sit , dccultis laude dicit, eius bona verbis amplificare, aliquid etiam alieni adfingere. vitia oratione attenuare, aut etiam silentio praeterire, in altero sacile praestire possum, ut hic meus commentarius plurimum laudatione dissentiat nec enim sermone nostro Contare ni Virtatem augere conandum nobis est: in altero, Vide eius Vituperatione

indicem nihil non nos, sed res ipse laudationi pers militem narrationem nostram efficiet. Quod si qui erunt, qui cum plus de aliena virtute taedicari sentiant, quam quantum de sua ipsi sibi polliceri soleant; aut gre id se

ranti

110쪽

rant aut orat; oni meae fidem non habeant, ii sic cogitare debebunt; dici haec a nobis de eo, qui iam non st: quique cum siure ciuitatis probis viris omnibus, tum aliarum gentium, exterarumq nationum clarissimis quibusque hominibus notus, beneq; cognitus fuerit quorum cum magna pars siit superstes, nulla nobis ausi est, cur de mortuo mentientes, tot vivorum, illustrium praesertim hominum, vanitatis impudentiaeque nostr. e testimonia colligere velimus clarorum autem virorum laudibus, sauere potius quam obtrectare omnes debebunt. mihi certe aut de Contareno tacendum fuit aut de eo, ni mentiri sorte maluissent, cum laude dicendum. VENETORVM uitas optime morata, optimeque constituta est. id ex eo intelligere licet, quod Vna temperatione, nis legibus, sine ulla seditione, sine ullo intestino malo, annos eorum respublica amplius mille manet: quodque a paruis initiis prosccta ad eam opulentiam atque ad id imperium, quod videmus peruenit: complures urbes, easque magnas atque forentes,siocias, critigalesque habet Corcyrae,Cretae, Cypro, multis magnis', insulis, transmarinisque prouincij dominatur Classem mstructam paratamque habet, quantam nullus rex, nulle nationes valeant comparare. Ea ciuitas una omnium, de quibus memorie proditum sit, libertatis aequabilitatisque maxime amans, maximeque retinens est quippe quae durissimis quondam Itali temporibus; seruitutem sugiens e continenti esse in undas estusque coniecerit;

sortunisque omnibus relictis, nam modo secum ex tui rit libertatem, atque in ea tuenda tot arculorum spatium vel sata, sl udium voluntatemque, si etiam atque exercitatione corroborauit. Itaque libertatis fortasse nomen alibi quoque gentium inuenias libertatem ipsam puram

atque incorruptam, ab Omnique metu vacuam, utinam

alipiceiem aliis ciuitatibus, uti quondam fuerat, deorum nobis bono scio aliquando liceat. Illud salutare institutum mordicus a Veiactis retentum est, uti cis ut licae attingenda

SEARCH

MENU NAVIGATION