Ioannis Casae Latina monimenta. Quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

nhates subleuentur,tenet;&ad eas, que non optimis institutis ac legibus temperata sint, accommodari se se tamen

non recusat: remediaque temporum locorum, casuumque incommodis adhibet salutaria eadem multa de hominum vitiis,queque eorum cautiones sint praecipit eadem qui, cuique arti, cuique fortunae, cuique animi aut corporis affectioni, mores sensusq; comitari soleant, commonet. Ad eam Octrinam tam fructuosam, tamque pimam ubi sus ubque atque exercitatio accessit, tum uero praeclari illi ac singulares ciues existunt. qualis vel in primis Contarenus sua in republica suit qui cum ingenuarum artium in gremio educatus&tamquam philosephiae alumnus quida, ad agendum descendis t, maximoque sibi usui ea praecepta, quae olim imbiberat, este intelligeret suos ciues hortari non desistebat, ut ea perue stigarent, que de naturis humani generis, deque rerum publicarum gubernationibus philosophis explicantur. Nec uero occultabat hoc ipse de se , nam a principio, cum primum in senatum lectus suit, sepe factum esse aiebat,

ut in suggestum ascedere, sententiae dicenda causa, cum cuperet. ausus non sit; quod pudore quodam&rei in Q- lentia retraheretur: eamq; rem magno sibi dolori esse Q- litam itaque in animo habuisse, nisi eum animi timorem ac verecundiam peruinceret, ad rempublicam posthac non accedere, suumque Iocum ali)s concessurum, quibus ad dicendum animus no deesset nec enim uerum es.se, sortibus ac strenuis ciuibus ab ignauis timidisque locum praeripi. Verum nihil necesse suit, talis ciuis prudentia ac consilio rem p. priuari nam paucis mens bus, cum se se animo sacile confirmasset, sic sententiam dicebat, ut neminem magis prudenter, magisve composite loquutum unquam suisse constaret. Docebat ille quidem verbis, quam maxime poterat, propriJs, cum partite ac distincte, tum memoriter ac copiose. animos autem cum oratione minime conaretur impellere, auctoritate ipsa ve

122쪽

porem atque ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhiberi aequum esse censebat: animos enim ciuium inflecti atque incitari quo maxime tempore sedatos rectosque eos esse oporteret, cum consilium capturi de re p. essent, turpe atque inutile esse existimabat: sq;, qua magno quodam conatu orationis vim ad sensus atq; impetus animorum motus commouendos admouerent; si id suae priuata utilitatis causa suscipcrent, improbe; si rei p. causa, arroganter sine controuersia facere aiebat; quod tantum sibi sumant, Vt non communi rem p.

consilio regi velint,sed suo; quamque ipsi probarent sen

tentiam, in eam ceteros ciues non adducere, sed compellere studerent. Eodem tempore Contarenus Brixiae pretiactus renuntiatus est. eum magistratum Capitaneum Ve

neti appellant:quo cum proficisci cogitaret iamq; impe

dimenta imposita in lintrem haberet , repente horribilis nuntius adsertur;Romam a Caesaris militibus captam, Pontificem Max. in arcem compulsum, urbem ipsam diripi ac vastari quibus rebus Venetias nuntiatis, magnus subito cum dolor , tum etiam terror inuasit. Itaque mutato consilio Contarenus, cum vereretur alijs armis Brixiam egere, quam, quibus se se ipse afluesecerat, consilio atque auctoritate, eum magistratum recusauit atq, interim otium a re p. nactus, studijs s ilicet suis illis pristinis Obsicquebatur Bellum, cum grauis haec plaga coepta est, cum Caesare Veneti, ac Clemens VII. Pont. Max. communiter gerebant; sed totius imperi summa tradita erat Franciscomariae Urbinatium principi quem illi ducem appellanticum Veneti suarum copiarum seorsum ducem habebant, nam ciuem terrestres copias ducere, per leges non licet accum deditione facta Clemens iam complures menses in custodia Carsalis militibus asseruarctur, cum 'tin Urbis depopuland vastand sincendendae modum nomines seri ac barbari sibi statuerent nullum, cui rei caesarem, quod longe abesset gentium cum maxime cuperet, negant potuisse occurrere commmoti

123쪽

GAsp ARM CONYAREN 'ν moti rei indignitate atq; acerbitate Christianorum principes plerique omnes inter sede Pont. Max e custodia educendo conspirauerunt eius rei cause concilium Ferrariae indictum est, quod Alphon sum Esten sern, qui cius urbis imperium , a maioribus acceptum , eo tempore Obtinebat, maximi animi hominem, reique militaris periti mum, adiungi sibi vehementer studebant a quo cum propter consilium ac virtutem tum propter oppidi opportunitatem,opes bellique instrumenta, quibus ille abundaret earumque rerum omnium facultates, quae ad bellum usui erant, multa, magnaque aurilia subministra

risibi ad id bellum intelligebant posse. Eo Galli e Britanniaeque reges Legatos miserunt cum mandatis homines nobilissimos idem 4, quibus Pontificis Max salus priuatim curae erat, secerunt,& Mediolanensi dux Franciscus S sortia. Eodem Veneti Conta renum mittunt: maxime enim eorum reipublicae intererat cana conficirem, propterea quod cum Pontifice, quemadmodum di-inim a me est, secietate sidere coniuncti, conti nenii-bus bellis, non longe ab suis finibus, cum Caesare contenderent. Eo concilio peracto, atq; haud ita multo postliontifice liberato, ad eum Cotarenus, suae ciuitatis iussu egatus prosectus est. Magna erat eo tempore omnium rerum perturbatio, magni Galli Italiaeque totius uidebantur motus impendere. Quod& Clemes ipse iniquissimo animo contumesiam, quam acceperat, serre existimabatur, quod per pacis simulationem circumuentus in hostium potestatem uenisset, quod superbe crudeliterq; tiamtus, in deditionem rcceptus tamdiu in custodia suis set retentus, atque ad extremum quod non dimisius, sed elapsus e manibus ciathenis esset quod omnia exempla cruciatusque in suos editi Romae atque in omnibus vicis, oppidis essent. Accedebat quod Florentini Hippolytum atque Alexandrum Pontificis fratrum si lios, qui ipsius potentia in ea urbe imperium antea obtinuissent, e ciuitate eiecerant quod ille grauissime atq; in

124쪽

ret, expectabatur ab omnibus. Eadcm Gallia regis causa erat atque condicio nam bello superatus captus queri tantum se de uetcre uirtutis opinione deque bellica gloria deperdidisse, maximo crat illi dolori. sui liberorumque suorum mercati est ipse existimabat nundinationeque illa Caesaris hostili scilicet in eum odio exarserat. Tum Veneti multis de causis Franciscum sortiam in regnum restitui volebant atque eam rem ad suam

rempublicam magnope pertinere arbitrabantur quibus omnibus rebus emciebatur, ut, in tanta animorum

incitatione Hiscordia renouari in Italia bellum necesse

est e, omnibus videretur. Interim Clemens cum Caesare ingratiam redierat, amicitiamque conciliauerat: , quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, iustissimas suas in C sarem minuerat inimicitias; suas Lli iniurias aut condonauerat, aut uicissim pacis simulatione, idoneum doloris sui ulcistendi tempus expectabat. Atque cum Caesaris duces & exercitus, illius nomine Florentiam oppugnarent, faciendum sibi este existimauit . Vt propius ipse accederet itaque Bononiam sese contulerat. Eo Caesar quoque cx Hispania venit, ut a Pont. Max cuius unius ea potestas es diadema ceteraque imperii insignia acciperet atque ei aduenienti cum obuiam Ontarenus extra urbem processisset, dicitur eum C sar perquam longo sane interuallo ac visum agnouisse, atque iis oculis, aque vulius hilaritate eum aspexisse, ut id a multitudine, quae visendi causa prodierat, &omnes uias oppleuerat, animaduerteretur atque ex care coniectura seret, rem inter Caesuem Vcnetos conuenturam: id quod exitus comprobauit. Nam

praeter omnium opinionem an tanta animorum incitatione: discordia, tot ultro citroque illatis acceptisque

iniuri; faciat nentis, cum pacificationi locus vix ullus vi doretur esse IctuM recessum tamen ab armis st, paxque inter omnes constituta . Quae res per Contarc num

125쪽

sima atque optatissima accidisset, mirifice eius&gloriam& auctoritatem auxit, ut nullam rem latatam, ut tam dissicilem esse censerent, quin camille animo cogitatione suscipere,d consilio tueri &auctoritate atque industria conficere posset Memoria teneo me Romam illis temporibus venisse; tantus erat omnium, qui in ea urbe tunc aderant, de Contarent doctrina . prudentia, continentia, pietate, consensus, tantaque admiratio, Vt non amarent modo eum, qui tunc erant ciuitatis principes, sed etiam vererentur&colerent. Atque omnino multa preclare legibus sancita sunt apud Venetos, in his, quoductantur legati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut munera,aut beneficia accipere quod utinam aliae quaedam ciuitates aut reperissent, aut repertum a Venetis, imitari

saltem vellent; ne suos ciues id quod usu sere euenit piptosque foris venales, domi hostes haberent . quamdiu enim absunt neglecita, quam susceperunt, reipublicae cura, a quibus locupletari se sperant, eorum gratiam aucupantur, atque iis sese venditant ijdem domum reuersi , beneficijs ac muneribus alligat , atque deuincti, quam patrie caritatem debent, eam alienis , se pretiam jiostibus , praestare ac persoluere coguntur . adum ali aliorum

aut regum aut nationum rςm gerunt, deserta nimirum a ciuibus publica res eorum iampridem labatin corruit, At Conta renum eo ciuitates, apud quas magna cura, summaques de ac diligςnua rem suam publicam gessit, praeclarissimis muneribus donauerunt tot enim tamque Variarum gentium constantissimo consensu mirifice probatum summoque laudatum opere, maxima dignitate, existianatione,gloria muneratum, ditatumque domum dimiserunt Seuerissimis legibus Venetijs ambitus constrictus xst suffragium ne per se, neve per alium quemquam rogent interdictum est.itaque cum a ciuitate ipsa uniue

sa, non a singularibus Quibus nominatim , petendi magistratus sint idque saepe ij dcm enim eosdem magistratus,

certis

126쪽

certis intermissis temporibus, crebro gerunt una virtute nixam omnium ciuium ambitionem esse oporter ut qui Spissime amplissimas dignitates adepti sint, in Sami eorum aut propinquorum diligetiar, aut tenesiorum hominum officili aut etiam fortasse auaritiae, sed ipsus rei p. certissimum de se testimonium habeant nam multis locis reprehendendi erroris sui ciuitati facultas datur itaq; saepe usu venit, ut, qui semel primo aliquem honorem cunctis suffragijs assecuti sint; i)dem, iterum petentes, repulsam serant suo maior eorum clinum splendor est, qui omnium dignitatum cursim tamquam spatia circuitum iterum tapius sne ulla offensione consecerint ij clarissimi apud ciuitatem sunt ijs honos ab omnibus emtibus, omnibusque ordinibus habetur, ii cum opibus&potentia ne infimos quidem ciues antecedant, dignitate, existimatione, auctoritate, gloria anteferuntur omnibus . eadem est enim ciuium omnium parque species, Vna toga, eaque simplex, nullus omnino non modo comitatus ted ne comes quidem ut primi ciuitati si siquis illorum consuetudinis ignarus interuenerit uni de multis facile uideri possint. Sed ij, quoquo venerint, fa-lutantur, appetuntur: ijs in vijs deciditur, obuiam itur: in curia, in foro assurgitur: ut mihi virtus nudata phaleris omnibus, aduenticij ornamentis exuta in una ea ciuitate sua ipsa pulchritudine lumine nitere ac splendescere semper sit visa Prorsus visendae Venetiae sunt, non propte urbis modo eximiam pulchritudinem, nouitatem', antea inauditam. etenim maxima formos si linamque vrben in mediis excitatam aestibus sese e fluctibus erigere, qui non mireturi naves onerarias maximas pas sim ad priuatorum ianuam religatas, triremes in plateis nauigantes, quis sne magna admiratione ac voluptate aspexerit ' Mihi quidem sic videtur, hanc profecto urbem

si conspicata modo siet antiquitas, Neptunum nimirum aliquem ex prosundo ac latebris excitasset, atque eum celsissima illa tecta stritentem ac fabricantem secisset:

127쪽

GAsp Avis CONTARENI sset qui, tametsi nullus scilicet umquam fuit tamen si sit, aut esse si possit aliquis, nullum illi attribui munus aut opus illa urbe pietae clarius post et aut quod magis diuine

conueniret naturae. Sed haec oculorum, illa animi ex eius urbis cognitione voluptas capitur,Vt equidem sentio, vel maxima, quod unae dominantur apud eos leges ijsd magistratus obtem erant,& ciues eque ad unum omnese atque eo usque mihi potentiam execrata prudentisii maciuitas videtur, ut neminem unum ulli magistratu praeesse passa sit terni, quini seni, deni imperia, potestates, singulos magistratus gerunt. ut non solum domi

ni os, quo nulla taetriori nulla oculis detestabilior obi j ci species potest, aspiciendum ciuibus non set, sed ne domini quidem imago similitudo , aut effigies. Quamobrem spectatum extere nationes alacri animo Venetias eant nec Vrbis modo causa, quod dicere institueram, sed uel maxime ciuitatis; pulcherrimo totius orbis terrarum spe laculo sese ad eam diem caruisse profecto intelliget. Post quam Roma Contarenus rediit, confestim ad sua mos honorum gradus sine ulla dubitatione uel controuersia elatus est nam maturius, quam ciuitati Onsuetudo antea tulisset, Sapiens magnus factus est,& ostiarius qui duo magistratus summi apud Venetos sunt neque dubium erat quin, si quis ex diui Marci Procurato

rum collegio demortuus est et, eius Contarenus in locum substitueretur ea una procuratio perpetua Venetorum

legibus est id unum ad honorum persunctionem Contareno afuit. Itaque sic in re publica Versabatur, ut etiamsi litteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen ciuitatis locum obtinere eum necesse esset sic autem doctrine gloria celebrabatur, Ut, tametsi rempubli- , cam attigisset nunquam, ciuium omnium, qui fama ac nomine excellunt, clarissimus suo tamen nomine sui siet su-

128쪽

causa comparata: ad eius enim praecepta animum mentemque refercns, omnes suas cogitationes, conflia,acti o-nes, vitam denique omnem conformauerat atque direxerat: ut non modo ad philosophorum regulas bene beateque,sed etiam ad Chi istianorum diuinum hoc praescriptum pie sancteque uiueret. Est Veneti j quidam,

quasi Romanorum, qui quondam fuit, campus ille atque comitium, quod magnum ab illis concilium nominatur ad id concilium omnes.quibus ferre suffragium per aetatem licet, statutis dic bus conueniunt ibi cum Contar

nus sorte esset consiliarius, custosque positus sertibus, quibus Veneti in petendis magistratibus utuntur; nam ouorum ser exljt, ij pronuntiant quem potissimum

tua sententia ei magistratui, cuius comitia habentur, gerendo idoneum esse existiment itaque mirifico casu a cidit, tibi cum esset, in uniuerse ciuitatis conspectu atque oculis, publice Roma allatae littera sint, in quibus res Omnibus noua, omnibus inopinata cilli quidem certe ipsi prorsus incredibilis, scripta esset, cooptatum Conta- renum a Paulo Pont. Max. in Cardinalium collegium esse. Legerunt eas inter se litteras primum eius collegae; a quibus fatis magno interposito ille interuallo ad sortium urnas, ut dixi, assidebat. Itaque excepta inter legendum vox ab ijs, qui proximi consederant, susurro primum rumore dubio, bonam euenire , sellccm , faustamque eam illi dignitatem precante, ad aures Contare

ni profuit.ille Vero respuere, ncc adduci posse ut cam s-bi rem narrari saltem pateretur atque omnino ne au-rcs quidem ad audiendum priae bere. Verum recitatis palam litteris magna uniuersa frequentiae approbatione ac titi inter se collocuti consurrexerunt collegae, atque ad cum cum magna, cum Letitia: tum etiam obseruantiae sgnificatione adierunt quod ille cum vehementer commotus recus arct , ac se se id aetatu ad aliud vitae genus negaret possc traduci, ad curi ae vcstibulum ab ijs, univcrso eo conciso comitatus, deductiis cst. Cumque collegae,

hominis

129쪽

GAspARl CONTARr Ni 'hominis honestandi studio, domum reducere eum summa contentione pergerent, prorsus non tulit. Et at eo tempore inter collegas Aloi sus MoZanigus, grandior natu vir, qui apud ciuitatem gratissimus cum citet, princepsque consis publici haberetur, pea Contareno de republica distenserat' is ad eum gratulatum cum alijs non adiit, credo quod pedibus erat admodum infirmis hic

clara voce, ut a cuncto exaudiretur senatu ret nouitate

percitus, adiurans, cum frontem seriret ac Paulo malediceret, adfirmasse dicitur maximam ab eo ciuitati iniuriam fieri, quod eam ciue priuaret, quem illa unum omnium habuisset optimum consilio demisso, id enim is conuentus nomen habet, uniuersa ciuitas domum ad Conta renum lata atque alacris confluere coepit ille vero suspese animo incertusque etiam nuc quid ageret, minus multo erat, quam ceteri, hilari, nee mehercule iniuria. quid enim honos isse homini in re sua familiari ampla atque illustri, rn re publica princi pi,an toto orbe terrarum claro atque nobili, afferebat, praeter molestias ac labore, mutanda, vita viditasque quinquagesimo demum anno ratio tota consuetudo; suae ciuitatis dedisccndi mores, alienae discendi, haud parum quidem ab ea, ad quam ille sese exercuerat, disciplina abhorrentes vivendum ad unius hominis non semper prudeli firmi, paene arbitrium atque nutum; comitatus magni alendi, sepe diu eodem censu; aliae cogitationes, consilia,instituta, officia, adfo-nes, persena suscipienda prorsus alia Sunt huc homini, aequabilitatis ac dignitatis potius, quam potentiae atque opum cupido incommoda vehementer odiosa, grauia ac molesta praesertim si quis antepartis honoribus tam .exsaturatus diaria iam gloria contentus est. Supe mihi narrauit vir omnium clarissimus atq; grauissistius, quem Romae his paucis annis sua ciuitate legatum, summa apud duos Pontifices Max. auctoritate summaque gratia

vidimus, Paulum Julium tertios in utriusq; cnim tempora eius legatio incidit Matthaeus Dandalus esse se, cum

130쪽

Vehementer aucto Contarenosuisset eius honoris accipi cndi, qui non ab eo expetitus sed ad eum delatus csset, inagna contentione ratiocinandoque vix gre ad extremum homini persuasisse, nec qinmitterer, Ut Pauli consilium, in quod non ille temere incurristet, sed sine ulla dubitatione duce Deo deuenisset, aspernari videretur: prcsertim his rei p. Christiane temporibus multos enimi Ore, qui eam rem aliorsum acciperent, atque ille faceret. quique in Romanam ecclesiam impietatis scelerisque nesari; asparem Conta renum, virum unum omnium ma-Xime pium, maximeque religiosum, subscriptorem habere j ora a ruit , se se que i, eo ius ude nitis me laetitiora essent quippe qui cum a Pont. Max ne beneficium quidem accipiendum sibi esse statueret, quid de causa illatota iudicaret nemini dubium relinqueret. H qccum Dan datus diceret; adderetque, cos , qui Contareno equissimi suturi cflent; suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem atqueiquabilit atem, tantam illum dignitatem a se remouisse, sed propter imbecillitatem atque

ignauiam de sugisse per uicit homo grauis atq; eloques,

omnique necessitudinis genere cum eo ab adolescentia coniunctus, cum propter affinitatem, tum precipue propter morum, Voluntatum, studiorum similitudinem,ut dubitantem confirmaret atque in suam sententiam diu multum cunetantem ac tergiversantem p ci duceret qui

maXlmam partem eorum , qu a me posita in hoc commentario sunt, nos docuit . Omnino verum id est, quod

ait apud Euripi lcm Theseus, cum Herculem NUO tem pore ille Athenas in exilium venit, multis honoribus ac beneficiis prosequeretur sic enim ait Laudem seremus omnium pulcherrimam uniueri a Grocia, Fecisse cum memorabimur bonis benes quod ille Grece optime, nos Latine ut potuimus. Verumtamen is est vi tutis splendor, ut non modo i qui cius compotes sint, honore digni habeantur, sed etiam si qui honorem illis, qui adepti

eam lint, habeant, honorati pli& clari ob eam rem eua- danti

SEARCH

MENU NAVIGATION