Ioannis Casae Latina monimenta. Quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1567년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

151쪽

G, si, his CON ARENI II suae, qui desideria optimi huius viri, gaudiaque cognita

haberet quod non magno negotio omnibus contingere potuit qui familiariter cum eo vixi sient: sacile iudicaret paucos illos dies, quos illic traduxit, iucundissimos ei suisse omnium, quos in vita unquam degustasset: viue--bat enim cum sui amantissimo fratris filio, cumque ali)s non nullis comitibus illius, eorumdemque sacrorum -ciis, honestis sane viris eruditis rem diuinam crebro faciebat omnisque sermo illic erat de rebus, quibus maxime capiebatur. Cum igitur, Ut traditum a me est, calores e si ni maximi, crebro in porticulam quandam declinandorum illorum causa veniebant &,ut illic frequentius deambulabant, ita etiam aliquando posita mensa cibum capiebant vergit enim illa ad septemtriones vr

bemque ipsam quas ante pedes positam prospicit, pla

nitiemque omnem, quae ipsam cingit quin etiam remotiores urbes illinc commode cernuntur Mutina, Fcr- raria, aliaque nobilia oppida quare non sine causa expetitur prospectus ille, paritque oculis incredibilem voluptatem squamuis tunc, capto iucunditate illius Contata reno, nihil tale timent , exitium comparauerit aurae nim illa lenis, qua sabat frigidiusculusque aer cum temperamentum corporis ipsius rarius esset, paruoque momento saepe commoueretur fatale ad imas partes pene trauit, sanguineque inflammato abscessum in latere creauit, e genere eorum, quae α Πίματα recti Oeant. quare statim febris consecuta est, quae septimo die ipsum consumpsiti, quamuis magna diligentia summorum medicorum curatus sit simul ac enim primum cognouit se aegrotare, Bononiam reuersus est. Ipse autem in primis naturam vimque eius morbi mature perspexit tribus namq; diebus, ante quam animam effaret, omnem rem Ludo uico Beccatello, ni e samiliaribus suis, quo plurimum in rebus maioris ponderis utebatur, enarrauit. Dixit igitur grauitatem eius morbi non apparere reconditasque

corporis partes magis ipsum oppressisie, quam exterio

152쪽

res corporis eae sorent, ut spatio trium quattuorve dierum resisterent, sine dubio morbum ipsum impetum suum remissurum se tamen magnopere vereri , ne contra ipse deficiat naturaque penitus si angatur intelligere enim se venae motum valde imbecillum esse. Cui ille,

qui saluti ipsus omni studio prospiciebat, respondit, ro

gans ut abducerct paulisper animum ab his molestis cogitationibus, rationemque omnem sui curandi in prudentia diligentiaque medicorum positam esse vellet assi r-mans preterea Deum optimum maximum, quem semper ille pie coluisset, ipsi r sdio futurum4 esse autem accurate cumbendum valetudini recuperandae, ut cito mandatum sibi munus obiret, iterque ad Imperatorem faceret. Ille vero statim hilari vultu, ad alium longe maiorem Imperatorem sibi iter instare, dixit, idque ipsbs breui cognituros: neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perhorrescat, parumque animo a quo serat se evita discedere intelligere enim se preclare quo quantaq; beneficia a Deo acceperit, quorum etiam pleraque commemorauit, non gloria causa ostentationisque, cui tunc locus minime crat, verum ut se gratum esse erga auctorem illorum significaret. Inquit igitur se ortum esse ea in ciuitate, que nulli earum cederet, que in uniuerse terrarum orbe existunt e familiaque, quq haud postremum locum in ea rep. teneret consecutumque itidem illic L. se honores non paruos &, ut domi, ita etiam soris gradus maximos dignitatis adeptum esse: utramque vitam secum laude aliqua coluisse: eam, quae in contemplatione rerum versatur,4 eam, quae lebus agendis incumbit peruenisse ad aetatis annum IX. quem terminum vitae nomulti attingere potuerunt quare secum quoque hac parte non male actum esses cancreque se debere una cum sacro Hebr orum vate carmen, quod ad aequum gratumque animum significandum pertinet, nomenque il-

153쪽

GAsPARI CONTARE MI retritus laude gloriaque cumulandum, quia non tam liberaliter se gesserit erga multos, neque tot bonis expleuerit omnem populum gentemque. Vnum tantum sibi molestum esse, quod , ut optabat, commodis quorundam i nuiorum hominum non prospexerit, qui sibi, postquam ad sacrum illum honoris gradum ascenderit, fideliter ministrarint: sperare tamen se Deum optimum max Pontificemque, cuius dignitati toto animo inseruierit, fortunas eorum subleuaturos. Nec oblitus est suo opportunoque tempore mandare custodi ipsius, ut priuilegium, quod beneficii loco a Pontifice impetrarat, ad delicta penitus abstergenda traditum sibi legeret, dum mente orationeque consisteret. Cum haec animo versaret, sane constanti ac sorti , atque hoc sermone semet con laretur; suos, qui presentes aderant ij autem erant, ut quis'; maxime illi acceptus probatusque suerat,angebat, atque

ita perturbabat, ut lacrimas Vix tenere possient: a quibus

tamen sibi diligenter temperabant, quamuis intelligerent ne magna quidem copia ipsarum spectante illo effusarum, post ipsum commoueri, Me statu illo animi de- ij ci. Eadem vero hominis pira uidentia in intelligendo, predicendoque sitis viti suae sine, exitu ipse comprobata est, quq in ceteris rebus iudicandis significandisu uesepe

apparuerat crescente enim semperii morbi, remedijsq; omnibus superatis, oppressus ille est .animamque emauit K. Sept. meridie. Quamuis autem horaScirciter sex antea Voce orbatus e siet, non tamen sensu animi, intelligentiaque extremo illo tempore caruit, Vt certis quibusdam notis indicijsq; perspectum est. confiditq;

clamentia conseruatoris nostii, ut Christianum virum decet.& cum aliter non posset, se spem omnem suam in eo collocatam habere nutu, admonitus diligenter de hoc, significauit. Vt vero se constantem in hoc, maXimeque pium praebuit, ita,' ii armoris est consuetudinisque, nonsbium magno, Verum etiam alacri animo geri, custodirique passus est qui sane, ut nuntia mortis, pel terrefa-R ciunt

154쪽

ciunt, rosque ac valde omnes, qui non si mas radices egerunt in persuasonem Christianam , perturbant. Reliquit vero ille discessu suo suos omnes moeroris ac luctus plenissimos: ut uniuersam quoque ciuitatem dolore magno adsectam, quae sane, quacumque ratione potuit, funus illius honestauit, 'uam molesta ipsi optimi custodis mors fuisset, planum secit die autem, que secuta est mortem ipsius, sunus ductum est. Orationem de laudibus eiusdem dioneste acta cuncta vita, habuit Romulus AmaZeus, disertus nobilis orator, qui tunc in ea urbe, domicilio quodam vetere omnium disciplinarum humaniores litteras docebat, negotia publica rei p. administrabat corpus in Diui Proculi depostum est, eo consilio, ut Venetias postea comportaretur, in sepulchroque maiorum ipsius , clarissimorum virorum collocaretur. Paulus I nuntio allato de obitu Contarent, aegre admodum illum tulit declarauitque quanti hominem fecisset, omni genere liberalitatis fias erga domum illius nec tantum Pontifex Maximus, qui saepe opera ipsius fideli itili usus fuerat, verum etiam Romae ceteri probi viri morte ipsius vehementer conflictati sunt nam, quantum luctum eadem in patria excitarit, non sicile dici potest omnes denique, qui aliquando doctrinam illius gustarant, singularisque probitatis hominis specimen aliquod acceperant, publicam illam cladem existimarunt. Ciuis autem collegaque ipsius in amplissimo sacerdotio Petrus Benabus quantum dolorem cepis. set ex graui morbo Contarent, desperataque iam a medicis salute, notum omnibus este voluit in epistola enim ad Flaminium Tomarotium, quomodo adfectus animo esset audito casu illo, propinqua morte optimi lo-nestissimi viri, diligenter narrauit. Vel bis ipsis. quum illustri loco posita sint alioque sermone edita, supersedebo. Possem etiam aliorum multorum , doctorum4 excellentium virorum, testimonia citare, qui quantum damnum morte illius factum esset, scriptis suis testati sunt: in

155쪽

GAspARI CONTARE N ir; in quibus etiam non nulli, qui ab eo vehementer dissentiebant de ratione vi vcndi, veroque cultu Christiani hominis, Macerrimi adue sari opinionum, quas ille in Germania defendit, extiterunt magnifice tamen deseruditione continentiaque illius in illis ipsis libris, quibus sententias ipsius oppugnabant, locuti sunt quod sere usu venire non solet, ut a quibus de vcritate hominc dis

sentiant, non eosdem etiam conentur deformare, atque

ita auctoritate omni ipses spoliares. Et quoniam de dolore, quem illo tempore cepit Paulus in I. mentionem feci, libet etiam commemorare, quod ab eodem illo sa- miliari Contarent,& omnibus officiis cum eo coniuncto, Ludovico Beccatello, honesto in primis ride digno viro,accepi, ad id confirmandum Vehementer accommodatum declarat enim mansisse diu in animo Pontificis egritudinem hanc, ac leui quoque momento resticari solitam tantam plagam nisi sorte aliquis putet apientisiimum illum senem cotidie magis, in magna penuria talium virorum, cognouisse quantum incommodum olim acceptum fuerit obitu eius viri, qui ut quietorum temporum Ornamentum ingens, ita perturbatorum praesidium firmum erat quum enim ad se illum euocasset, opera

ipsius quibusdam in rebus usurus, diligenter ex eo quaesiuit, an praesens sorte ille adsuisici, quum fato Contarenus sentius est rogauitque ut diceret aliquid de institutis lita illius cui statim, mihi affirmauit ille, se respondisse id, quod erat mirificam suisse Contarent integritatem fidemque i ijs omnibus rebus gerendis, quae mandatae illi ab ipsi forent, intelligeretve ipse sua sponte, facere ad dignitatem Roman reipub. conseruandam Utrumque illum vera probitate pr ditum suisse, non ficta ac simulata, quam personam picerique, Ut eo perueniant. quo cupiunt, sibi callide imponunt . Vnumq; omnium Contarenum Veteres ac maxime ratas opiniones: animo probasse, verbis etiam semper defendisse . quo sermone accepto commotum Pontificem Maximum, qui deamb labat.

156쪽

labat, stetisse, manuque iterum percussisse mensam pro ' positam dixisseque non sine gemitu quodam ac su-

irrio, quod indicauit, evulsim fuisse penitus omnem ex animo ipsi ussu sis icionem, quς quondam eo inculcata de illo vocibus malevolorum suerat . ramis mus profecto magnum virum, ac valde utilem rei p. nostre ciuem . sed, ut alia, ita hoc magno constantique animo serendum. Quoniam autem non semel dictum cst in hac vita demagna labe animi quorundam, quum ab ipso illo vitio ma gnopcre Contarenus abhorreret, qui alienam personamanducta te si unde i sco vocabulo, sumpto ab actoribus fabularum, vulgo ποχοι , appellantur, cam quidem semper meliorem, vel optimam potius Omnium, longe ali videri volunt, quam vere sint; atque ita magnis an rebus imponunt si inplicibus hominibus, nihil inde mali suspicantibus, unde plurimum ipse expectare Oportebat , non alienum csse duxi de hoc etiarn disserere: si enim numquam desuerunt qui fallacias & dolos horum nefariorum hominum aperirent, ac maxime illos csi se cauendos in vita admonerent, numquam tamen ita probi viri eruditi instructi fuerunt, ut fatis posient artes eorum intelligere, atque insidias etiam vitare. In primis autem in pietatem nostram Christianam, que tota in simplicitate animi sun data est, radices egit, atque incommoda sepe magna apud nos peperit hec fraus. Quo maiore odio digni sunt hi pesiimi mortales, qui in re, quae quo magis pura integraque est, eo magis probatur, astutis consilijs utuntur , ac dolos malos exercent. Hoc etiam aliquo modo signis casse videtur docti stimus vir Plato, qui hoc genus humanum notans, inquit, postremam iniustitiam esse, videri velle optimum virum , quum inime sis. Idemque ab Acschilo, non solum graui poeta, sed etiam docto indisciplina Pythagorea prolatum est, quum ferret in dum magnis laudibus Amphiaraum, summum illum augurem , undcmque sanctissimum virum: inquit enim ipsum non studuisse quod mul

157쪽

G sp ARI CONTARENI Iast satiunt, ut videretur optimus, Verumst esset . nam quod nos malis multis docto, reddunt etiam aliquando dubios: incertos, faciuntque, ut probos honestosq; viros ab improbis & impuris distinguere nequeamus; non dici etiam potest quantopere hoc pacto oblint, cum apud Euripidem etiam sapiens antea semper habitusTheseus, eo nomine suspectam habuerit eximiam probitatem, castitatemque filii insimulatus enim salso Hippolytus, quod cubile ipsus violasset, quum se ille apud

eum purgaret, quod vita sua ab eo scelere valde remota esset, fidem ea de causano feciti. timuit enim pater ne tenuis victus, cultusque, quo filius delectabatur , abstinentiaq; avescendis animantibus simulata foret simulque ne disciplina Orphei, quam ille profitebatur, familiaritasque demum Dianae, in qua se valde iactabat, seta esset quare in alteram partem miserabiliter peccauit. Sed eo redeamus unde digressi sumus. Idem etiam intimus consilijs Cotarent nec minus studiosius famae existimationis i , huius optimi ac pudentissimi viri, quem sibi in vita tamquam viuum quoddam exemplar probitatis 'proposuerat notam, quam improbe vitae ipsus inurere praeposterus quidam amicus studuit, hoc pacto deleuit. Narrat enim sorte euenisie, Vt illo ipso tempore, quo grauiter Contarenus egrotabat, Bernardinus Ochinus, illae nouae condendς Franciscanae famili dux auctor, Bononiam venerit, Romam ad causam dicendam euocatus insimulabatur enim in iis contionibus, quas Venetiis habuerat, nonnulla dixi sise, que veteribus decretis Romana rei p. aduersabantur: additque habuisse illum litteras ad se scriptas a Giberto episcopo Verones, quibus a se petebat , ut diligenter ageret cum legato Ut hortaretur hominem adsistendum se in iudicio coramque ad ea, quae ipsi obiiciebantur , defendenda: quum cognouisset ipsum timide ad id descendere, egereque stimulo quopiam&auctoritate magni alicuius irauis viri neq; enim adhuc Gibertus hominis leuitatem inconstantiamque perspe

xerat:

158쪽

xerat: is autem vesperi venerat, unm iam cenassent mnes, legatus tamen adhuc in lectulo vigilaret: qui, quus peraret morbum postridie leuiorem ore , Ut commodius evria audire possct loquique cum suo familiariter, iussit ut praeberentur illi, quae ad curandum corpus pertinerent contigisse vero contra, ut ea nocte morbus ingrauesceret quare mane legatum totum distentum suisse in remedijs, quem edici adhibenda iusserant, sumendis, nouisque curationibus unde factum suerit, ut neque de hospite illo, neque de alia ulla re agi cum eo potuerit. Bernardinus interim, cui in primis mala sua men malusque animus cognitus erat atque umbras etiam, ut, qui sibi alicuius laeteris conscij sunt, saciunt, reformidabat, coepit vereri ne astute illic detineretur: putabat enim fingere morbum legatum quo metu homo oppressus nam hoc verum es lenon multo post e consilio, quod cepit perspectum est non cos abat Ludovicum urgere, trO-garet legatum potestatem sibi saceret abeundi in quo ille ipsi non obtemperabat, putans breui sore ut melius es, set legato videbatur enim sibi prospexi s. cupere illum magnopere cum Bernardino loqui; qui sane usque ad id

tempus magnum sibi nomen ex facultate illa dicendi,&opinione sanctitatis conciliarat. Cum autem, magis magisque semper timore crescente, instaret, Ludovicus importuno sane tempore coactus est, cum stu subris in lectulo legatus iactaretur, eo irrumpere, rogareque Vlpa teretur ipsum abire. in quo sane humanissimus vir ci morem gessit quumque ad eum Bernardinus introductus

esset, hoc ipsa verba protulit. Vides quo in status m. excusatio haec apud te iusta sit, ora, ut Deus opi max. mihi propicius sit feliciterque institutum iter perage . cui ille tantum, demisio ut moris est capite respondit se prorsus ita facturum ilicoque bijt Hic est sermo, quem Bononio habuit cum sanctisiimo,& modestissimo viro Bernardinus nec verbum pr terea additum est. qui tamen postea , quum susceptam vita rationem deseruiu

159쪽

GAspARI CONTARE NI 1οset: acerrimumque se hostem Ponti siciae potestatis praebuisset, ut se sapienter id fecisse ostenderet a perditaque causa fagitiis multis contaminata, merito defecisse: habereque se multos sectos eius consili probare vellet, non

veritus est criminari amicum, memoriaeq; ac litteris prodere questum secum esse eo tempore Contarenum de moribus institutisq; Romanorum antistitum: insectatione saeua atq; iniusta bonoru huiuscemodiq; alia multa scribere prorsus inania, quae non blum a veritate abhorrerent, sed etiam vite eius, cui adficta erant, nullo modo conuenirent que cuncta Ludovicust ut est vir optimus omnis officii, quod in amicitia coli debeat, obseruantissimus,asseuerabat, refellendi eius medaci,causa, iurgandae innocentiae viri illius mortui, quem viuum magnopere dilexerat,nec tantum hoc se ita habere testimonio suo confirmabat, sed alios etiam testes huius rei producebat, qui praesentes illic adsuerant in quibus etiam nominabat Iulium Contarenum , fratris legati filium : qui post eius mortems ob naturae probitatem,&ob commendationem patrui, creatus est Pont Ciuitatis, cui praefecturae regendς praepositus antea suerat. Cum hoc tanti momenti sit ad integritatem Contarent ostendendam, abstergendamque maculam illi falso aspersam , volui totam rem , vilao tam eam accepi: ac pene ijΩdem verbis, quibus mihi exposita est, commemorare.

Rebus autem gestis ab eo dum vixit enarratis, nunc quae

monimenta ingentireliquerit, structusque otii ipsus indicabo . prius tamen, quod adhuc valet aliquid ad confirmandam doctrinam hominis, testimonium de ea re grauissimi&eruditissimi viri citabo quod additum supcrioribus testimonijs, quae prodidi de eximio ingenio ipsius, prestantique cognitione omnium disciplinarum, vera esse declarabit simulque non sinet quempiam dubitare, quomodo ille,in vita plerumque occupata, tot tamque praeclara opera efficere potuerit, quae multum etiam posteris prosint,perpetuoque testentur, qualis ille, quan

160쪽

i 13 V I, Atusque vir fuerit Ludovicus igitur, cui cognomen ser- rei oris fuerit, nobilis philosoplaus, ' ui multos annos in Bononiensi gymnasio summa cum laude admiratione omnium, qui aliquando ipsum disputantem audierunt, matrem eam omnium optimarum artium coluit,

mortuo Cotareno, quum sermo ipsi esset institutus cum honestis quibusdam viris de damno, quod eo tempore factum esset interitu illius, plurimisque animi dotibus, ac maximis virtutibus, una cum eo extinctis, inquit doloris plenus nam virum eum valde dilexerat, in similiaritatemque se eius insinuarat illo tempore, quod legati nomine urbem eam rexit. Ego, quod mihi videor meo

iure sacere posse nec enim malum me omnino esse existimatorem harum rerum arbitror i adfirmo hunc hominem omnibus, quos aliquando cognoui in philosephi studij merito laudatos, qui sane non pauci suere, praestitisses scientia multarum rerum; iudici firmitate: ipsumque vere philosophi grauissimo nomine dignum suisse iudico. Certe quum ego de aliqua re, propria eius studi), cum eo disserebam, videbar mihi pre illo minutus quidam philosophus esse, vel potius nouus quispiam

auditor, plane rudis eius artis, quam profiterer quare ad ipsum sepe me conserebam, ubi locus aliquis obscurior mihi negotium facesseret in qua qu stione quum paulo antea ipse toto animo versatus estem id aliquas etiam horas euolutis pluribus voluminibus, preterita die consumpsissem ille vero, ut existimari potest, spatio multorum annorum nullam cogitationem de se ipsa suscepisset, ita tamen apte exquisite nodos illos dictoluebat, ut videretur diu multumque non multo antea de ea cogitas

se quare inquit si pe ego pς ne stupidus euasi mihique

potius cum caelesti aliqua natura, quam cum mortali homine visus sium loqui: idque nunc, quia res ita se habet, verumque id prorsus est, predico, nulla alia causa impulsus quis enim non videt assentationi nunc locum non cs

sς; qui praetcrea a persona, quam sustineo longe semperabula

SEARCH

MENU NAVIGATION