P. Rami, ... Liber de moribus veterum Gallorum, ..

발행: 1559년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

P. RAMI LIBER

sententia, animas hominum immortales esse, rurisisque eas defunctis corporibus, post certum tempus in alia corpora reuerti.Itaque in defunctorum pyram epistolas quidam coniiciuitanquam eas mortui sint lecturi. Idem Strabo de Gallis profitetur, Assirmat ait animas corrumpi non posse. Sic Mela, Vnum ex iis quae Druydes pr cipiunt effluit, videlicet ut forent ad bella meliores,aeternas esse animas, vitamque alteram ad manes: itaque cum mortuoS cremant acdcfodiunt, apta viventibus olim negotiorum ratio etiam & exactio crediti deferebatur ad inferos,erantque qui se in rogo, suorum velut una victuri libentcr immitterent. Haec Mela, ubi &persuasionis candem causiὸm videmus quam in Cassare,ut Galli contemptu mortis, fortiorcs essent atque ad bella meliores: Et verisimile est inde ortam esse illam mortis contemptionem, de qua iam antea dixi. Idem Valerius Maximus libro secundo prodidit, Vetus ille mos salt) Gallorum occurrit,quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur,dare, quia persuasum habueri ut animas hominum immortales esse: dicerem stultos, nisi

idem bracchati sensisset, quod palliatus Pytb

goras credidit. Tot igitur authores cum Caesare de gallica immortalitatis pcrsuasione consentiunt. Sed praetereundum esse non arbitrot

quod authorus hi quidlibet potius quam Gallos

102쪽

DE MORIB. VET. GALL. 48

philo phiae primos authores esse fateantur. Pythagoras dixit animos immortales csse, quem Plato deinde secutus est: atque illa nimirum cst apud Ovidium philosophi sententia,

Morte carent animae, emperque priote relicta Sede,nouis domibiu rituunt Dabitantque receptae.

Haec inquam , Pythagorae sententia est, unde Graecis illis Sc Latinis testibus , Galli videlicet Pythagorei facti sunt & hac immortalitatis opinionem mutuati. Qui quantae ambitionis sit e ror hinc intelligi & diiudicari potest, qu bd infinitis ante natum , Pythagoram temporibuS, haec apud Gallos Druydum persuasio viguerit: Vnde quod antea statui, rursus assirmo Graeciam Galliae non magistram, sed discipulam suisse: Nec tamen stultam illam quam Pythagoras asserebat ex humanis corporibus in quaelibet alia vel pecudum corpora Galli sequebatur, cum se non ex hominibus bestias sed hominos corporibus aliis futuros crederent: Sici Lucanus, i - , vobis auissioribus, umbrae, Non tacitas Erebi sedes Diu iue profundii Pallada regna petunt, rexit idem spiritus artus, , Orbe alio longe canitis si cognitia itae. . , Vexui, i caetera gallicae religionis capita perse, quamur Multa Duvac potestate deoru immotai ratisi disputant,& quid dii velint ait Mela scire, profitentur:Deos nempe Mercuri Apollinem

103쪽

P. RAMI LIBER

Minermam,Iouem, Martem colebant: dEque iis eandem fere quam reliquae gentes habebat optinionem . Mercurium inuentorem artium, vi

rum atque itinerum ducem ad quaestus pecuniae mercatusque habere vim maximam. Ille nismirum Caduceator qui fingitur a poeta, Dixerat,ille patru parabat Imperio: π primum pedibis tu tria nectit Aurea,suae sublimem alis iue aequo Apra,

Seu terram,rapidopariter cumflamineportant. bTum 'pirgam capit hac animus ille euocat Orco Pallentes,alius sisb tristia Tartara mittit: Dat somnos adimitque Cr lumina morte re grat. Illa enim virga,vis est & facultas artium,unde etiam itinerum ductus S quaestus mercatorum. Iulianus Caesar Mercurio supplicabat, quem in mundo ait Marcellinus velociorem sensum es.se, motus mentium suscitatem theologicis prodidere doctrinis. Sed Druydes ea Mercurium posse disputabant: Apollinem morbos depcll re,quod apud Ovidium Deus ipse testatur,

Inventum,medicina,meum est, opifexque per orbem Dicor herbarum siιbiei lupotentia nobis. Quid de Minerua operum atque artificiorum initia tradere, ideoque fingitur a poetis v cer bro Iouis patris nata Iouem impertu caelestium tenere, Martem bella regere, Huic, cum praelio dimicare constituerunt, ea quae bello coeperint Plerumque deuouent: γα superauerint anim

104쪽

lia capta immolant, reliquas res in unum locum conrunt. Diodorus eadem fere, Captiuos quoque sacrificant diis. Acerbum inquies ) exemplum, fateor, sed romanu, inquam apud quos triumphati hostium duces in carcere pecabantur, imo in publico populi spectaculo, bestiis interdum obiiciebantur. Quidam Galli de hostiabus capta animantia una cum hominibus intemfecta in sacris comburunt,aut aliis assciunt poenis: Privati aliquid etiam admirabile superiores Celtae in Deorum immortalium templis obseruant,vi in sacris templisque plurimum auri spa gant,neque illud incolarum quisquam, quamuis gens auri sit auida, propter religionem audet contingere. Sed istae Marti conuenientes victimae fortasse videantur,qui poetis graecis pρρτ λειγου, homicida nominatur. At ista reliquorum deorum sacra communia fuere, Natio est ait C su) omnium Gallorii, admodum dedita reis ligionibus : atque ob eam caussiam qui sunt assi cti grauioribus morbis , quique in praeliis periculisque versantur aut pro victimis homines immolant , aut sie immolaturos vovent: quod pro vita hominis, nisi vita hominis reddarur, non posse deorum immortalium numen placari a Ditrantur: public ue eius generis habent instituta sacrificia. Admiranda vero religio ,& mirabilis de deorum vi ac potestate persuasio, de qua etia n5 mitiora a giscis authoribus assim

105쪽

P. RAMI LIBER

tur.Philosephi quoque ait Diodorus ac The

logi quos vocant Saronidas, praecipue ab illis coluntur: utuntur insuper diuinatoribus, qui apud eos, cum & auguriis & sacrificiis fututa praedicunt, plurimi existimantur, omni eis o temperante plebe: Clim verb de rebus magnis consultant,mirabilem incredibilemque seruant

consuetudinem.Iugulant enim ense nominem, quo decidete tum ex casu, tum ex membrorum laceratione, tum etiam ex sanguinis fluxu, ex quadam antiqua rerum obseruatione, norunt

futura. Est apud eos moris nullum absq; philosopho sacrificium facere: existimant enim per diuinae naturae conscios, sacra fieri opportere. tanquam deis propinquiores: horum interces.sione bona ab diis censent petenda , quorum consilio, & pace & bello fruuntur. Quo vid tur etiam illud Caesaris referendum esse, cum quinto belli gallici ait, qui nouissimus ad concilium armatum venerit in conspectu multitu- .dinis omnibus cruciatibus affectum necari. Sed illud a Strabone praeterea additur,quod in templis hominem suffixum cruci, uitiis confic rent . Recitat idem author a Possidonio & A

temidoro alia quaedam, sed quae ipse fabulosi

arbitratur de mulierum quarumdam ad insulam Ligeris ostio vicinam bacchanalibus, dε-que duorum coruorum alis dextris albicantium auguriis: verisimilius autem putat quod Artemu

106쪽

Artemidorus idem tradiderit ad insulam Bri tanni et proximam similia Samothracibus Cere ii ac Proserpinae sacra fieri. Pergit Caesar his similia narrare, Alij immani magnitudine simi

lachra habet, quorum contexta viminibus me-bra vivis hominibus complent, quibus succensis, circumuenti flamma, exanimantur homines: Supplicia eorum qui in fiarto aut latrocinio aut in aliqua noxa sint comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur: sed cum eius generis copia deficit , etiam ad innocentium supplicia descendunt. De statuis illis eadem Strabo Instruebant ligneu colossum foeno contextum, in ebque pecudeS & omnis generis bestias vn ue homines concremabat. Sic Di dorus, Pari suae feritati impietate in deorum sacrificiis abutuntur: Noxios enim quinquennio seruatos, studibus assixos diis sacrificant, cumque aliis primitiis super ingentes pyras immolant. Sic Mela de Galliis,Gentes superbae,supe stitiois, aliquando etiam immanes, adeo ut hominem optimam & gratissimam diis victimam erederent. Ac ne statuas illas gasicorum de

rum immani magnitudine nimium mirere, recordare quae Plinius de colossis libri tricesimi quarti capite septimo tradiderit, Moles quippe

excogitatas videmus statuarum s ait) quas c lotas vocant, turribus pares. H1c ab eo num

rantur cubitorum Capitolinus Apollo trigim

107쪽

P. RAMI LIBER

ta,Iuppiter Tarentinus quadraginta, Sol Rhiadius septuaginta,cuius pollicem pauci vix complectantur, Apollo Tulcanicus in bibliotheca templi Augusti quinqua,nta pedum a pollice,

Nero centum decem pedum: verum sast omnem amplitudinem eius generis statuarum ubcst aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in ciuitate Galliae Aruernis per annos decem, pedum quadringentorum immani pretio. Ergo tales gallicorum deorum statuae, immani pro sus ut Caesar loquitur) magqitudine, quas V uis hominibus complebant. Atrocitas,inquies, religionis horrenda: verum, inquam, sed atrincitas gentium communis, vel potius gentilium daemonum propria: Sic enim quondam h manis hostiis litabant ferὰ gentes omnes . Luuius post Cannensem pugnam scribit tales hostias Romae fuisse, Interim ait) ex fatalibus ibbris sacrificia aliquot extraordinaria facta, in-rer quae Gallus & Galla, Graecus & Graeca in foro Boario sub terra viui demissi sunt in i cum saxo conseptum, ibi antε hostiis humanis minime Romano sacro imbutum. Haec Liuius. Neque iam Arabes, Thraces, Scythas, AEgyptios Graecosue ad istam fidem memorem, cum etiam Dionysius Halicarnassaeus primo libro antiquitatum Romanarum doceat, Ioum &Αpollinem, quoniam decima nascentium hominum non immolaretur, uniuersae Italiae gra-

108쪽

uissimas calamitates importasse. Diodorus viacesimo historiae libro Saturni statuam de talia sacrificia, huiusmodi narrat Carthagine dum adhuc incolumis staret fuisse, Dicebant autem, ait, Saturnum illis ir- Postea verb clam emptis infantibus atque educatis, liberorum loco immolabant: cumque diligenti facta inquisitione multi ex suppontis inuenirentur sacrificari, facilὰ animis induxerunt ut crederent ad obsessionem urbis hostes idcirco diuinitus misses fuisse, quoniam priscos deorum honores non seruaret. Itaque deos placare studentes, ducentos ex nobilissimis dolescentibus publicὸ sacrificarunt, trecenti verb alij, quoniam suspectos se esse videbant,

sponte se tradiderunt . Erat autem apud eos a nea Saturni statua magnitudine mirabilis, coius manus in terram extensae ita erant in gyrum,

ut qui ad eum prouenire adolescentes cogebantur, in ingentem foueam ignis repletam incia derent , Plura vero religionis huius apud varias gentes exempla commemorat Eusebius libri quarti eapite septimo, si quis ampliora testim nia desideret, ubi ait imperatoris Adriani temporibus euangelica iam passim coruscante doctrina, ratem immanitatem dissetutam esse, pud Celtas tamen adhue permansisse: Mela tamen aerat e sua desiisse scribit, Manent, vestis ipsi excellentiores

109쪽

P. RAMI LIBER

gia feritatis, ait, iam abolitae, atque ut ab vir mis caedibus temperant,ita nihilominus ubi d uotas altaribus admouere, delibant . Ergo ista Gallorum sinistra sacra sunt, quae Lucanus ait, Et vos ba= baricos ratus moremiue instrum Sacrorum Drudae positis repetistis a armis, solis nosse deos caeli numina Nobis, Aulsolis nescires ,

Sed de callorum sactificiis satis. Quid Britannorum & Germanorum sacra ὶ Britannorum diiciplinam eandem fuisse diximus. Germani autem ait Caesar) multum ab b c consuetudine differunt: Nam neque Druydas h bent qui rebus diuinis praesint, neque sacrificiis student: Deorum numero eos solos ducur,quos cernunt 8c quorum aperte operibus iuuantur, Solem de Vulcanum & Lunam , reliquos ne fama quidem acceperunt. Haec Caesar:Tacitus ta- me, cermanorum deos praeterea nominat Tutistonem Deum terri editum, & filium Manlium originem gentis coditoresque: Maianique filios, c quoru nominibus proximi Oceano Ingaevones, medij, Hermiones, caeteri Istaevones

vocantur et Deorum maxime Mercurium colunt , cui spertis diebus humanis quoque hostiis litare fas habendi Herculem ac Martem concesiss animalibus placant: Pars Sueuorum & Isidi sacrificat. Vnde caussa & origo peregrino sacro,

Pax comperi, nisi quod fgnum ipsum in m

110쪽

dum liburnae figuratum, docet aduectam retiagionem:: Caeterum nec cohibere parietibus deos, neque in ullam humani oris speciem ass1-milare, ex magnitudine coelestium arbitrantur:

Iucos ac nemora consecrant, deorumque nominibus appellant secretum illud quod sola reuerentia vident.Caesar ipse primo libro sortes mulierum Germanis tribuit, Cum ex captiuis ait quaereret Caesar, quamobrem Ariovistus praelio

non decertaret, hanc reperiebat caussam, quod apud Germanos ea consiletudo esset, ut matreia familias eorum sortibus & vaticinationibus d Clararent virum praelium committi ex usu esset necne: Eas ita dicere, non esse fas Germanos superare, si ante nouam Lunam praelio contendissent. Sed de his diuinationibus longὸ plu-xa Tacitus, Auspicia ait sortesque, ut qui maxime obseruant: Sortium consiletudo simplex, virga fi vhiserς arbori decisam, in surculos amputant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuitb spargunt, mox si publice consulatur,sacerdos ciuitatis,sin liriuatim, ipse pater familiae precatus deos coeumque suspicies,ter singulos tollit, sublatos se- cudum impressam ante notam interpretatur: Si prohibuerunt,nulla de eadem re in eundem die consilitatio:sin permissum, auspicioru adhuc fides exigitur: & illud quidem etia hic notum,auium voces volatust, interrogare: Propriu gen-

G iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION