P. Rami, ... Liber de moribus veterum Gallorum, ..

발행: 1559년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

P. RAMI LIBER

scriptam reliquerunt: Socratis sententiam hae de re Plato in Phaedro magnificὸ declarauit his erbis, quibus Socrates cum Phaedro colloqui tur, Socr. Reliquum est de scripturae decoro luel indecoro, quid quomodo factum decenter

aut indecenter acciciat, nonneὶ Praedr. Sane.

Socr. n ine quomodo de sermone agens aut praecipiens, Deo maxime placeas ξ Phaedr. N quaquam,tu verb'Socr. A maioribus quidem audiui, sed ipsi verum norunt: Id vero si nos ipsi reperiamus, nonne nos in posterum humanorum opinionum studiosi esse debeamusi Phaedr. Ridiculum rogas: sed quae te dicis inaudisse exponito. Socr. Audiui igitur circa AEgypti Naucratem , antiquorum deorum quendam fuisse, cui&sacra sit auis quam Ibim vocant, & ipsi Deo nomen Theuthali, eum aute primum numeri de calculi & Geometriae & Astronomiae, tum vero talorum & tesserarum & literarum inuentorem esse: Tum vero uniuersae AEgypti rex Thamus fuit in magna ciuitate superioris loci, quem Graeci AEgyptias Thebas appellant: Deum autem Ammonem: ad hunc profectus Theuthates, artes ostendit & ait AEgyptiis tr dendas. esset: Ille verb rogat quam quaeque utilitatem haberet, eoque demonstrate prout quid- quo recte aut non recte videretur, sic improbauit aut laudavit: Multa quidem in utramque partem de vhaquaque arte Thamus chim Theu-

92쪽

DE MORIB. VET. GALL. 43

state disseruisse dicitur, quae singula numerare perlongum esset. Cum vero ad quaestionem deliteris ventum esset, Haec, o Rex,disciplina sinquit Theuthates sapientiores AEgyptios memori ue promptiores efficiet . memoriae enim&sapientiae pharmacum id inuentum est. At ille, O subtilissime, & ingeniosissime Theuthates, alius quidem ad fabricanda artis opera habilior est, alius verb adiudicandum aptior, quid detrimenti aut emolumenti eorum usus habeat: At modo tu literarum pater, amore adductus,

contrarium affrmasti quam ipsae possint: Hae siquidem discentium animis obliuionem praebebunt , neglecto memoriae studio , externis quippe scripturae formis confisi interiores ipsas a se ipsis recordatio ne repetere & excolere desinent': Non igitur memoriae, sed obliuionis pharmacum inuenisti: nec item discipulis veritatem sapientiae, sed opinionem praebes: Nam cum multa sine doctore perceperint, multa quoque scire videbuntur, cum tamen vulgb ac passim ignari sint, atque in hominum congressu & consiletudine graues δc importuni, ut qui sapientiae opinione, non sapientia sunt imbuti. Phaedr. Facilὸ tu quidem 5 Socrates AEgyptios & cuiusuis gentis sermones fingis . Socr. At o amice, qui in Iouis Dodonei templo sunt, fatidicos sermones primum aiunt quercus filis. se: antiquis enim temporum illorum hominia

93쪽

P. RAMI LIBER

Fus qui nequaquam adolescentiae vestrae sapientiam assequeruntur, satis erat ob ruditatem Minscientiam quercum & petram audire , modo vera dicerent: Tu fortasse interesse putas quis cuiasiue dixerit, nequc solum conssideras, siccine an secus habeat. Ph dr. Iure me quidem perculisti: Ac mihi quod ad literas attinet,ita videtur esse quemadmodum Thebaniis ait. Socr. are qui putat artem literis ita mandari percipiue posse , tanquam certum quiddam aut fi mum e literis futurum sit, vchementcr ille quidem ineptus si, ac reuera oraculum Ammonis ignoret, pluris esse scriptas rationes existimans, quam si ipse scientia ac recordatione, quae literis tradita sitiat, comprehenderit. Phaear. Rectissime. Socr. Magnum utique o Phaedre id habet scriptura & pictis animantibus reuera simile: haec enim opera, constant tanquam Vivarat si quippiam interroges, permodeste perque luerecunde silent: Idem vero etiam putes scriptos sermones, tanquam aliquid intelligentes dicere: At si discendi cupidus, aliquid eorum quae dicunt interroges, unum & idem quippiam perpetuo significant, atque ubi semes se moscriptus est, usquequaque agitatur, similitera doctis&intelligentibus atque ab iis quos nihil deceat, neque potest dicere a quibus deceat aut non deceat, contumelioseque& iniuriose tractatus, paterni auxilij semper indigete n

94쪽

que enim acceptas iniurias ulcisci, neque sibi ipsi opitulari potest. Phaedr. Atqui haec a te verissime dicta sunt. Socr. Quid vero, nonne vi demus quomodo alius sermo huius ipsius germanus frater fiat, quantoque praestantior eo potentiorque nascaturὶ Phaedr. Quemnam hunc& quomodo fieri dicis Socr. Qui cum scientia scribitur in discentis animo: potest enim seipsum ulcisci, nouitque quae apud quos dicenda ac tacenda sint. Phaedr. Scientis sermonem diacis vivum atque animatum, cuius scriptus, imago quaedam merito dicatur. Socr. Dic igitur mihi bona fide, utrum erudes agricola ea semina de quibus λllicitus sit quaeque fructuosa sibi

velit elle, verno tepore in Adonidis hortis sparsa gaudeat, cum cos octauo die forentes aspiciet, an potius si quando haec faciat, ludi ac festi diei gratia faciet ὶ In quibus autem elaborarit &agriculturae secutus artem seminauerit ubi deceat,satis se consecutum putabit, si octauo post mense , sementis ad maturitatem peruenerit Phaedr. Sic vero 5 Socrates, alia verb aliter, ut ais, faciat. Socr. Dicemusine hominem iustorum & pulchrorum & bonorum scientias possidentem in semente facienda, agricola imperitioremὶ Phaedr. Minime. Socr. non igitur seribsemina sua in aqua nigra scribet calamo, sermonibus spargens cum nequeat neque ipsis sermo. ne opitulari, neque verum satis accurate dem

95쪽

P. RAMI LIBER

strare. Phaedr. Atqui id probabile non est. Socr. Non sane,verum in literis hortos,ut par est,tudi gratia seret ac scribet: quando autem commentarios tanquam thesauros ne fortE in obliui nis infirmitatem incidat tum sibi, tum cuiuis eadem vestigia sectanti conficit, laetabitur utique tenellos foetus aspiciens, cumque caeteri oblectamentis aliis conuiuiisque ac umilibus d liciis fruentur, interim ille his omnibus longὸ posthabitis,otium sermone oblectabit. Phaedr. Praeclarum o Socrates pro vili atque ignavo i dum narras, eius qui in sermonibus ludere, deque iustitia atque aliis quae tu commemoras,

confabulari possit. Haec Socratis est opinio, sed

opinione nostrorum Druydum paulo mitior atque humanior: Anteponit Socrates vivae vocis ac memoriae scientiam , mortuae scripturae,

sed scripturam tamen aduersus obliuionis infirmitatem permittit quae utinam sententia Dr dibus perinde placuisset, nec enim externis Graecorum bonis egeremus. sed patriis abundaremus, neque per latinos gr cosque interpretes , disciplinas maximis peregrinarum linguarum laboribus ac studiis audiremus, sed magna suauitate animi ac voluptate,penὸ una cum iacte nutricis hauriremus. Hominis adolescentia latinis graecisque literis perdiscedis vix ac ne Vix quide plerumq; quamlibet auida siissicit, id est e liberalium studiorum carceribus nondum egredimur

96쪽

egredimur clim metam attingere debeamus: Homerum, Demosthenem, Virgilium,Ciceronem loginquo & diuturno graecae ac latinae linguae studio cognoscimus: At Bardorum nos rorum hymnos & poemata ut intelligentia mentis , ut vocis sonus a natura tribueretur, sic cum laetitia sine labore cantaremus: hic patriae, hic etiam virtutis nimium tetricus amor fuit: Dum Druydes Galliam non tum armorum, sed disciplinaru laude caeteris gentibus perpetuo praestantiorem esse, tum ex animis Gallorum, desidiam fligare cupiunt, posteros siros longe amplissimo praeclarissimoque antiquae disciplinae

patrimonio exii redarunt, atque ita gallicas a tes ac d strinas, quas tamen illo nihil scribendi argumento semper vivas, semper florentes fore sperabat, sempiterna obliuione sepultas obruerunt . Sed frustra lamentamur: & vota tamen quamuis inania sepersunt: & romanae ambitionis improbitas hic fortasse iustius accusari poL. sit, quae Druydum scholas euertita. Ergo ut ait

poeta, sunt Iach mae rerum,s mentem mortalia tamni.

Ad Mathematicas artes accedamus, de quibus Caesar haec breuiter attingit, Multa inouit de sideribus atque eorum motu, de mundi aeterrarum magnitudine,de rerum natura disputant.Hae nimirum patriae atque auitae Dit:s,Sa-

ronis,Drus disciplinae fuerant,quas etiam illi a

97쪽

P. RAMI LIBER

proauis suis per manus tra litas conseruauerant: De veteribus enim ante diluuium patribus, a quibus mathematicae contemplationes hae obseruatς fuerat,primo libro Antiquitatum iudaicarum Iosephus testis est, ne haec inuentatam nobilia aquarum inundationibus perirent, duabus excitatis columnis alteri latericiae, alteri lapideae separatim inscripta, ut si latericia diluuio deleretur, lapidea reliqua superstes, hominibus discendi potestatem faceret,& quae scripta continebar, speculanda exhiberet: Lapideam vero Vespasiani tepore adhuc in Syria fuisse author idem testis est. Item quomodo deinceps AEgypti, ab Abrahamo didicerui, Eusebius idem fere ait & a Graecis has artes tandem literis mandatas & in vulgus editas ac publicatas esse. Sed Druydes nostri, tanquam per manus sui dixi in apatribus acceptas ita posteris prodidere: multa de sideribus eorumque motu disputat: Sic apud Melam Druydes motus caeli ac siderum protatetur. Astrologia fuit, quς nullo modo sine praecedentibus Arithmeticae& Geometriae studiis

doceri dii cive potuit motus enim, calculus, Arithmeticae numeros, siderum spatia atque interualla, Geometriae figuras postulabant. Ergo cum Astrologiam Druydes explicaret, explicadae Astrologi administras artes Arithmeticam& Geometriam explicabant..Atque in Bardorum hymnis & poematis musicam fuisse quan-

98쪽

dam Berosus ostendit, Apud Celtas ait Bardus

inuentione carminum & Musicae inclytus fuit. Multa de mundi ac terraru magnitudine Druydes di utant. Ista est terrae mundique magnitudo ac forma quam Mela dicit a Druydibus doceri : haec erat Cosmographia Geographi uri quae mundi longitudo esset ab occasu versus o tum,quq latitudo ab AEquatore versusvirumque polum, quanta Zonarum quinque spatia a polo ad minimu circulum, ab eo ad tropicum, a quo rursus ad AEquatorem medium, quae terrarumeton ς, coelestibus zonis essent attribuit ac subiectae, quae earum vel frigore vel aestu desertae essent incultae,quae temperatae, qua deniq; te rarum diuisione Europa, Africa, Asia essent abstractae. Multa de reru natura Druydes disputat.

Hoc Physicae fuit de principiis materia quippe

formaq; rerit,igne,aere,aqua,terra,vnde omnia gignerentur,interiret, augeretur, decresceret,alia teraretur,loco moueretur: Huius tam multiplicis tamq; variet doctrinet Galli professores a Strabonc Vates, qui praeter caetera physica illud imprimis patriti oraculum docebat mundu ut ait idem aliquado igne atque aqua periturum. Doctores iidem, vocantur a Marcellino Eubages, Eubages veris salt) scrutantes summa& subintima naturae, pandere conabantur. Quare nobiles hae disciplinae gallica voce, gallico sermone gallis tradebantur: Atque in his duos cxcellentes philosophos Ciceronis oratione lauda-

99쪽

P. RAMI LIBER

tioneque aeternitati consecratos saltem possi, mus appellare,Diuitiacum, de quo iam dictum est, Heduorum principem , & Deiotarum Gallorum in Asia regem: Dic igitur M. Tulli, nostrorum Druydum memoria istam nobis expone,In Gallia Druydς sunt,e quibus ipse Diuiti, eum Heduum hospite laudatoremque cognovi,qui & naturae rationem quam Physiologiam Gr ci appellant,notam esse sibi profitebatur, &partim auguriis, partim coniectura quς essent futura dicebat. Hic e Druydibus Diuitiacus&Ciceronis, ut credibile, hac ipsa Druydum s pientia hospes appellatur. Quid Diotarus, qu modo celebratur ab hoc oratore Z Iam quid ego ait)hospitem nostrum clarissimum atque optimum virum Deiotarum regem commemorem

qui nihil unquam nisi auspicatb gerit 3 qui cum

ex itinere quodam proposito & constitutoreuertasset,aquilae admonitus volatu, conclaue illud ubi erat mansurus si ire perrexisset, proxima nocte corruit :Itaq; ut ex ipso audiebam,pers pereuertit ex itinere,cum iam progressus euet multorum dierum viam: Cuius quidem hoc praeclarissimum est,quod posteaquam a Caesare terrarchiae regno pecuniaq; multatus: negat se ramen eorum auspiciorum qui sibi ad Pompeium proficiscenti,secunda euenerunt poenitere Senatus enim authoritatem & populi Romani liberi

tentam

100쪽

sensam, sibique eas aves quibus authoribus officium dc fidem secutus esset, bene consuluisici antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam. Haec Cicero, cui & hanc Gallia Gala

tiaque debent aeternam gratiam, quod duos earum philosophos ipsis tam insigni testimonio

conseruarii: Quid enim hic nis lachrymas miseriae nostrae testes proserre possum Z Imperabat olim Gallia Italis & Graecis,pr6que vilibus sortunae bonis stipendi j loco appensis, longe pretiosissimas opes animi rependebat: Gloriosa eth Graecia Itali inue Mathematicis & Philosophis at gloria haec quondam nostra fuit,e nostris fontibus laudes illς fluxerunt, sed fontes ideo exaruerunt , quia scriptura muniri & custodiri noluerunt : haberet enim Gallia Gallos Euclides, Ptolemqos, Platones, Aristoteles, vel iis omnibus multo pr stantiores. Sed lamentari desin mus ad Gallorum Theologiam veniamus. Druydes imprimis hoc volui persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios: atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Hanc immortalitatis persitasionem,summum in religi ne & Theologia Gallorum veluti fundamentum statuo equod Graeci certatim Latiniq; celebrauere, Galli ait Diodorus sumpto cibo con-siacuerunt prouocatione certare nulla habita vitae cura: increbuit enim apud eos Pythagorae

SEARCH

MENU NAVIGATION