P. Rami, ... Liber de moribus veterum Gallorum, ..

발행: 1559년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

peritissimi Aquitani,propterea quod multis locis apud eos aerari. ae secturae sunt. Haec Caesaris oratio est, qua confirmat Aquitanos defendendi oppidi peritissimos fuisse, sed quia secturas fodinas aerarias habuerint. Eadem scientia ac multo etiam maior Celtis Avaricensi obsidione eademque scientiae caussa tribuitur, qu bd apud eos magnae sint ferrariae. Itaque cum a Romanis fortiter Auaricum oppugnaretur, singulari militum Romanorum s ait Caesar libro septimoin virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus solertiae, atque ad omnia imitanda Sc eficienda que a quoque trudantur aptissimum: Nam & laqueis falces eue

lebant, quas cum distinuerant, tormentis introrsus reducebant, totum murum turribus coario contextis contabulabant: Romanarum tu rium altitudinem,turriu suarum malis adaequabant, eruptionibus aut aggeri ignem inferebat, aut Romanos occupatos adori bantur, aut aggerem cuniculis subtrahebat eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatu est. C

niculis apertis, Romanas turres praeusta dc prpacuta materia & pice feruefacta & maximi ponderis saxis morabantur,moenibusque appropinquare prohibebant. Quapropter hoc exemplo videtur Gallus propugnata urbis peritiam quadam habuisse: sed certe magis usu fodinarum

suarum,

72쪽

DE MORIB. VET. GALL.

suaru,quam militaris artis praeceptis institutam: 1d enim est quod Vercingetorix, in consolatione Avarici expugnati queritur, non virtute neque acie vicisse Romanos,sed artificio quodam& scietia oppugnationis, cuius rei Galli fuerint imperiti. are Caesaris locus ille de Gallis omnibus,verusvidetur: Aggeres,vineas,turres Gal-lI neque viderant antea neque audierant. Sed

tamen artificium illud Romanum Gallis veteribus denerit, vis animi certe non defuit :&quidem iri illa propugnationis constantia valde mirabile est quod septimo libro a C fare m moratur, Galli dello Cimbrorum Teutonumque in oppida compulsi grauique fame inopia subacti,eoru corporibus qui ad bellum inutiles videbantur, vitam toleraverunt, neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei exemptu in Al xiae propugnatione Critognatus summo in Aruernis natus loco reuocandum censuit: & si antea non fui illit,tamen libertatis caussa instituendum & posteris prodi pulcherrimum esse disputauit: QDe sentetia sic a reliquis Gallis accepta

est, ut omnia prius experienda censerent quam ad Critognati sententiam descenderent: illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur,quam aut deditionem aut pacis subeundam conditionem . Tales igitur animos Gallia vetus habuit:. Sed tamen propugna-

73쪽

P. RAMI LIBER

tio illa quamuis magnae virtutis: atramen discuplinae magnae non ruit: oppugnatio etia rudior sine aggere tuae vineis,sine turribus secundo lubro describitur. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est ait Caesar Hi ubi circumis cta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci caepti sunt, murus. que defensoribus nudatus est, testudine facta, portis succedunt murumque subruunt. Mamobrem toto isto militiet genere in locis fossa valloque munitis Gallorii magna quidem virtus: at disciplina aut nulla aut perexigua cernitur. Atque hqc militia terrestris est Naualis, quς Britanico & Venetico bello tractatur, suam etiam virtute,sed simplicem, nec artificio magno extructam habuit: Nauium gallicaru & materiam& formam partibus omnibus Cae lar exprimit, Naues ait) ad hunc modum factae armataeque erant, carinae aliquanto pleniores qciam Romanaru nauiu,qub facilius vada & decidissum aestus excipere postent: prorae admodum erectae atque item puppes ad magnitudinem fluctivii rempestatumque accommodatae . naues totae factae ex

robore ad qua uis vim & contumeliam pers rendam, trastra ex pedalibus in alitudinem trabibus confixa clauis ferreis, digiti pollicis cras

studine: Anchorae pro funibus, ferreis Cathenis reuinctae: Pelles pro velis alutaeque tenu iter cM

sectae, siue propter lini inopia atque usus insci

74쪽

DE MORIB. VET. GAL. 3

tiam .siue,quod est magis veti simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus venistorum sustineri, ac tanta onera nauium regi velis non satis commode posse arbitrantur. Naues

autem longas quibus Caesar Venetico & Britannico bello usus est, Oceano ad illud tempus linusitatas fuisse locus ille suarti libri ostendit,

Nam cum Romani a Britanis in Oceani litore premerentur, longas naues quarum & species barbaris erat inusitatior & motus adusum expeditior, paulum remoueri ab onerariis nauibus& remis incitari & ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis,sagittis, tormentis hostes propelli ac summoueri Caesar iustit, quae res magno usui Romanis fuit: Nam & nauium figura & remorum motu & inusitato genere tormentoru m permoti barbari, constiterunt ac paultim modo pedem retulerunt. Sed hactenus veteres gallicae militiae mores e variis partibus collectos habemus naturae potius robore, quam

disciplint institutione magnos: Et quidem qu ad virtute non fallacia & dolo bella gesta sunt,

omnium gentium dominos. Quare, ut facere geographi consueueluti orbem terrarum ab o

casu sosis, ad ortum persequare, Britannia, Hispania,Italia, Germania. Illyricum, Pannonia, Graecia, Macedonia, Asia denique ipsa Gali rum imperium ostendet: Etenim Britannia maritima vi ait Caesar libro quintwab iis qui praru

75쪽

P. RAMI LIBER

dae ac belli inferendi caussa ex Belgio transierunt, qui omnes fere his nominibus ciuitatum appellantur , quibus orti ex civitatibus ob pe uenerunt,& bello illato, ibi remanserunt atque agros colere coeperunt.QuidὶHispaniet subactae nonne Celtiberia testis est Z unde enim illud est Lucani ' profissque a gente mi a

Gallorum Cest .mί centes nomen Iberis.

At Italia fortasse Gallorum dominatum non pertulit:Imb verbiam tum regnante Tarquinio Prisco, Bituriges, Arverni,Senones, Hedui, Ambarri,Carnutes, Aulerci duce Bellovesb,Caenomani Elitovio, tum Salluvii,Boij,Lingones It .liam ab Alpibus perpetuo Apennini iugo usque

ad Rubiconem Galliam fecere,tandemque R manis ad Alliam caesis, Romam coep&e de incendere, Capitoliumque obsessium, auri millel ondo,pretium pacti, obsessis Romanorum re-iquiis vendidere. Quid Germania ferox, Galliaene concessit 3 Galli quondam ait Caesar libro sexto) Germanos virtute superabant: Itaque

Volcae Tectosages, Sigoveso duce, fertilissima

Germaniae loca ad Hercyniam syluam occupauere,ut etiam Liuitis ibidem author est.Tacitus eodem praeterea Helvetiorum & Boiorum colonias deducit. At hi Germaniae victores Galli, Germanica frugulatitate fortiores & animoso-rea facti, Illyrico, Pannonia, Graecia, Maced

76쪽

nia, Thracia, Asia latissimὸ gloriosissimeq; nominis sui famam propagarunt, ut ex Trogo Iustinus amplissimὶ profi tetur, tantusque gallici

nominis terror fuit, ut etiam reges non lacessiari, ultro pacem ingenti pecunia mercarentur. Ptolemaeum Macedoniae regem duce Belgio obtruncarunt . Brenno duce, quasi hominum

spolia Κ,rderent , Apollinis Delphicum templum oppugnarunt: deinde noua ex iisdem Germaniae Gallis, manus fugatis Getis Triballisque, A ntigono Macedoniae rege castris exuto in A siam profecti tantum terroris omnibus, ut Liuius , ille gallici nominis tantus obtrectator, quadragesimo octauo libro ait quς cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissentiquasque non adissςnt, pariter ultimae propinquis, imperio parerent: Postrem b cum tres es.sent gentes,Tolistobogi, Trocmi, Tectosagi,intres partes, qua cuique populorum storum v etigalis Asia esset, diuiserunt, Trocmis, Heli sponti ora data, Tolistobogi 2Eolidae atque I niam,Tectos igi Mediterranea Asiς sortiti sunt, de stipendium tota ci aurum Asa exigebant: sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepe

runt,tantusque terror eorum nominis erat,mul

titudine etiam, magna sobole, aucta, ut Syriae quoque ad postremum Reges, stipendium dare non abnuerent. Haec Liuius de Gallorum transitu in Graeciam & Asiam. Quamobrem dum

77쪽

' P. RAMI LIBER i

belli,virtute,ut dixi,non dolo gesta sunt,galli

fortitudinis laudes usdem quibus orientis occi, dentis solis cursus terminis, ac regionibus c&tinebantur. Postea vero disciplinae militaris inopia,sed multo maximὸ domestica inter se discordia dum C nomani Togatis, Massilienses Braccharis,Hedui Comatis infensi, Romanos in patriae seruitutem adiuuant , Galliam totam romano imperio prodidὁre imbuerbut gallicam. virtute amprimis hoc etiam suspiciamus &admirentiir,Galli militari disciplina instrueti,vniuersique unum Caesarem bellique faciendi pra stantem doctorem nacti, imperium populi Romani, tot saecu lorum bellis partum, quadriennio subuerterunt: solum enim Gallorum illum consensum, cui, ut Vercingetorix augurabatur, ne orbis quidem terrarum posset obsistere, si tum , inquam , Gallorum consensum solamque Galliam contra reliquaς tanti imperii prouincias C sat habuit: Macte igitur lin virtute Gabre esses si pro patriae dignitate & gloria,non pro

tyrannide aliena Italiam,Hispaniam,Graeciam,

AEgyptum, Asiam, Africam , rursus Hispaniam. totum denique populi Romani imperium subegisses. Sed de fortitudine satis, vel fortasse nimium, lepus est de prudentia dicendi. Enimuero disciplinarum studia squibus hominis iudicium ad Prudentiam confirmari solet valde fuerunt inibi vete-

78쪽

veteribus Gallis insignia. Druydes cuius Pedisciplinae prolatares erant, Imprimis ait Caesar

hoc volunt persuadere,non interire animas sed ab aliis post mortem trafire ad alios: atque hoc, maxime ad virtutem excitari putant metu mO tis neglecto: Multa praeterea de sideribus atque

eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine,de rerum natura, de Deorum immortaliuvi ac potestate disputat & iuuetuti tradunt.Hςc Caesar de Gallorum disciplina, sed breuiter, sed anguste: Itaque plenius & uberius explicemus. De Gallorum igitur ingeniis ad omnes disciplinas percipiendas idoneis, illud scriptum Caesar reliquit libro septimo, quod antea citauimus, Genus summae solertiae atque ad omnia imitanda & essicienda quae a quoque trandantur aptis. simum: Sic & Diodorus ait Quamuis sermone breui & subobscuro atque ambiguo Vtantur,t men a doctrina minime alienos esse: Cum quo Strabo consentiens ait Gallos persuasione facilὶ adduci ad id quod ex usu fuerit: Itaque disciplinas & artes capessere. Ergo cupientibus ingeniis atque optantibus,disciplinς cuiusque generis iam initio illo mundi per Noeum patrem restituti traditae sunt:Nam si Berosus ille verus est, qui hodie passim legentium manibus teritur, Dis primus gallicae gentis author, sapientia clarus fuit,indequeSem nothes appellatus,& ab eo sapientiae professeres Semnoinei. At Berosi hia

79쪽

P. RAMI LIBER

storiam C suis locus ille videtur agrinare,Galli, ait, se omnes a Dite patre prognatos praedicat, idque a Druydibus proditum dicunt: ob eam

caussam spatia omnis temporis,no numero dierum, sed noctium definiunt, & dies natales, &mensium & annorum initia sic obseruar, yt noctem diei subsequatur Noctem verb dies subse'quens Germanis etiam fuit, nec dierum num e rum ut nos ait Tacitusὶ sed noctium computat: Sic constituunt,sic condicunt nox ducere diem

videtur. Atque illud fortasse populo utrique in usu fuit, horarum initia a media nocte duςςre. Sed ad Ditem patrem & Sem notheos Berosi redeo: cum quo congruit Aristotelis opinio, qui in Magico prodidit ut author est Laertius in philosophia a Gallorum Semnotheis initio prosectam esse.Tradit Berosus idem, Saronem temtium Galliae regem ut ferociam primorum hominum contineret, publica literarum studia in stituisse: & de Saronidis postea plenius dicetur: Quartum fuisse Druyum, Vnde Druydes , de quibus a Carsere psurima praecipientur: Quantum, Bardum, cuius gloria in Barais poetis Oratoribus celebrabitur. rare disciplinae gallicae antiquas professiones & ipsa vetustatis esῆ- sie venerancia magisteria perspicimus. Marcetilanus libro decimoquinto de Gallorum origine his texesonsentanea tradidit, Ambigentes ait)supor origine prima, lorum scriptores vete-

- . res,

80쪽

res,notitiam reliquere negoth semiplenam: sed postea Timagenes & diligentia Graecus& lingua,quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris : cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus dc aperte. Α-borigines primos in his regionibus quidam vi-

scs esse firmarunt, Celtas nomine regis Amabilis Sc matris eius vocabulo Galatas dictos sita

nim Gallos sermo graecus appellatin Alii Doriemses, antiquiorem secutos Herculem, Oceani locos inhabitasse confines. Drasidς memorant reuera fuisse populi partem indigenam: sed alios

quoque ab insulis extimis confluxisse &tractibus transilienanis, crebritate bellorum &alluuione semidi maris sedibus suis expulsos. Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitates Graecos ubiq; dispersios, loca haec occupasse tuc Vacua. Regionum autem incolet id magis omni bus adseuerant,quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum: Amphitrionis filium Herculem ad Geryonis & Taurisci s uorum tyrannorum perniciem sestinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat, stiperatisque ambobus, coisse cum generosis foeminis suscepissεque liberos plures, 5 eos,partes quibus in

peritabant suis nominibus appellasse. A Phoc a vei Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans Cyri regis, praefecti, Italiam nauigio p tiit cuius pars in Lucania Veliam: alia condidie

SEARCH

MENU NAVIGATION