Perspectiva politica regno Poloniae elaborata per quam, quid, & qualiter regibus & regno prospiciendum sit ... authore Andrea de Pilca Corijcinio castellano viscicensi, opus posthumum secundà vicè impressum

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

Consule Germaniam Quid sit pupillae potentiae, auxiliatrscem lucem Hesperi invocare. Sed nescio quo Fato lux illa praesidiatrix placet. An quia Fatale est ei Orbes venari Credetem si Clarus Bonarscius essem. Aut aliquod sub Iove Celtico natum servitutis mancipium. Sed quid ego hic Calamet Caecos nimis tumultus mem

In apertum ruat Ambitio. Ad Seditiones, ad Cedes, ad Orpressionem. Quid Historiar Ventum ad seditiones, ad caedes. Imbecilliores a potentioribus oppressi. Hoc sperabam. Non jam ut video Libertas tunc fuerat in Polonia, sed Licentia, quae proprium sitiebat sanguinem. Sed nec erant Cicerones qui Catilinarum ingenia oppri

merent.

Tota enim Patria aestu percita Catilinario tumultuebatur.

Erant plerique in Fassionibus Palatinorum. Qui. nihil spei nisi per diicordias habebant. Quibus domi inopiae, foris alienum, Quibus Lar Famili

ris nusquam. iQui honores quos quieta Republica desperabant, perturbata se consequi posse arbitrabantur. Adstrepebat his vulgus: Hinc factum. Vt dum alii prem rent, alii premerentur, plerique opprimerentuς. Quid in hac calamitate Respublica e Contrahebat humeros ad Iugi intuitum, vicina interitui. Serpimus calame, Iam enim Culmen malorum scandit Licentia Persequamur vestigia. Historicus praeit. Eo redacta est Polonia, ut Lex jam sibi quisque esset & Rex. Nescit stare loco Ambitio, & alic na ruina Crescit.

m difficile est ut cum Marco Antonio vero) sentiam in

maxima Diuiti su by Cooste

42쪽

POLITICA maxima Licentia moderari sibi, & cupiditatibus quasi fimnos imponere. Expedivi breviter. Arma enim vocant.Ad sanguinem,ad praelia propero. Fraternas acies viderat jam tunc primum Polona tellus. Et multas scelerum facies. FBU-

In commune nefas certabatur. L---.

Et in se verterat manus Polonia. Furiae scelerum sucrant Palatini, quorum finis improbus. Certatum de Dominatione est. Omnia hic suerunt misera. Nihil tamen miserius Victoria. Cis Certabat Populus potens. Quam bellum magnum e Pugnatum totis viribus. Quam bellum periculosum Res geritur a Potentissimis. Familiis Regni. inam bellum

noxium e Ita in se magna ruunt. μα-

Ad vicinas gentes transeo, Non enim domesticis tantum &Civilibus facinoribus, contenti fuerant Poloni, Vicinae e iam Gentes ab illis sunt violatae. An quia Studiis Palatinorum adaugendis favere maluerant An quia Illigatae certorum Palatinorum partibus, reliqum rum odia exacuerant, ac in se concitaverant ρAn quia Decrescentis aliorum sortunae susceperant patrocinium An quia Vbi Licentia imperium agit, nec alieni in tuto sunt

Vis effemis & ultimam calamitatem Pono. Violatae Gentes variis durisque praeliis Polonos affli

xerunt.

Id florente Concordia non ausiae. Praecipue Germani rebellarunt, jugoque excusso, suas Provin- G--cias a Polonis occupatas recuperarunt.

Verum igitur quod ille docuit. Quos viceris, Amicos tibi ca- C--.ve credas. F 3 Colatum

43쪽

PER SPECTIVAb-rem. Celatum ergo erat ad illam diem timore odium, celatus dolor. Nunquam puto sanabile vulnus, si se esse quispiam victum meminerit. Praesertim, si exasperet servorem vulneris serendi Impatientia. Mahobis.. Hos hostes Palatini prius lacessitos avertere non potuerunt. Fortunam ne hic Regni mirer an Fatum Z Fatum eligo, Me quoque Fata regunt, dum scribo. Et calamum trahunt Mentemque Ad scribas Fatorum Parcas. 4Reserunt illae Decreta Numinis in Tabulas Adamantinas. Scribitur Regno huic utinam fallar) Crispi praesagium. Ego sic existimo, Qtmniam orta omnia intereunt, qua tem- . pestate Regno fatum exidii adventarit, Cives cum Civibus, manus conserturos, Ita descos & exangues, Regi aut N , tioni praedae futuros: Aliter non orbis Terrarum, neques Cunita gentes conglobatae, movere aut conturbare queant hoc Imperium.

Haec lego & scribo Tibi Patria. Dc cujus hodierno statu quid cogitem Z Sileo .& Aristoligarchiam.

Finiens, Regibus & Regnis monita do. Discant Primo Detcriores post bona Initia non fieri. Nolo vestigiis Dionysii Iunioris insistere, Principem nolo Tyberii, nolo Neronis. Ne audiat quod Galba. Qui omnium judicio dignus suerat Imperio nisi imperasset. Discant secundo Concordia parvas res crescere, discordia maximas labi. Quam verum id hic & semper, omnis pro me stabit aetas. Dissiliis. Discant Tertio In administranda Republica multorum Imperium non posse esse utile & diuturnum.

Discant Quarto Dulce Libertatis Nomen, ad nilubrem Imperii

44쪽

P O : L I Τ . I C A. 47 petii Statum destinatum , abubentibus illo Polonis, gramdem Reipublica, attulisse perniciem &jamaram.

Discant Quinto Sira ire neglectam Virtutem, furere, ac ni- ω M-.mium seditiosam esse , R esque ipsas communes perire cupere,vum videt se esse derelictam. Discant Sexto A Nicephoro Gregora. Quod ubi Divina providentia non commilitat consiliis actionibusque hominum , malis iis exitus obvenit, & cogitationibus valde adversus. Nam tuoc neque Vir consultus consultus est , nec fortis fortis, sed etiam sapientissima consilia insipienter desinunt, & generosa maximo ac fortia facta turpem & infamem exitum consequuntu . Hunc habuit finem Aristoli garchia Polona. Sic Fata Deum Rex Sortitur voluitque vices, is Vertitur ordo, rara . Et nullius unquam rei eodem loco stat Fortuna. Submittite ergo Fasces & Sceptra. Regna Terrae.

Terribili, & ei qui aufert Spiritum Principum :Terribili apud omnes Reges Terrae.

45쪽

3 PERSPECTI v A

Nimirum Τertia & ultima Imperii Poloni stabilitio.

Non semper Phoebeia lyra, delirat, Nec semper in Fabulis desipit Poesis.

Saepe ut in vili involuero dulcis delitescit nucleus, Ita in Fabulla cortice, triumphat Veritas. Fabulam ergo Princeps lege de Phaetonte ut sapias. Supplex Parenti Phaeton currum, & Solem & equos poscit ut regat: inexpertus agitandorum Equorum Auriga. Ne gat Pater temerario Filio & juveni periculum ι negat exitiosum Fatum : negat Mundi calamitatem : negat in optinione petentis Honorem: negat onus in effectu. Petit tamen ille S instat. Impetrat. Iungitur equis Currus, a Phaetonte conscenditur. Trahitur Lux AEthyopes mox incensura: mundo calamitatem ingentem allatura. Provehitur Temeritas. Nec initio male. Saepe enim selet blandiri Temerariis Fortuna. Sed ubi aspirarunt certum locum Fata. Exspatiantur Equi a Via di, etsissime: incusatque scro, praeceps consilii Auriga cupiditatom, & damnat quae probaverat desideria: Nec jam regendo Currui mens sufficit : dc nullis fraenis potest cohiberi licentiosa libertas Equo-

46쪽

ga. Orbemque periturus incendit Temeritate. Mutato nomine de vobis Fabula narratur.

Si qui fuistis vel Futuri estis, temerarii Principes & Reges LibertatiS.

Sol quem vehitis Libertas est. Meta Bonum Publicum. Equi Affectus Publici.

Currus Regnum. Temo AEquitaS. Rotae VirtuteS. Via Leges. Lora Rationes. Auriga.

Vel Phoebus Vel Phaeton, Id est Princeps, Vel Sapiens Vel Temerarius. Phoebum puto optimum Rectorem, Principem Sapientem. Qui Veri iustique natura cupidus. Rectae nimirum Viae. Or M. Cui se alligatum sciat, cognoscendae &tenendae, ni errare

velit.

Qvqd fiet si Leges sibi scriptas putet.

Et non selum Currum sibi commissum meminerit , sed etiam, quatenus permissus sit, sciat, ut non liceat ire quo libet. Sed via pervulgata Patrum, laudatisque vestigiis multorum, qui praeiverunt insistere. Ne igitur erret. Prudentem requiro Principem, ut sciat quid sit Verum, quid Iustum. Regere enim hunc Currum recte non potest, qui Leges, ejus quod Regit Imperii ignorat. Ille vere Reget , qui erroneam Viam a vera novit discernere. Sin minus Pleraque & se praecipitat. Noscet autem Viam Si institutor illius Iuventutis praemon-G straverit

47쪽

straverit iter. Non Callimachus aliquis , non Gnatho Aulicus, non quispiam ex Parasitorum & Sycophantorum grege. Sed doctus, aut Probus Aristoteles, seu Diugossus Qui doceat Principem, Non prius alienos tractare Astectus, quam domuerit suos. Nec quo fraeno arceat Equos, sed quo suas refraenet Cupidi

tates. ε

Hi si docuerint Principem, Timere Deum, Amare suos,unire Cives, Tueri fines , Belli & Pacis tempus nosse. Phoebum formabunt non Phaetontem. Vt forment Doceant Admetam ci properandum csse. Ad quam rarus cst Princeps qui Regie decurrerit, Nec in bonum Privatum. Vel in ipsis Regni initiis, ves in medio , vel prope finem OC los conjecerir. Doceant cum Adriano Ita Rempubl. regere, ut sciat populi rem esse non propriam. Doceant Iuxta Leges tenero Cursum. Ne audiat ubi adol verit aetas, Iulias, Rixas, & alia Foeminarum portenta, illua in aurem insusurrantia; An nescis imperatorem te tae , &leges dare non accipere Doceant Hoc Curru multos Phaetontas decusses esse. Romam proponat cum Vectoribus petiisse, Poloniam cum Duodecim Palatinis.

Quare ne pereat & ipse, Sciat Regem deligi propter Regnum, non Regnum constitui propter Regem. Doceant Non in Persarum Regno natum esse Regem, Cui scriptam legem fuisse, docuit Plutarchus in Alexandro Liceat facere, quicquid libet. Sciat Vein Temone salutem Currus sitam este : ita Reipublicae integritatenian aequitate.

- exacte servabitur, Si curaverit, ne in hoc iste Poloni

48쪽

cetu, Virtus cedat Vitio,neve indignis id abs illo tribuatur, quod dignis est tribuendum. Doceant Q d Equos sint tractaturi Principes Poloni. Non

Frisios, non Burdones, non Caballos, non Asturcones, non Meritorios, non Suffarransos, non Sarcinales, non Dossu rios, non onagros nec Asinos. 3Sed Generoses Equos Libertatis. Putet. Pyroenta, Phlegontes, Eoos, AEthonas. . Phoebum.. Quorum dorsa Virginea , non alium Sesserem patiuntur nisi, Doceant Virtuti innixam esse Libertatem debere, Nec illam currere sed stare, si Rotae hujus Currus a Virtute degene

raverint. .

Inculcet Principi aliquis Plato, Si Rempublicam recte laudabiliterque initituis gerere,Virtus tibi cum Civibus est com-

. municanda.

Doceant Male affectus regi. Optima Lora, e pietate & Prudentia naue Rationes. Hic persuadeant Institutores Principi non tacite cum Tacito: Principem sua scientia non posse cuncta complecti. Ergo moneant, Vt adsumat in partem Curarum Alios. Non ut vehant, sed ut moneant, si a rectitudine deflexerit. Non monebunt autem si qui simi) perjuri & Sacrilegi: Oinb-Quibus Argentina in ore exprimit illa verba. Quicquid nocivum scivero, novero, vel censero, avertam &pro posse meo me opponam. Non monebunt Qui blandiri, mentiri, laudare malos, reprehendere bonos norunt, Apud quos Virtus cst pro vitio, pudor pro stupore, continentia pro stultitia , frugalitas pro

avaritia.

Non monebunt Propriae cupiditatis mancipia, degeneres ab intuitu Libertatis Animi, qui Principis vultu & Spe privata examinantur, ne dicant quod sentiunt. Monebunt autem Qui obligationis, quam Sacramento con-G α traxe-

49쪽

traxerunt memores, animo vultuque intrepido liberam spirant Veritatem. Hos audiat Princeps non contemnat.

Nihil enim turpius Principi, nihil periculosius, quam liberos

temnere monitores, sequi Adulatores. Qui tum maxime rectissima Via dicent ire Principem, Cum maxime erraverit. Et hac via sensim. Aut Bolessaum facient crudelem, aut mollem Sardanapalum. Quos ut vitet Princeps doceatur in Repub. libera liberas u Ces non prohibere. Hae enim solae verae sunt. Serva autem Vox, quia servit SC timet, Ideo nunquam Vcra. Doceatur ergo Rex hos Amare, his convivere, qui reprehensione corrigunt Regem, non qui errantem confirmant. Quod si sibi hos adhibuerit Comites, hos Institutores Princeps. Non erit cur aut Alexandro Aristotelem Praeceptorem, aut Dioni Platonem invideat. Nec Phaeton erit, sed Phoebus. Volo praeterea memorem esse Principem.

r. Metae & Termini ad quem properat, Id est Boni Publici,

Quod assecutus nemo Oscitanter.

a. Viae & Legis, is multiplex esse non debet & rectissima. 3. Solis & Libertatis ri Grande certe Sydus, & si nimium alta vel ima petat, Principi & Regno periculosum. . Equorum & Affectuum Publicorum,

Ne hos cursis & lascitudine examinet. s. Temonis & AEquitatis, Sola enim usiquitas, Errorem in Principe potest corrisere , & deviantem in Regiam viam reVOCare. 6. Currus

50쪽

3 P O .L I Τ I C A. Currus & Regni, QDd non solum trahatur ab Equis, sed etiam a Fatis. I. Rotarum & Virtutum. Ne se Virtuti Fortuna admisceat, & Casus, S. Lori & Rationis, Sola enim Ratio flexanima est. s. Viae aliorum bene vel male peractae. Atque hic potissimum memorem cupio Principem Exemplorum Faciet id lecta Historia. De qua legenda, pono Basilii Imperatoris monitum ad filium,

servandum a Principe, ni Phaeton esse velit. Per historias vereres ire ne recusa; Ibi enim reperies sine i bore, quae alii cum labore colligerunt, atque illinc hauries, & bonorum Virtutes, & improborum vitia, vitae humanae varias mutationes, & rerum in ea conversiones, Mundi hujus instabilitatem, Ec Imperiorum praecipites castis: Et ut Verbo Complectar, malorum facinorum menta, & bonorum praemia, quorum illa fugies, ne in Divinae Iustitiae manus incidas, haec amplecteris, ut praemiis, quae ea comitantur, potiaris. Volo praeterea Pium & Probum hujus Currus agitatorem. A DEO, & ad D EvM, &in DEO, &, per D E v M omnia. Nec enim administrare Rempublicam se putet Princeps, nisi ante omnia curet Divina. Primum enim est in omni Republica, curatio rerum Divi---π-

Videat Aurigas Ethnicos de Haereticos suis cum Curribus &Equis periistb.

Clemens sit agitator nostri Currus. Nec flagella minetur sied exemplo praeear. In arenam descendat interdum, & Mitis sit instar Patris. Fidem etiam commendo Rectori.

SEARCH

MENU NAVIGATION