Perspectiva politica regno Poloniae elaborata per quam, quid, & qualiter regibus & regno prospiciendum sit ... authore Andrea de Pilca Corijcinio castellano viscicensi, opus posthumum secundà vicè impressum

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

Hoc requiro in Principe tale, cujus usias ubi in Publicum pro dierit, meliore lapillo a Posteritate censeatur. Revolve aetates, & confer quot Ingenia quamque diversa praefuerint Imperiis i quibus Regna steterint, quibus ceciderint. Multum enim valet ad Fortunam Imperii Ingenium Principis Augendam Minuendam Desultoria Ingenia, & quae in horas mutantur, saepe Imperia

mutavere :

Desultorium voco quale Iuliani Apostatae Descecatum melius, quale erat M. Aurelii, Titi Vespasiani,&ut nostrum etiam inter hos reseram. Sigismundi Primi Erit desoecatum. Si bene Temperatum Timenda illa: quae vel ex Sanguine Cholerae conjuncto, vel ex Phlegmate & Melancholia pullulascunt. Nihil enim haec nisi aut Tyrannidem, aut amentiam polli

centur

Imus plus ultra Ad Prudentiam, Et ejus pedisequas Sole tiam & Industriam. . Quae omnibus Grachis haereditate obtigere Divina. Doctrinam igitur ei non mediocrem tribuo, in tempora emis incidit proxima Ciceroni quae fuere Cultissima. Iam usus quantus per tot discrimina rerum Quaesitus, Comparatus. Accessit Historia, lux Politica, ipsa Virtutem Principis regit. Et sela praeit & ducit ad recte faciendum. Vobis imitandum proposui Principes hunc Phoebum, si nubiam diem sine luce. Vos enitamini. Thressa ne careat pulchra dies nota, Et qua aliquid imprudenter egistis, diem nos perdidisic putatote rMdo his dotibus Magnanimitatem Strenuitatem.

72쪽

Quae maxim8 eluxere in Gracho nostro his Comitiis cogendis & ad exitum perducendis Consiliis, & dignis summo viro cogitationibus. Gus animum talem puto, qualem describit Seneca Philos,plius ι Lege & confer. Animus, ut pariter fugiendorum ac appetendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus imponens. Asperis blandisque pariter invictus neutri se fortunae submittens:

supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, inperturbatus intrepidus, quem nulla vis frangit, quem nulla a tollunt fortuita, nec deprimunt.

Haec ille Quis dicat magnum Animum t Cujus amplitudini exhauriendae unus sussicit scyphust Cujus potentiam vinum ligat ac vincit Qin auro major non est, & Orbe toto t Principem volo Cujus cum Alcibiade Milciadis trophari somnos eripiant.

Qui ad mentionem Orbium plurium cum Alexandro illachrymet: - Qui ad imagines & statuas Virorum sortium, aemulationis oestro percitus, parem gloriam suspiret cum Caesare. Brevibus Qualem Caesarem describit Lucanias: Sed Caesar si1per omnia praecπs Nil actum credens, cum quid superesset agendum

Instat atrox.

Id denique contendite Principes. Vt de vobis scribatur ubi vixeritis quod de Pompejo Magna Velleius:

QPo viro nemo, alia omnia minus, aut gloriam magis concupivit.

Nomen Magni. Vbi facinora Illustrissima viderit, non invidebit Polonia. Dixit Casi mirum talis enim erat in vere Magnum, Vos si fueritis magni Magnos dicent.

Addit Historicus Kadlubek Grachum filisse eloquentem. Κ a Digna

73쪽

νε PERSPECTIVA Digna Principe est Eloquentia , ut viceveria indigna L

quentia Mirifice enim confert Sceptro ad splendorem. Indecorum enim est, infantem me Principem, & tria verba non posse eloqui, Cui tamen optarem talem Eloquentiam, qualem tribuit T citus Augusto, dum inquit: Erat ei prompta ac profluens , & quae Principem decet Et quentia, Maturior tamen illa Tyberiana, de qua idem Scriptor. Artem Calluisse, qua verba expenderet, valida sensibus , aut consulto ambigua. Amicis praeterea, & Copiis ac Facultatibus potentem fuisse

Gracnum asserit Cromerm.

Facilis & magna Amicitia divitis Principis D Ε v s enim Nummus multos post se Amicos trahit, non tam personae quam Fortunae Vtiles tamen , non ad speciem Amici, Principi

intorum etiam Consilio utatur, & a quibus Consilia non m . tu extorqueat, scd placida Fronte. Nunquam enim recte Consilium Timor. Discrimen aurcm inter Asentatores & Veros Amicos noscat His verbis a me admonitus , quibus monuit suum Maecenas Augustum apud Dionem. Nulli Amicorum aut Ossicialium tuorum, nimia est indulgenda licentia, sed ita iis moderandum, ut ne te in culpam aut reprehensionem conjiciant. Quicquid enim hi recte,veIsequius egerint, id vero tibi adscribetur, talemque te cuncti Censebunt, qualia eos facta exercere permiseris. Additur Probitas, Integritas, & Iustitia. ad finem reservavi,ut ultimo lecta, menti fortius haereant. His si careat Princeps mente potius careat. Minus enim Imperiis nocuit Principit dementia quam Improbitas : Exeu,

74쪽

POLITICA. Exemplo enim Regum ubique Terrarum vivitur: Illius Iuliani semper memento. Quales in Republica Principes sunt, tales reliquos solere esse

Cives.

Sed ego hic fessan prolixior. Claudo Elogio Diugosii. Talis denique fuit Grachus. Vt selus dilabentem Rempub. sustinere ac recreare posse via

deretur.

Non igitur erravit in Electione tanti Viri Polonia, & Phoebum elegit non Phactontem. De quo addo

C A P V T V. 'De Grachis Tiberio & Cajo Romae occisis, eorumque nece Iudicium. Tum de causis Grachiani adventus in Poloniam.

Agnos Viros, magna Fata decenr,ar Non enim nisi in Summis ludere suevit Fortuna, Experto crede Herculi Sesavonico, Sic enim eum honoris causa nomino. lCrede inquam & lege, loquitur enim ad te ore Herculeo

Fortuna.

Quid mihi sinquit illa) si albeat non licet.

In uberibus Lupae si voluero Romulus & Rhemus agmiscent& sentient Matris ossicium, exsugent quod non habuere Imperium. In figulina rota Sceptra fingam Agathocli, dc faciam ejus improbos mores Impcrare iis, queis debuere ancillaeti: Ab aratro & stiva avulsum, inferam throno Onomanico Os- manum & quem heri contempsit Turcia Aratorem, cras adorabit Imperatorem.

75쪽

νη PERSPECTIVAE Pastore Caprarum, Temirchanum faciam pastorem Pop lorum , cujus Stirps in hanc diem sit vel ipsis Polonis metuenda. Vnco ubi voluero, excarnificata pendebit summa Polycratis potentia.

In Cavea illudet Puer Victori Orbis vim , vincto & inctu Bajareti & quo heri concussus Mundus fulmine, fulmen metuebat & adorabat hodie si placuerit menti, micans e pelvi contemnet. Antiochus Rex pendebit a vultu jubentis latronis, & tantum Cras habebit, quantum hodie rapere potuerit. Bolestaus Sceptra suspirabit in Culina, frustra meditans P puram inter suliginem Cacaborum Muliebri Cyri Monarchia succumbet manu: Et excipiet hodie Henricus Galliae Monarcha, quam heri non speraverat funesto ictu Catastrophen. Haec ille Hercules Sclavonicus cum invida Fortuna luctatus in Antro. Facunda enim laesa Virtus. Quam in gratiam Lectoris Latine loqui fecimus. Ne igitur mirore Virtutis praemia esse Exilia & Neces. Excute Athenas & Romam. Invenies nonnisi Optimis haec deberi. Inter tot qui S. Eleutheriae & integritati ora & Animos de-

Numera quot liberos & integros Invida fecit. Habes Grachos. Primas Civili odio litatas Victimas. Iunge Fortunam Virtuti Movebis caput & dices,o miseram Virtutem: Quid miseram 8 Dic beatissimam quae misera esse voluit, Ne Patriae

laesa noceret.

Neque tu misera Mater o Cornelia, talibus hostiis ditasti Libertatem.

76쪽

POLITICA. IstSed quid vos mihi nescio, qui umbratici Scriptores Antielem terii & si quid pejus servirute & mancipiis, mentem seditionibus & turbis perturbatis. Seditiosine vobis Grachi Nimirum. Servitis Servili Scenae & Astro, Et Libertatem qua caretis calamo condemnatis , ad oculum, ad mentem, ad palatum servitutis.

d si haec legat apud vos aliquis Scipio Nasica, aut Sylla,

aut Marius, aut Cynna, aut Caesar, aut Tyberius, aut Nero placebitis. Qvqd si legat haec apud Plutarchum, aut alios veritati sacrosocriptores, aliquis Pompejus, aut Brutus, aut Coriolanus, aut Ludovicus, aut Alexander noster Fato Grachorum indolebit. Et tot sitis temporibus Tyberios, tot C os, tot Grachos desiderabit, quot quondam ad intuitum mali granati Zopyros

Darius.

Plurimum tibi gratulor Polonia, Laetorque hoc surculo e libera Grachorum stirpe pullulante, Tibi Iura dante, & Imperante.

Nec degeneravit a filis Consebrinis noster Grachus, Qui optimae .Optimus fuerat Pater Libertatis. Magna sitorum exempla secutus. Qims omnes Virtus & Libertas defensa Magnos secit. Quid vero eum Solum vertere Coegerit videamus. Iam omnis moles malorum Grachianae Familiae Romae in

cubuerat.

Nomenque Grachorum magna laborare Invidia. Videns Grachus noster Eamque Presapiam inter Romanos vigere vix posse,cujus o - riam animadvertebat in Tybetio & C o excarnificatam, Sed & verebatur ne pari ob Virtutem vocemque Liberum cum Consobrinis ruina opprimeretur. Videret quoque male temperatis chordis Romae Jam oberr m Fata. Liber

77쪽

PERSPECTIVA

Libertatem scilicet Imperiumque inclinare. Sed & ingratitudinis cogitatio vehementius angebat Ani

mum:

a videbat Romam tantum erga sitos laborarer Mali etiam Augurii fuerat, inter summa Fratrum lapsus. Multis auctus Comitibus in Poloniam discessit: De quo Regno plurima inaudierat ab Hyricis, quae cum eo militabant Legionibus: Illud identidem mente revolvens Ingrata Patria nec Ossa mea videbis. Tali tantoque pondere cogitationum, colluctatus secum mutavit Solum noster Grachus.

Quod confirmo Diugossit testimonio :Hunc Grachum existimant Romanum , de stirpe & Familia Grachorum genus duxisse: & Civili seditione duobus Gr chis Tyberio scilicet & Cajo Tribunitiam potestatem pro

lege Agraria exercentibus, mota, Factione Divitum occisis, Roma relicta ad quaesitum ocia & latebras divertisse. Et summam rerum apud Polonos sortitum esse. Nunc habe de nece Grachorum Iudicium, quod in Titulo promiseram. Non aliud dabo quam quod poenitens Roma, haec enim demonstraret, quanto eorum desiderio teneretur. Statuas eis posuit. Desiderii testes: Libertatis defensae praemia. Agnoverunt tandem sero Romani periclitari Libertatem, tam deinceps inter potentiorum accipitrum uncos trepidaret.

O quot vivente Sylla ad Grachi Statuas audita suspiria Et illa verba : Vtinam viveretis Grachi. Sed nec selum statuae positae, verum etiam loci, ubi occisi fuerant Grachi in templa consecrati, cum inscriptione: Fana Libertatis. Nemini

78쪽

Tu, inter horum pone Hurata nomina Grachotum momen Templis colis Ita est, Scio morem tuum. Te non privatae, sed Publicae Rei

Statuas erigere Confirmita. Sed & post mortem Aliter longe C telli cient quam Sues. Estque suus Virtuti honos, licet Serus. Neque enim unquam melius , quam amissa est cogno

Sed & in horto Immor ratis iNon crescit nectendis Comnis ψ capiti Nasicarum aut Opimiorum s si quos & haec fert aetas ) Laurus: sed qια cxtinctum nomen decet Cupressus. 'Sed augeo posthumae Romanae. grati udinis, erga Grachos

indicia, e a

Non tum templa erecta. 'sed ac quotannis .in ea Templa honoris ergo primitiae frugum ex Agrissum illatae., Habes Iudicium. Quod sequitur est Encomtum, 'docens quae sint Virtutis praemiae Videbis hic & leges; non solos .Grachos iob Trtutem Ani

Sed uno aspectu , Graeciae & Romanae ponet Virtutis pa

Gaspar Maskovi seu Polanm. . Polonice ille quidem Saphica hastato 'Ego Latine idem, eadem. i Ita ergo ipse ad suum ni in quom Herculem Schntonium.

79쪽

Inclito signum; bene temperatos a trahis ori . Gloriae sydus, nitido rigentes Imbuens vultu tenebras Trionis. . Cujus augustis melior re igit. Rusia iam s. Voce qua reddam numeros & Ore Quo tuae sortis basiabo Fata , . Quibus aspergam, manui recumbens Imbribus ora Ten decent Vmbrae t male feriata Carceris virtus colat Z Αst penates Quos teras oITo tibi cultiores . Carceris Vmbra. Aureis fulgens trabibus lacunar Te decet: Non hae Tenebrae: Procellae Onutis ut liber; mediteris almae Palladis Ora. Sola quae tecum residens , tumultus Orbe componat, Opifex Honoris Qilm Tibi fundet, vaga laureato

, Gloria cornu. . '

Verticis tegmen lare comptiori Et leves cristas traheret, reponens l .

Tota sudorem, fluitaret almo Vsta labore. Pondus hic hastae, Clypeosque sculptos iGorgonis vultus, media locared , Penides Aula propiore libros Iungeret hasta. Hinc suo Pallas vigiles in Orbe Vocibus curas dabit ; I LLechici Regni series r OIνας 3 : P Conscia vultu: Seu

80쪽

POLITICA. 33Seu laboranti Patriae salutem Fata; quae tandem revehunt, docebit Grande certamen, sopiens labellis Civis, & Hostis.

Sed quod infaustis Genius sub Astris

Arbiter sertis malus aegrioris Intulit, Sceptro Tenebras Polono Intulit Arma. Id malum pridem, trepidus catervas Nubium cernens, metuebat ille, Quisquis angustam Patriae salutem Mensus ab Astris. Vidimus nubra tonitru minantes, Sensimus fulmen, male seriatum Te simul fatum, rapiens rigentes Mersit ad Umbras. Rete, quod Bellum plicuit tenendis Piscibus. Tu proh dolor, ominatis Plaudis in filis, miser o profundis Prensus in Undis. Esto. Te Pallas comitatur ipsis . . ,

Carceris tectis, levius periclum. -- - . . . i

Haec comes praestat, placida serenans Fronte procellas. Palluit Phorbus revocabit illa . , Lucidos Phoebo radios, MagistrRb - - . IVoce demulcens gravius nocentis Temporis Oestrum. 1 Hac modum ponet dolor: Et furentes . AEolus ventos premet, ac mOyebη , , i Carbasis spei, Zephyros faventes Ibis in alta. Oua vehet Fatum, melius, sub Astris . . . pL a Sorte

SEARCH

MENU NAVIGATION