장음표시 사용
61쪽
vestrum testificantur. Nam licet primo opulenta plurium
Virtus sat c sententia videbatur Poloniam administratura, nescio tamen, an Imperantium , an obtemperantium in- Constantia, tempore procedente manifestius visum fuerat
Divitiarum, quam Virtutis Imperium. Vt ut sit pedetentim eo est Fortuna nostra devoluta, ut florentissimum quondam Regnum, attenuatis viribus & opibus , Vix queat Vmbrae primi Nominis insistere, &ab omni periculo sar- . tam tectam dignitatem conservare. Quid enim Poloni Existimati e vos adhuc liberos esse, & leges dare non a cipere t Numerate tot facies Servitutis, Concipite quae impendent vestris Capitibus calamitates t inite diligentem calculum periculorum Excutite rationcs, principium tot malorum investigate: Reperietis profecto non aliud quam paucorum Dominationem. Nam esto quod primo pro- grcssu Imperii Virtuti non Divitiis obicmperaveritis: Nulla tamen unquam Aristocratia adeo constitit sibi, ut taucos post Annos ad paucorum potentiam non rediret. Constantissima hactenus visa meorum Romanorum: sed haec longe diversis a vestris stat innixa fundamentis, εc vereor ne paucorum, aut unius, reddat se tandem in brevi dominatui: Vobis si in integro esse Fortunam desideratis,prospiciendum arbitror iniquissimae temporum rationi. Qvqd si ut promisistis stare meo judicio velitis prorsem hanc Arist ligarchiam pro temporc cxistimatem abdicandam. Primum Iusticiar fruendae causa. Quo enim plures mentes legis, nisi ut in Ius sint injuriosae Addo potentiam quia inter plures Imperantes divisa, ideo minor est in singulis. Si enim quispiam vestrum Istulam in plures diduceret rivos, i existimatisne tantam vim quantam habuit antequam dii videretur habituram Ita vidistis vobiscum actum,ubi enim unam potςstatem inter plures partiti estis , quae Autoritas Imperantium quis aut metus aut reverent. Obtempe-
62쪽
rantium 3 Hinc consecutum, ut dum quilibet e Palatinis enixissime suam amplificare nititur Autoritatem,& primas inter reliquos agere, in plura studia Regnum traxerint &distraxerint, quod pedepressim in abysshm calamitatum videt & dolet se esse deturbatum. Cujus calamitatis sensiis, ni vobis meam persuaserit mentem, nullis post hac ad Vos ea de re verbis mihi opus esse existimabo. Ego interim ut caeteris non dubio praecam exemplo, primus cujus partem
in me Contuleratis . vestro arbitrio redhibeo Palatinatus Imperium.
Audita mente Grachi, picrique Palatini, & mente,& Voce dissensere. Mirari se quod homincs Peregrini leges imponerent Polonis, optare se ut sua in Urbe sediiset Grachus, neque unquam in Poloniam novos mores advexisset, non ideo inter Cives a Polonis esse cooptatum, ut eam quam semel recte instituissent Proceres Regni cum Nobilitate Aristocratiam everteret. Periculosam essc Formae Imperii immutationem, praesertim ubi de Summa rerum ageretur, potius in tanta perturbatione, cursim ea vitia quibus hoc Imperium laboraret esse notanda ac corrigenda.
Haec & similia verba in castum jactata suere a Palatinis. Res enim eorum & dignitas agi videbatur. Nec sperabant eo sua sententia Grachum collimaturum. Sed ubi suffragationem Equestris Ordinis, tantam videre,quantam vix speravere: Suffragium suum vel inviti Aristoligarchiae abrogandae detulcrunt, Inclinatae enim omnes mentes Nobilitatis fuerant in sententiam Grachi.
Ncc solum consideratum fuerat ab Equestri ordine, quis aliquid diceret, sed etiam quid & quo animo diceret. Agnos
cebat enim potissimum Grachum indicendo amore Patriae ferri, reliquos propria cupiditate. Ergo publica obnunci xione interposita Eluctata jugo muli G-gri M.
63쪽
οε PERSPECTIVA An quia Id suaserat Amor Patriae, quo jam ex integro pectora Polona calescere caeperant
An quia Taedium Deliberantis saepe pondus mentis An quia odium Quo Pal lini Animos Obedientia exacuerant mala An quia Timor , Tot enim undique impendebant cervicibus An quia Prudentia Grachi, Quae unica perturbatum ordinem ad suos numeros reducere posse videbatur An quia Invidia Palatinorum,Qua eorum mentes videbatNobilitas degravatas, QuorumVultus Ora,Ncniae,& Stomachi nihil movere Grachum , quominus a proposito desister .
Sed Instante ut pergeret Nobilitate, Ea qua caepit constantia pro Monarchia dixit. Doleo Invicti Equites, quorundam Imprudentia, saluberrima in rem vestram Consilia disturbari. Quae si ideo quod ego sim Romanus, 'suum non possunt sortiri cstechium, merito injuria in me fuisset Deorum beneficentia, quod non hoc potius selo, quod mihi certe Romano carius est) sim natus dc educatus. Nec est praeterea existimandum, quod oratio ea quae' ab Externo proficiscitur ore, ideo sit sensu & animo interversorio concinnata,quia unicuique quanta hactenus fide in Patriam merim satis suis. arbitror cognitum ac pe spectum. Quod si quispiam arbitretur, me quicquid in hac causa mihi susceptum est,non Reipublicae,sed honoris auc pandi gratia, quem vobis amplectendum statuo,suscepisse rne is quidem tantum tribuat mihi temeritatis. Sed nec Dii qui omnium Mentes qui ad Rempublicam adeunt maxime perspiciunt siverint,ut haecCalamitosissimaRegni hujus Fortuna,tantiq; Imperii pondus in istos humeros ruat: ego
Certe non seram. Licet uti carpi suadere non desistam ut abrogata Aristocratia ad unius Imperium redeatis.Vnum omnes quotquot estis Corpus Reipublicae efficitis, Capite igitur vobis opus est non Capitibus Hostibus acerrimis, bellis. ' pericu-
64쪽
Ο Ε Ι Τ I C A. periculosissimis undiq; incingimini, Duce igitur opus vobis
non Ducibus. Imperium enim praesertim Militare pluribus partiri grave est atque periculosum. Gregem vos cogitatote esse palantem sine pastore qui omnem spem quam de salute
conceperat,merito jam Condemnet: in hoc timore ne consenescatis, uno homine vobis opus esse animadverto, cui
omne quod reliquum est salutis, tute concredere velitis, δίcujus beneficio statu hoc miserrimo Gui pollitis. Corpus sine Capite vos esse existimate, ac ideo ne Acephali sitis Regem eligite, qui essiciat ne post tot dcvictarum Gentium spolia: Nationibus paulo ante Tributariis serviatis. Anima,
anima inquam tantae moli regenda deest, sine qua corum operum fundamenta, quibus majores vestri magnae' parti Orbis terrarum Imperium imposuerunt, vix quaeant Coliaerere. Regnum hoc lampas mihi videtur sine luce, id est sine gloria, qtis unius sortissimi Imperatoris Lechi beneficio,
multis nationibus innotueratis munc dum e multis Ducibus lucem uberiorem speraretis, & Lucem quae t eliqua erat ex-
tinxistis, &oleum & operam perdidistis. Pernendite obsecro quid Mundus sinc Sole. Sol Regni Rex est, a cujus omnes,quotquot sunt in Regno,pendcnt vultu arbitrio,quo& ducente & lucente plures adhuc Orbis partes Imperio vestro adjicietis 1 Quapropter e tot Proceribus quotquot hic adsunt sadssent autem plurimi quos dignos Imperio virtus & dignitas facit unum qui vobis praesit Eligitote. Peroraverat Grachus , ac uni e Palatinis suffragium Imperii detulerat, Non quod Electum iri putaret: sciebat enim in tanta hominum Liberorum aequalitate dissicilem esse Inc lar Regni Electionem, Sed ut sese suspicione attentati Regni quod Prudentiae erat in liberaret. Hac oratione habita, Desiderare unum Principem caepit Polonia.
Vna Libertas, obex potentissimus futurae Monarchiae via batur. I a Grave
65쪽
Grave crat nonnullis , aliquid de gustata Libertate remittere,& jugum quod sublata Lechi posteritate abjecerant, reas. sumere: uniusque iterum arbitrio stringi. Malle se Legibus parere, quam Regibus & aliam formam Imperii tentandam, experiendumque quidlibet potius,quam semel astum-ltam Libertatem abdicandam. haec Omnes se dignos Imperio esse, quos par Libertas par
Nobilitas honestaret. Hinc exorta Quaestio Dbus. Quis tantum molem subire, & gentem in tanta licentia plurimum rebelliouis ic duritiei habentem Regere aptiorset, rem ad magnam iisque Factionem deduxit. Pa M-. Intcr quas tumultuantes sententias. Assurgens quidam e P latinis,uir magna morum gravitate, & facilitate Gente Toportus steste Anonimo) cujus vel sola muta Autolitas p
tens erat motos componere fluctus.
Ita dicere caepit. Ea est Natura Libertatis,ut tum maxime dulcescat cum ami titur. Nec immerito. Vtcnim intellectus noster sertur inscientiam & rerum cognitionem, ita & voluntas in Libe talem. Dulce enim est nullius jugo premi: Adeo ut cou-fitendum sit no quam mihi vitam meam fuisse tam caram, ut eam optatissima Libertate velim commutatam. Quis enim est, quem jactura hujus non tam Nominis quam res, cui nulla Orbis pretia possunt coaequari non permoveat f& non luctetur aliquantisper cum ratione, dum ea monet
etiam ad tempus breve Libertatem esse abdicandam Ego certe si non Rationis, sed Affectus mei essem mancipium, nullis unquam adigi positin persuasionibus, ut a futura posteritate injurius Custos tanti Thesauri debeam appellari. Noverit & sciat Posteritas, quam hodie in hoc florentissimo concessu omnium ordinum, testatam volo & facio,me iuuturniorem fructum imo & perpetuum liberioris Imperii
66쪽
P O .L L T I 'C A. 69percipere cupiisse. Sed quoniam mea desideria metior tanta temporum iniquitate, videoque nulla alia ratione statum Reipublicae nostrae posse retineri, liceat quem nunquam quaesivi honorem in his Comitiis deponere: Et siquidem res nostras ita fata esse voluere, ut e filmma dignitate n merus simus; nolis postremus esse inter eos, qui chariorem Patriae integritatem ossicio nostro ac dignitate judicavere. Cujus Patriae si quis calamitatum hoc tempore ineat rationem, fortunaeque deterioris flagella, quibus prosperitas hujus Imperii sat sortiter est flagellata. Ne is quidem Filium se jactet, qui in tanto Patriae discrimine, prorogationes uuteriores purpurae & dignitatis meditetur. Orsi Majores nostri a Bohemia Imperium, totam Battici maris oram n bis haereditandam reliquere. Germaniae vastissimas Regi nes tenuere. Danos, Dacos, Marcomanos subegere. Ponto Euxino & Asiae imperavEre, totum denique Septentrio nem possidere. Iam quotam tanti Imperii partem haereditaria nostra virtus retinuit retinet retinebit In oculis nostris crescit Rusibrum fortuna, & a nobis sumptam partem haereditatis, perosi nostram ignaviam, toto dividit Septentrione. Iam nisi Grachi incredibili Prudentia, res Carinthiaca fuisset composita, quid nobis fuisset expectandum 3 Sed & Germani videnturne vobis in excutiendo jugo segniores t qui nostram Hiscordiam, uni certam victimam devovent servituti, in theatro Orbis terrarum compedes nobis injecturi. Dilapsum ergo fateamur necesse est administratione multorum Imperium,nonnis posse unius prudentia ad pristinam gloriae de dignitatis metam revocari. M narchiam nobis omnino approbandam puto, & Aristocra tiam non tam abdicandam,quam ad tempus deponendam. - Etenim amoris Patriae causa , pulchrum est ipsim quoque Regiminis Libertatem, si Fors ita ferat abrogare. Vnisc Pira&si mam Autoritatem tribuendam judico, qui re-
67쪽
belles Populos & jugum excutientes premat Imperio, cor tineat in officio. Ac quicquid denique amissum est, in nostram redigat potestatem, qui aequo Iure,potentes juxta a
que tenues,Autoritate administrationis regat,& ad Comm da Patriae quaerenda omnium Convertat voluntates. Caet . Lum in tanta omnium nostrum aequalitate,ad externum potius si tamen ille externus dicendus est , quem Virtus, Fides, Morum consorinitas, in Republica Civem Optimum effecere quam ad aliquem ex nobis Sceptra existimarem descrenda. Quare ne lonFius quaerendo abeamus quem nobis Dii & Fortuna obtulere..- Grachus Rex esto. Finem fecerat orandi Palatinus, quem Communi approbati ne excepcre Voces Nobilitatis. Quae licci aliorum sensus
alio traherent, standum tamen Censilit Toporii autoritate, quem noverat esse acerrimum Libertatis assertorem.
Ergo unanimi suffragio. Ad Grachum Romanum. QDd & specimine ingenii carte is praestare videretur, &quod Qus probitatem pluribus jam
experimentis didicerunt clarescere, universi sua vota Concordi deliberatione convertunt, ac ipsum approbatione aedecreto cunctorum in Principem deligunt, & illi demam dant Regni gubernacula. Omnibus, unius Ore sic Grachum alloquentibus. d suasisti Imperium Grache persuasisti, & virtute tua &prudentia meruisti. Onus id non solet nisi impares animos fatigare, Tuus & majora nobis praeseseri, ita maxima de se pollicetur. Habes Viros & Arma. His impera, sequentur Romanum te esse memento, & nobis praesta unum ex iis,de quibus non nisi Omnia summa, a te & ab aliis audivimus. Quos si non superabis, saltim uti speramus adaequabis. Id ubi audivit Grachus, diu multumque reluctatus Et cunctatus, num fisces & purpuram susciperet. An
68쪽
An quia Perdissicile esse viderat Rempublicam , partim Q-o--αvium licentia, & intestinis dissidiis perturbatam, partim e ternis hellis quasi alam restituere Δ reficere An quia Sciebat Imperia , multum malorum fronte blanda
gerere t Tandem pyecibus R contentione multitudinis& charitate Patriae victus, Reipublicae Curam suscepit, & administrationem; Dicens
Onui non Honorom imponitis Poloni, magnus mihi tamen Animus est,uestram Virtutem, Consensumque Vestrum, inutium melioris auspicii huic Imperio fore: hec tam me Dominum Vestrae Libertatis, quam Custodem futurum vobis persuadeatis. Superest ut plus prρ Vobis agam,quam loquar. His dictis Comitiis finis impositus, Regem tibi, Lector, libere elegimus, Cujus Actiones Horoicas, antequam persequamur, Prius accipe.
. Pauca quaedam de Dotibus Electi Regis.
P Rima Dos esto: Modestia in honore Imperii acceptando,
Quem enim hoc malum etia&n sibi constantissimum non Concutiat Est enim conjunctum Gloriae Imperium, & ori Populorum, Quae qui nolit meruisse, vix invenias. Et Rarus qui in ipsis initiis curas, non purpuras meditetur. Et cujus cor non urat potius gloria, quam futura Administratio. Tragicam mentem primum, Regibus dum Regnum suscipiunt ingerat. Seneca
69쪽
Seneca Tragoedus. Quisquamne Regno gaudet O fallax bonum. antum malorum fronte tam blanda geris, Ut alta ventos semper excipiunt juga, Rupemque faxis valla dirimcntem Freta, Quamvis quieti verberent fluctus Maris, Imperia, sic excelsa, Fortunae subjacent. Simulavit has cogitationes & Modectiam Tyberius 1 Si verba spectes Ab ipsis initiis modesti 1simus Princeps. Si caetera quae subsecuta. Principum Carcinoma. Quin & Nero Ex Magno & modestissimo inter initia Principe, magnum postea Monstrum. Cujus nihil laudes nisi pri mum ias uennium. Adeo primam Olympiadem Imperii summae modestiae, quod reliquum fuerat vitae, summae Immodestiae, videtur Consecrasse. Addit Varsevictus. Iam vero non ibo inficias, in omni omnium saeculoriam mmmoria, multa Neroniana quinquennia reperiri, sed qui pene sex quinquennia faeliciter complesset imperando, aut
paucos, aut inventum esse neminem. Per . O curas hominum, o quantum est in rebus inane.
Quot Principes quibus dici ec scribi possit a subditis Promisi,sti nobis Regem & Patrem, fecisti Tyrannum. Ast Famem Imperii,Fama premite Principes. Pulchrum enim est inter Grach , Casimiros, Alexandros, Ludovicos, Sigismundos, Stephanos censeri. Duo nobis pollicentur Principes cum Imperare incipiunti, Curationem & Curam. Illam ut Medici, hanc ut Patres.
Qui igitur fit ut plerique non praestent An & hic Frons illa Modesta mentitur Si uspiam Z Fronti cnim nulla Fides. A morem specto in Principe non Frontem. SI
70쪽
Sihic exulet. Despero Curam, & Curationem. Amoris autem publicae rei fax, licet parva, plus urit quam Vulcanus.
Sed quid ego hic in limine ZPergo magis intro: Et scrutor secundam Dotem & qualit tem Principis. Virum idoneum Imperio dicit fuisse Historicus. M--.M. Idoneum ne tu qualcm tibi bella haec Fabella Comitia fecere animalia irrationalia, Electura inter se Regem 2EA . qui optime saltaret. Inter omnia excelluit Simius Probatus. Electus Rex & salutatus . Vulpes invida honoris, incasse Carnem videns, thesaurum se invenisse Simio dixit, non tamen se voluisse eum ne attingere quidem, quippe cum sciret omnem thesaurum ex Lege Regi deberi Credit. Simius , accedit ad cassem, capitur, Incusat Vulpem. Illa 'vero ad haec O Simie tam stupidus cum sis, qui noster Rexeris Amabo, Quid defuit huic Simio Z Saltare scivit & pedes movere ad numerum Fateor ita esse, atqui Prudentiam non habuit qua futurum periculum praevideret. Sapere ergo Regem decet etiam dum saltat: Imo & semper Plus sapere quam omnes subditos. Suffragatur Suada Ruthenica in Fideli subdito, dum sic Regem Polonum alloquitur. Scishe tu quis es tu i Rex. Regis igitur tu Regor ego. Sapientior ergo tu quam ego. QDd si tu Sapiens, Liber, Vives, Foelix ego. QDd si tu despias: . Servus, Vagus, Exul ego, . Nemo ergo delicto tuo miser nisi ego. Qvqd si tu mihi des Regem Neronem aliquem; Qui exacta Principe digna Olympiade, minus postea digne moveat
pedes tanto fastigio. Et inter numeros plantarum, Venetur aurium & oculorum superbum Iudicium. . 'Transeo ad Tertiam Dotem. Nimirum Ingenium Grachi.. . Quod ei maxinium tribuit Diugosius. .