Perspectiva politica regno Poloniae elaborata per quam, quid, & qualiter regibus & regno prospiciendum sit ... authore Andrea de Pilca Corijcinio castellano viscicensi, opus posthumum secundà vicè impressum

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

Ne Libertatem decipiat. . Stet antiquis vestigiis Rotarum, & trita decurrat Orbita. Non qua praeivere Callimachus suo Alberto. Machiavellus suo Principi Florentino. Modestiam sectetur. Nec omnem Vim Imperiumque in lingua situm esse arbi

tretur.

Nec Libertati obmurmuret. Dominam enim vehit, Quae mutare Aurigam poterit, si eum Temere a via recta viderit saepius defcctere. - Majestatem induat. Haec enim Regendis necessaria est Affectibus. Liberalis sit in Equos. Et in tempora mutet Cibos, nutriendis Astectibus oppor

Iracundiam vitet.

Et quod saevae cogitationis est judicium, ne secreto suo sa

tietur. . '

Calcitrationes ope dissimulet, nec flagello sempcr domet, sed Voce. Magnam enim Fortunam, magnus Animus decet. Ita denique Regat, Ut post: mortcm apud suos vivat. Cum Casi miro Magno, Ludovico, Alexandro, Sigismundo aliisque Regibus Poloniae. Qui praecipua rerum ad Famam & Gloriam direxere. Talis si fuerit Princeps Phoebus erit. Omnia in Phaetonte diversa. Et praeterea sunt aliae, quas breviter adnoto Phaetontis notae.

Qui se molliter Curat, Qui suum ipsius commodum spectat, & quaerit, Qtii Civium sibi Servitutem traditam putat, non Tutelama Quem

52쪽

- Quem publica damna non movent, sed sua, Qui ex magna Fortuna licentiam tantum usurpat, δε-- Phaeton non Phoebus esto Ad metam enim non collimat.

Cui omnia, ipsi, dc in omnes impune licent, Cui omnia iniusta justa sunt, honestaque inhonesta. Phaeton non Phoebus esto viam enim nestit, Et per Symphlegadas ibit Colchos & Aureum Vellus. Deducent de via Asentatores, & Syrenes dulce malum. Non audi Princeps Fabula enim eris Saeculorum. Regnum evertes & Libertatem. VItro re mihi hic ingeris Seneca dum dicis. Monstrabo tibi, cuius rei inopia laborant magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: Scilicet ille qui verum di- 'cat, & hominem inter mentientes stupentcm, ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet . a consensu concentuque falibrum. Non vides quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas, & fides in obsequium servile submissa, dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi

certamen est, & unum omnium amicorum officium, una

contentio, quis blandissime fallat. His si aures vendae Princeps, εc in byssinis verbis animum defigat. Non Phoebus sed Phaeton esto 'Sed & Ni sciat Naturam Regni , Ni notat, arduum esse & subjectum Fortunae cuncta Regendi rivi M. .

Ni sibi perseadeat. Imperium cupientibus, aut habentibus, nihil medium esse inter praecipitia & summa. Non Phoebus sed Pheaton esto. Venio ad EquOS. Quorum genium ni bene noscat, Habebit .

53쪽

16 PERSPECTIVA

Habebit & sentiet refractarios, & calcitrones, tum ipsa ut salutem inveniat, reget Currum Libertas. Et Princeps Phaeton erit futuri fabella temporis. T ιια Ne autem sit Noscat naturam Vulgi, & quibus modis temperanter habeatur. Maxima Virtus Aurigae Nosse Equos, Principis nosse suos, eorumque ingenia ;Sunt ingenia quae flagellis vivunt, nutriuntur servitute. Sed haec in Neronis Regno, non in Polono quaerat Princeps, Libera si nimium premas, calcitrabunt. Hoc si fugiat Prin- cipem. Non Phaebus sed Phaeton esto. Sed & ille, qui Temone nescit uti, malus in hujus Cumis Agitator. Quae enim recta sint, Curva faciet. Sed & ni Rotis integris utatur, In media saepe Fata ruet. Si Incolas bene moratos habes o Princeps. Perge Bonus cst

Currus.

Iunge tua Exempla, tenebis Metam. Acclamabat Polonia,

Sin minus Phaeton eris, casu tuo Nomen tibi factitrus. Claudo Si loris moderare Equos nescies , Id est , Si destitueris in ipse. Cursu Prudentia. Ludibrium Fatorum eris Orbem Exemplo incensurus. Magnum malum ubi unus Phacion regit, qualem hic essinxit

calamus.

Maximum ubi Duodecim. Tot habuisti & legisti Phactontes Lector. Qui in ipsb pene ortu Rempub. everterunt & Libertatem. Nunc Polonum Imperium Ecclipsim agit, tristoque Inter

regnum.

Sed nos tibi e Carinthia Phaebum.

54쪽

Optimum consermo. Hemplo caeterarum finitimarum Gentium inducti Carinthii, & ipsi abjecere & reliquere obedientiam, ad quos

in officio continendos, missus fuerat Grachus noster, quod bellum e sententia Reipub. administi atum, quanta potuit Celeritate Confecit, eo proposito ut tempore Reipublicae adveniret suppetias. Optimi Civis Patriae, nondum enim Regis, habes Idaeam, Lector. Cujus vigilantia omnium somnos, cujus labor omnium otia, Smmccujus industria omnium delicias, cujus occupatio omnium Vacationem defendebat. Et dum caeterorum studia, in evertenda Rephil multa & tota sunt ac exitio Patriae operantur.

Vnus hic & solus Civis Regni,publicam salutem quaerit ut in

veniat.

Non Civiumque servitutem, sed tutelam meditatur. Cogitans die noctuque, vix dum adhuc Indigena, quomodo intestino odio & calamitate Populum Polonum absolveret. Monstrabo tibi hinc, quid Optimum Civem Patriae faciat, inalis fuerat noster Grachus, est enim Tempus, quando occasio. Optimum ergo Civem accipe. In quo omnia solida, & supra dubitationem vident hi, qui recte vident. Vel qualem Horatius. Dulce & decorum est pro Patria

mori.

55쪽

Paucis depingo Coloribus sed non fucatis. Talis crat noster Grachus. Quem postquam Polonia in Filium adoptavit, Filium gessit. O te & Animo Futurus Patriae Pater. Vt enim e Carinthia rediit, nihil habuit primum quam Reipublicae salutem & Integritatem. Regnum erat, si tamen Regnum quod Licentia everterat: Currum putares Phaetontis. Adeo debilitata & confractru

omnia

Temo, Rotae , Lora, Sed & Equi dispersi ,

Vno Verbo, Phaebo erat opus qui rem restitueret & tractaret Periculosae plenum opus Aleae. Periculose profecto alea, quam sors jecerat & Fortuna, imo Mabjecerat. Equi primum cogendi erant & Affectus Publici, Quo enim Currus, si Equis careas quibus vehas Hos autem dissicile fuerat ad Unitatem revocare, Vinculum enim nullum, ubi nulla obedientia. Sed famulatur omne quicquid est Prudentiae Qua. Revocatus est Affectus ad Consilium, ut revocaretur ad I perium. Ergo Hortante Gracho Comitia indicuntur GneZnae, .mmeoim sequere Lector. Consultabimus enim. Tu interim disces Multa quae Natura impedita sunt, consilio expediri. Quod ut ita escte ostendam Sit.

56쪽

C Α P V T III. In quo Primam Liberae Electionis sui Principis

Formam in Gracho Romano Polonos instituis.se,qualis otiam ad haec usque tempora in Regno immutata permanet docebimus.

QVemadmodum Naufragus aliquis, tandem in littus ejectus, non tam de vento,quam aut de Navi, aut de Na Clero queritur, nec tam tempestatem,quae jam praeteriit incusandam, quam eorum incuriam qui forte adhuc superfuerint, & permutatis ossiciis everterint Navem, damnan dum magis apud se statuit: Sic cverso Impcrio NobilitasPolona , non inclinationi communi temporum, aut motibus Astrorum coelestium, sed inscientiae Ducum jacturam tribuendam esse censebant. Nec uti nostra similitudine persistamus) de Curru, aut Temone, aut Rotis, sed de Vectoribus ubi inter se convenerunt conquerebantur. t mvis non omnes arbitror ad Comitia confluxisse, A bfutile eos potissimum reor, qui causa maxima fucre, tantae in Patriam calamitatis,

Tum quia Pudet ubi caeperis non esse impudentem Tum quia Inconstantis Viri videtur esse codere alienae Menti Tum quia Verebantur ne ab ipsis, Polonia, ubi ad saniorem

mentem rediret, tantae Cladis exigeret piacula.

Quicquid sit, Convencre tamen undique multi, & etiam plerique Palatini ad Consilitationem quae paulo longior. bi An quia de rebus maximis. An quia Dissicillimis. An quia de Summe Necessariis Dissicillima fuit ea Consultatio. In ferendis enim sententiis, WVs vi-

57쪽

tanto quisque consideratior sit oportet, quanto de gravi ri aliqua materia, verba facere magis Occurrit. Sed nec brevis de rebus Magnis Consultatio placet. Servandum hic monitum Demosthenis. Consillere quidem oportet lente, Consilia exsequi festinanter. Dissiciliorem autem maxime reddebant Consultationem,privatae Palatinorum Simultat . Quae iterato novas & atroces videbantur incitaturae Tragoedias. Cujus mali semen Honor.

Scitum est illud Simonidis, Quod omnibus Corydalibus, id

est Alaudis cristas enasci necessc est. Explicet Plutarchus, non enim intelligo. Quaevis Rei publicae administratio, Inimicitias & dissidia quaedam adsert. Non tam enim videbantur Consuaseres, quam Contradictores in iis Comitiis Palatini futuri. Est enim privatum Odium, stimulus Vehemens, ad perturbanda Publica Consilia. Pridem id ante me advertere. Tacitias. Stimulat Privati odii pertinacia in publicum exitium.

Statius . -- Me cuncta ministrat Impetus.

Ideo omnes. Qui de rebus dubiis consultant, vacuos esse

decet.

Opus igitur hic erat nostri Grachi Prudentia. Vt antequam animi ad Consilium accederent,saltem ad Tempus duraturi Consilii odia deponerent. Quiddam enim sacrum Consultatio est. Ideo Curandum est, ne se et Res non Sacrae admisceant. Res non sacras, intelligo odium & Simultatem.

Addit Lipsius Contumaciam, Discordiam , Avaritiam , Fiduciam, Iram, Cupiditatem, Celeritatem. Salustius

58쪽

POLITICA. 6r Salustius Tria maxime vult caveri, Gratiam, Timorem, V Iuptatem. Composuit ergo Arimos Grachus, citius quam vellet.. -d facile erat Plaa: bear Prudentiae & Autoritathta ad praesens cogitationes inimicae depositae. Laudo faetiim, & aliud aemulum, sed antiquius propono imi

tandum.

Graecum illud de Aristide S: Themistocle. Ex ore Plutarchi rem accipe in Politicis. Aristides &Themistocles vulgo laudantur, soliti quoties sive Legati, si M Imperatores publice mitterentur, privatam Sia multatem Λ omnes inimicitiarum rationes, in finibus Agri Atheniensis deponere, resumpturi si ita viderctur in rc litu. Putasne, intelligis quae legis, Bone Civis, in Republica Qui tecum in Comitia nihil adfers, praeter Simultates Quid ergo hinc trahes Monitum & Documentum. Nec selum tibi, sed & omnibus Senatoribus, d Nunciis Te restribus, Aliisque quotquot serviunt Publicae Rei, Voce & Manu. Cum igitur ad Comitia sive privata sive publica, quisquis es in cujus Animo bulliunt odia, ubi in fines agri tui adveneris, cogita. Odi ego illum m. atque malo afficere cupio, sed vehemen- PMΦ--.ter Patriam amo. Igitur quia plus Reipublicae debeo, Odia hic depono, si quae corde gero; Si utilitas mea postillabit& Conscientia mea non repugnabit, ubi iterum hic rediero, resumpturus. Quod si adeo es Impotens tui, ut te pro Patria non Vincas, scito te Barbarum esse, S plusquam ferum. . Qui non vis eas Inimicitias tollere, quibus etiam Amicus sit periturus. . Peribit autem certo certius & Amieus, Si tuis simultatibus Reipublicae incolumitra convelletur.

59쪽

ca P ER SPE CTI, VAHabes Paralellum Exemplar depositae Simultatis,

Nunc audi Grachum Consilia inchoantem. Ne autem mirere nos ei tantum Autoritatis tribuere , ut primus loquatur, non enim Iodocum sequimur, qui Grachum

dicit humili loco ad Regni fastigium assumptum, sed potius censemus fuisse Virum & hominem summa Autorii te, &Toga Sagoque praestantissimum Regni Poloniae ex Romano Cive Indigenam, & ob egregia in Rempublicam

merita, etiam tunC Palatinum, quod Clarius sequenti Capite leges demonstratum. Habes cur primus dicat Grachus Rationem, accipe illius Orationem, dum causas aperit Comitiorum. Rempublicam nostram, quam Lechi Parentis Optimi Maximi beneficio accepimus stabilitam, nunc funditus videmus a prima spe & cogitatione cecidisse. Fatane hic incusem Deorum, an Fortunae quae stare loco nescit, inconstaneiam, An vestra in Aristocratia suscipienda Consilia, dubius haereo Poloni. ncquid sit, ad scria nos & nova consilia tempora volunt, Civilia bella vocant, & quibus septissimus pericula ; Opes denique imminutae, Gloriae & Nominis Poloni majestas conculcata,& ipsa Servitus quaeCe

vicibus imminet nostris, suadent quam citius consilia maturanda, Discordia vestra factae Servorum Vestrorum concordes mentis, jugum quod vos eis imposueratis excussiim, vestris humeris minantur imponere. Victores eos pene faciunt vestra dissidia, & dum nostra imminuitur, eorum fortuna non Contemnenda sumit incrementa. Quid igitur vobis sit factu opus considerate 8 Servi ne malitis esse an Liberi 3 & libero humero , Tyrannidem multo graViorem,

ea qua sub degenere Lechi posteritate pressi fueratis, fe-

.rendam ac aeternam tollerandam suscipere Z Videte, per Deos immortales, quem vobis animum eligendum putetis. Extrema cnim calamitosae sortis alea jacta cst, it ni ad crastina

60쪽

POLIΤICA. 63stina damna sapitis, servitutis patientes sapietis. Iugum pudendum,quod Genti gentium Triumphatrici imponit, jam fere hodie qui heri Imperio Vestro parebat Germanus.

inam universo Orbi, vestrae sortis & Virtutis mutatae Scaenam obvertetis , Fortunam Vestram risui debellatatum quondam Nationum propinaturi t Quod ne accideret in Vestris animis huc cogendis, quantum desudaverim , pe spectum vobis fatis esse arbitror. Nec a spe mea dejectus sum; video enim & gaudeo vos frequentes confluxisse :Nihil autem dubito vos eam mentem Diis prπitiis amplexuros , quae tantae calamitatis facibus utilissima fuerit restinguendis. Vbi finierat Grachus plerisque ad Servitutis nomen illachry-- mantibus, omnium Acclamatio concors est subsecuta. Vt solus loqueretur, qui mentem Patriae restaurandae selus induerat, sic omnes in ejus sententiam ituros.

Facile enim Animos ligat Eloquentia, quae calamitatis Phar- maca proponit, & Viam aperit prosperiori Fortunae. ιTum Grachus ubi Ora omnium & Αnimos a se pendere vidit.

In hanc sententiam est locutus. .

Omnes quicunque Reipublicae Liberae. jaciunt fundamenta, illud consi de lare debent, ne sensim addito tempore Liber-

tas degeneret; aut in effrenatam licentiam, aut in ignomianiosam ervitutem , quod sese arbitrentur consecuturos, si inter tenuiorem & lautiorem Regnicolarum Fortunam quoddam adhibeant temperamentum : efficiantque ut ne

vel nimium praedivites,vel nimium modici pecuniae, in Regno summam habeant potestatem. Non enim consonant Divitiae Tenuitati. Consensione omnium totius Poloniae voluntatum, in hoc Regnum,non tam Aristbcratiam,quam Oligarchiam video & doleo esse. introduinini, quo fine Nexitu, qua nostra consolatione, lachrimae omnium penc

vestrum,

SEARCH

MENU NAVIGATION