고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: hortātiō, hortātiōnis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | hortātiō 격려가 | hortātiōnēs 격려들이 |
속격 | hortātiōnis 격려의 | hortātiōnum 격려들의 |
여격 | hortātiōnī 격려에게 | hortātiōnibus 격려들에게 |
대격 | hortātiōnem 격려를 | hortātiōnēs 격려들을 |
탈격 | hortātiōne 격려로 | hortātiōnibus 격려들로 |
호격 | hortātiō 격려야 | hortātiōnēs 격려들아 |
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:" (Apuleius, Metamorphoses, book 1 8:28)
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ; (M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 1:6)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, , 1:6)
quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. (M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 3:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, , 3:2)
ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda. (M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus, LIBER PRIMVS, chapter 14 2:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, , 14장 2:1)
sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sic uti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cotidie. (M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus, LIBER PRIMVS, chapter 16 1:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, , 16장 1:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0003%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용