고전 발음: []교회 발음: []
기본형: obstāculum, obstāculī
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | obstāculum 방해가 | obstācula 방해들이 |
속격 | obstāculī 방해의 | obstāculōrum 방해들의 |
여격 | obstāculō 방해에게 | obstāculīs 방해들에게 |
대격 | obstāculum 방해를 | obstācula 방해들을 |
탈격 | obstāculō 방해로 | obstāculīs 방해들로 |
호격 | obstāculum 방해야 | obstācula 방해들아 |
temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. (Apuleius, Florida 18:39)
(아풀레이우스, 플로리다 18:39)
id nimirum sollerti colligens mente, quod castra supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido communiri. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 1 12:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 12:3)
Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens, et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 13 4:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 13장 4:2)
Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 10 4:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 4:3)
Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 8 42:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 42:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0006%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용