고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: magister, magistrī
atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si quo eat, in primori fronte animum gestare. (Apuleius, Apologia 38:11)
(아풀레이우스, 변명 38:11)
CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius Decimus, XIII 2:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 2:1)
Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus avaritiam; (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 7, chapter 4 1:3)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 1:3)
Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 1, chapter 9 2:3)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:3)
Excitabat eos magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret; (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER PRIMVS 15:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 15:1)
Doctor means the teacher, as far as he imparts theory, with reference to the student, in opp. to the mere hearer; præceptor, as far as he leads to practice, in reference to the pupil, in opp. to the mere scholar; magister, in a general sense, with reference to his superiority and ascendency in knowledge, in opp. to the laity. Cic. Orat. iii. 15. Vetus illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra, neque disjuncti doctores, sed iidem erant vivendi præceptores atque dicendi. And. Mur. 31. (vi. 105).
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0195%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용