M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Oratio.

abundarunt,&penes alias nationes & gentes uix apparuerunt Nempe horum omnium semen, auctor, caussa illud fuit, quod postquam Deus in societatem uenit humanae sortis, Spiritum suum hominibus largius impartitus est, quo correpti nihil pensi habebant, modo Christo se commendarent, legemque ab illo datam cxplerent. Ille ille Spiritus suit, qui

rararum magnarumque uirtutum feraces animos tulit. Virginitas antiquis ignota temporibus uel potius neglecta, quanto hodie in dominatulocatur. Maximum sane opus & omnium dissicillimum hominem in ca ne locatum aspernari carnis suaves iucundasque motiones, & tanquam spiritale animal sit absque corpore, solo spiritu gaudere: perfundit illecebris corporeos sensus intestina uoluptas, titillatque blande membra, his haud acquiescere motibus turpibus & indecoris, quin potius ingemiscere, detestari, repellere, uiri est impolluto calle foeda transmittentis. Caetera externa,veluti opes, dignitatem, potentiam, facilius abij-cere possumus, at intestinum pudicitiae hostem cum eximia serpentem suauitate frangere, rarae cuiusdam uirtutis tanquam hominem de homine tollas. Vertim hac animorum munditie, quae inter ipsas pugnas m gis enitescit, quid praeclarius, magnificentius, ornatius Virginitas Angelicam uitam hominibus reponit, coelique, ut ita dixerim) mores e hibet terris. Itaque uirginum choros ducere instituit, quis ille ipse, de quo antea audistis qui in coelesti generatione caruit matre, in terrena, patre . cuiuS pater foeminam, mater uirum ignorat; quem enim alium putatis an non ueniebat etiam in mentem Virginis matris, quae huius

propositi Dux & princeps fuit Z Hos duos Iesum scilicet &Sanctissimam

eius matrem miro studio emulati multi, uel innumerabiles potius ex utroque sexu uirgines extiterunt, quod ante illos uel nullum, uel rarum decus fuit. Nondum tantae rei dignitas innotuerat gentibus, quae pommodum in ecclesia perspecta est, postquam sola uirginitas uisa est digna, quae Deum pareret &saeculo portaret. Sed quid perspectam dicoΘ parum id esset, nisi addere possem ab innumeris coelesti fauore in nundante certatim fuisse appetitam, quod eo magis admirabile est, quia nemo ad id

cogitur. Virginitas enim suadetur, non imperatur: quicunque huius militiae uoluntarius proseor est, accedat, nemo inuitus dat nomen: si tantum tueri munus potest, summa uirtus, magna praemia: sin grauatur, aut etiam aperte detrectatueritus oneri succumbere, nemo ei molestus

est, habet quo confugiat, unde inferiorum ordinum signa sequatur. Hinc cogitandum est utrum aliquando lex ulla fuerit hac melior, quae maxima quaeque partim praecipit, partim suadet, & nihilominus utraq; implentur a legis cultoribus, quoniam is legis fuit auctor, qui non commostrare tantum, sed etiam uires ad implendum commonstrata poterat subministrare. Deinde illud magnum, quod is eam tulit, cuius sapientia dubia esse non potest; antea homines pleni Dei uerbo loquebatur, nunc ipsum Dei uerbum nobis profatur. Dissentiebant inter se olim mor N a tales

102쪽

In Domini Natale

tales de bonorum malorumque finibus, alijs summum bonum volu pias, alijs uirtus, alijs scientia, alijs indolentia uidebatur, & summa mala horum contraria. opinabantur denique uaria homines, non rudes modo literarum, sed etiam periti, ueluti Poetae, oratores, Philosophi, Legum latores nulla certa scientia, aliud aliis uidebatur, quodlibet hominum genus de istis non sermone modo, sed moribus certabat. Maxima uero illa erat ambiguitas utru humanus animus superesset post mom tem, & quae se perstiti uita,&quae ad loca proficiscendum csilit, optabant in tantis tenebris aliquando)nonnulli, qui erectiores erant animo, Dei aliquod audire uerbum, quo innixi ueluti cymbula quadam fi mi ori uitae huius truculentissimos fluctus tuto transmeare possent, humanis iudicijs dissidebant: inter hos Plato fuit, qui inter Philosophos maxime emicat. Is dissicillimis in quaestionibus nihil sere dissinit, sed innitendum dicit diuino uerbo, si quod haberi possit, idque tenendum. Ecce nunc tibi maiora optatis, non Deus extrinsecus aliquod uerbum enfudit , quo doceret, sed unicum illud uerbum, quod erat apud Deum,&Deus est, ad nos uenit humana carne assumpta:& ore rut alii no ad os hominibus loquutus est, ostendit rectam semitam, quae ad uerae Delicitatis& beatitudinis fines perducit, ostendit: nulla iam subesse potest captio. Habent nunc homines aliorum dogmata, quae uarijs diffusa sunt sermonibus & literis, ad quod reserant examen, ad diuinae scilicet legis institutiones, quaecunque cum his conueniunt, approbare oportet, quae minime, reij cere: imparat quippiam diuinus sermo faciendum :ucta abstinendum, minatur, extimescendum: suadet, credendum et pollic

tur, sperandum. In omnibus denique sequi oportet, quid enim ob ij ciat quispiam cur Deum non sequatur recte loquentem, nisi fors tan illud, quod recta loqui facile sit, praestare dissicite: qui sermo, & si cauillat rius est: non enim iusta caussa est, non aggredi rectam actionem, pr pterea quod , qui praecipiunt, ab ea recedunt, hunc tamen sermonem Dei filius non alio sermone, ne ad huc diceretur id esse facile, sed opere ipso, quod dissicile putabatur, refellendum putauit: nam quaecunque alijs ostendit facienda,ipse princeps largiter expleuit. Verbum hoc summi aeterni patris deposuit sede coelo, non, ut loquendo tantummodo praeciperet, sed ut faciendo praeiret. Tradiderunt ueteres Philosophi, i

ter quos idem Plato Deum esse in medium, uirtutum omnium exemplar, praeclara sententia, quam inuenerunt homines naturalium rerum

studios, usque eo progressi, quo ad humani ingenij facultas serebat, attentissime illos multa uideo speculatos, nec sane obesam mentem, uentremque habebant, ut profluuio sanguinis sagina soret leuanda. It que, ut in alijs multis, ita&in hoc valde mihi extollendi uidentur. Iulud tamen affero, si sententia haec ueri fidem unquam habuit, nunc eo deductam, ut uel conniventibus oculis perspici cognoscique possit. Nam postquam Deus in humanis egit,uelut unus e nobis uestigiis insti-

103쪽

tit persectissimae uitae, induxitque saeculo charitatis, obedientiae, humilitatis, patientiae praeclarissima exempla, uita omnis doctrinae eius admirabili consentanea fuit, quia, ut nemo docuit meliora, sic nec sanctiora gessit, nec acerbiora tulit. Contempsit omnia terrena bona, om- 'nia jue terrena sustinuit mala, ne in alteris quaereretur scelicitas, & in . alteris in elicitas timeretur. Natus est de matre inopi, natus in exiguo oppidulo, ne quispiam ob generis aut patriae claritatem multum sibi sumeret. Pauper factus est, cuius sunt omnia, ne beatiores caeteris uiderentur,qui diuitias possiderent. Noluit Rex ab hominibus creari,quum posset, ut humilitatis iter doceret, & honorum curam & licitudinem auferret . Eiuri uir, qui omnes pascit, sitiuit, qui cunctis potum ministrat. Fatigatus itineribus, qui rerum omnium terminus est & quies . supplicia sustinuit, quae caeteris debebantur, exoluens, quae non rapuerat. Mortuus est, qui mortuos suscitauit. Hic est ille, qui peccatum non fecit, in cuius ore non est inuentus dolus: qui quum malediceretur, non reddidit maledictum: quum percuteretur non repercussit: quum crucifigeretur , pro crucifixoribus orauit. Nullum maius instelicitatis genus, quam si ubi iustissimus sis, omnium a iniustissimus habeare, &eo magis si id circa diuina contingat. Hoc tum per se grauissimum est,tum ex alijs, quae necesse est fere consequi: talem enim sequentur infamia,Opprobria,

flagella, uerbera, mors foeda, horribilis cruciatus. Istud, quod diximus pessimum esse insoelicitatis genus, Christus perpessus est cum consectariis poenis. Ostendit non esse aliquod iniustitiae genus subeundum, ut mors evitetur, sed pro iustitia durissima quaeque & asperrima si res ita serad flentio subeunda. Caeteros mortales imitari periculosum forsitan uideretur, de quibus inferri posset quaestio, utrum imitatione digni. At de Deo ne dubitatio quidem relinquitur, quin eius gesta imitanda sint. Est hoc pulcherrimum sanctitatis signum, quod sibi habent proponere, & ad id se exercere quicunque ad ultimam recte uiuendi speciem animo contendunt: sed non tantum his, qui summa capessere student,signum id per utile, uerum etiam aliis, qui infra supremum gradum cogitant consistere secundo aut tertio loco, quia intelligunt se a perfecto uitae genere tanto recedere longius, quanto id deterius imitantur. Postremuillud est, ideo de coelo se deorsum ducere, paremque se nobis forma facere uoluisse Deum, ut coram & proprius contemplati honestatis salutisq;

nostrae rationem habentem magis magisq; diligeremus, totamque animam in aeternum benefactorem effunderemus. Poteramus sors tan existimare, Deum remotum esse a coniunctione hominis, humana negligere uel contemnere excelsa incolentem mundi loca a tetris tam procul, nisi ille tantus & homo fieri, & terras incolere uoluisset ; sed dico illud a nobis credi sorsitan potuisse,quasi non antea id fuerit creditum a plurimis & asi seueratum, non esse curae Deo humana. An non Democrititii omnes &Epicurei olim tales a quibus illud Poeticum natum. Nec

104쪽

In Domini Natale

Nec curare Deum aedis mortalia quemquam. Et illud Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Solicitat Videte caliginem temporum illorum,existimabat plurimi Philosophantium Deum se ipso contentum, non respicere aliena, ipsum nihil habere negocij, nec alteri exhibere: non esse apud eum irae, nec gratiae locum. Sed Averroim nouimus sere omnes, magnus enim fuit Philosophus qui putauit diuinum uilescere ingenium, si ad haec inferiora cognoscenda descenderet. huc pertinet, quod ausi sunt etiam c uetustioribus quidam intonare, quod Deus homini non miscetur, non quia uellent excludere hodiernum diem, quem uenturum, ne per seinnium quidem suspicati sunt, sed illo sermone significabant Deum humanis non in resse negociis. Elisa nunc haec est oratio, & euersa funditus nam quomodo dici potest Deum humanis non interesse negociis, qui hominum caussa ipsam etiam humanam animam carnemq; suscepit: p udet nunc dicere, non re, spicere Deum ad mortalia, qui mortaliu caussa mortalis factus est. Deus non miscetur homini. Quid aisξ imo miscetur retenta etiam propria uerborum significatione. Mitto assatos diuino Spititu, intremus magis iste qui diuinae naturae humanam addidit seruata utriusque proprietate, is tibi non uidetur homini Deum miscuisseξat ille altus, nos humiles, quid tum ξ non enim ui deiectus est a nobis, sed illum sponte charitas sua ad nos usque deiecit, ut nobis coelum imo se ipsum, in quo sumnia se licitatis nostrae consistit,restitueret.Quaeremus etiam, cur Deus homini se copularit, quasi non pateat illum hoc facto spem nostrae quoque beatitudinis armasse, altitudo coeli a terris nunquam prudentes commouit uiros, quin crederent diuina moderante prouidentia inseriora haec omni a gubernari . Illud magis poterat terrere, quod maximo uel infinito potius ocimmenso spacio distare utranque naturam uidebamus diuinam & hu'manam, attamen illa sola scelicitas est homini, si Deo in coelesti regno iungatur, beatificoque illo conspectu fruatur. Hanc coniunctionem non omnino impossibilem sore, ut ostenderet pariter Deus, se ipsum prius homini iunxit: Noluit nos interstitium naturarum metiri, sed quid ipse uellet, & quantum posset, huncque dedit potentiae suae & uoluntatis a rabonem, quod ipse prior suae naturae nostram agglutinauit, nunc sc ii cet meditari: Si Deus humana, cur non homines eodem Deo auctore diuina capescere ualebuntξο miram diuinae charitatis flammam, se humilem ille tantus reddidit, ut quantum nos amaret iam oculis prope uide remus, proximus fit nobis nullo armatus terrore, sed ab omni munitus benignitate. Ferunt gentes quondam, quum nimbos, tempestates,gr ndines, procellas, terremotus, uastitatem pestilentiam perspexissent,& saepe fremitus quosdam occultos, saepe hominum pecudumque porrenta, tum faces coelestes, tum telluris hiatus animaduertissent, his similibus de caussis suspe cisse numen diuinum atque horruisse: hinc Deorum, quos

105쪽

Oratio.

quos colebant alium fulmine, alium fuscina, alium arcu, alium alio teli genere armauerant, unicuique potestatis suae insignia arrogantes. Sed quid gentium memini, quas falsorum Deorum cultus occupauerat Imsos inspiciamus Hebraeos, quibus luculetam sui cognitionem induxerat . . Deus. At quam terribilem se ijs ostendit, dum legem ferre, & praecepta dare uellet quis uocem serre poterat loquentis quis cons stere proprius audebat Videbant & audiebant mira quaedam & horrenda in monte Syna,quo descendisse dicebatu voces scilicet&fulgura&tonitrua& clangorem buccinae paulatim crescentem in maius & prolixius se extendentem, totumque montem fumantemaremefactus & pauore concussus populus obtestabatur Mosem,ut personam ipse adeundi ad Deum susciperet. Loquere inquiune tu nobis & audiemus: non loquatur nobis D minus ne sortὰ moriamur. Tanta illos sermido inuaserat, tam terribilia crant, quae tunc fiebant. At quas mandatorum notas Moses detulit ad illos quam horridas, quam seruiles, quam coecas&obscuras testaceae ' . quaedam sormae illis praebitae fuerunt, quibus uterentur, alimento solidoque cibo introrsus recepto atque celato. Idem Deus quam irae paratus Θ quam subitus facinorum uindex, ut heri imperio obsecundari sibi in cunctis uolebat Nunc uertisse rationem omnem uidetur, non meta, sed amorem exculpere de cordibus nostris meditatur, quia non quam potens imperio, sed quam ardens charitate ostendit, non imbecillitatis illum nostrae non deiectionis taedet, quid est hoc 3 Deus, ut homo h minum caussam tractauit, breuiter quidem perstrictum ,& certis uoc bulorum rationibus, quicquid est, uiccincte dissinitum, sed si paulo latius explicare sententiam, & rerum pondera exquirere uoluerimus: inueniemus Omnipotentem imbecillorum caussa imbecillum : immortalem mortaliu caussa mortalem: quietum laborantium caussa laboriosum factum fuissec eum denique, qui semper fuerat, eorum gratia, qui quandoque non suerunt, aliquid, quod non erat sumpsisse. .emadmodum enim uehemens amor homines sui iuris esse non permittit, sed mente iulos excedere cogit, & extra se rapit in ea, quae amant transserens, sic Deus ob maximam erga homines charitatem a supremo illo statu se diu

misit,& si fas dictu extra se quodammodo factus est, dum ueluti obli- tus altitudinis suae humana nostra assumpsit; sic tanta illa Maiestas bo- initate pariter&amore concitatur. An sors tan illud quoque poeticum

uerum est.

Quid deceat non uidet ullus amans. Et rursus Non bene conueniunt, nec in una sede morantur Maiestas & amor.

Sic est, nec tamen huc rem traho, ut intelligi uelim indecens quippiam fecisse Deum, quod omnino illi naturae impossibile est. Illud tamen dia . xerim, maiestate sua retenta & in sua sede manente impulsum fuisse cha- .aci dritate nostri, ut ins mam humilemque naturam nostram suscipere nos dedignaretur

106쪽

In Domini Natale

dignaretur. Quid deinde quum humanam indutus est speciem, quae ge-, sta sunt gregi applicuit se nostro cominus &ueluti ex aequo praecepta hominibus salutaria dedit, nec sermonibus solum beatissimi oris, sed ui-.ί etiam exemplo commonebat,Spiritu itidem sancto dimissis praeceptor

noster erudiebat, legis ueteris obscura aperuit, umbras discussit,sa menta expleuit, & ex illo fumo, qui multis annis antecesserat, lucem insolitam extricauit: denique simulationem ueritate, seruitutem libertate, formidinem charitate mutaui Esed quid in ipsa morte Nonne tunc maxime declarauit, quantum amaret, quum ad illam crucem orbis liberatricem tam cupide tetendit, quid hic egit illud, nisi, ut genus nostrum non modo a suscepta peccati labe de insecta Daemonum tyrannide liberaret, .&ueluti ingenti onere depretas subleuaret: verum etiam ad coelorum. regna reduceret,immensisque praemiis collocupletaret Atuna resoluit plaga imb cruentus & lacer totus in crucis distentus patibulo, hoc tanto, uulnerum suorum dolore quanti nostram salutem dc incolumitatem ie-t cerit, assidue testificatur En telum. quo Deus noster armatur, quo sane, telo non minatur , sed solatur, imo minatur piorum animis, quod eo te- .lo amoris uulnus ipsis insiget. Qia is enim non commoueatun ad pera- mandum eum, quem pro se tam dira uideat tolerasse. Nihil benes seicio suo de mortalibus emere habebat. Quid enim supremae beatici dini cum nostra imbecillitate λ quid illi Maiestati addi a nobis,aut corradi poterat Verum quos gratis condidit, eisdem gratuitum salutis boneficium impendit. Ostendens hoc facio quantum ardeat ex amore, nos ueluti iniecta manu compellit amoris iugum secum pariter ducere. Et nim si amore amor elicitur,quemadmodum ignis igne, hanc Deus artem diligentissime est persequutus, dum nullum tempus aut locum fructa uacuum beneficio sterile abire permisit: nam quaecunque erant in eo 'axima haec ad nos detulit: omnipotentiae est de nihilo Geare,creati sumus, summae sapientiae praeceptis instruere, instruxit: magnae charitatis collapsos seruare, seruauit: cgregiae benignitatis ad praemia pulcherri. ma uocare uocauit:eximiae liberalitatis ingenti donare munerc.seipsum munus dat, quo nihil est ingentius. Si maiora sunt alia, concupiscamus sed non inueniemus: haec quorum magnitudo aestimari nequit, ad nos ultro delata inflammare singula gelidum pectus queant: collecta uero: & in unum commixta. quem non mouerint, nihil unquam mouebit .aul satis superque docuisse uideor, cur Dei unigenitus splendor &figyra, substantiae paternae humanam uoluerit carnem induere,& mortalitatis nostrae fieri particeps . Ita enim se contulit,primum, ut salutem conficeret nostram coelo reddito: id enim antiquissimum illi fuit deinde ut uitam nostram muniret praeceptis, praecepta domestico uitae suo testimonio r . boraret: postremo ut humana corda ad se pelliceret tam larga beneuole- tiae suae erga nos significatione.Haec mi in omnia diligenter oratione prosi . sequutus sum. Supereston Rc,m natali ipsus contemplemur speciem,

quod

107쪽

Oratio. 69

quod in diuisione mea posueram tertium . Non possum narrare aptius, quam ipso declaretur Euangelio. Non satis, quod Dei filius tantum se deposuit, ut filius hominis pariter fieri uellet. Mater inquit pannis eum inuoluit, non auro aut purpura. Quid deinde e in praesepio reclinauit n5 atrio regali, quibus astantibus ξ iumentis sinquit duobus, Asino & Boue. Quid expediamus aliud dignum tanta pompa, nisi ut pastoralis conuentus ueluti amicorum beatorum cohors ad gratulandum concurrat. ne

id quidem defuit, ne qua humillimi ortus solemnia desiderarentur. Vbi sunt hi, qui paruulos eorum census quotidie querelis lacessunt ille mundi Dominus, rerum imperator in nullis diuiti js inuenitur, pauperiem tulit, ac ne tulisset quidem, nisi quod appetiuit. Magnum uideo exemplum mortalibus propositum egestatis haud detestandae, quae tanto fuerit affectu comprobata, quanta haec humilitas ξ Mitto iam hoc, quod Deus ad homines uenit,&hominum caussa homo factus est. Quid illud λ quod perpauper delecta est familia, ex qua carnem traheret. Diuersorium, stabulu, praesepe iumenta, panni, pastores, quibus nascens excipitur, quid aliud sunt, quam summae exiguitatis & inopiae nomina λ Quod enim aliud Angelus dedit pastoribus indicium nati Saluatoris, nisi quod cum pannis inuolutum,&in praesepe iacentem inuenirent. Ita ne uerb, qui mundum hunc uario uestit ornatu, hic uilibus obuoluitur pannis Cuius sedes est coelum, terra scabellum, hic in angustissimo iacuit praesepe . Non uenit huc horribilis tremefaciens tellurem, sidera concutiens,& sulmina vibrans, sed non nisi summam indutus humilitatem: licet hoc loco meditari, quam dissimillimus hic noster fuerit Adae, illi primo hum ni generis parenti . Ille beatissimis in hortis locatus diuinis obedire mandatis neglexit. Hic obedientiae gratia nullas locorum angustias recusauit, & tamen Adam simulac exortus cst, adeo facundus apparuit, ut singulis rebus nomina traderet. Verbum Dei, quod omnes gentium linguas disertas facit, nunc mutum iacebat, ac ne matrem quidem suo nomine salutabat. At uixit postmodum laute, cuius quum propria essent omnia, si Deum cogitemus, non habuerit, ut ipse dixit, unde caput reclinaret: occubuit etiam gloriose, qui crucem in morte inuenit. Poterat ab

initio ad calcemusque uitae plura sibi commoda parare, & externis bonis sese munire quantis uollet, neque hanc facultatem sibi concessam ignorabat. Is enim est ille, qui ea habentibus dilargitur. Attamen paupertatem, inediam, labores, supplicia, contumelias delegit, haec uilia &ingrata adipisci metarique uoluit, quo nobis sublimia & grata forent . Magna est enim serui gloria ijsdem calcatis uestigiis Dominum comitari . Ac ne fortasse Dominum omnino proiectum putetis, Scitote natale istud humanis quidem ornamentis caruisse, at diuinis abundasse. Miremini licet, puer iste hodie natus ita enim recolimus sapientiae omnis plenissimus est undique, siue ipsum ut Deum, siue ut hominem spectemus, sed non ostenderit, donec aetate progressus uirile robur membriso indu

108쪽

In Domini Natale

induatur; Quantis praeterea miraculorum insignibus comiscaules ut detur intelligi pro diuersa conditione parentum iactatum & subleuatum fuisse, quorum alter terrenus & mortalis tenui & inopi, at immortalis &coelestis locuplete praeclaroque cultu nascentem excepit. Primiim quidem eius aduentus per multam saeculorum seriem exoptatus fuerat a que praedicatus. Illum longus Prophetarum ordo clarissima percinentium buccina antecessit. Simulachra etiam futurae eius uitae de ueterum patrum expressa gestis praelata fuerunt; nec inter Iudaeos modo, sed inter gentes quoque praenuntiata noua de coelo uentura progenies, quae

auream gentem terris inferret, & cuncta humani sceleris uestigia aboleret. Hoc deinceps, quod de Virgine nascitur, quantum est Θ Quis enim

non intelligat esse plus homine aliquid in illo, cui illo hiodo nasci contigit praeter naturae fas atque leges . Ille mundissimus ortus, qui sine ullo foedo pudoris tactu , sine ulla originis labe contigit, perhonorificus sane fuit. Ad haec quum intermedias noctis tenebras de materni uteri augustij sin auras prodisset, finitima puero loca noua luce canduerunt: Angelus demissus e coelo pastores excitauit, ut natum orbis Saluatorem conspicerent & adorarent. Ignobiles attraxit uiros, quid aliud in eis sequutus, quam innocentiam uitae& cordis simplicitatemὸ An potius ad opes & honores respiceret,& tumidam saeculi sapientiam, quae Christus

nunquam sibi sumpsit, hoc modo de Angelicis cohortibus unus, Quid

reliqui ociose cessarunt Θ non ne nato Dei filio hymnum apertissime &natalitia eius cecinerunt Antelligebant enim ad pacem humano generi conciliandam mitti, qui a mittente patre nunquam potest dimitti . Sed natale hoc quoque extitit per id tempus, quo omne mortale genus seelicitate quadam praecipua pacem agitabat. Iam enim Caesar Augustus pacatis cunctis gentibus, quae Romano imperio suberant, septingentesimo ab urbe condita anno Iani Fanum clauserat,quod indicium erat omnia undique bella compressa fuisse. Finitimae prouinciae armis positis pace gaudebant: eadem erat conditio longinquarum Nulla gens, nulla

natio contra Caesarem. Quin etiam ad eum Scythae & Sarmatae extrema terrarum incolentes miserant amicitiam petentes. Traditum est etiam

Indos ab ipso coeli torrido feruore diuulsos,eadem de caussa uenisse cum gemmis & margaritis, Elephantos quoque inter munera trahentes, &dignos se Caesaris amicitia censentes, non solum quod priores, uerum etiam, quod de tam longinquis regionibus eam appetiuissent: quadriennium enim iam impleuerant in uia,& hominum ipsorum color ab alio pene orbe eos uenisse arguebat. Parthi quoque ultra Eustatem sine bello relicti rapta Crassiana clade sign* ultro retulerant. Sic ubique per te rarum orbem pax fuit,aut pactio. Hac pacatissima tempestate natus ille, qui supra omnes pacificus fuit, cuius insigne dilectio, qui uenerat, ut

ima summis conciliaret, qui pacis praecepta suis posuit, qui pacis sectatores sui praesentia inuisere dignatur. Denique pax illius saeculi refulget

109쪽

in ortu Saluatoris, siue, ut aduentum eius ornaret, seu potius, ut ab eo ornaretur. Hoc iam praedictunt Esaiae ore. Conflabunt inquit gladios suos in uomeres, & lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium; Psaltes quoque diuinus. Orietur inquid in diebus eius iustitia & abundantia pacis. Sed quid istis immoror Θ Ecce tibi nouae coelo flamma emicat coelestis uiri ortum denuntians , cunctis illustrior,

pulchriorque sideribus,& quae interdiu etiam rutilaret nulla obruta solis magnitudine, cuius praevio fulgore attracti tres Magi, idest tres insignes

sapientiae nomine uiri, & eo tanquam duce uiae usi de longinquis regionibus ad pastoralem casam perrexerunt,& infantulum cospicati adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur ossicijs; non illic ebur non aurum, non purpura, non diadema fulgebant, nulla famulantium

pompa,nutius armati exercitus terro ac ne aetas quidem ea era quae sentiret obsequium. Cur ergo colebant Θ An stella, quae perduxit, eloquuta fuerat de coelo illic inesse Deum qui potuit stellae unius radius id eificereὸ ac ne multa quidem sidera in unum collata id facere potuissent. Igitur uidentur & antea sacro asilati spiritu, quid stella noua portenderet intellexisse, & tunc in re praesenti eodem spiritu magistro,qui illorum mentibus omni sdere splendidius relucebat, sic cogitauisse. Iacet angusto instabulo, quis Ille scilicet cui elementa cuncta obediunt,cui astra famu'lantur, qui solo nutu orbem temperat, intra quem coeli uoluuntur . Vilibus obuolutus est hic pannis, idem tamen, quicquid diuitiarum est, habet in potestate, & caeteris erogat,omnia sciens dare,quicquam nesciens accipere, at natus de foemina matre, uerum sed de foemina uirgine,&matrem suam ipse creauit. Haec cogitasse illos uiros apparet, propterea quod genu flexi auro, thure myrrha coluerunt,prosessi his oblatis muneribus indentur mortalem esse sinum, qui Rex summus esset & sacerdos: quoniam myrrha humandis apta corporibus, thus sacerdotali ministe

ris,aurum regali conuenit dignitati.Sunt tamen,qui uoce stellae commotos putent..Tradunt namque Magos animaduertisse in stella flammeam pueri formam &abeo admonitos Regem iaculorum in Iudaea natum, quo proficisci deberent, ut adorarenti: Variant etiam sententiae unde ue. nerin LEuagelium.dilucide ab Oriente uenisse tradit.Veruntamen Orientis nulla est per se postio, nam quod unis populis oriens est, aliis erit o cidens, aliis meridies. 4amobrem non desunt, qui astruant a Perside Caldaea uenisse, quae mari contigua est, & ab oriente Iudaeam spectat ψubi etiam magorum' nomen celebWy& unde Camelis ascensis paucis diebus iter illud conficere potuerunt . Afferunt alii stellam hanc in Per side longe ante Christi ortum illuxisse; ita ut de longinquo mouentes itili possent ad diem occurrere, puerumue recenter natum sub Tugurio Iouidereti adorare. Horum magorum factum praelusit quodammodo gentibus, quae postmodum intraturae erant ad Christum, & ut huius it

110쪽

In Domini Natale

& se ipses veluti primitias gentium Christo consecrarunt. Et de miram . loquidem hoc praestantissimo magorum satis di m. Fontem Romae crasso ac tanquam oleario liquore illo die longe lateque stagnasse serunt. TE

pla&simulachra falsorum Deorum, quibus exitium parabatur, multa, multis locis scede corruisse. Horum&plurium aliorum miraculom, quae tunc emicuerunt, semen ac origo maius illud miraculusuit quod Deus homo fieri dignatus est. Hic enim naturae leges in immensum retroces. serunt, nam qui antiquior fuit omni aevo, posterius natus est, puella auctorem suum genuit: Filius matrem creauit et sed quid matrem hanc fecisse putamus ubi filium peperit ξ Licet enim mente contemplari,

quod oculis non possumus, Quo inquam erupit quid gessit quae mens fuit cogitatioὶ uoluntas genuflectit, adorat. Quid agis Hebraeae gentis mulier, Virginum semper gemma Si filius hic tuus est, cur ad ras λ si Deus, quomodo genuisti e responsum dato. Arridet , & se non diuinitatem quidem, sed eum, cui annexa fuit diuinitas, genuisse contendit. Per tibi hunc inquid castissimum uterum deitatis temptu, Deus est hic, quem genui, pene dixi, qui genuit, quoniam utrunque pariter eonuenit mihi genitrici & filiae. Credimus tibi . Sed quid agis inquam

mulier tollis gremio, quem coelum sustinere nequeat; oscularis, cuius uultum infera trepidant, supera uerentur; ah cohibe lacertos, quid ulnis innectere uis secum omnia trahentem quomodo portas eum , a quo totus orbis portatur Vbera nudas, cur Zan ut alas eum, qui cunias animantibus alimenta subministrat, tacentem contemplaris. O rem qu

que miram, tacet ille, & est tam magnum uerbum; nihil ille de te haurit nisi suum; tractas enim & componis his manibus; quas tibi formauit, lactis suggeris sontes, quibus ubera tua irrigauit; haec tibi facere dulce est, & nullum gaudio imponis modum: hodie nanque occupari titulum altissimae mentis tuae deiectioni delatu m,quem uotis peti jsse nimium fuerat, ut sancta Dei Genitrix habearis & dicaris: di nunc etiam fortasse tibi subuenit ad cumulum laetitiae, quod susceptus tibi iste pudori non fuit, nec gestatus oneri, necessiasus dolori. Foelix Maria, quae uirginali utero Christum, stolicior, qua insimo cordis affectu plus omnibus gestasti. Nos uero &tuo nomine multum & nostro non mediocriter ga demus. Intelleximus enim qRantam Creatoris bonitas linmanam natu .

tam magni fecerit, quantum eius laudi de gloriae indulserit, quum eam diuinitati suae copulauit. Hanc tantam tamque nobilem coniunctionem esse factam non statim celebratum, ted non nisi mulms post annos in ipsius Euangelij praedicatione, nam tunc Iesus, ut ex Iosepho natus uulgo cernebatur tanquam ex altero mortali parentei ita, ut Maria quoque mater compellans illum duodecimum Iam agentem annum diceret. Ego& s. pater tuus dolentes quaerebamus te. At ubi effulsit tempus nouae legis dandae ; praemissus tunc Ioannes, qui palam praedicaret, Deum humana

assumpta specie inter homines uersari. Ille inquid qui post uenturus est,

SEARCH

MENU NAVIGATION