장음표시 사용
71쪽
sunt ad examem Christianae doctrinae, opto eam mihi eloquentiam dari, quae tantae rei par esse pos Dicturi iam sumus de iniustorum poenis, & iustorum praemijs, qui uidetur esse immortalitatis finis. In superioribus recordari potes me inter immortalitatis argumenta hoc posuisse: quod hic de boni patiuntur aduersa, & mali fruuntur iucundis ideo immortales animos effectos, ut post corporis mortem utrisque ex uitae ante actae merito, quod debetur persoluatur: debetur enim ui ti uipplicium. Est enim homo actionum suarum
dominus. flectere se potest, quam in partem uelit. Libertas concessa eli-
gendi bonum aut malum una cum mente, quae inter hoc & illud discernere ualeat. Caetera animalia carent utroque, & libertate eligendi & iudicio discernendi, sensu aguntur , seruntur impetu, rapiuntur appetitu. Nesciunt quid uirtus, quid uitium sit. Non datum est iudicium, quo sibi ipsis legem statuere& moderari queant. Quapropter non praemio nec supplicio beluas dignatur Deus, ideo animae eorum una cum corpore extinguntur: non enim conueniebat uocari illa ad iudicium, quae iudicia non habuerunt, nec ab his rationem exigere, qui non acceperunt. In homine secus accidit, qui arbiter sui ipsius constitutus in potestate habuit bene an male ageret: ideo cum immortali animo natus est, ut quum
is hanc lucem deseruerit, exhibeat se ante iudicis iustissimi tribunal, &quid meruerit in corpore hic agens excipiat, quodcunque illud sit, siue ad praemium spectans, siue ad uipplicium. Certum quaerimus quem statum teneant animi destinctorum. Certos reddit Saluator cuius testim nio quid potest esse maius peccatores finito uitae huius spacio ad inseriana detrudi. Nam epulonem illum diuitem facit apud inseros cruciari a denti flamma, guttamque petere a mendico Lazaro aquae frigidae, ut paululun
72쪽
Iulum recreetur. Noli Athanasi putare Saluatorem ficta tune usum sini-litudine docendi gratia, sicut caeteris locis facere consueuit. Vbi epim nominatim appellantur homine,, illic historia in exemplum proponitiar. Illic uides Lazarum, Abraam, Mosem ,&quinque statres illius diuitis nuncupari, quod fidem facit rem gestam narrari . Indicat etiam alibi t nebrosum esse locum, dum proponens similitudinem quandam, inducit Dominum, qui seruum nequa proij ci iubet in tenebras exteriores, ubi erit inquid fletus & dentium stridor: hunc etiam locum, in quo peccatores torquentur nouo uocabulo appellat gehennam, cur ita appellauerit, ab alijs quaerito, existimamus hunc esse in medio terrae: nam is infimus in rotundo locus, distans aequali spacio undique ab extremis Graeci centrum uocant. Illic miseri peccatores poena plectuntur acerbissima uel ignis nimij,uel frigoris uretque pariter eos malae conscientiae fax,d torque eosdem tanget acerrime dum uident se exules in perpetuum factos a coelesti patria, ubi plena sunt gaudia, & summi tonantis' ut poetice loquar rutilat coelicolis omnibus facies. Demum consentiunt omnes quicunque animorum immortalitatem crediderunt, eos, qui hic nequiter uixerunt, poenis illic plecti maximis, siue naturae instinctu id dicerent : sue quod consentaneum rationi putabatur, quod iniquus contraria patiatur his, quae fecerat, hoc est, ut qui antra uolens gauisus fuerat in flagitijs,postea noles doleat in supplici js, & aeternis torqueatur poenis,qui nunquam uoluerunt carere peccatis. Haec dicta sunt de his, quos peccatores mors inuenit: hi autem, quos poenituit peccasse, reconcisi rique se studuerint Deo, cuius mandata neglexerunt, si nondum pinnam, quanta flagiti js eorum debebatur, hoc in saeculo persoluerint duriore conditione apud inferos persoluent, poenasque damnatorum sustinebant ; in hoc tamen dissetentes, quod illorum sunt perpetuae, poenae, horum temporariae, donec scilicet ab omni sorde & labe fuerint mundath & nitidiores facti meruerint Angelis comitantibus in patriam reuerti. Disserunt, etiam hi alia ratione a peccatoribus, quod ipsorum poenae, ueluti purgatoriae possunt supplicationibus,iciun ijs,eleemosynisque uiuuentium amicorum subleuari, quod non illis contingit, quorum culpa perpetua est atque indelebilis. Sic tamen habeto utrorumque poenas
adeo esse infestas, quod dicuntur, excedere sui grauitate supplicia, quae hac in uita quisquam passus est, aut pati posset: maxima dc intolerabilia quodammodo nonnulli ex Martyribus pro Christo pertulerunt, inferi ra tamen illa fuerunt, quam quae alio in saeculo pro peccatis persoluuntur, sicuti grauissimi auctores tradiderunt, quae sane omnia facilius a di debent a nobis, quibus haec diuinitus innotuerunt, quum nonnullos Philosophorum, & hos, qui inter eos suere praecipui, lumine tantum utentes rationis, cadem uidisse cognoueri naus: nam & purgatorias quoque poenas induxerunt, de uehementissimas esse existimauerunt, i dum tunc animos nudos, nunc uestitos, fiasellari dixerunt . Nec renuo
73쪽
tamen quin possit ille, qui infinitam habet sapientiam, paremque potentiam, eruere ab inserorum poenis quoscunque uelit,& alio loco alijs pc nis aligere: nullis enim astringitur legibus ille, qui sibi lex est: cuius uoluntas iustitiae est regula: hoc tamen, quod dictum est, si non semper, at frequentissime contingit, si modo diuinis statur literis, magnisque carum anterprctibus. Dices, quid paruulis fiet, qui nondum sacri unda Baptismatis abluti fuerunt, & tamen nullum habentes rationis usum delinquere non potuerunt, sed eos tantum culpa comitatur originis, num& hi torrentur igni uel num ab omni poena vacuiὸ uel si eos poena tenet, quae & quanta in illis estὸ damnatos esse certum est, nam, ut inquit in Euangelii Saluator qui non crediderit, iam damnatus cst, & nis quis fuerit renatus ex aqua & Spiritu, non potest ingredi regnum coelorum. Cruciabuntur ergo i sti, qui .per se non deliquerunt cum peccatoribus, & sempiternis pariter tradentur incendiis Θ durum uidetur. Itaque frequentiori Theologorum nostrorum calculo inferna quidem illos habitare receptum est, sed superiore loco, quam damnati, nec affici poena ulla, quae percutiat sensum, sed sustinere illam duntaxat, quod priuatur bono,quo sanctae animae in coelestibus saturantur: uolo uti hac in re illorumuem bis, quae nequaquam absurde se habent. Perserunt i sti inquiunt poenam priuatiuam, quod est damni, non positivam, quod est sensus. Augustinus autem in enchiridio mitissimam omni uasserit esse poenam in infantibus, qui nullum aliud praeter peccatum serunt originis, ita ne a poena quidem eos liberat, nisi fortasse mitissimam uocat poenam bono summo carere: quam nos nuper damni poenam nuncupauimus: quam tamen
poenam quidam acerbissimam esse,&omnes alias superare dixerunt. Sed quid de his dicemus, qui pueritiam egressi, nacti rationis usum Christo non agnito cum uirtute uixerunt, si tamen uirtus esse ulla potest sine pi tale Attamen rectitudinem quandam uitae tenuerui, naturalem sequentes aequitatem, quales e Philosophis extitisse nonnullos traditum est, &quosdam rerum pub. Rectores Num ipsi quoque poenas, quibus sensus assiigitur evaduntὸ durior horum caussa, quam infantium non ablut rum, nam hi per aetatem peccarunt quum nullius uita immunis sita peccatis, & inter honestos numeretur ille, qui minimis urgetur. Sed quomodo illa minima abolere poterunt, quum non contingat remissiope catorum, nisi in fide qua illi carent: in sanguine agni, quem non agno scunt: in ecclesia Christi, quam non ingrediunturi Multi tamen asserunt eandem istorum esse conditionem, quam diximus esse puerorum . Sunt, qui putent impios etiam nullas sentire poenas in inferis ad sensum permanentes. Nam s ibi est inquiuiitὶ ignis, necesse est, ut corporeus st: quomodo autem corporeum aliquod potest quicquam in incorpoream naturam Z nam non possunt se mutuo tangere, quorum extrema non iunguntur. Vere haec dicerentur, nisi de Omnipotentis Dei iudicio,carcere, poenis, tortoribus ageretur. Ille enim penes se naturam ualere non patitur,
74쪽
tur, ubicunque uisum est, nec mirum, quia ipse cunctam condidit naturam, & is potest tollere, qui condere potuit. Quod tam contra naturam, qu am ignem refrigerare; attamen tres illi pueri,qui contempserant ad rare auream statuam Babilonici Regis, missi in caminum ignis ardentis senserunt in medio flammae uentum roris flantem, sicut in Daniele legimus. Inspice Heliam, qui quum in contentionem cum Prophetis Baal ueni Uet,composito ex lapidibus altari imposuit super ligna holocaustum& quum iterum & tertio perfudisset omnia aquis,ita ut currerent circum altare, di fossa aquaeductus repleretur. Ecce de coelo orante Helia cecidit
ignis, qui ut scriptum est uorauit holocaustum& ligna & lapides puluerem quoq; & aqua, quae in aquaed uctu fuerat lambens. Sic ignis Infe
nus diuino iussu potest acumine suo penetrare in animas incorporeaS,& creare dolorem. qualem nemo hominu hic experitur. Nescio hac in re
an testimonia denderentur, scut in iudicijs fieri solet, sed si quis ea quaerat,m ultos inueniet sanctissimos uiros,quibus Deo sic disponente animae defunctorum igne uallatae apparuerunt: aliae poenas suas ostendcnteS,&de damnatione sua confitentes: aliae opem orationum ab his suppliciter postulantes: haec plerique irrident,&sibi nimis arguti uidentur, dum nugantur, quis unquam inseros uidit quis e mortuis reuersus est, ut renuntiare potuerit, quae illic fierense quem unquam legatum uiui misimus ad mortuos quem exploratorem habemus O stultitiam singularem, non
credere Prophetis, non Apostolis, non Martyribus. qui Euangelij ueri 'tatem non nudis uerbis,sed profuso sanguine testificati sunt, non sanctiLsmis uiris,qui paupertatem duritiemque uitae sequuti,solis se inseruerut diuinis. bd si haec eos non mouent, quae sunt maxima, moueat Omne sere gentium & nationum opinio, quae ab initio usque orbis conditi hucusque perducta est, & in posterum mansura uidetur, quae nam haec ξ ma Ios apud inferos male torqueri. Nolint credulitatem hanc in id tempus differre, quo rem ipsam experientur, tum quum id credere nihil illis: si profuturum, nam hoc ipso mali sunt, quod non credunt, ut mereantur credulitatis huius extorquendae gratia illis proij ci tormentis. Et de impiorum quidem poenis hactenus . Restat, ut de piorum dicamus praemiis Nam de his iucundior fuerit sermo. In primis cogitandum, quod hoc, quod praemia nobis largitur Deus,non id bonitati nostrae,sed suae ascribere debemus: nos enim nunquam illa promeriti fueramus, quae ampliss-
me nobis sine ulla ut sic dicam auaritia dilargietur, & ipse quidem Deus
magis se liberalem dici,quam iustum amatinam liberalitas,qua in bonos utitur,magis illi conuenire naturae putatur,quam iustitia, qua sontes fi
gellar, quan uis in illo paria sint omnia, sed ita tamen dicimus; quia dum liberalitate utitur, facit, quod se est dignum: dum punit, quod dignum est peccatis nostris: finis liberalitatis est summa illius bonitas, finis iustutiae hominum sunt delicta. utrunque tamen ab eodem fonte proficiscitur. Non puto autem te existimare piorum esse praemia Elysium campum aut
75쪽
alias fortunatas insulas, in quibus illi degant ludicra quaedam exercentes,& odoribus,aliisque uitae huius delitijs incumbentes,nu quum summi grauesque uiri haec contemnant, seu parulfaciant, quomodo illis exutis iam corpore summa bona uideri possunt ξ hae enim uoluptates ad corporis sensus proprie pertinent, quibus carent, & acriori tunc sunt iudicio quam quum mole corporis premerentur. Pulchrum ne est igitur dicere, quod sapientiores effecti desiderent&magnifaciant,quae ad corporis pertinent uoluptatem,& quae corporibus obsepti non curarunt; auis haec ipsi non amplectuntur praemia, incusabimus Deum, qui aut nolit, aut ne queat amicis maiora tribuere: agitur non de quorumlibet hominum praem ijs, sed iustorum praestantiumque omni uirtute uirorum, his pro laboribus & erumnis exanciatis & toleratis quibus alios iuuerunt,proque eo, quod mores suos ad iustitiae regulam composuerunt,&aduersus irrepentia uitia, nequitiasque coelestes acriter Deo duce pugnauerunt, & nunquam a iure ad iniuriam protrahi potuerunt,tiis inquam talibus uiris uirentia prata, frondosa memora floridos hortos, fontes uino & lacte se tentes tanquam summa praemia proponemus, quasi haec, quae suauia sunt
sensibus, faciant stelicem, uel ipsi in priori uita haec prima habuerint, aut etiam sine ullo corporis instrumento his perfrui possint. Ignosci potest ueteribus Poetis illa fingentibus, quia uidebant uulgus, cui canerent, ne in mortuis quidem ullum bonum, nisi quod de corpore penderet,
ponere,quan utS corpora eorum cremata, aut humata scirent,quapropter
ne Heroes &alij magnanimi uiri in inferis positi omni essent orbati bono, quod uirtuti eorum parum conuenire uidebatur: his corporeis delutijs eos referserunt, quia uulgus impotens sensus deserere, ita etiam sentiebat, & Poetas seruire populi auribus oportebat. Res demum ita temperata est, ut nescias, utrum Poctae magis uulgus, an uulgus Poetas d
prauarit. Sed nolo de his plura, quanquam silcontra has ineptias dicerem, facundus esse possem. Illud magis uidendum, an uera sit Pythag
Teorum,Platonicorumque sententia,animos corporibus elapsos ad aetheream regionem ascendere, ibique locum naturae suae congruum, comparemque stellam nactos conquiescere. Sed hanc sententiam superiori improbauimus sermone: ueriti ne animi illic agerent ociose, quum ipsi astella nihil accipiant momenti: nec stella admotum illis egeat. Nam
quod subdunt animos illo loco sublimi positos capere spectacula coel
stium terrestriumque rerum, ea cognitione plurimum oblectari, hic uidendum est, quid sit ultimus humanarum actionum finis. Vltimum v co, qui non habeat posteriorem. Ego homines omnia agere & moliri Gxistimo, ut beatitudinem nanciscantur: nemo est, qui non omnibus Optet uotis beatus erici, idque adeo perspicuum, ut non necesse sit interr gare aliquem cur hoc uelit. beatitudinem autem dissinio, ut ueteres, st tum ex bonorum omnium congregatione perfectum. nam si uel aliquo malo, quantumuis minimo quis attingitur, uel aliquo careat bono, mi-
76쪽
ser est, nec beati nomen illi coii uenit hanc beatitudinem non posse cuiquam in hac uita contingere, ijdem Pythagorei Platonicique, quibus cum haec disputatio suscipitur,apcrto ore fatentur.
Sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini est, dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet. Multa enim inscitia, plurimi dolores, assidui labores, nonnulli casus somtuiti, non sinunt optatam scelicitatem in humanis uersari. Nemo possit promittere sibi scelicem uitam: nam,ut priora recte, ceciderint, posteri Ora incerta sunt: & in metu futurorum non potest absoluta contingere beatitudo. Itaque exspectandus est obitus ut Poeta inquit iustis pijsque hominibus & summa uiri ute praecellentibus, ut beatitudinem cosequantur, ne frustra natura parens hunc affectum humanis mentibus indiderit. Sed num obsecro cognitio mundanarum rerum hanc tribuet beatitudinem ξ fac aliquem scire creata omnia nullo praeterito, nouerit numerum stellarum, arenae,stuctuum maris. Quae sunt, quae fuerint quae mox uentura trahantur.
Num ea cognitio eum faciat beatum Illud quidem manifestum, beatitudinem, si qua contingere nobis potest, in ea parte uersari quae in nobis sit optima: ea porro posita est in animo, unde cognoscimus intelligimus, iudicamus. Sed quomodo mundanarum rerum cognitio beabit nos, quum ea omnia longe hominis animo inferiora sint nam quod beat auterum,necesse est,ut superius atque adeo longe omnium bcatissimum sit. Nam magna beatitudinis pars ilium facere beatum. Stultissimum est ab irrationabilibus.& nihil intelligentibus rebus ob earum cognitionem expectare beatitudinem, qui nobilitate intelligendi diuinum ut quidam dixit in genus & origo sumus, qui dignitate creatis omnibus antestamus :exceptis Angellis, quibus aliquando in patria crimus compares. potest quidem ordo rerum, qui est admirabilis, carumque species, quae longe est pulcherrima, oblectare animos ubi his intenderint,sed non usque eo
attollere,ut reddant beatos. Sunt humani animi capacissimi adeo, ut eorum appetitus nequeant rebus creatis exhauriri. Possumus pulchriora quaedam nobis estingere, quam haec, quae perspeximus, possumus huic mundo, qui certis circunscriptus est limitibus, longiores addere cogitatione limites, & iteru m atque iterum producere: possum us alios optare mundos, nec mirum sit optare, quum Democritus mundos etiam dix rit esse alios innumerabiles. Ille etiam Macedo urbium expugnator, populorum raptor,in membris adhuc situs mortalibus,alios quaerebat mundos, non quos cognoscerer, sed quos gladio superaret: unde dictum est. Vnus Pelleo iuueni non susticit orbis, Sicut igitur nec honores hi, quos cernimus, multiplicati, & alij super alios ingesti, sic, ut nec multitudo opum, diuitiarum, potentiae , gloriae, assidue asiluens unquam potest profundissimam illam humanae cupidi-
77쪽
tatis lacunam implere, pari ratione nostram hanc sciendi cognoscendiq; auiditatem nequaquam poterit mundi huius cognitio explere: quum animus extra hunc mundum cogitatione sua progredi, & ulteriora ad cognoscendum petere possit. Nullus enim numerus, nulla mensura, cui humana mens non adiicere, nullum finitum, quod cogitatione non ualeat augere: ex quo colligitur non ultima: subministrare nobis tunc quietem , quae certis finibus conclusa sunt, quum in alia progredi & cognitis addere optando possimus. Illud praeterea considerandum, quam manc di debilis sit cognitio haec, quae de rebus habetur, ut habeatur de Omnibus,nam non modo omnia, sed ne multa quidem simul & uno ut aiunt conspectu cognoscere ualemus: nisi multa illa cohaereant, & ueluti pa tes reserantur ad totum In reliquis uero distractis & separatis accedimus seorsum ad singula,&unum post aliud ad cognoscendum arripimus. Quo circa non potest haec cognitio, quae paulatim fit & succedaneo m tu contingit, beatitudinem suppeditare: beatitudo enim tota simul aduenit& firmiter commorat ur, aut beatitudo non erit: de uera enim &persecta loquimur, non de qualicunque beatitudine. Plato ipse uniue sales quasdam posuit sngularum rerum species, quas ideas uocat, has aeterna uoluit esse exemplaria corum, quae naturaliter fiunt, incorp reas ponit, immutabiles, inuiolabiles; ex his fluere reliqua omnia arbitratur, ueluti ab unico sigillo impressa: has solas res ueras esse putat, deteriora uero esse haec,qriae similem famam ab his suscipiunt. Harum contemplatione id earum censet animos,ubi exierunt, esse beatos, quasi u ri entis inspectionem tunc suscipiant. Hoc dicit eo in libro ubi de immortalitate animi agit, ct alibi saepius, qyae tamen omnia incurrunt in eosdem scopulos & cautes, quae modo superiori cognitioni obi j ciebantur. Nescio enim uidere quomodo beatitudinem praestare magis queat ide
rum conspectus, ut eas esse concedamus, quam caetera, quae ad earum
smilitudinem finguntur, praesertim quum ideae non propter se ipsas, sed propter illa snt. Quid ξ quod extra mentem artificis nullae sunt ξ improbataeque ab Aristotele ,& ut intelligatur non tam ambitiose, quam uere ideas abij cere . exclamat: Amicus Socrates, amicus Plato, sed misis amica ueritas. od igitur erit negocium animorum ubi fuerint dissoci ti quae illorum opera ξ ubi beatitudes nam si ea est, suscipit ipsam intellectus, qui praecipua pars animi est: nam memoria &uoluntas intellectum subsequuntur: non enim meminisse possumus, nisi intellecta, nec uelle nisi cognita: intelligat ergo animus necesse est, ut sit beatus, sed quam rem intelligit quid ei obijcietur ad contemplandum, quod ubi intellexerit, intelligat se pariter beatum esse Θ Dixi cognitionem rerum creatarum non posse beatitudinem praestare. Reliquum est, ut ad Cre toris cognitionem confugiamus, nam hanc nondum attigimus. Illic ut meam dicam sententiam) necessario inuenitur, aut nulli bi est. Sic enim dico necessario illic inueniri, quia i es perinde est, ac si in amici domo
78쪽
rem nobis a Domino promissam esse sciamus, ct inuenire cupiamus , ut eam auferamus. Dominus autem domus patefactis soribus per cones uia omnia, per cubicula, undique demum quaerere arbitratu nostro permittat, si peragratis omnibus domus partibus non inuenitur: reliqua adhuc una sit, ubi scrutari oporteat: nonne dicemus necessarium sere, ut quod quaeritur, illic sit Θ Et ut planius res adhuc intelligatur, alio ut mur exemplo,de loco ad personam transeuntes. Fingamus gemmam pretiosissimam annullo inclusam aureo nobis charissimam multis astantibus uiris ac mulieribus ablatam fuisse: & in alicuius eorum sinu delitescere rs omnibus excussis praeter unum non inuenerimus nonne necessario sequetur unum illum, qui nondum excussus est, habere λ Similiter quum beatitudinem esse constet, eamque nobis promissam, & pro ultimo fine expetitam inquirere oporteat ubi sit,ut inuentam nanciscamun & quum
eam non alia re, nisi intellectu apprehendere queamus: non inueniatur autem in cognitione creatarum rerum, nonne dicemus necessarium s re, ut in altera rerum parte inueniatur ξ reliqua autem pars est creator,
quae in diuisione opponitur creatis. In telligis ut opinoo me Deum dicere , in Dei dico cognitione beatitudinem nostram cons stere . Certissimum autem est,ita se rem habere . Nam Saluator in Evangelio fidelibus
promittituitam aeternam. Haec autem uita inquid aeterna: ut cognos cant te Deum uerum: beatitudinem uocat uitae nomine: quasi illa care
re mors sit. Nunc opto, ut adsit mihi ille spiritu oris sui, de cuius m gnificentissima dignitate, & glotia dicturus sum. Nam si ne haec minima quidem sine Deo explicare non ualemus, Deum ipsum sine Deo, qu modo explicabimus nec tamen me falli qu5d nullo sermone digne e
plicari potest ; satis sorsitan possumus, quando de mundo, & de his, quae
ille continet, tractandum est, ea , quemadmodum se habeant, lassicienter exponere: at ubi huc uenitur, ut de diuinis mysterijs, deq; ipso Deo dicendum sit, tunc omnis angusti&inuta quodammodo redditur or tio, gerere se nimis sordide, nec habere dignitatem aut gratiam ullam uidetur. Transcendit illa tanta Maiestas amplitudine sua cuiuscunque eloquentiae facultatem. Quamobrem ueniam peto, si non omnia explicam, satis erit quaedam indicasse, per quae appareat ex tantae Maiestatis
conspectu plenam animis nostris beatitudinem parari. Quid enim ipse estὸ id quantus ipse se quadantenus manifestauit famulo suo Mos, dum ei in rubo apparuisset, & mandata ad alios dedisset, & quaerenti quis esset, cta quo te missum diceret. Ego sum inquio qui sum, hoc docuit,
hoc uoluit responderi. Vocat se ens, quasi caetera non sint, sed ita se ipsum uocat, quia solus absolutum ens, non ens aliquod, solus habetu
ram substantiam, quum per se iubsistat, caetera, quorum ipse est condititor, nec per se subsistant, sed per ipsum. Quemadmodum enim ficta, sculpta, coelata jue omnia disserunt a fingenter sic dico amplius creata haec omnia disseruntab eo,qui ea condidit de effinxit: quid sunt haec,quae
79쪽
animis solis corporumque sensibus prospicimus, nisi parua&tenuia simulachra fabricantis Deiὶ statua hominis uera est statua, non tamen u rus homo. Similiter mundana entia sunt uera simulhacra, non tamen uerum ens, quamuis eius reserant imaginem, sed imperfectissime uerum est ens, qui illa erinxit, sicut uerus est homo fingens hominem, non 'uierineius est. Sed non modo uerum ens est Deus, sed etiam ens est infiniatum . nam quum non se ipsu in genuerit, sed sponte sua extiterit ex omni aeternitate, relinquitur, ut sit infinitum: nemo enim seipsum certis coarctat limitibus, nemo circunscribit: omnia praeterea in se continet bona, imo ipse omne supereminens bonum. Est igitur ueritas, iustitia, sapientia, uita, potentia, clementia, liberalitas, amor, magnanimitas, pulchritudo, & alia denique bona, quae singi, cogitarique possint, & ea omnia in se ipso, &ipse in omnibus . Ipse principium rerum omnium, definis, carens omni principio & fine. Si tam summi perfectique entis stulcontingeret spectaculo, quis non arbitretur summam illam eo stelicit tem, qua nulla possit esse maior Vt enim quaedam sint bona, quae ficiat possessa scelicem, quaero quid hoc bono possit esse melius, quid hac licitate isticius ξ Tum plena erit talicitas, quum ei, quod optimum est in nobis, obij cietur, quod optimum est in rebus, ita ut coniungantur: nihil autem melius in nobis, quam intelligentia, nihil in rebus, quam
Deus, ergo applicatio intelligentiae nostrae ad Deum operabitur nobis pacem,quietem, gaudium, suauitatem, uoluptatemque immensa eam denique talicitatem, quam uotis omnibus expetimus. Vt enim oculimescentur colore, aures sono, sic intellectus noster ueritate. Quid qua Deum contemplabitur, qui summa est ueritas, a qua quaecunque uera
fluunt:quid aliud de tali conspectu sperare quis potest, nisi mellifluo beatitudinis torrente undique inundari summam possidet ille beatitudinhimo ipse est illa persectissima beatitudo. is autem beatitudini copulatus non ericiatur beatus Plura autem se inrunt, quae impediunt ne animus noster in cognitione creatarum rerum quiescat, de quibus antea di ctum suit,quae in contemplatione diuinae naturae absunt omnia. Primum
est, quod oportet id esse superius, quod alteri beatitudinem praestare
queat. Deum uerticem tenere remm,imo supra omnia creata sedere limgissimo interuallo nemo dubitauerit. Alterum est, quod ficta sunt munia dana omnia reserentia qualencunque erigiem diuinae substantia, ex eo quod sint. Nemo autem aeque fictis ac ueris oblectatur. At quicunque ad conspectum illum beatissimum accesserimus. Deumque uiderimus non uelatum, ut nunc, sed manifestum, d diuitias gloriae suae pandentem, ueram uidebimus substantiam,quam nunquam antea uidimus,nec quaialis sit possumus cogitare. Certum est illud, quod quaecunque uel oculis uel acie mentis conspicimus, fines habent certos, & finitis adij cere pinstimus cogitando, & auctiora reddere, uel sorma, uel modo, uel nummis, uel mensura: quo circa mouetur adhuc appetitus animi & in ulterio
80쪽
ra ire pergit, tanquam nondum sit in termino. At non uercor, nequis in supremi Dei cognitione, quae uerissimum erit & suauissimum anim rum nostrorum receptaculum, quum infinitum sit ille bonum, & nunquam ad extremos beatissimae illius naturae fines perueniatur: quaerax alia mens, in quae tendat, quum infinito bono fuerit repleta. Etenim infinitum, nec transcend i, nec augeri potest. Saturabimur ergo, nec saturitas haec asseret fastidium, sed ibidem simul habebitur &desiderabitur. Prohibet quoque illud, ne cognitio mundanarum rerum plenam
afferat quietem, quod ea paulatim sibi ipsi succedit, nec undique semel omnium uno conspectu scientia arripi potest, sed unu post aliud se se intelligentiae nostrae offert. Sed quum Deum spectabimus, &si sola illius cognitio scelicissimos faciet, tamen si haec etiam inferiora spectare uoluerimus, omnium uno tempore erit perfecta cognitio . Illic & rerum genera ; & partes singulis generibus subiectas, vimque& proprietates rebus ipsis inditas , ipsum denique uniuers ordinem clare perspiciemus 'nec ea multiplici & uariato aspectia, sed unico, eoque assidue manente complectemur: quod ex eo continget, quia omnia in arte, in qua facta sunt,conspicientur.Vbi beatissimum illum Archetypum uiderimus figuratorum simul omnium erit cognitio,nisi quod unum prius, quam aliud fabricatum suisse,intelligemus.Stultum est si dicam dolorem & laborem& molestiam aliquam illuc ascendere, quum nc imperfectum quidem ascendet aliquod, uel si ascenderit non imperfectum remanebit, sed perficietur . Omnis ille ciuium coelestium conuentus, ut purus suerit, de sine ulla macula & ruga: ita & ab omni asperitate& desinu securus. Haec omnibus non contingent, sed clectis tantummodo Dei, qui dum hic gerent, Deum sequuti sunt, & dilecti dilexerunt, & quos ille ab aeternitate sua dignatus est ad tam immensa pnemia uocare. Ο quantum illud erit gaudium, quam dulce. pabulum illuc ascendentibus Iunget enim se Deus illorum aspectibus. Ille amantis in morem dilectos suos in sinum
recipit, fouet, amplexatur,nudatumque se ad intuitum apprehensionemque praebet: ea denique dilargitur, quae cui dicam cum Apostolo ne occulus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendunt. At non modo intellectus fuerit scelix, sed etiam uoluntas: haec enim quicquid uult potest,quoniam illi Deus potentiam suam communicat.nain sicut Deus uoluntatem suam implet per semet ipsum, sic sancti animi suam per coniunctissimum sibi Deum. Intelligendum est etiam humanas animas non posse uiribus naturae suae assurgere ad sublimissimam illam Dei uisionem
nisi quod in illas lumen quoddam transfundit Deus, quo sublatae habiles tanto fiunt spectaculo: & quum lumen id a Deo nullo intermedio proueniat, Deus est. Deus igitur, & quod uident,& quo uidetur. Si quaeratur ergo, quid agant animi soluti)Responso manifesta est, operantur suam ipsorum beatitudinem diuino intuitu se ipsos assidue saturantes: nullo utuntur motu, nisi intimo,quod quietem illorum sanctam non ex- cludit.